Paris, Bibliothèque Nationale Lat. 4638 [Additiones]

(Ad1.0)
Anno incarnationis domini nostri iesu christi dcccxvii imperii vero gloriosissimi principis Hludovvici quarto vi idus iulii cum in domo aquisgrani palatii quae [a] lateranis dicitur, abbates cum quam pluribus una suis resedissent monachis hęc quę subsequuntur capitula communi concilio ac pari voluntate inviolabiliter a regularibus conservari decreverunt.
(Ad1.1)
Cap CCCCLXXVIIII.
De abbatibus, mox ut ad monasteria sua remeaverint, ut regulam discutiant et efficaciter legant et quod legerint et intellexerint, cum suis observent monachis.

Ut abbates, mox ut ad monasteria sua remeaverint, regulam per singula verba discutientes pleniter legant, ||fol. 80v|| et intellegentes domino opitulante efficaciter cum monachis suis implere studeant.

(Ad1.2)
fehlt
De monachis, ut regulam sancti Benedicti, qui valuerint, memoriter teneant.

Ut monachi omnes, qui possunt, regulam memoriter teneant.

(Ad1.3)
fehlt
De regulari officio, ut iuxta pręceptum sancti Benedicti caelebretur inter alia

Ut officium iuxta quod in regula sancti Benedicti continetur celebrent monachi.

(Ad1.4)
fehlt
Ut tam in quoquina quamque et in cunctis monasterii officinis monachi operentur et ut ipsi vestimenta sua lavent.

Ut in coquina, in pistrino, et in ceteris officinis propriis operentur manibus, et vestimta oportuno tempore lavent.

(Ad1.5)
fehlt
De monachis, ut post matutinalem expletionem, nisi ante constitutam surrexerint horam denuo ad lectos suos non praesumant causa dormiendi redire.

Ut nullo umquam tempore post vigilias causa dormiendi, nisi contigerit eos ante horam constitutam surgere, ad lectos redeant suos.

(Ad1.6)
fehlt
Ut monachi, nisi in sabbato sancto paschę, per totam XLmam non radantur; alio tempore post functos xv dies licito radantur tam in sabbatis quam et in octavis paschae.

Ut in quadragesima, nisi in sabbato sancto, non radantur, in alio autem tempore semel per XV dies radantur et in ctav ||fol. 81r|| paschae.

(Ad1.7)
fehlt
De balnearum usu.

Ut balnearum usus in arbitrio prioris consistat.

(Ad1.8)
fehlt
De non edentis volatilibus a monachis intus forisve, nisi infirmitatis causa.

Ut volatilia intus forisve, nisi pro infirmitate, nullo tempore comedant.

(Ad1.9)
fehlt
Ne episcopi monachis volatilia comedere pręcipiant.

Ut nullus episcoporum monachis volatilia comedere praecipiat.

(Ad1.10)
fehlt
Ne a monachis poma et lactucę, nisi quando alius sumitur cibus, manducentur.

Ut poma et lactucę, nisi quando alius sumitur cibus, non comedantur.

(Ad1.11)
fehlt
De certo tempore flebothomandi non observando et ut monachis tunc ibi cibus potusque magis in supplemento largiatur.

Ut certum fleotomię tempus non observent; sed unicuique secundum quod necessitas expostulat concedatur, et specialis in cibo et potu tunc consolatio prębeatur.

(Ad1.12)
fehlt
Ut si necessitas postulaverit, monachi post vespertinum cibum ante completorium potus tribuatur. similiter quadragesimali tempore vel quando mortuorum officium egerint.

Ut si necessitas poposcerit ob operis laborem, post refectionem vespertinam, etiam et in quadragesima pari modo, et quando officium mortuorum celebratur, priusquam lectio completorii legatur, bibant.

(Ad1.13)
fehlt
De monacho a priore suo increpato.

Ut cum [b] a quocumque priore suo increpatus quis eorum fuerit, Mea culpa primo dicat; ||fol. 81v|| dehinc prosternens se illius pedibus cum cappa, si habuerit, veniam petat. Et tunc iubente priore surgat, et unde interrogatus fuerit, rationem humiliter reddat.

(Ad1.14)
fehlt
Ut nudi pro qualibet culpa coram aliis non vapulent monachi.

Ut nudi pro qualibet culpa coram fratrum obtutibus non flagellentur.

(Ad1.15)
fehlt
Ne soli in itere dirigantur monachi.

Ut soli sine alio fratre in via non dirigantur.

(Ad1.16)
fehlt
Ne sibi compatres vel commatres monachi faciant.

Ut sibi compatres commatresve non faciant, neque osculentur feminas.

(Ad1.17)
fehlt
Ne murmurent monachi tempore legendi et meridiano occupati ad colligendas fruges.

Ut, si necessitas fuerit, eos occupari in fruges colligendo, constitutum legendi et meridie pausandi tempus permittatur, ut operantes non murmurent.

(Ad1.18)
fehlt
De monachis quarta et sexta feria ieiunantibus.

Ut quarta et sexta feria ieiunantes, ante nonam aut post nonam, si necessitas fuerit, iuxta prioris arbitrium levia opera exerceant.

(Ad1.19)
fehlt
Ut in quadragesimali tempore monachi libros accipiant.

Ut in quadragesima libris de bibliotheca secundum prioris dispositionem acceptis, alios, nisi prior decreverit expedire, non accipiant.

(Ad1.20)
fehlt
De vestimento monachis nec satis precioso nec satis vili dando.

Ut eis vestimenta nec multum vilia, nec multum preciosa, sed mediocra dentur.

(Ad1.21)
fehlt
De cucullę mensura. ||fol. 82r||

Ut mensura cucullę duobus consistat cubitis.

(Ad1.22)
fehlt
De potestate abbatis, si extra mensuram infra positam aliquid addendo decreverit.

Ut si infra positę mensurę quantitatem decreverit abbas causa necessitatis quippiam augeri, in illius maneat potestate. Alioquin hoc omnino provideat, ut camisias duas, et tunicas duas, et cucullas duas, et cappas duas unusquisque monachorum habeat; quibus vero necesse est addatur et tertia, et pedules IIIIor paria et femoralia duo paria, roccum unum, pellicias usque ad talos duas, fasciolas duas, quibus autem necesse est itineris causa, alias duas, vuantos in ęstate, muffulas in hieme vervecinas, calciamenta diuturna paria duo, subtalares per noctem in estate duo paria, in hieme vero soccos, saponem et uncturam sufficienter, pinguedinem ad ęsum excepto sexta feria et XXti diebus ante nativitatem domini, et septimana illa, quę ante quadragesimam vocatur quinquagesima. Ubi autem vinum non est, unde emina detur, duplicem mensuram de cervisa bona. Et quęcumque preter hęc regula iubet, singuli, cum necessitas expostulaverit, absque dilatione accipiant.

(Ad1.23)
fehlt
De pedibus fratrum vicissim lavandis.

Ut in quadragesima, sicut et in alio tempore, vicissim sibi pedes lavent, et antiphonas huic officio congruentes decantent. In cena vero domini pedes fratrum, ||fol. 82v|| si valet, abbas lavet et osculetur et poculum porrigat.

(Ad1.24)
fehlt
De mandato pauperum post cęnam faciendo.

Ut mandatum post cenam fiat.

(Ad1.25)
fehlt
De mensura monachorum, ut ea abbates illorum sint contenti.

Ut ea quam monachi sui habent mensura sint abbates contenti, in manducando, in bibendo, in dormiendo, in vestiendo, in operando, si in aliis utilitatibus non fuerint occupati.

(Ad1.26)
DV
De villis fratrum, ut eas non circumeant monachi.

Ut villas frequenter et, nisi necessitas coegerit, non circumeant, neque suis illas monachis custodiendas committant. Et si eos ire ad eas necessitas fuerit, expleto necessitatis negotio ad sua mox monasteria redeant.

(Ad1.27)
fehlt
De abbate vel quolibet monacho, ne ad portam monasterii cum quocumque hospite manducare praesumat.

Ut abbas vel quispiam fratrum ad portam monasterii cum hospitibus non reficiant. In refectorio autem omnem eis humanitatem manducandi ac bibendi exhibeat. Si vero propter hospitem voluerit ad solitam mensuram fratribus sibique augere, in sua maneat potestate.

(Ad1.28)
fehlt
Ne servitores fratrum post refectionem eorum ad unam mensam, sed in propriis sedeant locis.

Ut servitores non ad unam mensam, sed in propriis locis, post refectionem fratrum reficiant; quibus eadem lectio, quę fratribus recitata est, recitetur.

||fol. 83r||
(Ad1.29)
fehlt
De lectore, ut nihil nisi quod regula praecipit accipiat.

Ut lectori nihil nisi quod regula iubet detur.

(Ad1.30)
fehlt
De alleluia in LXX dimittenda.

Ut alleluia in septuagesima dimittatur.

(Ad1.31)
fehlt
De praeposito, ut maiorem quam ceteri habeat potestatem.

Ut prępositus intra et extra monasterium post abbatem maiorem reliquis abbati subditis habeat potestatem.

(Ad1.32)
fehlt
De praepositis monachis non constituendo nisi et ipse monachus sit.

Ut monachis non nisi monachus constituatur prępositus.

(Ad1.33)
fehlt
De senioribus fratribus monasterium circumeuntibus.

Ut de senioribus monasterium circumeuntibus quidam cum fratribus in oboedientiam exeant, quidam in monasterio propter custodiam remaneant.

(Ad1.34)
fehlt
De novitio fratre, ut non facilis ei in monasterium tribuatur ingressus.

Ut novitio non facilis monasterio tribuatur ingressus, et ut in cella hospitibus serviat paucis diebus. Res vero, quas habet, parentibus suis commendet. Expleto probationis suę anno, secundum quod regula praecipit inde faciat. Ipse vero nec tondeatur, nec vestimenta pristina inmutet, priusquam oboedientiam promittat.

(Ad1.35)
fehlt
De monacho, quid agat post factam professionem.

Ut monachus, professione facta, tribus diebus cuculla coopertum habeat caput.

(Ad1.36)
fehlt
De puero, ut pater et mater eum ad altare offerant. ||fol. 83v||

Ut puerum pater aut mater tempore oblationis offerant ad altare, et petitionem pro eo coram laicis testibus faciant, quam tempore intelligibili ipse puer confirmet.

(Ad1.37)
fehlt
De infantibus oblatis, ut carnem non comedant.

Ut infantes oblati carnem non nisi causa infirmitatis manducent.

(Ad1.38)
fehlt
De fratribus post sextam dormientibus.

Ut quando post sextam fratres dormiunt, si quis eorum voluerit legere, in ęcclesia aut in lecto suo legat.

(Ad1.39)
fehlt
De fratribus, ut usque ad nonam in quadragesima operentur.

Ut in quadragesima usque ad nonam operentur fratres, quatenus missa celebrata congruo tempore reficiant.

(Ad1.40)
fehlt
De his fratribus, qui quolibet modo tamen graviter delinquunt.

Ut domus semota his, qui fugere aut pugnis baculisve inter se voluerint confligere, aut quibus ex integro facta est regulares disciplinę, habeantur huiusmodi qua in hieme ignis possit [c] accendi, et atrium iuxta sit in quo valeant quod eis iniungitur operari.

(Ad1.41)
fehlt
De eo, qui in refectorio neglegenter coram fratribus aliquid excesserit.

Ut si quis neglegenter sonitum fecerit, aut aliud quid excesserit in refectorio, mox a priore veniam petat.

(Ad1.42)
fehlt
De plebeio non recipiendo in monasterio nisi monachus fieri voluerit. ||fol. 84r||

Ut nullus plebeius seu clericus sęcularis in monasterio ad habitandum recipiatur, nisi voluerit fieri monachus.

(Ad1.43)
fehlt
Ne monachus iurando sermonem proferat, nisi sicut sicut sancti patres constituerunt loqui.

Ut nemini liceat sermonem iuramenti aut affirmationis, nisi sicut sancti patres soliti fuerunt loqui.

(Ad1.44)
fehlt
De abbatibus cellulas monachorum vel canonicorum habentibus.

Ut abbatibus liceat habere cellas in quibus aut monachi sint aut canonici. Et abbas provideat, ne minus de monachis ibi habitare permittat quam sex.

(Ad1.45)
fehlt
De scola in monasterio non [d] habenda nisi de his, qui oblati fuerint.

Ut scola in monasterio non habeatur nisi eorum qui oblati sunt.

(Ad1.46)
fehlt
De praecipuis sollemnitatibus sanctorum, ut plenarium officium in eis fiat et bis monachi edant.

Ut in pręcipuis sollemnitatibus, id est, in natale et in octavis domini, in epiphania, in pascha quoque, et ascensione domini, et in pentecosten, et in sanctorum festivitatibus, id est, sancti Stephani et in beati Iohannis evangelistę et in natale infantium, in purificatione et assumptione sancte Marię, similiter in beatorum apostolorum festis, et in sancti Iohannis baptistę nativitate, in sancti quoque Laurentii atque Martini, seu in natalitiis quibuslibet sancti, cuius honor in qualicumque parechia specialiter cęlebratur, plenarium officium agatur, et bis reficiatur.

||fol. 84v||
(Ad1.47)
fehlt
De ieiunio parasceve.

Ut in parasceve non aliud nisi panis et aqua sumatur.

(Ad1.48)
fehlt
De benedictione post copletorium dicenda.

Ut benedictio post completorium a sacerdote dicatur.

(Ad1.49)
fehlt
De decimis dandis tam ęcclesię quam pauperibus.

Ut de omnibus in hęlemosina datis tam ęcclesię quam fratribus decimę pauperibus dentur.

(Ad1.50)
fehlt
De specialiis psalmis pro elemosinariis et defunctis cantandis.

Ut pretermissis partionibus [e] psalterii, speciales pro helemosinariis et defunctis psalmi cantentur.

(Ad1.51)
fehlt
De pentecoste, ut per ebdomadam non flectantur genua, neque ieiunetur, nisi dies ieiunii extiterint.

Ut in ebdomada pentecosten non flectantur genua et non ieiunetur, nisi statuti fuerint dies ieiunii.

(Ad1.52)
fehlt
De laicis in refectorium monachorum manducandi vel bibendi causa non ducendis.

Ut laicus causa manducandi ac bibendi in refectorium non ducantur.

(Ad1.53)
fehlt
De vestimentis et calciamentis, ut fratribus quotiens expedit dentur.

Ut quoties exposcit necessitas, vestimenta et calciamenta et omnia necessaria fratribus dentur.

(Ad1.54)
fehlt
De his, qui praeponuntur, ut nonni vocentur.

Ut qui pręponuntur, nonni vocentur.

(Ad1.55)
fehlt
De seniore decano.

Ut senior decanus reliquis decanis praeponatur, ||fol. 85r|| et abbate vel praeposito pręsente locum proprium teneat.

(Ad1.56)
fehlt
De praeposito, decano et cellarario.

Ut praepositus, decanus, cellararius de eorum ministerio, nisi causa utilitatis aut necessitatis, removeantur.

(Ad1.57)
fehlt
De libra panis, ut triginta solidos penset antequam coquatur.

Ut libra panis XXX solidos per XII denarios metiatur.

(Ad1.58)
fehlt
De dormitorio hospitum.

Ut dormitorium iuxta oratorium constituatur, ubi supervenientes monachi dormiant.

(Ad1.59)
fehlt
De abbatibus, ut secum monachos in itinere non nisi ad synodum ducant.

Ut abbates monachos secum in itinere, nisi ad generalem synodum, non ducant.

(Ad1.60)
fehlt
De duobus signis ad tertiam et VItam et VIIIInam pulsandis.

Ut duo tantum signa ad tertiam, sextam nonamque pulsentur.

(Ad1.61)
fehlt
De monachis, ut dissutas cappas non habeant, nisi tantum villosas.

Ut monachi cappas dissutas praeter villosas non habeant.

(Ad1.62)
fehlt
De abbatibus et praepositis atque decanis, ut benedictionem lectoribus tribuant, licet presbiteri non sint.

Ut abbas, praepositus, vel decanus, quamvis presbiteri non sint, lectoribus benedictionem tribuant.

(Ad1.63)
fehlt
Ut e fratribus docti eligantur, qui supervenientibus monachis loquantur.

Ut docti fratres eliguntur, qui cum supervenientibus monachis loquantur.

(Ad1.64)
fehlt
De incerto furto, ut oratio et excommunicatio fiat, quousque qui culpabilis existit manifestet.

Ut de furto incerto oratio et excommunicatio a corpore et sanguine Christi fiat, quousque culpabilis confiteatur.

||fol. 85v||
(Ad1.65)
fehlt
De monacho, qui adversus alium monachum testimonium protulerit.

Ut si frater adversus fratrem pro qualibet culpa testimonium protulerit, fratri perfectiori credatur.

(Ad1.66)
fehlt
De psalmo invitatorio et gloria pro defunctis[f] non cantandis.

Ut psalmus invitatorius et Gloria pro defunctis non cantetur.

(Ad1.67)
fehlt
De lectore, ut stans benedictionem petat.

Ut lector stando benedictionem postulet.

(Ad1.68)
fehlt
De eulogiis in refectorio fratribus a presbiteris dandis.

Ut eulogiae fratribus a presbiteris in refectorio dentur.

(Ad1.69)
fehlt
Quod ad capitulum primitus martyrologium legendum sit, et versus postea dicendus, inde regula.

Ut ad capitulum primitus martyrologium legatur, et dicatur versus, deinde regula, aut omelia quęlibet legatur. Deinde "Tu autem, Domine" dicatur.

(Ad1.70)
fehlt
De lectione in capitulo exponenda.

Ut ad capitulum lectio, quę lecta fuerit, exponatur, similiter et ad collationem, si tempus fuerit opportunum.

(Ad1.71)
fehlt
De ieiunio fratrum ęstivo tempore.

Ut quando fratres ęstivo tempore ieiunant, post sextam dormiant.

(Ad1.72)
fehlt
De eo, qui culpę noxa tenetur, ut die dominico remissius habeat.

Ut is, qui noxa culpę gravis tenetur, die dominico remissius habeat et veniam non petat. [g]

(Ad1.73)
fehlt
De anniversaria die abbatis defuncti facienda. ||fol. 86r||

Ut pro abbate defuncto anniversarium fiat officium.

(Ad1.74)
fehlt
De eo, ut ad missam inclinati sanctus dicant et ad pater noster genua flectant.

Ut ad missam Sanctus stantes et Pater noster genua flectentes dicant.

(Ad1.75)
fehlt
Non debet aliquis pro munere in monasterio recipi.

Ut nullus pro munere recipiatur in monasterio, nisi quem bona voluntas et morum commendat probitas.

(Ad1.76)
fehlt
De mensura cibi ac potus, quę monachis separatim debet tribui.

Ut unicuique fratri in cibo et potu sua mensura separatim detur, et de ipsa mensura sibi data alicui nihil tribuat.

(Ad1.77)
fehlt
De fratrum pinguedine, quam accipere debeant in victu cotidiano.

Ut fratres aliquid pinguedinis in victu cotidiano habeant; excepto sexta feria et diebus octo ante natale domini, et a quinquagesima usque ad pascha.

(Ad1.78)
fehlt
In natale domini et festivitate paschę monachis volatilia sumere quattuor tantum diebus concessum est.

Ut volatilia in natale domini et in pascha tantum quattuor diebus, si est, unde comedant. Si vero non fuerit unde, non requiratur per debitum. Si autem abba aut monachi se abstinere voluerint, in eorum sit arbitrio.

(Ad1.79)
fehlt
De muffulis monachis dandis.

Ut muffulę vervecinę fratribus dentur.

(Ad1.80)
fehlt
De disciplinae modo.

In doctrina sua abba apostolicam debet illam semper formam servare, in qua dicit: Argue, obsecra, increpa. id est, indisciplinatos et inquietos debet, durius arguere, oboedientes autem et mites et patientes, ut in melius proficiant obsecrare. ||fol. 86v|| Neglegentes vero et contemnentes ut increpet et corripiat ammonemus; neque dissimulet peccata delinquentium; sed mox ut coeperint radicitus ea ut praevalet amputet, memor periculi Heli sacerdotis de Silo. Improbos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatione in ipso initio peccati coherceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur. Et iterum: Percute filium tuum virga, et liberabis animam eius a morte. In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio proprii cordis sequatur voluntatem neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve infra monasterium aut foris contendere. Quod si praesumserit, regulari disciplinę subiaceat. Si quis frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correctio, id est, ut verberum vindictae in eum procedant. Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque ire, vel quippiam, quamvis parum, sine iussione abbatis facere, vindictę regulari subiaceat. Peccantes autem coram omnibus arguantur, ut ceteri metum habeant.


[Hier endet die Collectio monastica ohne Schlußbemerkung.]
(Ad2.0)
Capitula, quę deinceps sequuntur, non tunc quando pręscripta velut in subsequentibus habentur inventa, collecta, ordinata, hucque inserta esse noscuntur, sed postmodum a ||fol. 87r|| fidelibus reperta hac in scedula sicut acta erant sunt inserta, ut facilius a fidelibus quotiens necesse fuerit repperiantur. Incipiunt capitula, quę sunt generaliter per paroechias populis denuntianda.
(Ad2.1)
fehlt
Ut fidei sacramento baptizandi imbuantur et ut parvuli de sacris fontibus non suscipiantur vel homines ad confirmatione teneantur, qui in publica poenitentia adhuc canonice inreconciliati manserint.

Hoc ammonendum vel denuntiandum fidelibus necessarię pervidimus, ut hi qui fidem Christi expetunt, et provectę ętatis sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruantur et fidei et baptismatis sacramento. Similiter et illi instruendi sunt, qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, et intellegant vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderint, vel pro quo fideiussores extiterint. Illos tamen specialiter ab his officiis removendos iudicamus, ne alios de sacrosancto fonte baptismatis suscipiant, nec etiam ad percipiendum sancti spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati et poenitentię publicę subacti sunt, donec per poenitentię satisfactionem reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina et canonica auctoritas ab ęcclesiarum liminibus ||fol. 87v|| et a castris militaribus, ne ruina sint populi, sequestrat, multo magis ab his sacris officiis usque ad tempus paenitentię, ut iam dictum est, peractum sunt sequestrandi.

(Ad2.2)
fehlt
Quo tempore baptisma celebrari oporteat.

Ut extra statuta tempora[h] canonum baptismata non celebrentur: quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, fieri prohibent; in tantum ut etiam eos, qui alio tempore baptizantur, a gradibus ęcclesiasticis arceant.

(Ad2.3)
fehlt
Ut pactum in baptismate factum cum deo a baptizatis observetur.

De eo etiam instruendos fideles necessario previdimus, ut intellegant pactum quod cum deo in baptismate fecerunt. Pactum namque, quod cum deo in baptismate fit, a multis ex toto, a multis ex parte transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam aut ad infidelitatem aut ad heresim aut certe ad scisma prolabitur.

(Ad2.4)
fehlt
Quid sit abrenuntiatio in baptismate et quomodo observanda sit.

Quid sit abrenuntiare diabolo, operibus et pompis eius, valde omnes fideles intellegere oportet. Quapropter necesse est, ut praedicatores in ammonendo et adiutores in discendo et opere complendo ab hinc, ut suum cavere possint periculum, magnum adhibeant studium. Abrenuntiare igitur diabolo est poenitus eum respuere, spernere, reicere, atque contradicere, seque unumquemque ab eo alienare, sive aliud quid quod hoc verbo ||fol. 88r|| in hoc sensu exprimi potest. Opera eius sunt, quę utique operibus salvatoris contraria existunt. Primum superbia, cuius ille auctor est, et quę eum ex angelo daemonem fecit, quę est etiam initium omnis peccati, et cetera vitia, quę ex radice procedunt superbię. Pompa diaboli hęc est quę et pompa mundi, id est, ambitio, arrogantia, vana gloria, omnisque cuiuslibet rei superfluitas in humanis usibus, unde crescit elatio, quę multoties honestati solet asscribi, et cetera huiusmodi quę de fonte superbiae procedere noscuntur. Hęc et his similia sunt quę unusquisque fidelis tempore baptismatis a se reiecit, dum Christo se mancipavit, pactumque cum deo fecit, ne pęnitus ad ea quibus abrenuntiavit rediret. Verum si iura humanę pactionis firmiter conservantur, fixius tamen atque ferventius iura tanti pacti, quę cum deo facta sunt, inviolabiliter sunt observanda.

(Ad2.5)
fehlt
De scolis per singulas urbes agendis.

Inter nos pari consensu decrevimus, ut unusquisque episcoporum in scolis habendis et ad utilitatem ęcclesię militibus Christi praeparandis et educandis ab hinc maius studium adhiberet. Et in hoc uniuscuiusque studium volumus probare, ut quando ad provintiale episcoporum concilium ventum fuerit, unusquisque rectorum scolasticos suos eidem concilio adesse faciat; quatinus et ceteris ęcclesiis ||fol. 88v|| noti sint, et ei sollers studium circa divinum cultum omnibus omnibus manifestum fiat.

(Ad2.6)
fehlt
Quod ab episcopis ieiunis impositionem manuum fieri oporteat.

Ut episcopi nonnisi ieiuni per impositionem manuum spiritum sanctum tradant, excoeptis infirmis et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, pascha videlicet et pentecosten, baptismum, ita etiam traditionem sancti spiritus a ieiunis pontificibus convenit celebrari.

(Ad2.7)
fehlt
De presbiteris indiscrete per diversa non mittentis.

Ut presbiteri, sicut hactenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur, nec ab episcopis, nec ab aliis praelatis, nec etiam a laicis; ne forte, propter eorum absentiam, et animarum pericula et ęcclesiarum, in quibus constituti sunt, neglegantur officia.

(Ad2.8)
fehlt
Ut presbiteri qui gradum amiserint, canonicę poenitentię subdantur.

De presbiteris gradum amittentibus visum est nobis ut unusquisque episcoporum vitam et conversationem morumque emendationem eorum qui gradum amittunt tam ipse quam per ministros suos noverit, eosque paenitentię canonicę subdere non neglegat, iuxta quod in concilio Cęsariensi titulo primo scribitur: Presbiter si acceperit uxorem, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et sub paenitentia redigi. Nonnulli enim, amisso gradu, adeo filii Belial efficiuntur ||fol. 89r|| ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis, propter quorundam episcoporum incuriam, legibus constringantur.

(Ad2.9)
fehlt
Ut nullus presbiterorum missam solus celebrare praesumat.

Visum etiam nobis fuit illud inhibendum, ut nullus presbiterorum solus missam celebrare praesumat: quia ita nec verba domini salvatoris, quibus misteria corporis et sanguinis sui discipulis suis celebranda contradidit, nec apostoli Pauli documenta declarant, nec etiam in ipsis actibus apostolorum, si enucleatim legantur, ita fieri debere ullo modo invenitur. Unde conveniendus immo interrogandus nobis videtur huiusmodi corporis et sanguinis domini solitarius consecrator, quibus dicit "Dominus vobiscum", et a quo illi respondetur "Et cum spiritu tuo", vel pro quibus supplicando[i] domino inter cetera, "Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum et omnium circumastantium", cum nullus circumstet, dicit. Quę consuetudo, quia apostolicę et ęcclesiasticę auctoritati refragatur, et tanto misterio quandam dehonorationem irrogare videtur, omnibus nobis in commune visum est, ut deinceps huiuscemodi [k] usus inhibeatur.

(Ad2.10)
fehlt
Ut in unaquaque ęcclesia proprius presbiter habeatur.

Sepe namque in aliis conciliis et nunc in nostris conventibus constitutum est, ut in unaquaque ęcclesia, ||fol. 89v|| si facultas suppetit, proprium habeat presbiterum, et unusquisque presbiter una tantum sit ęcclesia contentus.

(Ad2.11)
fehlt
Ut in die dominica rurale opus non fiat.

Inter cetera vero ammonitionis nostrę officia satis illud nobis necessarium visum est, ut populis fidelibus terribiliter denuntietur, ut diem domnicum, in quo auctor vitę surrexit a mortuis, honorabiliter et venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum dies colere, et Iudęi more carnali sabbatum carnaliter observare satagunt, quanto magis christianę religionis devotio ob memoriam dominicę resurrectionis eundem diem venerabiliter atque honorabiliter colere debet? Multi namque nostrorum visu, multos etiam quorundam relatu didicimus quosdam in hac die opera ruralia exercentes fulmine interemptos, quosdam artuum contractione multatos, quosdam etiam visibili igne absumptos, subito in cinerem resolutos poenaliter occubuisse. Proinde necesse est, ut primum sacerdotes, reges, et principes, cunctique fideles huic diei debitam observationem atque reverentiam devotissime exhibeant.

(Ad2.12)
fehlt
De missarum celebrationibus in locis incongruentibus a nemine agendis.

Illud etiam, quamquam sepe ammonitum sit, iterum inculcandum populisque denuntiandum ||fol. 90r|| summopere visum fuit, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Et necesse est, ut unusquisque episcoporum huiuscemodi temerariam consuetudinem a paroechia sua poenitus amoveat. Et si quis presbiterorum abhinc excepto quando in itinere pergitur, et locus basilicę procul est, et ideo in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus dei sine missarum celebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat. Missarum enim celebrationes in huiuscemodi illicitis locis post tot tantasque prohibitiones si quis facere adtemptaverit, dignum est, ut gradus sui periculum incurrat. Satius igitur est missam non audire quam eam ubi non licet nec oportet celebrare aut audire.

(Ad2.13)
fehlt
Quod presbiteri inconsultis episcopis viduas velare non debeant.

Quia ergo quod sepe in vestris conciliis prohibitum est, viduas inconsultis episcopis velari non debere, et eandem constitutionem a quibusdam pręvaricari nunc cognovimus, prorsus ne deinceps fieret interdiximus; ut si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquam viduam inconsulto episcopo velare praesumat, gradus sui periculum incurrat.

||fol. 90v||
(Ad2.14)
fehlt
De puellis virginibus a presbiteris non velandis.

Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis inhibuimus, in qua re hactenus multos presbiterorum partim ignorantia, partim temeritate deliquisse deliquisse deprehendimus.

(Ad2.15)
fehlt
Quod quędam feminę sibi velum absque consensu sacerdotum imponunt.

Deprehendimus et aliam neglegentiam, eo quod quędam feminę sine consensu sacerdotum velum sibi incaute imponant, quod similiter, ne ulterius fieret, inhibuimus.

(Ad2.16)
fehlt
De abbatissis et sanctimonialibus, quę contra canones viduis et puellis velum imponunt.

Nihilominus etiam quibusdam locis inolitum invenimus usum stultitię et ęcclesiasticę auctoritati contrarium, eo quod videlicet iam nullę abbatissę et aliquę ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum imponere pręsumant, et ideo nonnullę taliter velatę putant se liberius suis carnalibus desideriis posse vacare et suas voluntates explere. Quapropter statuimus, ut si aut abbatissa aut quęlibet sanctimonialis post hanc diffinitionem in tantam audatiam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare praesumat, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur.

||fol. 91r||
(Ad2.17)
fehlt
De feminis nobilibus, quę post mortem virorum suorum statim capita velant.

De nobilibus feminis, quę amissis viris repente velantur, et in propriis domibus diversas necessitates opponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram serenitate vestra iamdudum ventilatum et definitum est, maiori sollertique studio ammonendas esse et instruendas ab episcopis statuimus quatinus suę saluti consulant, ne sic indiscrete vivendo et per diversa vagando, periculum animarum suarum incurrant, semper illud apostolicum ante oculos habentes, quo dicitur: Vidua, quę in deliciis est, vivens mortua est.

(Ad2.18)
fehlt
De illicito accessu feminarum ad altare.

Ut inlicitus accessus feminarum ad altare non fiat modis [l] omnibus inhibuimus. Quia quorundam relatu didicimus in quibusdam provintiis contra legem divinam canonicamque institutionem feminas sanctis altaribus se ultro ingerere sacrataque vasa inpudenter contingere et indumenta sacerdotalia presbiteris amministrare et, quod his magis indecentius ineptiusque est, corpus et sanguinem domini populis porrigere et alia quaeque, quę ipso dictu turpia sunt, exercere, inhibemus, ne ulterius fieri praesumatur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calcidonensi et in decretis Gelasii ||fol. 91v|| papę copiose invenitur.

(Ad2.19)
fehlt
Ut nullus monachorum vel canonicorum, nisi prędicationis aut alicuius certę necessitatis causa et hoc cum licentia episcopi vel illius, qui ab eo sua vice fungitur, monasterium monacharum aut canonicarum adire praesumat.

Quia etiam comperimus, quosdam canonicos et monachos, postposito religionis suę pudore, monasteria sanctimonialium tam monacharum quam canonicarum inconsulto episcopo impudenter atque inreverenter adire; qui obicere solent se non ob aliud illuc accedere, nisi aut propinquitatis aut familiaritatis aut certe nescio cuius collocutionis gratia. Quod factum, quia nec canonico nec monastico congruit proposito, prorsus interdicimus, nisi forte causa praedicationis aut certe inevitabilis necessitas id facere coegerit. Et hoc nullatenus sine licentia episcopi, aut illius qui vices illius fungitur, fieri praesumatur. Quod si sermo praedicationis faciendus est, congruo in loco coram omnibus fiat. Si vero colloquendum cum aliqua sanctimonialium ratio expostulat, id non alicubi nisi in constituto loco, id est, in auditorio, sub testimonio virorum religiosorum et religiosarum feminarum fiat. Quando vero sacerdotibus in monasteriis puellaribus missarum ||fol. 92r|| celebrationes faciendę sunt, cum ministris sibi deputatis illuc ingrediantur. Quibus rite peractis, non ad secretas collocutiones sanctimonialium se ullo modo divertant, sed cum ministris suis ilico egrediantur. Porro si sacerdotibus sanctimoniales peccata sua confiteri voluerint, id non nisi in ęcclesia coram sancto altari, astantibus haud procul testibus, faciant. Si autem infirmitas praepedierit, ut in ęcclesia eadem confessio fieri nequeat, in quacumque libet domo sit facienda, non nisi testibus similiter haud procul astantibus fiat. Nullo modo quippe videtur nobis convenire, ut monachus, relicto monasterio suo, idcirco sanctimonialium monasteria adeat, ut confitentibus peccata sua modum poenitentię imponat.

(Ad2.20)
fehlt
Quod pecunia a paupere non sit exigenda cum usura.

Quia ergo in multimodis usurarum adinventionibus quosdam clericos et laicos oblitos praeceptionis dominicę, qua dicitur: "Pecuniam tuam non dabis ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges, ego dominus deus vester", in tantum turpissimi lucri rabiem exarsisse cognovimus, ut multiplicibus atque innumeris usurarum generibus sua adinventione et cupiditate repertis pauperes affligant, opprimant et exhauriant, adeo ut ||fol. 92v|| ut multi fame confecti pereant, multi etiam, propriis derelictis, alienas terras expetant, in quibuscumque locis hęc fieri didicimus, ne ulterius fieret, cum ingenti protestatione modis omnibus inhibuimus, attendentes illud, quod in libro Exodi dominus per legislatorem dicit: Si pecuniam tuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urgues eum quasi exactor, nec usuris opprimes. In libro quoque Levitici: Si attenuatus - inquit - fuerit frater tuus et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, non accipias ab eo usuram nec amplius quam dedisti. Time deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Et in libro Deuteronomii: Si unus, inquit, de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuę, in terra quam dominus deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo eum indigere perspexeris. Item in eodem: Cave, ne forte subripiat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo, appropinquat septimus annus remissionis, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum dare, ne clamet contra te ad dominum, et fiat tibi in peccatum; ||fol. 93r|| sed dabis ei, nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi dominus deus tuus in omni tempore ad quę manum miseris. Amos propheta ait: Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrę dicentes: Quando transibit messis, et venundabimus merces, et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et subponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento ęgenos et pauperes pro calciamentis, et quisquilias frumenti vendamus. Hieronimus in expositione Ezechielis prophetę: Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens scriptura, omnis rei aufert superhabundantiam, ut plus non recipias quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini et olei ceterarumque specierum usura exigi, sive, ut appellat sermo divinus, superabundantiae verbi gratia, ut hiemis tempore demus decem modios, et in messe recipiamus quindecim, hoc est, amplius parte media, qui iustissimum se putaverit, partem plus accipiat portionem. Et solent argumentarię dicere: Dedi unum modium, qui satus fecit decem modios. Nonne iustum est, ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate novem et semis de meo habeat? ||fol. 93v|| Nolite errare, inquit apostolus, deus non irridetur. Respondeat enim nobis breviter fenerator misericors, utrum habenti dederit, an non habenti. Habenti utique dare non debuerat; sed dedit quasi non habenti. Ergo quare plus exigit quasi ab habente? Alii pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intellegunt usuram appellari et superabundantiam quicquid illud est, si ab eo quod dederint, plus acceperint. De mensurarum quoque inęqualitate, et modiis iniustis et sextariis, quę domini lege habere prohibentur, qualiter res ad certam correctionem perduci possit, non satis perspicue nobis patet, eo quod in diversis provintiis diversę ab omnibus pene habeantur. Optamus et ammonemus, ut saltem nullus duplices mensuras in sua dominatione aut habeat aut haberi permittat: quoniam hac occasione multos pauperes affligi in plerisque locis cognovimus.

(Ad2.21)
fehlt
fehlt, schließt sich direkt und ohne Initiale oder dergl. an das vorhergehende Kapitel an.

Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina improbat et condemnat, per quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur, et ęcclesię status infirmatur, et regnum periclitatur. Contra quos nos eorum malitiam exaggerantes, quamquam in sacris eloquiis satis sint exsecrata, nos necessarium praevidimus iterum nostra ammonitione et ||fol. 94r|| exhortatione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quę incomparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes, tanto gravius delinquunt quanto contra naturam peccant, pro quo etiam scelere igne cęlesti conflagratę infernique hiatu absortę sunt civitates, necnon et quadraginta et eo amplius milia stirpis Beniamineę mucrone fraterno confossa sunt. Hęc porro indicia et evidentes vindictę declarant quam detestabile et execrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Extant et aliae pernitiosissima mala, quę ex ritu gentilium remansisse non dubium est; ut sunt magi, sortilegi, arioli, venefici, divini, incantatores, somniatorum coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. De quibus in lege dicitur: Anima quę declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. Sanctificamini et estote sancti, quia ego sanctus sum dominus deus vester. Custodite praecepta mea, et facite ea, quia ego dominus qui sanctifico vos. Et alibi: Magos et ariolos et maleficos terrę vivere ne patiamini. Dubium etenim non est, sicut multis est notum, ||fol. 94v|| quod quibusdam prestigiis atque diabolicis illusionibus ita mentes quorundam inficiunt poculis amatoriis, cibis, vel filacteriis, ut in insaniam versi a plerisque iudicentur, dum proprias praesentiunt contumelias. Ferunt enim suis maleficiis aera posse conturbare, et grandines immittere, futura praedicere, fructus et lac auferre aliisque dare, et innumera a talibus fieri dicuntur. Qui ut fuerint huiusmodi reperti viri seu feminę, in tantum disciplina et vigore principis acrius corrigendi sunt, in quantum manifestius ausu nefando et temerario servire diabolo non metuunt. De his quoque in concilio Ancirano titulo XXIII ita scriptum est: Qui divinationes expetunt [m], et more gentilium subsequuntur, aut in domos suas expetunt et huiuscemodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte malefica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradus poenitentię definitos. Oportet enim hęc in omnibus, et maxime in his locis, ubi licite et impune multis se posse aut perpetrare hoc confidunt, ut studiosius et diligentius ammoneantur et severius corrigantur.

(Ad2.22)
fehlt
De aliis vitiis quę in usu quasi per naturam habentur.

Sunt et alia detestanda vitia, quę ita habentur quasi ||fol. 95r|| naturaliter in usu, ut ea perpetrantes quanti sint discriminis [n] non avertant; sicut sunt ea quę apostolus aperte enumerat, it est, ebrietates, commessationes, contentiones, irę, rixę, dissensiones, detractiones, invidię, inimicitię, quę homines, iuxta eundem apostolum, a regno dei excludunt, ita inquiens: Qui enim talia agunt, regnum dei non consequuntur. In tantum enim ea impudenter et fidenter quidam committunt u merito de illis dici possit: Lętantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Unde oportet ut omnes Christiani hęc et subtiliter intellegant et studiosissime caveant, ne forte ea perpetrantes, et alia bona quę agunt perdant, et propter hęc a regno dei se alienos faciant. Similiter etiam de ocioso sermone, pro quo iuxta domini vocem, omnes reddituri sumus in die iudicii rationem: De scurrilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum, maledicentes regnum dei non possidebunt. De mendatio, de periculoso et noxio, assiduoque iuramento, et obscenis turpibusque canticis, omnibus Christianis intellegendum et observandum est, ut summopere ab his se caveant, ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum patiantur animarum. Hęc igitur, quę breviter praemissa sunt, primum adiuvante divina gratia ||fol. 95v|| a nobismetipsis abdicando, formam et exemplum aliis aliis praebere volumus, et fidelibus vestris humiliter innotescere et fideliter denuntiare necessario iudicavimus. Sed et per paroechias nostras omnes ammonendo instruere cupimus, ne, quod absit, per suam ignorantiam et nostram neglegentiam huiuscemodi mortiferis subiaceant vitiis.

(Ad2.23)
fehlt
Quod laici uxores sola causa filiorum habere debeant.

Congessimus etiam in opere conventus nostri nonnulla alia capitula ad laicorum fidelium observationem et salutem pertinentia, quorum hic omissa prolixitate mentionem tantum facimus; scilicet quod nosse eos oporteat coniugium a deo esse constitutum, et quod non sit causa luxurię, sed causa potius filiorum appetendum, et ut virginitas, sicut doctores nostri tradunt, usque ad nuptias sit custodienda, et uxores habentes neque pelicem neque concubinam[o] habere debeant; quomodo etiam in castitate uxores diligere, eisque ut pote vasi infirmiori honorem debitum debeant impendere; et quod commixtio carnalis cum uxoribus, gratia fieri debeat [p] prolis, non voluptatis; et qualiter a coitu pregnantium uxorum viris abstinendum sit, necnon et qualiter menstruo tempore viris ab uxoribus suis abstinendum sit; et quod nisi causa fornicationis, ut dominus ait, non sit uxor dimit||fol. 96r||tenda, sed potius sustinenda; et quod hi, qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis alias ducunt, domini sententia adulteri esse notentur; sive etiam qualiter incesta Christianis cavenda sint, et quod loca deo dicata frequentius devotiusque a fidelibus ad deum exorandum sibique propitium faciendum sint adeunda; et quod in basilicis deo dicatis non fabulis otiosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum, et negotia sęcularia publicaque negotia habenda; et quod qui hęc in ęcclesiis dei faciunt, maiora sibi peccata accumulent. De iusto iudicio vel iudicando et munerum acceptione cavenda. De falso testimonio vitando, et de detractione vitanda, necnon et de ceteris quę longum est enumerare. Sunt etiam et alia plura flagitia pernecessarium corrigenda; quę nos ideo inserere non necessarium duximus, quoniam satis evidenter in vestris capitulis ea comprehensa esse scimus, quę vos vestra auctoritate et fidelium consultu per strenuos missos vestros corrigenda esse censuistis. Hęc nos fideles et devotissimi famuli et oratores vestri iuxta parvitatem sensus nostri, prout brevitas temporis permisit, secundum ordinationem vestram, de his, quę ad nostram et consacerdotum subiectorumque nostrorum correctionem et emendationem pertinere perspeximus, necnon et de his quę populis necessario annun||fol. 96v||tianda et ammonenda praevidimus [q], illud etiam quod vestrae pietati deposcendum modo iudicavimus, pauca de multis quę in nostris conventibus gesta sunt excerpentes, in unum redigendo succincte et ordinate annotavimus. Sed quamquam praepostero ordine de his quę praemissa sunt, vestro ardentissimo desiderio prius satisfacere decrevimus. Illud tamen quod in capite prius ponendum fuerat, et ad vestram specialiter personam ministeriumque pertinere cognovimus, nullatenus oblivioni tradidimus; sed vestrę saluti prospicientes, nonnulla capitula necessaria fideliter collegimus, et nobis familiariter ammonitionis gratia porrigenda devovimus; ut aperte atque distincte inspiciendo, legendo, et audiendo vestra cognoscere possit solertia, de quibus et pro quibus in memoratis conventibus nostris, secundum possibilitatem virium nostrarum, fideliter egerimus.

(Ad2.24)
fehlt
De regis vocabulo et qualis esse debeat.

Ut quid rex dictus sit, Isidorus in libro sententiarum scribit. Rex enim, inquit, a recte agendo vocatur. Si enim pie et iuste et misericorditer regit, merito rex appellatur. Si his caruerit, non rex, sed tirannus est. Antiqui autem, ut idem Isidorus in libro ethimologiarum scribit, omnes reges tyrannos vocabant. Sed postea pie et iuste et misericorditer regentibus regis nomen ||fol. 97r|| adepti; impie vero, iniuste, crudeliterque principantibus, non regis, sed tyrannicum aptatum est nomen. Unde et beatus Gregorius ait in Moralibus: Viros namque sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis didicimus, eo quod recte agant, sensusque proprios bene regant, et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. Reges[r] igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo pacificare noverint. Ad quid etiam constitutus sit imperator, Fulgentius in libro de veritate praedestinationis et gratię scribit: Clementissimus quoque imperator non ideo est vas misericordię praeparatum in gloria quia apicem terreni principatus accepit, sed si imperiali culmine recta fide vivat, et vera humilitate praeditus, culmen regię dignitatis sanctę religioni subiciat, si magis in timore servire deo quam in timore dominari populo delectatur, si in eo lenitas iracundiam mitigat, ornat benignitas potestatem, si se magis diligendum quam metuendum cunctis exhibeat, si subiectis salubriter consulat, si iustitiam sic teneat ut misericordiam non relinquat, si prae omnibus ita se sanctę matris ęcclesię catholicę meminerit filium ut eius paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum. Magis enim christianum regitur ac progagatur imperium, dum ęcclesiastico statu per omnem terram consulitur quam cum ||fol. 97v|| in parte quacumque terrarum pro temporali securitate pugnatur. Unde et Isidorus scribit: Principes namque sęculi non numquam intra ęcclesiam potestatis adeptae culmina tenent ut per eandem potestatem disciplinam ęcclesiasticam muniant. Ceterum intra ęcclesiam potestates necessarię non essent, nisi ut quod non praevalet sacerdos per doctrinę sermonem, potestas hoc imperet per disciplinę terrorem. Sepe per regnum terrenum cęleste regnum proficit; ut qui intra ęcclesiam positi contra fidem et disciplinam ęcclesię agunt, rigore principum terreantur, ipsamque disciplinam, quam ęcclesię utilitas exercere non valet, cervicibus superborum potestas principalis imponat. Salomon in proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roborabitur clementia thronus eius.

(Ad2.25)
fehlt
De ministerio regali, quale sit.

Regale namque ministerium specialiter est populum dei gubernare et regere cum aequitate et iustitia, et ut pacem et concordiam habeant studere. Ipse enim debet primo defensor esse ęcclesiarum et servorum dei, viduarum, orphanorum, ceterorumque pauperum, necnon et omnium indigentium. Ipsius enim terror et studium huiusmodi, in quantum possibile est, esse debet; primo, ut nulla iniustitia fiat; deinde, si evenerit, ut nullo modo eam subsistere permittat, nec spem delitescendi sive audatiam male ||fol. 98r|| agendi cuiquam relinquat; sed sciant omnes, quoniam si ad ipsius notitiam pervenerit quippiam mali quod admiserint, nequaquam incorreptum aut inultum remanebit, sed iuxta facti qualitatem erit et modus iustę correctionis. Unde oportet ut ipse qui iudex est iudicum, causam pauperum ad se ingredi faciat, et diligenter inquirat, ne forte illi, qui ab eo constituti sunt, et vicem eius agere debent in populo, iniuste aut neglegenter pauperes oppressiones pati permittant. Scire autem et unumquemque, cuiuslibet sit ordinis, oportet quia si de ocioso sermone deo rationem redditurus est, multo magis de ministerio sibi divinitus commisso. De ministerio autem regis ita Iob loquitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator; auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduę consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo. Oculus fui ceco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Salomon. ||fol. 98v|| Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Item idem in libro Sapientię: Diligite iustitiam qui iudicatis terram, sentite de domino in bonitate, et in simplicitate cordis quęrite illum. Item ibi: Audite ergo reges et intellegite, discite iudices finium terrę, prebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a domino potestas vobis et virtus ab altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur; quoniam cum essetis ministri eius, non recte iudicastis, neque custodistis legem iustitię, neque secundum voluntatem dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis dominus, quoniam iudicium durissimum in his qui pręsunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cuiusquam dominus, nec reverebitur cuiusquam magnitudinem: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et ęqualiter de omnibus cura est illi. Extant et alia [s] innumera sanctarum scripturarum testimonia regio nomini et officio convenientia; super quibus colligendis vestra sancta devotio diu invigilavit; sed idcirco magnum nobis ademit laborem, eo quod divina gratia adeo tot virtutum pręrogativis vestrum repleverit animum et exornaverit dignitatem, ut non sit necesse sacerdotibus domini copiosioribus exemplis qualibet exaggeratione vestrum animum onerare. ||fol. 99r|| Quare quia deo omnipotenti gratias uberrimas ac multiplices referimus, qui ita vos pia religione, sancta devotione, benigna humilitate, amore iustitię, operibus misericordię, ceterarumque sanctarum virtutum profectione sua gratuita, pietate ditavit, ut merito ab omnibus amandi et imitandi sitis. Verum quod nos si hęc vobis attributa non fuissent, cum temporali periculo propter auctoritatem ministerii nostri vos ad ea peragenda ammonere, immo ammonendo exigere a vobis quoquo modo debueramus, vos e contra, propter divinum amorem et honorem, et ammonendo nos ad potiora provocatis, et pium oportunumque adiutorium nobis ferre devotissime curatis. Proinde humillimis precibus specialiter pietati vestrę suggerimus ut bonum quod coepistis, deo opitulante indesinenter perficere non gravemini, et in adimplendis operibus iustitię et pietatis ac misericordię nullatenus deficiatis: quoniam non inchoantibus, sed perseverantibus, praemium ęternę vitę datur. Et iuxta veritatis veritatis vocem: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

(Ad2.26)
fehlt
Quod in eligendis et constituendis ęcclesię rectoribus magnam vigilantiam adhiberi oporteat.

Iterum monendę magnitudini vestrę suppliciter suggerimus, ut deinceps in bonis pastoribus rectoribusque in ęcclesiis dei constituendis magnum studium atque ||fol. 99v|| sollertissimam adhibeatis curam. Quia si aliter factum fuerit, et ordo ęcclesiasticus suam non habebit dignitatem, et religio christiana in multis labefactando damna detrimenti sui patietur, et animę vestrę, quod non optamus, periculum generabitur.

(Ad2.27)
fehlt
De abbatissis constituendis.

Similiter deposcimus, ut in abbatissis constituendis vestrum specialiter caveatis periculum, sicut vobis sepe est intimatum, et per divinam auctoritatem crebrius manifestatum.

(Ad2.28)
fehlt
De adiutorio rei publicę et ministris eligendis.

Sed et hoc obsecramus, ut in eligendis adiutoribus vestris et rei publicę ministris, qui vice vestra populum dei regere et gubernare atque iudicare debent, sollertissimam providentiam habeatis, semper illud attendentes quod in libro Exodi ad Moysen dicitur: Provide, inquit, de omni populo viros prudentes et timentes dominum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios, qui iudicent populum omni tempore. Quicquid autem maius fuerit, referent ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent, leviusque [t] tibi sit partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium domini, et praecepta eius poteris sustentare. Unde et in libro Deuteronomii: Iudices, inquit, et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas dominus deus tuus dederit tibi, per singulas ||fol. 100r|| tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio, nec in aliquam partem declinent. Item ibi: Dixique vobis in illo tempore: Non possum sustinere vos, quoniam dominus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellę cęli plurimę. Dominus deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia, et faciet vobis sicut locutus est. Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus et iurgia. Date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris. Sed et in libro Paralipomenon ita legitur: Constituitque rex Iosaphat iudices terrę in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca. Et praecipiens iudicibus, Videte, ait, quid facitis. Non enim hominis exercetis iudicium, sed domini; et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor domini vobiscum, et cum omni diligentia cuncta facite. Non enim est apud dominum deum vestrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. Rogamus etiam vestram pietatem propter divinam misericordiam, vestramque salutem, ac totius populi utilitatem, necnon et regni honorem atque stabilitatem, ut vestra pietas sollertissimam vigilantiam adhibeat, quatinus consiliarii et dignitatis vestrę ministri, custodesque animę vestrę et corporis, qui debent esse intra regnum aliis decus et bonitatis exemplum, et in exteris nationibus bonę opinionis ||fol. 100v|| condimentum, caritatem, pacem atque concordiam, omni simulatione postposita, ad invicem habeant; ut secundum dei voluntatem et vestram honestatem atque totius regni profectum communiter decertent, et veri vobis adiutores in omnibus concorditer existant. Tunc etenim veri consiliarii verique adiutores vestri et totius regni salubriter esse poterunt, si unanimes extiterint et invicem dilectionem habuerint. Decet quippe ut sacra domus vestra cunctis spectaculis appareat et imitabilis existat, et fama suę bonę opinionis sive alios imperii vestri subiectos sive exteras nationes abundantissime perfundat. Ubi igitur omnes dissensiones et discordię dirimendę, et omnis malitia imperiali auctoritate est conprimenda, necesse est ut quod in aliis corrigere decernit, in ea minime repperiatur. Nam et hoc humiliter obsecrando ammonemus, ut liberos vestros, quos vobis divina pietas largiri voluit, in timore dei iugiter diligenterque erudiatis, sicuti et facitis et ut in mutuę dilectionis caritate et fraternitatis amore atque unanimitatis concordia vicissim consistant, sedula paternaque ammonitione insistatis; et ne illicitis actibus creatoris sui offensam incurrant, provida sollertique circumspectione nihilominus invigiletis; attendentes beatum Iob, cuius studium, ut beatus Gregorius in Moralibus libris scribit, circa ||fol. 101r|| filios erudiendos tale extitit, ut non solum eos exterius perfectos opere et sermone efficeret, verum etiam eorum corda sacrificii oblatione mundaret. Attendite etiam et David instruentem Salomonem filium suum, de quo in primo libro Malachim legitur: Ego, inquit, ingredior viam universę terrę et tu esto vir fortis, et observa custodias domini dei tui, ut ambules in viis eius, et custodias cerimonias eius et iudicia eius et praecepta et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi. Et in libro Paralipomenon: Tu autem, Salomon fili mi, scito deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Attendite etiam Tobi, de quo legitur quod cum factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, et genuit ex ea filium, nomen suum imponens ei, quem ab infantia timere deum docuit et abstinere ab omni peccato. Item idem alloquens eundem filium suum. Omnibus, inquit, diebus vitę tuę habeto deum in mente, et cave, ne aliquando peccato consentias, et prętermittas pręcepta dei tui. Ex substantia tua fac helemosinam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Et cetera. Item paulo post. Attende tibi, fili, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nequaquam patiaris crimen scire. Superbiam ||fol. 101v|| numquam in tuo sensu aut in tuo corde dominari permittas. Ex ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Et idem non post multa: Consilium semper a sapiente perquire, omni tempore benedic deum, et peto ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Item idem: Audite ergo filii mei patrem vestrum, servite domino in veritate, et inquirite ut faciatis quę placita sunt illi; et filiis vestris mandate, ut faciant iustitias et ęlemosinas, et ut sint memores dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. His omnibus praelibatis, notescimus vobis quod ea, quę in capitulis vestris nobis tractanda commisistis, scilicet quid a principibus et reliquo populo vel ita ut divina auctoritas doceat aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte aut ex toto dimissum sit ut non teneatur, fatemur, quia in his capitulis quę superius continentur, necnon et in his quę praesenti anno conscribi et per missos vestros ob vitia comprimenda per imperium vestrum direxistis, multa demonstrata sunt, quę a pastoribus ęcclesiarum et a principibus et a reliquo populo hactenus neglecta extiterunt, et aliter quam divina auctoritas se habeat, in his eos egisse et agere novimus. Sed si hęc nostra sacerdotalis ammonitio effectum deo cooperante per vestrum bonum studium ab hinc optinuerit, credimus, ||fol. 102r|| quod multa quę a multis aliter quam divina auctoritas se habeat dimissa sunt, quę non tenebant, corrigentur. Nam et illud quod in eisdem capitulis continetur, ut manifestum fieret quę causę id effecerint, ut sacerdotes et principes a recto tramite deviassent, exceptis praemissis capitulis, in quibus, sicut diximus, multa neglegebantur, specialiter tamen unum obstaculum ex multo tempore iam inolevisse cognovimus, vel quia et principalis potestas, diversis occasionibus intervenientibus, secus quam auctoritas divina se habeat in causas ęcclesiasticas prosilierit, et sacerdotes partim[u] neglegentia partim ignorantia, partim cupiditate, in secularibus negotiis et sollicitudinibus ultra quam debuerant se occupaverint, et hac occasione aliter quam divina auctoritas doceat, in utraque parte actum extitisse non dubium est. Sed quia, deo miserante, a progenitoribus et genitore vestro et a vobis multa correcta gratulamur, si ea, quę ammonemus prosperum successum habuerint, credimus quod ad perfectionis statum vestra intentio nostraque devotio, deo cooperante, pervenire possit. Verumtamen quia novimus statum huius regni sub tali conditione et tenore crevisse atque dilatatum esse, et a prudentissimis sanctisque prędecessoribus nostris, sive scilicet ab episcopis, sive a principibus hanc causam ex toto ||fol. 102v||correctam non fuisse propter hęc quę suo tempore dici possunt, et pondus tantę considerationis parvitatis nostrę vires excessit, quoniam nec otium nec spatium temporis nec plenitudinem consacerdotum nostrorum, sicut ipsa necessitas exposcebat, habuimus, ideo hęc congruentiori et aptiori tempori, vita comite, si deus ita annuerit, tractanda ac consideranda distulimus, quoniam tantę considerationis perfectio indiget assensu et adiutorio principum et multitudine atque devotione necnon et studio sacerdotum et oboedientia vel concordia populi et congruentia loci temporisque spatio. Porro de episcopali libertate, quam deo annuente vestroque amminiculo suffragante adipisci ad dei servitium peragendum cupimus, suo in tempore vobis dicenda atque vobiscum conferenda reservavimus, quatenus ita sit, ut et nosmetipsos salvare, populoque nobis subiecto utiliter prodesse, atque pro vobis et stabilitate imperii vestri liberius valeamus exorare, et de vestris obsequiis et regni adiutorio solatium debitum minime subtrahatur, sed, si possibile fuerit, potius augeatur.


[An Add. 2, 28 schließt sich ohne Zählung und mit ganz normaler Rubrik an: Add. 3, 7:]
(Ad3.7)
fehlt
De his, qui a proprio episcopo non accipiunt xrisma.

Si quis de alio xrismate quam de illo novo, quod proprii episcopi largitione vel concessione accipit, baptizare nisi praeoccupante morte temptaverit, pro temeritatis ||fol. 103r|| ausu ipse in se suę damnationis protulisse sententiam manifestatur.

(Ad3.8)
fehlt
Ut nullus nisi iusto iudicio expolietur.

Non est privilegium quo spoliari possit iam nudatus. Ideo, nisi iusto iudicio decernente, nullus expolietur.

(Ad3.9)
fehlt
De eo, qui post veritatem repertam aliquid deinceps discutit.

Quisquis enim post veritatem repertam aliud ulterius discutit, mendacium quęrit. Idcirco ab omnibus caute agendum est.

(Ad3.10)
fehlt
De causis, quę lege non continentur a iudicibus ęcclesiasticis minime iudicandis.

Ut nullę causę a iudicibus ęcclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur vel quę prohibite esse noscuntur.

(Ad3.11)
fehlt
De conversatione accusati et accusatoris.

Quęrendum in iudicio cuius sit conversationis et fidei is qui accusat et accusatur.

(Ad3.12)
fehlt
De his, qui christiani nominis honorem neglexerint.

Ut accusandi vel testificandi licentia denegetur his, qui christianę religionis et nominis dignitatem neglexerint.

(Ad3.13)
fehlt
Ut oblationes in domibus ab episcopis vel presbiteris non fiant.

Quod non oporteat in domibus oblationes caelebrari ab episcopis vel a [v] presbiteris.

(Ad3.14)
fehlt
Quod posteriore pacto omne pactum dissolvitur.

Omne pactum posteriori dissolvitur pacto. Homo vero liber statum suum et peiorare et inmeliorare potest.

(Ad3.15)
fehlt
De accusatoribus de inimici domo prodeuntibus. ||fol. 103v||

Accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non est credendum.

(Ad3.16)
fehlt
De fratrum provisione, ne inrationabiliter fiat.

Ita tamen consulendum est fratribus, ut non videamur destituere,o quod ędificatum est. Si enim quod ędificavi destruo, prevaricatorem me ipse constituo.

(Ad3.17)
fehlt
De clericis, qui in seditione arma volentes sumpserint.

Clerici qui in quacumque seditione arma volentes sumpserint, reperti, amisso ordinis sui gradu, in monasterium poenitentię contradantur.

(Ad3.18)
fehlt
Quod lex imperatorum non sit supra legem dei.

Lex imperatorum non est supra legem dei, sed subditus.

(Ad3.19)
fehlt
De confessione peccatorum in oratione deo cotidie agenda.

Quod confessio peccatorum, excepta ea, quę sacerdotibus ad consilium accipiendum deum placandum sit, deo frequenter in oratione sit facienda.

(Ad3.20)
fehlt
Quod spiritalis examinet omnia, et ipse a nullo examinetur.

Spiritalis iudicat omnia. Ipse autem a nemine iudicatur.

(Ad3.21)
fehlt
Ut tempore menstruo ab uxoribus abstineatur.

Quod tempore menstruo omnino ab uxoribus sit abstinendum.

(Ad3.22)
fehlt
De his, qui erga episcopos vel erga actores ęcclesię aliquam quęrelam iustam habuerint.

Si quis erga episcopum vel auctores ęcclesię quamlibet quęrelam habere iustam crediderit, non primates aut alios adeant iudices priusquam ipsos conveniant familiariter, ||fol. 104r|| non semel, sed sepissime, ut ab eis ipsis aut suam iustitiam aut iustam recipiant excusationem. Si autem secus egerint, ab ipsis et ab aliis communione priventur, tamquam apostolorum patrumque aliorum contemptores, de quibus ait propheta: Erunt quasi non sint, et peribunt iure, qui contradicunt vobis.

(Ad3.23)
fehlt
De potestate ligandi atque solvendi concessa sacerdotibus a Christo.

Quod nosse oporteat laicos sacerdotibus ligandi atque solvendi potestatem a domino esse collatam, et quod eorum monitis parere atque excommunicationi humiliter succumbere debeant.

(Ad3.24)
fehlt
Ut presbiteri, qui sine praecepto episcoporum ad externas ęcclesias transierint, a communione suspendantur.

Presbiteri, qui sine iussione proprii episcopi de ęcclesiis ad alias ęcclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni quamdiu ad easdem redierint ęcclesias, in quibus primitus sunt instituti.

(Ad3.25)
fehlt
De eo, qui sibi iudicem contrarium senserit.

Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit, aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exhibeat. [w]

(Ad3.28)
fehlt
De iniuria episcopi et letania subversa.

Si quis episcopo vel aliis ministris intra ęcclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina misteria conturbaverit, vel letaniam everterit, capitali ||fol. 104v|| periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis affectus exilio tradatur. [x]

(Ad3.31)
fehlt
De intestato episcopo.

Si quiscumque ex gradu ęcclesiastico sine testamento et sine cognatione discesserit, hereditas eius ad ęcclesiam ubi servivit devoluatur. Similiter de sanctimonialibus. [y]

(Ad3.34)
fehlt
De ordinibus sacris.

Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter, si clericatus honorem contempserint, curiali condicioni cum suis facultatibus subiciantur. [z]

(Ad3.37)
fehlt
De multitudine clericorum.

Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel reditum ęcclesiarum numerus moderetur. [a]

(Ad3.40)
fehlt
Quales sint clerici.

Nemo fiat clericus, nisi qui bonum testimonium habet et litteratus est.

(Ad3.41)
fehlt
De episcopis et abbatibus, ut ante se ioca turpia fieri non permittant.

Ut episcopi, abbates ante se ioca turpia facere non permittant; sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant, et lectio divina ibi personet, et sumant cibum cum benedictione et laude domini secundum apostolum: Sive manducatis, sive bibitis, omnia in laudem dei facite.

(Ad3.42)
fehlt
De iustis iudiciis ab episcopis agendis.

Ut episcopi iudices iudicia iusta discernant. Quia sunt quędam modo iudicanda, quędam dei iudicio reservanda. Scriptum est enim: Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat dominus, qui et inluminabit abscon||fol. 105r||dita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et tunc laus erit unicuique a deo. Et illud memores sint: In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis.

(Ad3.43)
fehlt
De clericis, qui de ęcclesia desistunt.

Clericis de ęcclesia desistentibus, et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nil eis pręstetur. Hoc vero quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat.

(Ad3.44)
fehlt
De monachorum et canonicorum militia cum consilio utiliter implenda.

Ut monachi et canonici pleniter consilium habeant qualiter deo militare animasque eorum melius valeant custodire; ne propter aliquam necessitatem occasionem querant vagandi et inter ipsos propter hoc locus temptandi detur diabolo.

(Ad3.45)
fehlt
Quod viduas in deliciis non oportet vivere.

Ut viduę non sint in deliciis, sed secundum apostolum sub potestate episcopi vivant, sicuti decet.

(Ad3.46)
fehlt
Ut clerici non habeant actiones sęculares.

Clericus vel monachus neque exactor publicarum neque conductor, aut vectigalium vel curationis domus, vel procurator litis, vel fideiussor in talibus causis fiat.

(Ad3.47)
fehlt
De eo, qui contra canonica statuta egerit.

Si quis contra hęc statuta fecerit, si episcopus est, omnes res eas ex quacumque vel persona, sive ante episcopatum, sive postea ad eum pervenerint, ęcclesię suę eas vindicare ||fol. 105v|| sancimus. Si vero clerici ibi hoc fecerint, poenam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ęcclesię vindicandam. Hi vero, qui actiones suas eis commiserunt, vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel amministratores eius, vel adversus ipsas personas quos crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos pro publice debito vel exactione crediderit, vel fideiussores reciperit, de substantia fisci debitum compellatur exsolvere.

(Ad3.48)
fehlt
De eo, qui res ęcclesię per falsam pręcariam vel fraudem adipiscitur.

Ut si quilibet hominum res ecclesię per mendatia vel mala ingenia in praecariam sibi adquirere et habere voluerit, et post factas precarias eadem mendatia ad aures eiusdem rectoris ęcclesię delata fuerint, ipsa ęcclesia res suas, quę ei mendaciter abstractę fuerunt, pleniter absque ullius contradictione omnimodis recipiat. Ille vero qui res suas per mendatia, propter cupiditatem ipsius precarię, eidem ęcclesię tradidit, simili modo in suam recipiat dominationem.

(Ad3.49)
fehlt
Quod antiquus mos poenitendi, qui iuxta canonicam auctoritatem agendus est, ab usu iam recessit.

Poenitentiam agere iuxta antiquam canonum institutionem in plerisque locis ab usu recessit, et neque excommuni||fol. 106r||candi neque reconciliandi antiqui moris ordo servatur; ut a domno imperatore impetretur adiutorium qualiter, si quis publice peccat, publica multetur poenitentia; ut secundum ordinem canonum pro merito suo excommunicetur et reconcilietur.

(Ad3.50)
fehlt
De clerico ad tutelam vocato.

Si episcopus, presbiter, diaconus, subdiaconus ad tutelam vel curationem vocentur, tantum munus amministrationis in hoc concedetur suscipere; si tamen intra quattuor menses per competentem iudicem in scriptis manifestaverit quod huiusmodi munus suas sponte recepit. Et tunc circa aliam tutelam praeiudicium non patiatur.

(Ad3.51)
fehlt
De ęcclesiis in rebus propriis constitutis et inter heredes divisis.

Perlatum est ad nos, quod inter heredes ęcclesię in rebus propriis constitutę dividantur, et tanta per eandem divisionem simultas oriatur ut unius altaris quattuor partes fiant, et singulę partes singulos habeant presbiteros, sine discordia et simultate nullo modo geri potest. Unde postea nobis visum est, quod huiuscemodi ęcclesia est inter heredes dividi non debeant. Et si in contentionem venerint, et simultates et inter eos surrexerint, per quas sacerdos suo ibi officio canonice fungi non possit, praecipiatur ab episcopo civitatis, ut nullo modo ibi missarum sollemnia ||fol. 106v|| celebrentur, donec illi ad concordiam redeant et pari voto atque consilio ęcclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium ibi peragere possit.

(Ad3.52)
fehlt
De eo, qui bis aut ter ab episcopis confirmantur, ignorantibus tamen eisdem episcopis.

Dictum nobis est de plebe, quod bis aut ter ab episcopis, ignorantibus tamen ab eisdem episcopis, confirmetur. Unde nobis visum est eandem confirmationem, sicut nec baptismum, iterari minime debere: qui autem bis vel amplius baptizatur aut confirmatur [b] sed soli domino sub habitu regulari vel clericali religiossime famulari decretum est.

(Ad3.53)
fehlt
De clericis ad tabulas ludunt.

Si quis clericus ad tabulas ludit, vel spectaculis intendit, per tres annos a sacro ministerio prohibeatur. Et si dignam poenitentiam fecerit, reconcilietur.

(Ad3.54)
fehlt
De his, qui servorum matrimonia dirimunt.

Dictum est nobis quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam presumptione dirimant, non attendentes illud evangelicum: Quod deus coniunxit, homo non separet. Unde nobis visum est, ut coniugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant; sed in uno coniugio permanentes, dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis coniunctio fuit et per voluntatem dominorum.

||fol. 107r||
(Ad3.55)
fehlt
De his, qui pleniter peccata non confitentur.

Sed et hoc emendatione indigere perspeximus, [c] quidam, dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse substantiis, anima videlicet et corpore, et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur, sollerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut ex utrisque plena sit confessio; scilicet, ut et ea confiteantur, quę per corpus gesta sunt, et ea quibus in sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque peccatorum suorum confessor ut de octo principalibus vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur, confessionem faciat; quia aut cogitatione, aut, quod est gravius, opere, eorum instinctu peccavit. Odium etenim, invidia, superbia, vel certe huiuscemodi animę pestes tanto periculosius ledunt quanto subtilius serpunt.

(Ad3.56)
fehlt
De sanctis ęcclesiis.

Nullus sub Romana ditione constitutę ęcclesię, vel sinodochię, vel monasteriorum rectores, earum rem immobilem nequaquam liceat alienare, id est, domum, agrum, mancipium, panes civiles, neque creditori obligare. Alienatio est venditio, donatio, permutatio, emphiteoseos perpetuum contractum et omnes omnino se ab huiuscemodi alienatione se abstineant. Tabellio vero, qui talia instrumenta conscripserit, perpetuo exilio ||fol. 107v|| tradatur [d]. Magistratus vero iudices, qui talia instrumenta consenserint, et dignitatem et facultates amittant.

(Ad3.57)
fehlt
De his, qui deo solummodo confiteri peccata debere dicunt.

Quidam deo solummodo confiteri debere dicunt peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent. Quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit ęcclesiam, ita dumtaxat ut et deo, qui remissor est peccatorum, confiteamur peccata nostra, et cum David dicamus: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi confitebor adversum me iniustitiam meam domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Et secundum apostoli institutionem confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem, ut salvemur. Confessio itaque quę deo fit, purgat peccata. Ea vero, quę sacerdoti fit, docet qualiter ipsa purgentur peccata. Deus namque salutis et sanitatis auctor et largitor plerumque hanc praebet sive potentię invisibilis amministratione, plerumque medicorum operatione.

(Ad3.58)
fehlt
Quod personarum acceptio in omnibus cavenda sit iudiciis.

Quia igitur apostolo testante non est personarum acceptio apud deum, et in omnibus iudiciis cavenda est, multo magis in hoc poenitentię iudicio [e] pręcaveri ||fol. 108r|| debet ut nullus umquam sacerdotum aut gratia aut odio alicui personę secus iudicet quam quod in canonibus sacris invenerit, aut quod illi secundum sanctarum scripturarum auctoritatem et [f] ęcclesiasticam consuetudinem rectius visum fuerit. Si ergo medici, qui corporibus medicinam inferre conantur, nequaquam propter personę cuiuslibet acceptionem his quos sanare cupiunt, cauterio aut ferro aut duris aliis quibuslibet rebus parcit, multo magis his observandum est, qui non corporum, sed animarum medici existunt. Neque pensanda est poenitentia quantitate temporis, sed ardore mentis et mortificatione corporis. Cor enim contritum et humiliatum deus non spernit.

(Ad3.59)
fehlt
De monachis et sanctimonialibus.

Nemo audeat monachum vel castimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam sententiam proferat. Hęc omnes episcopi custodiant, et omnes praefecti romani, et pretores populi, et provintiarum praesides, ut curent citius monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis autem hanc consuetudinem violaverit, in magistratu positus, X libris auri poena multetur. Si excusator est, in cathenis ęcclesiarum recludatur, poenas luiturus, et officium perdat.

(Ad3.60)
fehlt
Quod multi in poenitentia deliciis indulgeant.

Multi, quod non sine dolore dicendum est, ||fol. 108v|| in poenitentia non tam peccati remissionem quam temporis constituti expectant expletionem. Et si carnium et vini usus eis interdictus est, mutata non voluntate, sed eiusdem cibi aut potus perceptione, in tantum deliciis suis indulgent ut deliciosis, his interdictis, ciborum [g] aliorum ciborum vel potionum appetitu vivere cognoscantur. Spiritalis autem abstinentia, quę in poenitentibus potissimum vigere debet, et quorundam ciborum perceptiones et desiderium fugere debet. Ille inquam, ille magis parsimonię servire censendus est, qui sibi non solum quarundam rerum perceptiones sed delectationes corporis poenitus interdicit.

(Ad3.61)
fehlt
De his, qui ex industria peccant.

Sed nec hoc praetereundem putamus, quod quidam ex industria peccantes, propter elemosinarum largitionem quandam sibi promittunt impunitatem. Ęlemosina enim extinguit peccata, sed ea quę aut necessitate aut casu aut qualibet fiunt occasione, ut ęlemosinis redimantur, nequaquam redimi possunt: quia qui hoc perpetrant, videntur deum mercede conducere, ut eis impune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet, ut ęlemosinam faciat; sed ideo ęlemosinam facere debet, quia peccavit. Mentem enim et corpus, quę libido traxit ad culpam, afflictio et contritio reducere debet ad veniam.

||fol. 109r||
(Ad3.62)
fehlt
De monacho, qui monasterium suum dimiserit.

Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quę in monasterium introduxit, dominio monasterii sit, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.

(Ad3.63)
fehlt
Quod poenitentia secundum statuta canonum agi debeat.

Modus autem poenitentię peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum auctoritatem aut per ecclesiasticam consuetudinem sicut superius dictum est, imponi debet, repudiatis ac poenitus eliminatis libellis, quos poenitentiales vocant; quorum sunt certi errores, incerti auctores; de quibus rite dici potest: Mortificabant animas, quę non moriebantur et vivificabant animas, quę non vivebant. Qui dum peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos imponunt poenitentię modos, consuunt pulvillos secundum propheticum sermonem, sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universę[h] ętatis ad capiendas animas.

(Ad3.64)
fehlt
Quod quidam presbiteris absque consensu episcoporum ęcclesias dent vel auferant.

Inventum est, quod multi arbitrii sui temeritate, et, quod est ||fol. 109v|| gravius, ducti cupiditate, presbiteris quibuslibet absque consensu episcoporum ęcclesias dant vel auferunt. Unde oportet, ut canonica regula servata nullus absque consensu episcopi cuilibet presbitero ęcclesiam det. Quam si iuste adeptus fuerit, hanc non nisi culpa sua coram episcopo canonica severitate amittat.

(Ad3.65)
fehlt
De scottis, qui se episcopos esse dicunt et quod absque licentia dominorum suorum ordinant.

Sunt in quibusdam locis Scotti, qui se dicunt episcopos esse, et multos neglegentes absque licentia dominorum suorum sive magistrorum presbiteros et diaconos ordinant. Quorum ordinationem, quia plerumque in simoniacam incidit heresim, et multis subiacet erroribus, omnibus modis irritam fieri debere omnes uno consensu decrevimus. [i]

(Ad3.67)
fehlt
De his, qui in cęna domini eucharistiam neglegunt accipere.

In cęna domini a quibusdam perceptio eucharistię neglegitur. Quę quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis his, quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, ęcclesiasticus usus demonstrat; cum etiam poenitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici sacramenta reconciliat.

(Ad3.68)
fehlt
Quod infirmi et egroti oleo benedicto perungendi sint. ||fol. 110r||

Secundum beati Iacobi apostoli documentum, cui etiam decreta patrum consonant, infirmi oleo, quod ab episcopis benedicitur, a presbiteris ungui debent. Sic enim ait: Infirmatur aliquis in vobis, inducat presbiteros ęcclesię, et orent super eum oleo in nomine domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum dominus. Et si in peccatis sit, dimittentur ei. Non est itaque parvipendenda huiusmodi medicina, quę animę corporisque medetur languoribus.

(Ad3.69)
fehlt
De sponso vel sponsa in monasterium ingressis.

Si sponsus vel sponsa intraverit monasterium, id quod arrarum nomine datum est, in simplum tantum reddatur.

(Ad3.70)
fehlt
De locis, in quibus missę celebrandę sunt.

In quibus locis et quo apparatu missarum sollemnia excoeptis basilicis celebrari debeant, et utrum celebrari debeant, que [k] in concilio Laodicensi ita scribitur: Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel a presbiteris.

(Ad3.71)
fehlt
De his, quę ad aurium et oculorum pertinent oblectamentum, queque sacerdotes vitare debent.

Quęcumque aurium et ad oculorum pertinent illecebras, unde vigor animi et molliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum aliisque nonnullis rebus sentiri potest, ab omnibus dei sacerdotes se abstinere debent: quia per aurium oculorumque illecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet. ||fol. 110v|| Histrionum quoque turpium et obscenorum insolentias iocorum et ipsi animo effugere ceterisque sacerdotibus effugenda praedicare debent.

(Ad3.72)
fehlt
De ęcclesia ędificanda.

Nemo ęcclesiam ędificet antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat, qui ędificare vult, quod ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione, sic domum ędificet.

(Ad3.73)
fehlt
Ut sacerdotes a ludis secularibus se caveant.

Sacerdotibus non expedit sęcularibus et turpibus quibuslibet interesse locis. Venationes quoque ferarum vel avium minime sectentur.

(Ad3.74)
fehlt
De presbiteris et diaconibus, ut episcoporum suorum in bonis operibus vestigia sectent.

Presbiteri quoque et diacones in omnibus bonorum operum exhibitionibus sui episcopi vestigia sectentur, et in bonorum morum probitate, quę episcopo observanda sunt, eadem et sibi observanda esse cognoscant. [l]

(Ad3.76)
fehlt
Quantam curam debeant habere episcopi circa indigentes.

Episcopi quidem maximam curam et sollicitudinem circa pauperes habeant, et res ęcclesiasticas ęcclesiis collatas cauta circumspectione dispensent, quasi dei ministri, non quasi turpis lucri gratia sectatores. Illisque ita utantur, non ut propriis, sed ut sibi ad dispensandum commissis.

(Ad3.77)
fehlt
Quod liceat episcopis ||fol. 111r|| praesentibus presbiteris et diaconibus de thesauro ęcclesię pauperibus erogare.

Licitum sit episcopis, presidentibus, presbiteris et diaconibus, de thesauro ęcclesię familię et pauperibus eiusdem ęcclesię secundum canonicam institutionem, iuxta quod indiguerint, erogare.

(Ad3.78)
fehlt
De diaconissa.

Si diaconissa nupserit, gladio ultoris sternatur, et facultas eius ęcclesię, ubi servivit, addicatur. Corruptores eius similiter puniantur. Bona vero eorum fisci viribus vindicentur.

(Ad3.79)
fehlt
De presbitero non ordinando ante legitimum tempus.

Presbiterum ordinari non debere ante legitimum tempus, hoc est, tricesimum ętatis annum. Sed priusquam ad considerationem presbiteratus accedat, maneat in episcopio discendi gratia officium suum tamdiu donec possint et mores et actus eius animadverti. Et tunc, si dignus fuerit, ad sacerdotium promoveatur.

(Ad3.80)
fehlt
De episcopis, quatinus paroechias suas diligenter perscrutentur.

Ut unusquisque episcoporum paroechiam suam diligenter perscrutari nitatur; ne aliquis presbiter ab alterius paroechia in suam commigrans officium celebrare non praesumat sine litteris commendaticiis, sicut olim multis in locis actum esse compertum est. [m]

(Ad3.83)
fehlt
Ne quilibet presbiter de titulo minori transeat ad maiorem.

De titulo minori ad maiorem migrari nulli presbitero licitum sit, sed in eo permaneat, ad quem ordinatus est. ||fol. 111v|| Quod si inventus fuerit contra statuta id facere, eadem feriatur sententia, quia de minori ad maiorem transmigraverit sedem.

(Ad3.82)
fehlt
Ut decimę semper consultu episcoporum dispensentur.

Ut decimę, quę singulis dabuntur ęcclesiis, per consulta episcoporum a presbiteris ad usum ęcclesię et pauperum summa diligentia dispensentur.

(Ad3.84)
fehlt
De blasphemia in deum.

Si quis quolibet modo blasphemiam in deum iactaverit, a praefecto urbis ultimo supplicio subiciatur. Qui vero talem cognoscens non manifestaverit, similiter coherceatur. Si praefectus urbis hęc punire neglexerit, post dei iudicium nostram indignationem incurrat.

(Ad3.85)
fehlt
De viduis iuvenibus, ne cito velentur.

Ut iuvenes viduę cito nequaquam velentur, usque dum probetur illarum religio, et bona ab eis nota sit conversatio; ne forte de eisdem possit ab apostolo: Quę autem in deliciis sunt, viventes mortuę sunt.

(Ad3.86)
fehlt
Ut comites et iudices episcopis suis consentiant, ipsique eosque eos honorifice recipiant.

Comitibus, iudicibus, reliquoque populo expedit, ut suis sint episcopis consentientes et oboedientes propter amorem suique gradus honorem, et semper ab eis utile quęrant consilium, illorumque salubria non spernant monita, sed intenta cordis aure audiant. Similiter vero ||fol. 112r|| et episcopi praedictas personas humiliter suscipiant, honorificequae erga eos in omnibus agant, et sic se mutuis studeant sublevare sublevare consolationibus.

(Ad3.87)
fehlt
De herede, qui piam dispositionem non implet.

Si heredes iussa testatoris non impleverint, ab episcopo loci illius omnis res quę his relicta est auferatur cum fructibus et ceteris emolumentis, ut vota defuncti impleantur.

(Ad3.88)
fehlt
Ut comites vel iudices viles personas non admittant ad testimonium.

Summopere ammonendi sunt comites et iudices, ne viles et indignas personas coram se permittant ad testimonium accedere: quoniam multi sunt, qui periurare pro nihilo ducuntur, in tantum ut pro unius diei satietate aut pro quolibet parvo precio ad iuramentum conduci possint, animasque suas periurio perdere minime formidant. Quam ob rem tales nequaquam ad quodlibet testimonium admittendi sunt. Et hoc notandum, quod non solum illi qui periurant, sed etiam, qui peiuris consentiunt, simili plectendi sunt damnatione.

(Ad3.89)
fehlt
Ut nullus christianus munera exigat pro quolibet placito.

Nullus christianus pro quolibet placito vel iudicio a qualibet persona munera exigere aut accipere debet, quoniam id divina scriptura multis in locis magna interdicit auctoritate, testante ||fol. 112v|| scriptura, quę ait: Munera excęcant oculos sapientium, et subvertunt verba iustorum.

(Ad3.90)
fehlt
De rebus, quę paganis conceduntur.

Non liceat christianis iudeorum neque paganorum vel hereticorum res inphiteoseos vel conductionis titulo hereditare neque suorum similiter eis accommodare.

(Ad3.91)
fehlt
De placitis sęcularibus, ne in ęcclesia fiant.

Placita quidem sęcularia in ęcclesiis vel in atriis ęcclesiarum a comitibus vicariisque usque modo multis in locis habita, sed ne utra fiant interdicendum est cum auctoritate dominica, quem expulsis de templo negotiatoribus asserens domum dei domum esse orationis.

(Ad3.92)
fehlt
De incestuosis, parricidis, atque homicidis.

Incestuosi, parricidę, homicidę multi apud nos, heu proh dolor, repperiuntur. Sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt ammonitionibus aurem accommodare, volentes in pristinis dedurare criminibus: quos oportet per sęcularis potentię disciplinam a tam prava consuetudine cohercere, qui per salutifera sacerdotum monita noluerunt revocari, quorum aliquos iam excommunicavimus. Sed illi hoc parvipendentes, in hisdem perdurare criminibus. Quam ob rem vestra decernat mansuetudo, quid de talibus deinceps agendum sit.

||fol. 113r||
(Ad3.93)
fehlt
De magicis artibus et incantationibus.

Ammoneant sacerdotes fideles populos, ut noverint magicas artes incantationes quibuslibet infirmitatibus hominum nihil posse remedii conferre, non animalibus languentibus claudicantibusve, vel etiam moribundis quicquam remedii, non ligaturas ossuum vel herbarum cuiquam mortalium adhibitas prodesse, sed hęc esse laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur.

(Ad3.94)
fehlt
Ne nomen domini in vanum iurando assumatur.

Omnes homines ammonemus, ne per singula verba, quasi ad confirmationem suę assertionis, nomen domini in vanum assumant, quod ipse dominus interdicit faciendum, ubi ait: Ne assumas nomen dei tui in vanum. In vanum etenim nomen dei assumitur, quando aliquis ad singula verba quibus vult, ut sibi ab alio credatur, deum omnipotentem dicit esse testem rei. De qua re inter cetera ait Salomon [n]: Deum invocat eumque sibi ita esse adiutorem sicut ea vera sunt quę loquitur. Nam et ipse dominus in evangelio hoc modo prohibens omne genus iuramenti. Nolite, inquit, omnino iurare neque per cęlum, neque per terram, neque per caput tuum. Et cetera.

(Ad3.95)
fehlt
De laicis, ne munera a presbiteris exigant.

Ut laici omnino a presbiteris non audeant munera ||fol. 113v|| exigere propter commendationem ęcclesię: quia propter cupiditatem plerunque a laicis talibus presbiteris ęcclesię dantur, qui ad peragendum sacerdotale officium indigni sunt.

(Ad3.96)
fehlt
De pace et concordia.

De pacis [o] bono atque concordia, ut ab omnibus omnino indisrupte teneatur inter episcopos et comites, inter clericos et monachos et omnem populum christianum, ut beatus apostolus Paulus docuit dicens: Sectamini caritatem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit deum. Et idcirco quidquid illud est quod nos ad verę pacis studium et caritatis perfectionem provocat, totis viribus nostris sectandum est; quicquid nos vero ab illa disiungit, ut venenum mortiferum a nobis cavendum est.

(Ad3.97)
fehlt
De comitibus et iudicibus, ut oboedientes sint episcopo.

Ut comites vel iudices reliquusque populus oboedientes sint episcopo, et invicem consentiant ad faciendas iustitias, et munera pro iudicio non accipiant, nec falsos testes, ne per hoc pervertant iudicia iustorum, quia scriptum est: Iustitia elevat gentem, iniustitia vero miseros facit populos. Et psalmista: Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitias in omni tempore.

(Ad3.98)
fehlt
Ut episcopi semel in anno paroechias suas circumeant.

Ut unusquisque episcopus semel in anno circumeat paroechiam suam et noverit sibi curam ||fol. 114r|| populorum et pauperum in protegendis ac defendendis impositam. Ideo dum conspiciunt iudices ac potentes pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali ammonitione redarguant. Etsi contempserint emendari, eorum insolentia regis auribus intimetur; ut quos sacerdotalis ammonitio non flectit ad iustitiam, regalis potestas ab improbitate coherceat.

(Ad3.99)
fehlt
De xrismate a presbiteris custodiendo sub sigillo.

Ut presbiteri sub sigillo custodiant chrisma, et nulli sub praetextu medicinę vel sub cuiuslibet rei donare praesumant. Genus enim sacramenti est, et non ab aliis nisi a sacerdotibus contingi debet. Quod si fecerint, honore priventur.

(Ad3.100)
fehlt
De his, qui beneficium habent de rebus ęcclesię.

Ut quisquis de rebus ęcclesię beneficium habent, ad tecta eiusdem ęcclesię restauranda vel ad ipsas ęcclesias ędificandas omnino adiuvent.

(Ad3.101)
fehlt
De eo, qui infamis furto efficitur.

Furti quocumque genere condemnatus infamis efficitur.

(Ad3.102)
fehlt
De eo, qui absens fuerit minime damnando.

Iubemus, ut in causa capitali absens nemo damnetur; quia neque absens per alium accusari aut accusare potest.

(Ad3.103)
fehlt
De omnibus possessionibus a praeceptore possessori reddendis.

Omnes possessiones et omnia sibi sublata atque fructus cunctos ante litem contestatam preceptor possessori restituat.

(Ad3.104)
fehlt
De incestis, quod non sint legitimi heredes. ||fol. 114v||

Omnes nosse volumus, quod incesti non sint legitimi heredes, sed infamia sint notate utreque personę. Ideoque proximorum [p] copulę vel stupra, quasi[q] quędam turpissima pestis, kalenda est: quoniam incesti usque ad canonicam separationem ęcclesięque per publicam poenitentiam satisfactionem magis inter inerguminos vel audientes quam inter christianos catholicos utrique cum omnibus suis sunt habendi.

(Ad3.105)
fehlt
Ut liceat litigatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare.

Iudices observare debent, ut liceat litigatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigant nec a militibus faciant custodiri. Sed agendum negotium suum liberi observent; nec etiam in supplicium destinatis appellandi vox denegetur.

(Ad3.106)
fehlt
De oratione oboedientis.

Sciendum sane est omnibus, quia citius exauditur una oboedientis oratio quam decem milia contemptoris.

(Ad3.107)
fehlt
Ut unaqueque provintia a iudicibus propriis iudicetur.

Pręcipimus, ut non degradetur unaquęque provintia, sed apud semetipsam habeat iudices episcopos. Et quicumque causam habuerit, a suis iudicibus iudicetur, et non ab alienis, vel a suę iustis iudicibus provintię et non ab externis, nisi fueri appellatum.

(Ad3.108)
fehlt
Quod unumquemque iuste et pie vivere oporteat.

Notum esse omnibus volumus ||fol. 115r|| quam iuste, quam sobrie, quam etiam pie vivere debeant. Iuste enim vivere oportet secundum sermonem dominicum precipientem: Luceat, inquit, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in cęlis est. Hoc est, sic iuste vivite, ut filii lucis nominari valeatis. Quod vero sobrie vivere debeat quisque monet evangelium dicens: Videte, ne graventur corda vestra crapula et ebrietate et curis huius vitę. Pie etiam vivere vel patienter monet Paulus exhortando dicens: In omni patientia et doctrina. Et cum pietate regere domum monet. Et ne ipsa pietas indiscreta videatur, praemittit sententiam dicens: Argue cum omni imperio.

(Ad3.109)
fehlt
De graphię prolatore, ut eam affirmet.

Statutum est, ut scripturam prolator affirmet. Nam si is qui scripturam protulit, eius non astruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.

(Ad3.110)
fehlt
Quod sacerdos in habitu religionis persistere debeat.

Studendum sane omnibus est, ut in habitu religionis quisque sacerdos permaneat, et ore prophetico sibimet praecipi censeat dicenti: Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam. Quando dixit, Clama, ne cesses, omne tempus exclusit, quod nemo potest excusare. Etenim de libris offitialibus, ut novimus, patet ratio: quia nequaquam corporeo visu haec ||fol. 115v|| hęc requirenda ab illis erant qui spiritaliter vivebant, dicente psalmographo: In me sunt, deus, vota tua, quę reddam laudationes tibi. Non tamen, qui in medio positi sumus, scilicet inter spiritalem et corporalem [r] intellectum, ut in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros, ut non vituperetur ministerium nostrum, et propheticum sermonem impleamus dicentem: Iustitiam discite, qui habitatis terram. Et, quod avertat deus a nobis, idem quod propheta dicit: Sacerdotes ignoraverunt intellegentiam. Et idem propheta: Zelus apprehendit populum[s] ineruditum. Et item alius propheta: Sacerdotes non dixerunt, ubi est dominus? Et tenentes leges meas, nescierunt me. Qua ergo fronte, qua conscientia sacerdotem se nominari fatetur, quem dominus per prophetam nescire se dicit?

(Ad3.111)
fehlt
De eo, qui causam habuerit, ut a propriis iudicibus iudicetur.

Quicumque causam habuerit, a propriis iudicibus iudicetur; et non ad alienos causa navigandi et protervię, dimittens suam patriam, transeat; sed apud metropolitanum et reliquos episcopos suę provintię iudicetur.

(Ad3.112)
fehlt
De canonicis clericis, qui in civitatibus vel in monasteriis degunt.

Volumus atque praecipimus, sicut synodali atque canonica auctoritate a pastoribus sanctę ęcclesię sepissime ammoniti sumus, ut canonici clerici, qui in civitatibus vel in monasteriis degunt, qui beneficia habent, ||fol. 116r|| unde victum et vestimentum habere possunt, ut his iuxta apostolum contenti sint, et stipendia fratrum, unde pauperiores et his, qui assidue in praedictis locis domino famulantes excubant, atque ibi assidue [t] divinum explent officium, nequaquam assumant aut in suis usibus convertant. Scimus enim, quia absque periculo atque dispendio animarum suarum hoc nullatenus facere possunt. Si quis autem hęc statuta contempserit, utrisque careat, et beneficio scilicet et praebenda; atque si gradibus fruitur ęcclesiasticis, ipsis privetur.

(Ad3.113)
fehlt
De communicatione ęcclesię nihil habenti.

Qui habet ęcclesiam, cum omnibus nihil habentibus habet commune; nec aliquid inde eis, qui sibi de suo sufficiunt convenit erogare; quando nihil aliud sit habentibus dare quam perdere.

(Ad3.114)
fehlt
De his, qui sua possidentes aliquid sibi dari volunt.

Vę illis, qui sua possidentes dari sibi aliquid volunt, et non sine grandi peccato suo unde pauper victurus erat accipiunt. [u]

(Ad3.117)
fehlt
De subintroductis mulieribus.

Omnibus igitur clericis feminas secum in domibus suis habere ultra licentiam canonum firmiter sit contradictam. [v]

(Ad3.119)
fehlt
De fugitivis clericis.

Ut unusquisque episcopus in sua paroechia diligenter presbiteros vel clericos inquirat unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum ||fol. 116v|| episcopum redire faciat.

(Ad3.120)
fehlt
Quid sint lętanię.

Lętanię autem greco nomine appellantur, quę latine dicuntur rogationes. Inter lętanias vero et exhomolegisin hoc differt, quod exhomolegisin pro sola confessione peccatorum agantur; lętanię autem, quę indicuntur propter rogandum deum et impetrandam in aliquo misericordiam eius. Sed nunc iam utrumque vocabulum sub una designatione habetur.

(Ad3.121)
fehlt
De clericis iniuste tonsoratis.

De clericis vero hoc statuimus, ut hi, qui hactenus inventi sunt sive in canonico sive in monachico ordine tonsorati sine eorum voluntate, si liberi sunt, ut ita permaneant. Et deinceps cavendum est, ut nullus tondatur nisi legitima ętate spontaneaque voluntate vel cum licentia domini sui.

(Ad3.122)
fehlt
De eo, quid sit relinquere mundum.

Sęculum autem relinquere est, sicut Gregorius dicit, sęculi voluptatibus contraire. Hinc Paulus ammonet dicens: Qui emunt, tamquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur. Et idem ipse in libro pastorali: ut videlicet ea, quę nobis suppetunt sic exterius serviant quatenus a supernę dilectionis studio animum non reflectant.

(Ad3.123)
fehlt
Quod incestum committit, qui se consanguineę suę usque adfinitatis lineam, id est ad VIImam progeniem, coniungit.

Nullus fidelium usque ad affinitatis lineam, id est, usque in ||fol. 117r|| septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quoquomodo incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber fuerit, bannum nostrum, id est, LX solidos fisco nostro persolvat, et insuper canonice ut incestus poenas luat, ac publice iuxta canonicos gradus poeniteat. Si autem servus vel ęcclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decalvetur et iuxta episcopi proprii iussionem poenitentiam publice et canonice gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus aut ęcclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inobediens vel contumax sive de hoc sive de alio quolibet scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso episcopi ei contendantur usque dum episcopo suo oboediat, ut canonice poeniteat. Quod si nec se ita correxerit et ad episcopum et ad canonicam poenitentiam venire distulerit, a comite comprehendatur, et in carcerem sub magna erumna retrusus teneatur, nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus iubeat. Quod si comes vel eius minister hoc adimplere distulerint, canonice ab episcopo suo vel a suo ministro excommunicetur; et usque dum hec pleniter adimpleat, semper communione catholicorum careat, usque dum ipso episcopo humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis ||fol. 117v|| causis aut de ipsa excommunicatione inoboediens aut negelegens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat, usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopali auctoritate atque imperiali metu ita corrigamus, ut ceteri timorem habeant, ne deinceps talia committere audeant.

(Ad3.124)
fehlt
Quod incesti, quamdiu in scelere manent, non fidelium christianorum, sed tantum aut gentilium aut caticuminorum vel inerguminorum locum teneant.

Incesti, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles christianos, sed inter gentiles aut caticuminos vel inerguminos habeantur, id est, cum christianis non cibum sumant, non potum, non in eodem vasculo edant aut bibant, sed soli hęc faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inoboedientes extiterint, et a tam nefandissimo se scelere segregare atque ad publicam poenitentia redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur immundo, vel etiam inter eos, de quibus ipsa per se veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare vel in ęcclesiam intrare, sed ante ianuam ęcclesię excubare, et intrantibus in eam atque ex ea, vultu in terram prostrato, veniam postulare, et ut ||fol. 118r|| pro se orare non dedignentur flagitare; et lacrimis perfusi, vultu contrito, atque humiliato spiritu semper apparere omnibus usque ad satisfactionem ęcclesię et proprii episcopi canonicam reconciliationem manere, et ad pristinum incestum numquam redire, nec sęcularia negotia exercere, nec prolatis aut accusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus manusque pontificis propriis impositionibus, et ęlemosinarum largitionibus, eos purgari sanarique oportet.

(Ad4.0)
Sequentia quędam capitula ex sanctorum patrum decretis et imperatorum edictis colligere curavimus atque inter nostra capitula lege firmissima tenenda generali consultu Erchemboldo cancellario nostro inserere iussimus.
(Ad4.1)
fehlt
Ex sacrarum institutione legum, liber XII. CAP X.

Quam sit extraneus a christianę fidei regula, qui se defensorem esse veritatis insimulat, et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo quod vendidistis argento iustum et pauperum pro calciamentis, ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum honustum foeno; et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.

(Ad4.2)
fehlt
Ex eodem libro, titulationis III CAP XV. ||fol. 118v||

Nulli christianorum vel Iudeorum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sanguinis vel uxoris suę atque etiam virorum, iuxta legem, quę christianis est lata, usque ad VIImum generis gradum conubia ducere vel incesti maculam operari. Huius igitur perfide permixtionis illecebra talis multabitur poena, ut separati ab invicem, et centena publice decalvati flagella suscipiant, et exilio relegati, sub publica poenitentia maneant, eorumque bona ad filios quos de praecedenti coniugio habuerunt redeant; si tamen et ipsos aut in nullo iudaicę praevaricationis maculaverit noxa, aut nulla incestivę nationis sordidaverit macula. Quod si aut nullos habuerint filios, aut habitos, ut dictum est, vel Iudaicus involverit error, vel incesti foedaverit natio, tunc facultas praedictorum omnimoda in principis potestate consistat, qualiter principali discretione res ipsa aut in christianis eorum heredibus ut concessa permaneat. Quod si heredes huiusmodi dignitatis defuerint, fisco nostro sociata deserviat. Illud tamen modis omnibus observandum fore praecipimus, ut si quis christianus vel christiana, aut Iudeus vel Iudea, noviter nuptiale festum celebrare voluerint, non aliter quamque cum praemisso dotis titulo, quo in christianis salubri institutione praeceptum est, vel ||fol. 119r|| sacerdotali benedictione intra sinu sanctę dei ęcclesię perceptum, coniugium cuiquam ex his adire permittimus. Quod si absque benedictione sacerdotis quisquam christianorum vel Hebreorum noviter coniugium duxerit vel sollemnitatem legis pro dotali titulo in quocumque transcenderit, aut centum principi solidos coactus exsolvat, aut centum publice verberatus flagella suscipiat. Hęc scilicet damna vel verbera singillatim unusquisque percipiat, videlicet tam ille qui nupsit quam ea quae nupta est, vel etiam consentanei parentes eorum, unusquisque pro se iacturam huius legis suscipiat.

(Ad4.3)
fehlt
In libro septimo tripertitę istorię capitulo XII.

Igitur Valentinianus, cum ita saperet et sicut Niceni concilii patres similia profitentibus proderet, aliter vero sapientibus non erat importunus. Qui dum inmitio regni de urbe Constantinopolitana per Trachias properaret ad Romam, tunc episcopi recte sapientes legatum miserunt Hicpautianum episcopum quatinus dignaretur ad emendationem dogmatis interesse. Hęc cum audisset imperator ait: Mihi quidem, cum unus de populo sim, fas non est talia perscrutari. Verum sacerdotes, quibus hęc cura est, apud semetipsos congregentur ubi voluerint. Cum hęc itaque respondisset princeps, in Lapsacum convenerunt episcopi. Cumque per duos menses tractassent, inter cetera, ||fol. 119v|| iuxta priores canones, episcopos eiectos atque suis rebus expoliatos sedes proprias recipi et primo sua omnia eis reddi decreverunt. Et si quis post hęc eos accusare vellet, eos periculose facere sanciverunt, iudices esse decernentes episcopos recte sapientes in ęcclesia convenientes, ubi testes et non singulorum qui dicebantur oppressi. Et reliqua.

(Ad4.4)
fehlt
Ex epistola Leonis papę Calcidonensi concilio directa.

Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos, atque in locum superstitum alios substitutos. His primitus vulneribus adhibeatur medicina iustitię, ne quisquam ita careat propriis ut alter utatur alienos. Quem errorem ita omnes derelinquant sacerdotes, ut nemini quidem perire honor debeat; sed illis qui pro fide laboraverunt prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari. Et reliqua.

(Ad4.5)
fehlt
Ex epistola Stephani papę scripta generaliter omnibus episcopis.

Quicquid in sacratis deo rebus et episcopis iniuste agitur, pro sacrilegio deputabitur; quia sacra sunt, et violari a quoquam non debent. Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus expoliatus aut a sede propria qualibet occasione plus debet accusari, aut a quoquam ei poterit crimen obici, priusquam integerrime restauretur, et omnia quę ablata quocumque sunt ingenio legibus redintegrentur, et ipse proprię sedis et pristino statu ||fol. 120r|| regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones et cuncta sibi iniuste sublata atque fructus omnes ante ceptam accusationem primates et synodus episcopo, de quo agitur, funditus restituant. Quia hoc non solum ęcclesiasticę, sed etiam sęculi leges fieri docent.

(Ad4.6)
fehlt
Augustinus ad Bonifacium[w] de lapsorum restitutione.

Ut enim constitueretur in ęcclesia, ne quisquam post alicuius criminis poenitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentię, sed rigore factum est disciplinę. Alioquin contra claves datas ęcclesię disputabitur, de quibus dictum est: Quę solveritis in terra, soluta erunt et in cęlo. Sed ne forsitan etiam de ceteris criminibus spe honoris ęcclesiastici animus intumesceret superbe tegeret poenitentiam, severissime placuit ut post actam de crimine damnabili poenitentiam nemo sit clericus; ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitatis. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis ęgit poenitentiam, et tamen in honore superstetit. Et beatum Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique deum negasse poenituit et tamen apostolus mansit. Sed non ideo supervacua putanda est posteriorum diligentia; quia ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid ||fol. 120v|| addiderunt, quo salus stantium muniretur, experti, credo, aliquorum fictas poenitentias per affectatas honorum potentias. Cogunt enim multas adinvenire medicinas multorum experimenta morborum.

(Ad4.7)
fehlt
Ex epistola Leonis papę Aquileiensi episcopo directa.

Illam partem ęcclesiasticę disciplinę, quę olim a sanctis patribus et a nobis sepe decreta est, ut nec in presbiteratus gradu nec in diaconatus nec in subsequenti ordine clericorum ad aliam ęcclesiam transire cuiquam sit liberum, ut integrum decretum renovantes ammonemus, ut unusquisque, non ambitione illectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est perseveret; ita ut si quis, sua quęrens, non quę sunt Iesu Christi, ad plebem et ęcclesiam suam redire neglexerit, ab honoris privilegio et a communionis vinculo habeatur extraneus.

(Ad4.8)
fehlt
Ut nullus derogetur aut temere accusetur episcopus, nec a primatibus eorum facile suscipiatur accusatio: quia iniuria episcoporum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur. Ex decretis Anastasii papę CAP[x].

Placuit, ut nullus temere accuset episcopum, neque a primatibus passim aut indifferenter super quibuslibet impeditionibus audiantur, dicente domino: Non suscipias voce mendatii. Et ipsa veritas ait: Quod tibi non vis, alteri ne facias. Et reliqua. Et alibi scriptum est: Quid prodest illi sub errore non pollui ||fol. 121r|| qui consensum pręstant erranti? Proculdubi contra mandata dimittit qui habet peccatum proprium et qui sequitur alienum. Et reliqua. Sed si quis in episcopum causam habuerit, primitus eum caritativae conveniat, et ei aut suam inculcet iniuriam, aut eius correptionem, dicente domino: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si autem te non audierit, adhibe duos aut tres tecum. Et reliqua. Prius ergo quam hęc fiant nemo praesumat episcopum manifeste accusare; quia nemo contra evangelium vel contra apostolum aut decreta patrum facit absque periculo. Paulus quoque apostolus praecipit dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Et alibi scriptum est: Si quis fidelis est, videat ne falsa aut nociva loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Et alibi. Sapiens non est qui nocet. Et dominus in lege: Non facias calumniam proximo tuo. Et idem: Non eris criminator et susurro in populis. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Leges meas custodite. Ego dominus. Si hęc de omnibus hominibus dicta sunt, quanto magis super episcopis sunt custodienda; de quibus salvator ait: Qui vos contristat, me contristat et qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et cetera. Item: Quis facit iniuriam eis, recipiat id quod inique gessit. Et in [y] Danihele legitur: Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala. ||fol. 121v|| Confundantur in omnipotentia, et robur eorum conteratur, et sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus super orbem terrarum. Et iuxta antiquę institutionis edictum plus erga corrigendos agere debet benivolentia quam severitas, plus cohortatio quam commonitio, plus caritas quam potestas. Et dominus per prophetam monet dicens: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Deverte quoque a malo, et fac bonum. Nemo enim bonum faciens, alteri verbo aut facto nocere vult. Si quis non observaverit, hostis est animę suę. Si quidem clerici fuerint, gradu proprio decidant. Si vero monachi vel laici fuerint, amplius pelli debent vel extorres fiant.

(Ad4.9)
fehlt
Ut quicumque habens quęrelam in episcopum vel in auctores ęcclesię, non prius habeat iudices eorum quam ipsos, quibus aliquid opponit familiariter conveniat, et ab eis caritative aut emendationem aut rationabilem recipiat excusationem.

Placuit ut si quęcumque persona contra episcopum vel auctores ęcclesię se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat caritatis studio; ut familiari colloquio commonitus ea sanare debeat quę in quęrimoniam deducuntur. Quam rem si deflere noluerit, sententiam suscipiat excommunicationis. Et rreliqua.

(Ad4.10)
fehlt
Ut non accusetur episcopus apud iudicem sęcularem. ||fol. 122r||

Ut nullus episcopum apud iudices sęculares accusare praesumat, sed apud summos primates.

(Ad4.11)
fehlt
Ut si quis se gravari putaverit, vocem appellationis exhibeat.

Placuit, ut accusator, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare: quia non oportet negari audientiam roganti.

(Ad4.12)
fehlt
De retractanda comprovinciali synodo per apostolici legatos.

Ut provintiales synodus retractentur per vicarios urbis Romę episcopi, si ipse decreverit.

(Ad4.13)
fehlt
Ut nullus criminosus accuset episcopum.

De his, qui ad accusationem maiores natu veniunt. Placuit ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.

(Ad4.14)
fehlt
Ut criminalia negotia non per procuratores sed per seipsos agant.

Si quando in causa capitali vel in causa status interpellatum fuerit, non per procuratores sed per ipsos est agendum.

(Ad4.15)
fehlt
De maiore iudicum appellatione.

Placuit, ut a quibuscumque iudicibus ęcclesiasticis ad alios iudices ęcclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, audientia non negetur.

(Ad4.16)
fehlt
Ut nullus metropolitanus sine ceterorum omnium comprovintialium episcoporum praesentia aut consilio, nisi quantum ad suam propriam pertinet poroechiam, quicquam agere praesumat. Similiter et reliqui episcopi agant circa. Ex synodo romana quinta.

Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet paroechiam, sine consilio et voluntate ||fol. 122v|| omnium comprovintialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit, et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de comprovintialium episcoporum causis suarumque ęcclesiarum et clericorum atque sęcularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovintialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi amministratione, sicut dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester. Et reliqua. Similiter et ipsi comprovintiales episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertinet paroechias, agant iuxta sanctorum constituta patrum; ut uno animo, uno ore, sancta glorificetur trinitas in sęcula.

(Ad4.17)
fehlt
Qualiter episcopus ad synodum convocetur, et qualiter in ea de illo agatur.

Sancta synodus Romana dixit. Hęc sunt quę deinceps propter malorum hominum insidias, qui in ęcclesiam et in ęcclesiasticos indifferenter seviunt viros, conservari firmissime volumus in sęcula. Si quis episcopus ab illis accusatoribus qui recipiendi sunt fuerit accusatus, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa eius canonice deferatur; qui in congruo loco infra ipsam provintiam, ||fol. 123r|| tempore in canonibus praefixo in Niceno concilio canonice convocare debebunt, ita tamen ut ab omnibus eiusdem provintię episcopis in ea audiatur: in quam et ipse canonice convocatus, si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debebit; quia ultra provintię terminos accusandi ante licentia non est quam audientia rogetur. Nam si suis fuerit rebus expoliatus, quod absit, aut, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus, a sede propria eiectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice, antequam in pristinum restituatur honorem, et sua omnia, quę ab insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerant, redintegrentur,[z] nec convocari nec iudicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen iudicandi, advenire sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere rogetur antequam integerrime omnia quę per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio redintegretur, et praesul prius statui pristino reddatur. Et ipse, dispositis ordinatisque libere ac secure suis, tunc canonice convocatus ad tempus, synodo in legitima et canonica, veniat ad causam. Et si talis videtur accusantium propositionibus respondeat. Nam hoc summopere providendum est, ne antequam hęc omnia fiant coactus ||fol. 123v|| respondeat; quia contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam causę eius exitus appareat, nulli christiano videri iure potest. Quod si egrotans fuerit episcopus aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat. Nec a communione suspendatur cui crimen intenditur nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum die statuta litteris evocatus minime occurrerit; hoc est, nisi alia praeoccupaverit necessitas, infra spatium duorum vel trium mensium, et eo amplius, prout causa dictaverit. Quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint, quia unus absque alio audiri non debet, quęrendum est in iudicio cuius sint conversationis et fidei atque suspicionis accusatores, aut qua intentione hoc faciant: quia ad hoc admitti non debent, nisi bonae conversationis et rectę fidei viri, et qui omni suspicione careant, et fama bonę vitę clarescant, neque infames existant. Quod si accusatorum personę in iudicio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas, non tamen cirminales vel ęcclesiasticas, obicerint. Infamis enim persona nec procurator potest esse nec cognitor. Absente vero adversario non audiatur accusator; nec sententia absente parte alia a iudice dicta ullam obtineat firmitatem. Neque ||fol. 124r|| absens per alium accusare aut accusari potest, nec affinis testis admitti. Neminem ergo exhiberi de provintia ad provintiam vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem iudicis ad quem fuerit appellatum, id est, ut auctor semper rei forum sequatur. Si quis autem iudicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat, quam nulli oportet negari. Et reliqua.

(Ad4.18)
fehlt
Ut accusatio clericorum infra provintiam fiat, nisi forte accusatus maiorem appellaverit auctoritatem.

Si quis clericus super quibuslibet criminibus pulsatus fuerit, in provintia qua consistit ille qui pulsatur suas exerat actiones; nec eum ęstimator suus alibi aut longius pertrahendum ad iudicium. Illi vero qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare. [a]

(Ad4.20)
fehlt
Ut nullus metropolitanorum vel aliquorum pontificum suorumque clericorum aut ęcclesiarum causas audiat absque omnium comprovintialium episcoporum praesentia. Ex synodo romana tertio. cap. VI.

Nullus metropolitanus episcopus absque ceterorum omnium conprovintialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas episcoporum; quia irritę erunt. Immo et suorum sacerdotum causas audiat absque praesentia clericorum suorum: quia irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum suorum firmetur.

||fol. 124v||
(Ad4.21)
fehlt
De rimanda accusatoris persona. In decretis Syxti papę cap. VII.

Placuit, ut semper primo in accusatione clericorum persona, fides, conversatio, et vita blasphemantium perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis debet praecedere; quia dubius in fide, infidelis est. Nec eis omnino esse credendum qui veritatis fidem ignorant, nec rectę conversationis vitam ducunt; quoniam tales facile et indifferenter lacerant quosque et criminantur recte et pie viventes. Ideo suspicio eorum discutienda est primo, et corrigenda.

(Ad4.22)
fehlt
De personis et accusationum quęrelis non recipiendis. Ex sexta synodo romana cap XI. Cum qua et Nicena synodus et decreta Iulii et Simmachi papę et alia synodica concordant.

Accusatores et accusationes quas leges sęculi non adsciscunt, et nos summovemus.

(Ad4.23)
fehlt
Ut nullus episcopus alterius poroechianum retinere, ordinare, aut iudicare praesumat. Ex Xma synodo romana cap VIImo. Cum qua concordat Antiocenum concilium in cap XXV.

Nullus episcopus alterius paroechianum praesumat retinere aut ordinare absque eius voluntate vel diiudicare: quia sicut irrita erit eis ordinatio, ita et diiudicatio. Quoniam censemus nullum alterius iudicis, nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, ||fol. 125r|| nec iudicare ullatenus poterit.

(Ad4.24)
fehlt
De primatu sedis apostolicę, cui episcoporum finitiva iudicia et congregandarum synodorum privilegia sunt reservata, et de canonica episcopi vocatione. Ex synodis romanis cap XLVIIII et ex decretis Iulii papę.

Nullus episcopus, nisi canonice vocatus, et in legitima synodo suo tempore apostolica auctoritate convocata, cui iussione domini et meritis beati Petri apostoli singularis congregandorum conciliorum auctoritas et sanctorum canonum ac venerandorum patrum decretis multipliciter privata tradita est potestas, super quibuslibet criminibus pulsatus, idem iudicetur, audiatur, vel imperetur. Sin aliter praesumptum a quibuslibet fuerit, in vanum deducatur quod ęgerint; nec inter ęcclesiastica ullo modo deputabitur nec ullas habebit vires quicquid ei obviaverint: quoniam eadem sedes, testante veritatis voce, primum primatum obtinuit. Nec prima diceretur si aliam super se haberet; quę etiam caput est omnium ęcclesiarum, a qua omnes sumpsere originem. Primatum enim non synodalibus aut aliquibus commentis meruit institutis, sed domino largiente, qui ait: Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ęcclesiam meam. Et reliqua. Talia et his similia. Quibus si aliquis superbo spiritu obviaverit praeceptionibus, non exeat impunitus, sed gradus sui periculo subiacebit.

||fol. 125v||
(Ad4.25)
fehlt
Ut si quis metropolitanum suspectum habuerit, apud primatem audiatur. Ex concilio Calcidonense cap xvii.

Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioceseos aut apud constantinopolitanę civitatis sedem agat iudicium. Et reliqua.

(Ad4.26)
fehlt
De accusationis ordine et ut non facile quisquam accusetur. Ex VIta synodo romana cap VIIII. Cum qua et alię sanctiones imperatorum et synodalium episcoporum concordant.

Accusationis ordinem dudum canonicis institutum decretis servare iubemus; ut si forte aliquis clericorum in civili aut criminali causa pulsatur, vel in discrimine capitis arcersitur, non statim reus estimetur qui accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis estimatione patiatur. Nec sibi fore noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.

(Ad4.27)
fehlt
Ut accusato episcopo liceat appellare apostolicam sedem, si voluerit. Ex dictis synodalibus sub Theodosio decretis imperatore, eiusque auctoritate roboratis: quę si quis quęsierit, in suis inveniet epistolarum libris.

Placuit, ut si episcopus accusatus appellaverit Romanum ||fol. 126r|| pontificem, id statuendum quod ipse censuerit.

(Ad4.28)
fehlt
De accusato vel iudicato episcopo, si bonam putaverit habere causam, et voluerit a romano audiri pontifice, a nullo prohibeatur, sed libere hoc ei et absque ullo impedimento concedatur. Ex quibus supra, cum quibus et Sardicense concilium et alia decreta canonum et sanctorum patrum concordant.

Ut accusato vel iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iudicium et, si necesse fuerit, aut ipse voluerit, absque ulla detentione aut impeditione Romanum adire pontificem liceat. Et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, sua non privetur sede aut dignitate; quoniam dudum a sanctis patribus statutum est, ut accusati nullus usurpet sedem episcopi. Et alibi: Adimi episcopo episcopatum, antequam causę eius exitus appareat, nulli christiano iure videri potest. Et reliqua.

(Ad4.29)
fehlt
Ut dum accusatus est vel iudicatus episcopus romanum appellaverit pontificem, nulla ei lesio fiat, neque aliquis eius arripiat sedem, aut in eius loco ordinetur episcopus, antequam eius causa romani papę sit determinata iudicio. Ex quibus supra, cum quibus et multa sanctorum patrum decreta consentiunt.

Placuit ut accusatus vel iudicatus a comprovintialibus in aliqua causa episcopus licenter appellet et adeat apostolicę ||fol. 126v|| sedis pontificem; qui aut per se aut per vicarios suos eius retractari negotium procuret. Et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, nullus alius in eius loco ponatur aut ordinetur episcopus: quoniam quamquam comprovintialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso domino dictum est: Quęcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cęlis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cęlis.

(Ad4.30)
fehlt
De episcoporum appellatione romanam ęcclesiam, quotiens necessitas exposcerit, cui episcoporum et summarum causarum negotia singulari privilegio a patribus reservata sunt. Ex quibus supra, cum quibus maxime cuncta canonum et sanctorum patrum decreta concinunt.

Ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quotiens necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur, et liberentur, cuius dispositioni omnes maiores ęcclesiasticas causas et episcoporum iudicia antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit. Quoniam culpantur episcopi qui aliter erga fratres egerint quam eiusdem sedis papę ||fol. 127r|| fieri placuerit; canonibus quoque habentibus [b] in talibus absque romano nil decerni pontifice, nec ad synodum episcopum convocari debere, et quicquid ex his eo inconsulto praesumptum fuerit, viribus carere.

(Ad4.31)
fehlt
De causa Lupicini episcopi. Ex epistola Leonis papę Affricanis episcopis directa.

Causam Lupicini episcopi, quia sic nobis placuit, illic iubemus audiri; cui multum et sepius postulanti communionem hac ratione reddimus, quoniam cum ad nostrum iudicium provocamus, inmerito eum pendente negotio a communione videamus fuisse suspensum. Adiectum etiam illud est, quod huic [c] temere superordinatus esse cognoscitur; qui non debuit ordinari antequam Lupicinus in praesenti positus aut confutatus aut certe confessus iustę possit subiacere sententię; ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ęcclesiastica exigit, his qui consecrabatur acciperet. Si quę vero alię emerserint causę, quę ad statum ęcclesiarum ad concordiam pertineant sacerdotum, illic ob timorem domini volumus ut modo ventilentur, et de componendis atque compositis omnibus ad nos relatio plena mittatur; ut ea quę iuxta ęcclesiasticum morem iuste et rationabiliter fuerint definita, nostra quoque sententia roborentur. Ex his enim possumus cognoscere qualiter de ceteris agatur, qualiter nos nil contra statuta maiorum ęgisse poeniteat.

||fol. 127v||
(Ad4.32)
fehlt
Ex synodalibus statutis et imperatorum edictis. Ex libro XVI. Theodosii imperatoris. De his, qui super religione contendunt.

Imppp Valentinianus, Theodosius, et Archadius aaa una cum decreto episcoporum Tratiano praefecto praetorii. Nulli egresso ad publicum disceptandi de religione vel tractandi vel consilii aliquid deferendi patescat occasio. Et si quis post hanc causam gradu atque dampnabili ausu contra huiusmodi legem veniendum esse crediderit vel insistere in ortu pestiferę perseverationis audebit, competenti poena et digno supplicio coherceatur. Data XVII. Kl Iul Theodosio augusto bis et Quinegio consul.

(Ad4.33)
fehlt
Decreta de epistola Leonis papae ad Theodoritum cyri episcopum.

Illud quod nobis propter improbitatem quorundam monachorum verbo mandasti, specialiter praedictorum patrum statuta firmantes, statuimus ut praeter domini sacerdotes, ab episcopo eiusdem videlicet loci electos, nullus audeat praedicare, sive sit monachus, sive laicus, qui cuiuslibet scientia nomine glorietur.

(Ad4.34)
fehlt
De delatoribus. Ex concilio Heliberritano.

Delator si quis extiterit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus [d] vel interfectus, placuit eum nec in finem accipere communionem. Si levior quoque causa fuerit, inter quinquennium accipere poterit ||fol. 128r|| communionem. Si caticuminus fuerit, per quinquennii tempora admittatur ad baptismum.

(Ad4.35)
fehlt
Clerici accusatores fratrum ad communionem recipiantur, non ad clerum. Ex concilio Cartaginensi.

Ut episcopi accusatores fratrum excommunicent. Et si emendaverint vitium, recipiant eos ad communionem, non ad clerum.

(Ad4.36)
fehlt
De praesidibus vel ceteris rem publicam agere volentibus, ne sine litteris episcopi sui communicent. et cum contra disciplinam egerint, excommunicentur. Ex concilio Arelatense.

De praesidibus, qui fideles ad praesidatum prosiliunt, ita placuit, ut dum promoti fuerint, litteras accipiant ęcclesiasticas, id est, communicatorias; ita tamen ut in quibuscumque locis gesserint ab episcopo eiusdem loci cura illis agatur; ut cum coeperint contra disciplinam publicam agere, cum demum a communione excludantur. Similiter et de his qui rem publicam agere volunt.

(Ad4.37)
fehlt
Ut clerici vel laici in aliena ęcclesia non communicent sine litteris episcopi sui. Ex cap cartaginensi.

Cassianus Velenensis episcopus dixit: Statuat gravitas vestra, ut unusquisque clericus vel laicus non communicet in alia plebe sine litteris episcopi sui.

(Ad4.38)
fehlt
Item ex capitulis domni Karoli imperatoris.

Si quis sęcularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum ęgerit, et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem et poenitentiam venire distulerit, tamdiu ||fol. 128v|| sit ab ęcclesia extorris et a catholicorum consortio sequestratus quousque quod illicite commisit emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat, atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam, ęcclesięque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione, ab eodem emendatus episcopo canonice reddatur.

(Ad4.39)
fehlt
De honore et pace sanctę ęcclesię.

Ut honor et pax atque iustitia sanctę dei ecclesie et servorum eius in ęcclesiis ab omnibus conservetur.

(Ad4.40)
fehlt
De dei sacerdotibus et ministris altaris.

Ut dei sacerdotibus et ministris altaris contra canonicam auctoritatem nulla lesio a quoquam fiat.

(Ad4.41)
fehlt
De concordia episcoporum et comitum.

Ut episcopi et comites concordes sint. Et comites eorumque ministri episcopis atque eorum ministris in omnibus adiutores existant.

(Ad4.42)
fehlt
De incendio et rapina.

Ut incendium vel rapinam in nostro regno nullus faciat. Et fures vel raptores fortiter constringantur, ut nulli sua auferre audeant, nisi gratis tribuantur, aut iusto censu exigantur.

(Ad4.43)
fehlt
De pace custodienda.

Ut pax in nostro regno secundum morem parentum nostrorum ab omnibus conservetur.

(Ad4.44)
fehlt
De puella virgine vel vidua.

Ut puellam virginem vel viduam nullus rapiat, nec facere volentibus consentiat.

(Ad4.45)
fehlt
De banno persolvendo. ||fol. 129r||

Ut ex his singulis bannus noster persolvatur si a quoquam frustrata hęc fecerint; et fideiussores usque ad nostram praesentiam fidissimos comitibus vel missis nostris horum corruptores singuli tribuant, ut iuxta romanam legem hęc corrigantur.

(Ad4.46)
fehlt
De negotio sęculari.

Ministri autem altaris domini vel monachi nobis placuit, ut a negotiis sęcularibus omnino abstineant. Multa sunt ergo negotia sęcularia. De his tamen pauca quędam strinximus. Omnis libido, non solum pertinet ad immunditiam carnis, sed etiam in omni carnali concupiscentia. Quicquid plus iusto appetit homo, turpe lucrum dicitur. Munera iniusta accipere vel etiam dare, pro aliquo sęculari conquestum precio aliquem conducere, contentiones et lites vel rixas amare, in placitis sęcularibus disputare, excepta defensione orphanorum aut viduarum, conductores aut procuratores esse sęcularium rerum, turpis verbi vel facti ioculatorem esse, vel iocum sęculari diligere, aleas amare, ornamentum inconveniens proposito suo querere, in deliciis vivere velle, gulam et ebrietatem sequi, pondera iniusta vel mensuras habere, negotium iniustum exercere, non tamen iustum negotium est contradicendum, propter necessitates diversas; quia legimus sanctos apostolos negotiasse. Et in regula sancti Benedicti praecipitur ||fol. 129v|| abbati pręvidere per quorum manus negotium monasterii transeat. Canes et aves sequi ad venandum, in omnibus quibuslibet sit causis superfluum esse. Ecce talia et his similia ministris altaris domini necnon et monachis omnino contradicimus; de quibus dicit apostolus: Nemo militans deo implicat se negotiis sęcularibus.

(Ad4.47)
fehlt
De imitatione apostolica.

Apostolus ait: Imitatores mei estote, et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram. Non observantes eos, qui sunt inimici crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in cęlis est. Sicut Hieronimus in epistola ad Galathas ait: Aemulantur autem bene quicumque vident vel audiunt esse in aliquibus gratias, dona, virtutesque et ipsi tales esse desiderant, et fidem, vitam, atque industriam eorum, per quę illa meruerunt, nituntur imitari, ut possint ea quoque, quę bonę emulationi digna sunt consequi, magis quęrentes spiritalia quam carnalia, et ut perseveranti gradu ad finem boni operis pervenire possint. Augustinus in libro primo de agone Christiano hanc sententiam interpretans, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Quare intellegendum est etiam ipsum apostolum in seipso triumphasse de potestatibus huius mundi, sicut de domino dixerat, ||fol. 130r|| cuius se imitatorem profitetur. Imitemur ergo et nos illum, sicut hortatur, et castigemus corpus nostrum, et in servitutem redigamus, si mundum volumus vincere. Aliquando quidem suo exemplo Christianos fieri imitatores iubet dicendo: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Aliquando quidem de se resipiscens ad deum, et ad ipsius nos imitationem hortatur dicens: Estote imitatores dei, sicut filii karissimi. Iam vero demonstrans quia nihil sic hanc imitationem pariat quam si ita vivat aliquis, ut bonum eius in commune proficiat, atque universa utiliora provideat, adiunxit: Ambulate in caritate. Ideo cum dixisset, Imitatores mei estote, continuo de caritate disseruit, quia hęc praecipue virtus homines deo proximos facit.

(Ad4.48)
fehlt
De canonicis clericis, ut canonice vivant.

In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus ut canonici clerici canonice vivant, observantes divinę scripturę doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere pręsumant.

(Ad4.49)
fehlt
De his, qui servos suos extra iudicem necant.

Si quis servum proprium sine conscientia iudicis occiderit, excommunicatione et poenitentia biennii reatum sanguinis emundabit.

(Ad4.50)
fehlt
De his, qui ad pacem non revertuntur. ||fol. 130v||

Placuit ut, sicut plerumque fit, quicumque odio aut longinqua [e] inter se lite discesserint, et ad pacem revocari [f] diuturna, intentione nequiverint, a civitatis primitus sacerdotibus arguantur. Qui si inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint, de ęcclesię coetu iustissima excommunicatione pellantur.

(Ad4.51)
fehlt
De his, qui intrant ęcclesiam, et propter nimiam luxuriam suam a sacramento se abstinent.

Si quis intrat in [g] ęcclesiam dei, et sacras scripturas non audit et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti, et in observandis misteriis declinat constitutam regulam disciplinę, istum talem proiciendum de ęcclesia catholica esse decernimus, donec poenitentiam agat et ostendat fructum poenitentię suę, ut possit, communione percepta, indulgentiam promereri.

(Ad4.52)
fehlt
De clericis vel laicis.

De clericis vel laicis a communione summotis ab aliis non recipiendis episcopis.

(Ad4.53)
fehlt
De clericis adversus invicem negotia propria habentes.

Non oportet clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad sęcularia iudicia convolare.

(Ad4.54)
fehlt
De eo, qui excommunicatus ante audientiam communicare praesumpserit.

Si quis excommunicatus ante audientiam communicare ||fol. 131r|| praesumpserit, ipse in se damnationem protulit.

(Ad4.55)
fehlt
De potente, qui aliquem expolierit.

Si quis potentum aliquem expoliaverit, et ammonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.

(Ad4.56)
fehlt
Quod ecclesiarum omnium dotes ad episcopi ordinationem debeant pertinere.

Multi contra canonum statuta si ęcclesias, quas edificaverint, postulant consecrari, ut dotem, quam eius ęcclesię contulerint censeant ad ordinationem episcopi non pertinere. Quod factum et in praeterito displicet, et in futuro prohibetur. Sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

(Ad4.57)
fehlt
De his, quę a fidelibus in paroechianis ecclesiis offeruntur.

De his, quę paroechiis in terris, vineis, mancipiis, atque peculiis quęcumque fideles obtulerint, antiquorum canonum instituta serventur, et omnia in episcopi potestate consistant. De his tamen, quę in altario accesserint, tertia pars fideliter episcopis deferatur.

(Ad4.58)
fehlt
De quattuor portionibus ęcclesiasticis.

Quod in unaquaque ęcclesia, cui episcopus pręest, quattuor tam de reditibus quam de oblatione fidelium fieri debeant portiones; ut una sit episcopi, alia clericorum, tertia pauperum, et quarta fabricis ęcclesiasticis applicetur.

(Ad4.59)
fehlt
De eo, qui anathematis parvi ||fol. 131v|| duxerit. Ex epistola papae Gelasii.

Ut si quis anathematis poenam parvi duxerit, etiam documento quo se putat praedium possidere frustretur. Liceatque cuilibet ęcclesiasticę personę vocem contradictionis afferre, et cum fructibus praeteriti temporis eadem predia alienata reposcere.

(Ad4.60)
fehlt
De his laicis, qui contemptores canonum extiterint.

Ut laici contemptores canonum excommunicentur, clerici honore priventur.

(Ad4.61)
fehlt
Ut populus ante completam missam et benedictionem acceptam egredi non pręsumat.

Cum ad celebrandas missas in dei nomine convenitur, populus non ante discedat, quam missę sollemnitas compleatur. Et ubi episcopus fuerit, benedictionem accipiant sacerdotis. Sacerdote autem verbum in ęcclesia faciente, qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.

(Ad4.62)
fehlt
De his, qui ęcclesiastica ieiunia absque necessitate dissolvunt.

Si quis eorum, qui continentię student, absque necessitate corporea tradita in commune ieiunia et ab ęcclesia custodita superbiendo dissolvit, stimulo suę cogitationis impulsus, anathema sit.

(Ad4.63)
fehlt
Ut sacramentum catecuminis non prębeatur.

Item placuit, ut etiam per sollemnissimos paschales dies ||fol. 132r|| sacramentum corporis et sanguinis domini catecuminis non detur, nisi solitum salis: quia si fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec catecuminos oportet mutare. Quę forma etiam publice poenitentibus omnino sequenda est.

(Ad4.64)
fehlt
De his, qui rebaptizati [h] vel reconfirmati sunt, quid sit agendum.

De his, qui rebaptizati sine [i] aliqua necessitate vel tormento lapsi sunt, placuit, ut circa eos illa Niceni synodi statuta serventur, quę de praevaricatoribus constituta esse noscuntur; id est, ut septem annis inter catecuminos orent, et duobus inter catholicos; et postea, moderatione et clementia episcopi, fidelibus in oblatione et eucharistia communicent. Quam formam sequantur et reconfirmati.

(Ad4.65)
fehlt
De clericis, qui ad sęcularium defensionem confugiunt propter districtionem episcopi.

Placuit, ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad sęcularem fortasse confugerit, et is, ad quem recurrit solatium defensionis impenderit, cum eodem de ęcclesię communione pellatur.

(Ad4.66)
fehlt
De turpiloquis clericis.

Clericos scurriles et verbis turpibus ioculares ab officio detrahendos.

(Ad4.67)
fehlt
De clericis, qui in convivio cantare praesumpserint.

Clerici inter epulas cantantes ||fol. 132v|| supradictę sententię severitate coherceantur.

(Ad4.68)
fehlt
Ne clerici per creaturas iurent.

Clericum per creaturam iurantem acerrime obiurgandum. Si perstiterit in vitio, excommunicandum.

(Ad4.69)
fehlt
Ne ante horam diei tertiam quis ad convivium pergat, nec ante benedictionem manducet.

Non oportere clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos nisi ymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori et datori deo referre.

(Ad4.70)
fehlt
Ut presbiteri, si si inconsulto episcopo agendum celebraverit, honore priventur. Ex concilio cartaginis.

Numidius episcopus Maxilitanus dixit: In quibusdam locis sunt presbiteri qui aut ignorantes simpliciter, aut dissimulantes audaciter, praesente et inconsulto episcopo, cum pluribus in domiciliis agunt agenda, quod disciplinę incongruum esse cognoscit sanctitas vestra. Genilius episcopus dixit. Fratres et coepiscopi nostri digne suggestioni tuę respondere propter ignorantiam non morantur. Ab universis episcopis dictum est. Quisquis presbiter inconsulto episcopo agenda in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius existit.

(Ad4.71)
fehlt
Ne presbiter benedictionem vel poenitentiam in ecclesia dare praesumat.

Benedictionem super plebem in ęcclesia fundere aut ||fol. 133r|| poenitentem in ecclesia benedicere presbitero penitus non licebit.

(Ad4.72)
fehlt
Non debere ad iudicium multitudinis ordinationes fieri.

Quod non sit permittendum turbis electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdotium provehendi.

(Ad4.73)
fehlt
Si qui clerici ab episcopis suis promoti contempserint, nec illic maneant, unde recedere noluerunt. EX CONCILIO CARTAGIN. [k]

Placuit ut quicumque clerici vel diaconi pro necessitatibus ęcclesiarum non obtemperaverint episcopis suis volentibus eos ad honorem ampliorem in sua ęcclesia promovere, nec illic ministrent in gradu suo, unde recedere noluerunt.

(Ad4.74)
fehlt
Ex decretis papę Gregorii iunioris [l]. De incestis.

Si quis consobrinam duxerit in coniugium, anathema sit. Et paulo post infert et dicit:
Si quis de propria cognatione vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et dominus in lege divina ait:
Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Et paulo post:
Non accedat ad uxorem eius, qui sibi affinitate coniungitur. Item unde supra:
Nullus certi gradus consanguineam in coniugium accipiat aut sibi sceleratis nuptiis desideret copulari. Item ex dictis episcoporum ||fol. 133v|| et imperatorum Theodosii et aliorum:
In septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos affinitas invenitur nec successio potest amplius prorogari.

(Ad4.75)
fehlt
Item de incestis. Ex epistolis Gregorii papę sancto Bonifacio mogontię archiepiscopo missis.

Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad huius copulę non accedere societatem.

(Ad4.75+1)
fehlt
De incestis, et in sanctis canonibus spiritu dei conditis habetur insertum:

Incestis coniunctionibus nihil prorsus venię reservamus, nisi cum ad alterutrum scelus separatione sanaverint. Incestis vero nec ullo coniugii nomine praevalendos sancimus. Sed quibus illicita coniuctio interdicitur, nisi hi sint, quos sanctorum patrum decreta coniugio copulari prohibent, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem.

(Ad4.76)
fehlt
De sacramento catecuminis non dando in diebus sollemnibus paschę.

Ut per sollemnissimos paschales dies catecuminis sacramentum non detur, nec eis, qui a liminibus ęcclesię sunt exclusi, neque eis, ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt poenitentiam, nisi benedictione salis. [m]

(Ad4.78)
fehlt
De familiaritate extranearum mulierum. ||fol. 134r||

Ut nullus familiaritatem extranearum mulierum pręsumat habere. Et qui inventus fuerit, severius corrigatur.

(Ad4.79)
fehlt
Ut mulieres monasterium monachorum non ingrediantur. [n]

Ut mulieres in monasterium monachorum nullatenus ingrediantur.

(Ad4.80)
fehlt
Ut omnibus horis vespertinis vel matutinis dominica oratio dicatur.

Placuit, ut [o] omnibus diebus post matutinos et vesperas oratio dominica a sacerdote proferatur.

(Ad4.81)
fehlt
De his, qui sibi quacumque neglegentia mortem inferunt, ut eorum commemoratio non fiat. Similiter et de his, qui pro suis sceleribus puniuntur.

Placuit, ut hi qui sibi ipsis aut ferro aut veneno aut praecipitio aut suspendio vel quolibet modo violenter inferunt mortem, nulla illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur. Multi enim sibi per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit, qui pro suis sceleribus puniuntur.

(Ad4.82)
fehlt
De verbo otioso.

Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iudicii, multo magis damnantur noxia loquentes. Otiosum quippe verbum est, quod aut utilitate rectitudinis aut ratione iustę necessitatis caret. Et tamen in die ||fol. 134v|| iudicii de eo ratio reddetur.

(Ad4.83)
fehlt
De eo, qui hominem occiderit.

Qui occiderit hominem, iuxta canonicam pęniteat sanctionem, et ab ęcclesia prius proiciatur; ubi prostratus in terram, in cinere et cilicio, in introitum et exitum populi semper iaceat, humiliter postulans, ut pro se orare non dedignentur. Et hoc usque ad satisfactionem ęcclesię et sacerdotum agat, pane tantum et aqua fruens, nisi humanius erga eum episcopo agere placuerit cuius ditioni subsistit.

(Ad4.84)
fehlt
De sartatectis ecclesiarum, quę ex donis fiunt eiusdem collatis, ut in potestate episcopi revocentur quęque collata fuerint.

Quęcumue pro sartatecti ęcclesiis fuerint conligata, in potestate pontificis aut presbiteri vel servientium sanctorum locorum, secundum voluntatem conferentis, ad se debeant revocare. Quod si aliquis hęc inde abstraxerit, rapuerit, furatusve fuerit vel ea fraudaverit aut vastaverit, seu quocumque comento alienaverit, sciat se esse canonice excommunicatum quoadusque ea, quę abstulit, studeat reformare.

(Ad4.85)
fehlt
Ne presbiterum, diaconem, aut clericum aliquem ullus iudex sęcularis absque consensu episcopi sui distringat.

Ut nullus iudex neque presbiterum neque diaconem aut clericum aut iuniorem ęcclesię sine scientia pontificis ||fol. 135r|| per se distringat aut condemnare pręsumat.

(Ad4.86)
fehlt
De libertis, ut a sacerdotibus defensentur.

Liberti quorumcumque ingenuorum a sacerdotibus defensentur, nec ad publicum [p] ullatenus revocentur.

(Ad4.87)
fehlt
Ne aliquis clericus quacumque occasione extraneam mulierem in domo sua habeat.

Nullus ergo deinceps clericorum, pro occasione necessitatis vestis faciendę, aut causa ordinandę domus, extraneam mulierem in domo sua habere pręsumat.

(Ad4.88)
fehlt
Sententia ex epistola beati Gregorii papę Bonifacio archiepiscopo missa, in qua inter cetera ita legitur decretum.

Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater karissime, credo te nosse a sancto apostolo Paulo et a multis sanctis patribus, nisi convertantur, olim esse damnatas; quas et nos apostolica auctoritate damnandas et a communione fidelium atque a liminibus ęcclesię arcendas fore censemus quousque oboediant episcopis suis, et ad bonum quod coeperunt, aut invitę aut voluntarię revertantur. De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a sanctę memorię praedecessore nostro papa Innocentio taliter decretum habemus. Hę vero quę necdum sacro velamine tectę, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatę non fuerint, ||fol. 135v|| si nupserint, his agenda aliquanto [q] tempore poenitentia est; quia sponsio earum a domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonę fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit. Et cetera. Nam si virgines nondum velatę taliter poenitentia publica puniuntur, et a coetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto potius viduę, quę perfectioris ętatis et maturioris sapientię atque consilii existunt, virorumque consortio multoties usę sunt, et velari se permiserunt, habitumque religionis assumpserunt, et demum apostataverunt, atque ad priorem vomitum sunt reversę, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ęcclesię et coetu fidelium usque ad satisfactionem eliminandę et carceribus tradendę; qualiter beatum apostolum Paulum, tradantur huiusmodi homines Sathanę in interitum carnis, ut spiritus salvi fiant in die domini. De talibus enim et dominus per Moysen loquitur dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et per prophetam ait: Letabitur iustus cum viderit vindictam. Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. De talibus namque eorumque similibus atque eisdem consentientibus - quia non solum qui faciunt, sed etiam qui facientibus consentiunt, rei sunt - ||fol. 136r|| dominus per eundem prophetam David loquitur dicens: Videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Et multa talia eorumque similia. Tales vero personę indubitanter adulterę esse manifestantur; quoniam, relicto inmortali sponso, ad anteriorem ut canes ad proprium sunt reversę vomitum, et apostatę factę, inlicita ac sacrilega se contagione polluentes, viris mortalibus se conglutinaverunt: quę etiam iuxta eundem apostolum Paulum, eo quod viduitatis propositum dimiserunt, et fidem, quam deo pepigerunt frangere praesumpserunt, atque primam fidem [r] praevaricaverunt, sunt damnandę a nobisquę et vobis atque a reliquis nostri ordinis viris, a singulis videlicet sua in diocesi, a liminibus ęcclesię et a coetu fidelium usque ad satisfactionem, ut praedictum est, eliminandę. A talium autem consortio et societate omnes fideles in omnibus abstinere mandamus. Super quibus etiam placuit, quousque in ipso detestando et inlicito atque sacrilego carnis carnis contubernio perseverant, ut nullus christianorum, nisi quibus proprius studio corrigendi iusserit episcopus, cum eis in quocumque communicet, aut ad domum in qua sunt accedat; cum quibus etiam, ut iamdictus sanctus praecipit apostolus, nulli fidelium cibum sumere licet. Quod si quis ex his quicquam temptare aut temerare ||fol. 136v|| praesumpserit, pari cum eis excommunicationis sententia feriatur. Et cetera.

(Ad4.89)
fehlt
De decimis, quę ęcclesiis dantur [s], ne a presbiteris vendere pręsumantur.

Ut non pręsumant presbiteri decimas vendere, quę in pauperum ęcclesiarum usibus dantur, sicut hactenus, mirabile dictu, in horreis veteratę, ad thesaurorum cumulum in cuius testimonio multi pauperum de manibus sacerdotum requirendi moriuntur. Sed ubi deo largiente abundaverint, ad sustentationem pauperum parentur tali in tempore.

(Ad4.90)
fehlt
De pauperibus a presbiteris colligendis.

Ut presbiteri duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes.

(Ad4.91)
fehlt
De praediis, quę presbiteri post ordinationem suam emerint.

Ut presbiteri post ordinationem suę paupertatis praedia comparantes, testamenta ęcclesiis confirment. Sin aliter, ut fraudatores promoveantur.

(Ad4.92)
fehlt
Ut presbiteri ad tractanda eorum ministeria ad civitatem veniant.

Ut presbiteri singillatim sub dispositione episcopi in civitatibus veniant ad tractanda misteria.

(Ad4.93)
fehlt
De his, qui communicaverint, ut tribus horis suspendantur, propter cibi comixt[ionem].

Ut doceantur communicantes duabus vel tribus horis se suspendere a corporali refectione propter ammixtionem cibi.

(Ad4.94)
fehlt
De satisfactione cotidiana sacerdotum.

Ut sicut sine culpa nemo vivit quotidie ita sine quotidiana satisfactione nullus esse debet, etiam sacer||fol. 137r||dotum vel christianorum. [t]

(Ad4.120)

Anno [u] feliciter undecimo regni domni nostri Karoli gloriosissimi regis in mense martio, qualiter congregatis in unum synodali concilio episcopis, abbatibus, virisque illustribus, una cum comitibus, secundum dei voluntatem, pro causis oportunis censentur utiliter esse decreta.

I.
Ut metropolitę adiuvent suffraganeos suos episcopos.

De metropolitanis, ut episcopi suffraganei eis adiutores sint et ea quę erga ministerium illorum emendanda cognoscunt, libero animo emendent atque corrigant.

(Ad4.121)
II
De episcopis ordinandis.

De episcopis, ubi in praesens episcopi ordinati non sunt, sine tarditate ordinentur.

(Ad4.122)
III.
De monasteriis sub regula constitutis.

Ut monasteria, quę sub regula fuerunt, sub regula vivant. Similiter et monasteria puellarum ordinem sanctum custodiant. Et unaquęque abbatissa in suo monasterio sine intermissione resideat.

(Ad4.123)
IIII.
De potestate episcoporum super presbiteros et clericos.

Ut episcopi de presbiteris et clęricis infra illorum paroechiam potestatem habeant secundum canones. [v]

(Ad4.125)
V.
De alterius episcopi clerico non recipiendo nec ordinando.

Ut non liceat alterius episcopi clericum recipere nec ordinare ad aliquem gradum. [w]

(Ad4.138)
VI.
De loricis extra regnum non vendendis.

De bruniis, ut nullus foras nostro regno vendere praesumat. [x]


||fol. 137v|| Ex concilio cartaginensi.

Nulli laico liceat distrahere cuiuslibet gradus clericum et in sua dominationis potestate subigere pro qualibetcumque causa vel crimine, sed ad examen et audatiam [y] episcopi proprii cuncta perferri eiusque synodali iuditio omnia determinari. Quod si quis aliter quam staturum a sanctis conciliis venerabilium patrum habetur facere praesumpserit et cuiuslibet ordinis clericum ausu temerario per laicalem potentiam vi compraehensum sine proprii episcopi conscientia distringere vel disciplinare temptaverit, hic sequestratus a totius christianitatis consortio et a liminibus sanctę dei ecclesię separatus, quinque annis in pane et aqua cilicio indutus poeniteat. Sicque demum sexto anno si humiliando se cum lacrimis veniam postulaverit, societas ei bonorum reddatur hominum ad convescendum et colloquendum et tunc septimo anno [z] humiliter transacto ad mediam vitam penitudinis anno ęcclesię communionique restitutatur. Quod si contemptor factus superbiendo his iussionibus oboedire noluerit, sit perpetuo anathemate ęternaque maledictione damnatus [a] et ab omnibus omnipotentis dei fidelibus execrandus tam ipse quam omnes sequaces eius et ei consentientes.

Ex concilio laodicensi.

Nulla potestas laicalis episcopum,[b] ||fol. 138r|| presbiterum diaconem in sua iudiciali potestate vel aliqua violentia seu arte comprehensum distringere praesumat [c] vel quamlibet ei molestiam inferre, sed ad synodale referre studeat concilium. Si aliquid querendum cuilibet iustę quęrelę se habere putaverit. Quod si dei sanctęque ęcclesię extiterit contemptor et per suę tyrannidis potentiam cuiuslibet gradus clericum custodię deputaverit et in aliquo leserit et quod est turpissimum diabolico instinctu agitatus in episcopum manus mittere ausus fuerit et de sua libera potestate eum auferens vinculis custodięque tradiderit et in aliquo dehonestaverit seu iniuriis et contumeliis affecerit, hic omnibus diebus vitę suę iugiter se poenitentię submittat. Arma nulla ferens cilicio semper indutus carnem non comedat, vinum non bibat et ad sęcularem militiam numquam revertatur neque sequaces eius eique consentientes sicut sancti praecipiunt canones uxorem non accipiat, et si habuerit, dimittat. Peregrinus et exul effectus omnibus diebus vitę suę et numquam duobus diebus uno in loco sive una villa hospitet [d], sed peregrinando semper deambulet, nisi gravissima infirmitate detineatur, ut proficisci non possit. Et in ultimo, ubicumque ei mors evenerit [e], a nullo fideli communio tribuatur illi, nisi eiulando et flendo ||fol. 138v|| dignam penitudinem se demonstraverit habere neque mortuus sepeliatur, sed insepultus iaceat. Avibus et [f] canibus ferisque cadaver eius ad devorandum derelictum, quia ausu nefandissimo contemptor existens, spiritus sancti praecipientis: nolite, inquit, tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari; et quis mittet manum suam in christum domini et innocens erit? Et quia omnem iustitę tramitem legesque christianas divinas mundanasque contempsit, conculcando nefandissimis pedibus sanctuarium dei ipsumque vicarium Christi caput suę sanctę ęcclesiae custodię mancipando propria dignitate privare inmisericorditer ausus fuit, inmisericorditer et ipse ut Iudas Scarioth domni dei et magistri sui traditor damnationis sustineat poenam cum suis omnibus.

Ex concilio anchirano.

Si quis episcopum in aliquo dehonestaverit [g] vel vinculis astrictum custodię mancipaverit, poenisque variis inhonoraverit, hic ut dei omnipotentis refuga totiusque religionis improbus prophanator divinarum humanarumque legum contemptor omni societate pietatis remota, sit alienus a coetu et consortio omnium christianorum et a liminibus sanctę dei ecclesię segregatus et alienatus et corporis sanguinisque Christi ||fol. 139r|| communione privatus ęternaque maledictione inrecuperabiliter damnatus cum omnibus sibi consentientibus et perpetuo anathemate percussus, nisi digne reatum suum humillima satisfactione recognoscens ad Romanum perrexerit pontificem eiusque iudicio sententia determinetur poenitudinis tanti sceleris.

Ex concilio toletano.

Si quis potentium aliquem episcopum quod dictu turpissimum factoque christianis horrendum est, vinculis astrictum custodię deputaverit et propria eum potestate privaverit, ammoneatur ab omnibus comprovintialibus vel reliquis episcopis et metropolitanis, ut in generali synodo rationem omnibus redditurus humillima se satisfactione repraesentet. Quod si facere rennuerit [h], ab omnibus excommunicetur et perpetuo anathemate damnetur. Nulli christianorum participans nullęque [i] ęcclesię ultra iam sociandus omni sibi spe recuperandi ablata usque dum ad Romanum pergat pontificem eiusque examine tam immanissimum scelus definiatur.

Ex concilio cartaginensi.

Si quis de potentibus quemlibet episcopum vinxerit et custodię mancipaverit, ammoneatur ab archiepiscopo et a reliquis suffraganeis, ut ad eorum cuncta digne satisfaciendo generale concilium humiliter ||fol. 139v|| veniat. Quod si superbiendo venire contempserit, universorum mox scripta episcoporum ad invicem directa percurrant per omnes provintiarum episcopos, quoscumque adire potuerint, ut ab omnibus excommunicetur et a nullo recipiatur neque in colloquendo neque in aliquo participando sitque ab omnibus inrecuperabiliter abhominatus ęternaque maledictione damnatus omnesque ei consentientes donec cum omnium episcoporum maledictione et excommunicatione nudis pedibus Romam pergens domno papę se pręsentet eius examine iudicandus.


Stand: 2008-10-27