Si quis episcopo aliquam iniuriam aut iniustam deinhonorationem fececerit, de vita componat et omnia, quę habere visus fuerit ecclesię, cui praeesse dinuscitur [2], integerrime socientur, et nobis in triplo bannus noster, id est, sexaginta sold persolventur, aut ipse in servicio nostro serviturus semper sociaetur, usque se redimere in triplo iuxta wirgildum suum potuerit. Sancta vero eclesia in sacerdotibus constat. Idcirco magna poena plectandi sunt, qui episcopis vel reliquis sacerdotibus iniuriam vel contumeliam fecerit. Nam detractio sacerdotium ad Christum pertinet, cuius vicae legatione in ecclesia funguntur.
Si quis rapuerit aut sollicitaverit vel corrupuerit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hoc mulier non consensit, cum suis rebus monasterio ditionibus tradatur. Si vero comes ipsius pagi una cum consilio episcopi, in cuius paroechia tale scelus cummissum est, hoc vindicare neglexerit, honore careat et cingulum amittat, atque publica pęnitentia multetur, et insuper wirgildum suum fisci viribus dare cumpellatur [3].
Nullus vita praesulum perturbetur excessibus, quia valde indignum est, ut qui thronum dei vocantur, aliqua motione turbentur aut inique tractentur. Unde est illud: Qui vos tangit, quasi pupillam oculi mei. Et illud: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et rursus: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Et reliqua.
Ab omnibus illis usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sibi celestium secretorum dicata a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit,||fol. 59r|| post debite ultionis sacrimoniam, quae erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae deportationis dampnetur.
Si ecclesię venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata vel dissimulatione necglecta, commissum hoc in triplo, iuxta legum sanctionum, ecclesię cui factum est componatur; nobisque bannus noster in triplo, hoc est, ter LX solidi persolvantur.
Consecratio episcopos et reliquos sacerdotes tam a servilibus quam et a ceteris scripturis conditionibus semper liberos facit. Idcirco praecipimus, ut nullus ab eis alia nisi divina requirat servicia.
Clericis desistentibus de ecclesia, et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nihil eis praestetur. Hoc vero quod discedentes reliquerint, non in usu rectorum, sed succedentibus caedat.
Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum etormentis subiectum in exilium mori. Sed et ipsa sancta oraturia vel divina mysteria conturbaverit vel laetaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis in exilio tradatur.
Si quis cuiuscumque munuscula ecclesiae, sanctis scripturarum titulis conlata, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque subpresserit, et non statim a sacerdote commonitus deo conlata reddiderit, ab ecclesię catholicę communione pellatur.
Ut nullus episcoporum, aut cuiuslibet ordinis clericus, vel alia quecumque persona, quibuslibet conditionibus seu in uno regno seu in alio positas alterius cuiuscumque ecclesię res aut pateat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione ecclesię vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus, donec ipse ecclesiae, cuius directo ordine iuris est ablata legibus restituat.
Ne cui liceat res vel facultates ecclesiis vel monasteriis vel sinedochiis pro quacunque ęlemosina cum iustitia delegatas retentare, alienare atque subtrahere. Quod si quis fecerit, tamquam necator pauperum, antiquorum canonum sententiis constrictus, ab ecclesie liminibus excluditur quamdiu ab ipso ea, quę sunt ablata aut retenta reddantur.
Abbates pro humilitate religionis in episcoporum potestate consistant [4]. Et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis corrigantur. Qui semel in anno in loco, ubi episcopus elegerit, accepta vocatione interveniant.
Ut nullus monachus congregatione monasterii derelicta ambitionis aut vanitatis inpulsu cellam construere sine episcopi permissione vel abbatis sui voluntate praesumat.
Si quis a communione sacerdotali fuerit auctoritate suspensus, hunc non solum ad clericorum, sed etiam a totius populi conloquio atque convivio placuit excludi, donec resipiscens ad sanitatem redire festinet.
Presbitero vel diacono sine antitistis sui epistolis ambulanti communionem nullus impendat.
Ut nullus iudicum neque presbiteros neque diaconos neque reliquos clericos vel iuniores ecclesiae sine licentiam proprii episcopi per se distrin||fol. 60v||gat aut condempnare praesumat. Quod si fecerit, tamdiu communione privetur, quamdiu reatum suum agnuscat [5], et per satisfactionem emendet ecclesię, quod commisit.
Nullus ex ordine clericorum inconsulto proprio episcopo ad iudicem secularem pergat, neque apud eum suo episcopo non permittente quemquam pulsare aut cuiquam ante eum respondere aut quicquam proponere praesumat; neque criminale negotium in iudicio seculari proponere audeat.
Si quis secularium per calumniam ecclesiam vel res eius vel res eius aut clericos cuiuslibet ordinis fatigare temptaverit, et ex hoc coniunctos fuerit, ab ecclesię liminibus et catholica communione, nisi digne penituerit et satisfactionem ecclesię emendaverit, pellatur.
Precipimus omnibus ditioni nostre subiectis, ut nullus privilegia ecclesiarum vel monasteriorum infrangere, resque ecclesiarum ||fol. 61r|| invadere vel vastare vel alienare vel facultates earum diripere praesumat nec sine praecario possidere pertemptet: quia, sicut a sanctis patribus instructi sumus, gravissimum peccatum hoc esse dinoscitur, testante sacra scriptura, quae ait: Qui abstulerit aliquid patri vel matri et dicit hoc non esse peccatum, homicidii particeps est. Pater noster sine dubio deus est, qui nos creavit. Mater nostra ecclesia, quae nos in baptismo spiritaliter regeneravit. Ergo qui Christi pecunias ecclesiae fraudat vel rapit sive vastat vel alienat, homicida ante conspectum iusti iudicis esse deputabitur. De quo quidam sapientum dicit: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit. Qui autem pecuniam ecclesię abstulerit, sacrilegium facit.
Omnibus nos ipsos corrigentes posterisque nostris exemplum dantes, generaliter interdicimus, ut nullus laicus homo vel imperator vel rex, aut aliquis praefectorum vel comitum, seculari potestate sibi per violentiam rapiat aut a nobis conpetere vel quocumque modo invadere praesumat monasterium aut praedia vel quascumque res de potestate episcopi vel abbatis aut abbatissae, et incipiat ipse vice abbatis regere et habere sub se monachos et pecuniam possidere, quae fuit Christi sanguine comparata. Talem hominem antiqui patres nominabant raptorem et sacrilegum et homicidam pauperum et lupum diabolum, intrantem in ovile Christi, et maxime anathematis vinculo dampnandum ante tribunal Christi. De talibus memores||fol. 61v|| estote scripture sancti Pauli apostoli ad Thimotheum dicentis: De vitibus huius seculi praecipe non sublime sapere, neque sperare incerto divitiarum, sed in deo, qui praestat omnia. Tales, si ecclesiae correctionem non recipiunt, etnicis et publicanis sunt similes [6], quibus nec vivis nec mortuis communicant ecclesiam dei. Talibus et hic [7] quia et hic et ibi reperiuntur, cum tuba dei clangamus, ne tacentes dampnemur, aut simul cum eis portemur. Si autem impietate horribilis est deo, ille qui impie agit, certe separatus est talis a deo, et anathemati iuste subicitur. Anathema enim nihil aliud significat [8] nisi a deo eiusque atque sanctae ecclesiae fidelibus separatione, sicut in veteri et in novo testamento iudicium de anathemate significat [9].
Placuit nobis et ab omnibus observare convenit, ut quia nonnulli memores sui per quaslibet scripturas pro remedio anime suae de facultatibus suis ecclesiis aliquid contulisse probantur, quod a diversis deum minus timentibus hactenus mortifera [10] calliditate tenetur, ita ut aliorum oblatio illis pertineat ad ruinam, nec intueri corde possunt diem iudicii domini, qui hoc cupiditatis delectantur ardore, quicumque inmemor interitus sui res ecclesiis, ut supra diximus, delegatas [11] iniuste possedit praesumpseritque retinere, et vetita conperta, res dei servis dissimulaverit reformare, ab omnibus ecclesiis segregatus, a sancto communione habeatur extraneos, nec aliud mereatur habere remedium nisi cum culpam propriam rerum emendatione purgaverit. ||fol. 62r|| Indigne enim altare domini properare permittitur, qui res ecclesiasticas aut audet rapere aut iniuste pussidere [12]. Qui vero in hoc iniqua defensione perdurant, ut necatores pauperum omnes iudicandi sunt, quod eorum taliter alimenta subtraxerint. Sacerdotalis tamen debet esse provisio ut vindicta manifesta praecedat, et res usurpatas iniuste qui abstulit adhibita aequitate restituat. Quod si neglexerit, et necessitas conpulerit, postea praedio non sacerdotalis distrinctio maturata percellat. Neque quisquam per inter regna absque proprii episcopi auctoritate res pensare nitatur; quia dei potentia cunctorum regnorum terminos singulari dominatione concludit. Qui vero his nostris sanctionibus contraierit, et que neglexit, legibus emendare tardaverit, vel inceps in praedicta nequitia perdurare voluerit, omnes honores quos habere videatur perdat, et a nobis seculariter et legaliter stricti fortiterque puniatur, et a sacerdotibus celesti gladio feriatur. Et si se non correxerit, non solum excommunis, sed etiam anathematizatur [13] moriatur.
Sciendum est omnibus, quod sacrilegium sit res ecclesię quocumque modo iniusti ab ecclesiis, quibus iure debentur, auferri et in aliud transferri.
Volumus omnes scire, quod qui Christi ecclesię pecunias auferunt, res eius fraudant, rapiunt, vastant vel diripiunt, homicidi ante deum esse deputantur: ||fol. 62v|| quia res pauperum, quos ecclesia pascere debet, diripiunt.
Sub poena capitali sacrilegia, adulteria, praedationes, vastationesque in regno nostro a quibuscumque fieri prohibemur, ita ut si voluntariae quis ex his unum vel aliquid fecerit, de vita componat, et omnes res eius tam mobiles quam et immobiles fisco nostro socientur, vel ecclesię cuius res vastaverit, vel alienaverit, aut abstulerit, tradantur. Maximum enim sacrilegium est oblationes fidelium, quae sunt res ecclesiarum, auferre, vastare, alienare, invadere, vel subripi. Nam, aut ut sacra scriptura, neque sacrilegi, neque adulteri, neque praedones neque vastatores, qui sunt raptores, regnum dei non possidebunt. Et si hi qui res fratrum diripiunt, a regno dei alieni fiunt, quid super his fieri putatis qui res deo dicatas diripiunt vel auferunt. Nam quanto gravius quis in praesenti seculo peccat, tanto gravius in inferno torquebitur.