Hoc admonendum vel denunciandum fidelibus necessarie providemus, ut hi, qui fidem Christi expetunt, et provectae aetatis sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruantur et fidei et baptismatis sacramento. Similiter et illi instruendi sunt, qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, ut intelligant et vim eiusdem sacramenti et quid pro aliis spoponderint vel pro quo fideiussores extiterint. Illos tamen specialiter ab his officiis removendos iudicamus, ne alios de sacrosancto fontis baptismate suscipiant, nec etiam ad percipiendum sancti spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati et||fol.3r|| poenitentiae publicae sunt subacti, donec per poenitentiae satisfactionem reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina et authoritas canonica ab ecclesiarum liminibus et a castris militaribus, ne ruina sint populi, sequestrat, multo magis ab his sacris officiis usque ad tempus poenitentiae, ut iam dictum est, peractum sunt sequestrandi.
Ut extra statuta tempora canonum baptismata non celebrentur, quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, fieri prohibent, in tantum, ut etiam eos, qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis arceant.
De eo etiam instruendos fideles [e] necessario praevidimus, ut intelligant pactum, quod cum deo in baptismate fecerunt. Pactum quod cum deo in baptismate fit, a multis ex toto, a multis ex parte transgreditur. Ex toto quippe transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam aut ad infidelitatem aut haeresim aut certe ad scisma prolabitur. Ex parte vero, quando quis ad superbiam aut ad invidiam aut ad caetera vitia spiritalia, quae ex radice prodeunt, labitur superbe.
Quid sit abrenuntiare diabolo et pompis eius, valde omnes fideles intelligere oportet. Quapropter necesse est, ut praedicatores in admonendo et auditores in discendo et opere complendo abhinc, ut suum cavere possint periculum, magis adhibeant studia. Abrenunciare igitur diabolo est penitus eum respuere, spernere, reicere eique contradicere seque unumquemque ab eo alienare, sive aliud quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Opera eius sunt, quae utique operibus salvatoris contraria existunt. Primum superbia, cuius ille author, et quae eum ex angelo daemonem fecit. Quae est etiam initium omnis peccati, et caetera vitia, quae ex radice prodeunt superbiae. Pompa diaboli haec est, quae et pompa||fol.3v|| mundi. Id est ambitio, arrogantia, vana gloria omnisque cuiuslibet rei superfluitas in humanis usibus. Unde crescit elatio, quae multoties in hominibus honestati solet ascribi, et caetera huiusmodi, quae de fonte superbiae procedere noscuntur. Haec et his similia sunt, quae unusquisque fidelis tempore baptismatis a se reiecit Christoque se mancipavit, pactumque cum deo fecit, ne penitus ad ea, quibus abrenunciavit, rediret. Verum si iura humanae pactionis firmiter conservantur, fixius tamen atque ferventius iura tanti pacti, quae cum deo facta sunt, inviolabiliter sunt observanda.
Inter nos pari consensu decrevimus, ut unusquisque episcoporum in scholis habendis et ad utilitatem ecclesiae militibus Christi praeparandis et educandis abhinc maius studium adhiberet. Et in hoc uniuscuiusque studium volumus probare, ut quando ad provintiale episcoporum concilium ventum fuerit, unusquisque rectorum scholasticos suos eidem concilio adesse faciat, quatenus et caeteris ecclesiis noti sint, et eius solers studium circa divinum cultum omnibus manifestum fiat.
Ut episcopi nonnisi ieiuni per impositionem manuum spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus. Sicut autem temporibus duobus, pascha videlicet et penthecoste, baptismum, ita etiam traditionem sancti spiritus a ieiunis pontificibus convenit celebrari.
Ut presbyteri sicut hactenus factum est indiscrete per diversa non mittantur nec ab episcopis nec ab aliis praelatis nec etiam a laicis, ne forte propter eorum absentiam et animarum pericula et ecclesiarum, in quibus constituti sunt, negligantur officia.
De presbyteris gradum amittentibus visum est nobis, ut unusquisque episcoporum vitam et conversationem morumque emendationem eorum, qui gradum amittunt, tam per se quam per ministros suos noverit eosque canonicae poenitentiae||fol.4r|| subdere non negligat, iuxta quod in concilio [f] Caesariensi titulo primo scribitur. Presbyter si uxorem acceperit [g] ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et sub poenitentia redigi. Nonnulli enim amisso gradu adeo [h] filii Belial efficiuntur, ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis propter quorumdam episcoporum incuriam legibus constringantur.
Visum fuit[i] etiam nobis, illud inhibendum, ut nullus presbyterorum solus missam celebrare praesumat. Quia ita nec verba domini salvatoris, quibus mysteria corporis et sanguinis sui discipulis celebranda contradidit nec apostoli Pauli documenta declarant nec etiam in ipsis actis apostolorum, si enucleatim legantur, ita fieri ullo modo invenitur. Unde conveniendum immo interrogandum nobis videtur huiusmodi corporis et sanguinis domini solitarius [k] consecrator [l], quibus dicit: Dominus vobiscum, et a quo illi respondetur: Et cum spiritu tuo. Vel pro quibus supplicando domino inter caetera: Memento domine et omnium circumstantium, cum nullus circumstet, dicit. Quae consuetudo, quia apostolicae et ecclesiasticae authoritati refragatur, et tanto mysterio quandam dehonorationem [m] irrogare videtur, omnibus modis in commune visum est, ut deinceps huiuscemodi usus inhibeatur.
Saepe namque in aliis consiliis et nunc in nostris conventibus constitutum est, ut unaquaeque ecclesia, si facultas suppetit, proprium habeat presbyterum, ut unusquisque presbyter una tantum sit contentus.
Inter caetera admonitionis nostrae officia satis illud[n] nobis necessarium visum est, ut populis fidelibus terribiliter denuncietur, ut diem dominicum, in quo author vitae resurrexit a mortuis, honorabiliter et venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum||fol.4v|| dies colere, et Iudaei more carnali sabbathum carnaliter observare satagunt, quanto magis christianae religionis [o] devotio ob memoriam dominicae resurrectionis eundem diem venerabiliter atque honorabiliter colere debet? Multi namque nostrorum visu, multi etiam quorundam relatu didicimus, quosdam in hoc die opera ruralia exercentes flumine[p] interemptos, quosdam artuum contractione mulctatos quosdam etiam visibili igne absumptos, subito in cinerem resolutos poenaliter occubuisse. Proinde necesse est, ut primum sacerdotes, reges et principes cunctique fideles huic diei debitam observationem atque reverentiam devotissime exibeant.
Illud etiam, quamquam saepe admonitum sit, nobis iterum inculcandum populisque denunciandum summopere visum fuit, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Et necesse est, ut unusquisque episcoporum huiuscemodi temerariam consuetudinem a parrochia sua penitus amoveat. Et si quis presbyterorum ab hinc, excepto quando in itinere pergitur, locus basilice procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus dei sine missarum celebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat, missarum celebrationes in huiusmodi illicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere attemptaverit, dignum est, ut gradus sui periculum incurrat. Satius igitur est missam non audiri, quam eam, ubi non licet nec oportet, celebrari aut audiri.
Quia ergo, quod saepe in vestris conciliis prohibitum est, viduas inconsultis episcopis velare non debere et eandem constitutionem a quibusdam praevaricari nunc cognovimus, prorsus ne deinceps fieret interdiximus, ut si quispiam presbyterorum deinceps huius constitutionis contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquam viduam inconsulto episcopo velare praesummat, gradus sui periculum incurrat.
||fol.5r||Deprehendimus et aliam negligentiam, eo quod quaedam foeminae sine consensu sacerdotum velum sibi incaute imponant, quod similiter ne ulterius fieret inhibuimus.
Similiter et de puellis virginibus a presbyteris non velandis inhibuimus, in qua re hactenus multos presbyterorum partim ignorantia, partim temeritate deliquisse deprehendimus.
Nihilominus etiam in quibusdam locis insolitum invenimus usum stultitiae plenum et ecclesiasticae authoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullae abbatissae et aliquae ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum imponere praesumant, et ideo nonnullae taliter velatae putant se liberius suis carnalibus desideriis [q] posse vacare et suas voluntates explere[r]. Quapropter statuimus, ut si aut abbatissa aut quaelibet sanctimonialis post hanc definitionem in tantam audaciam prorumpere aut viduam aut puellam virginem velare praesumpserit, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur.
De nobilibus feminis, quae amissis viris repente velantur et in propriis domibus diversas necessitates obponentes [s] residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram serenitate vestra iamdudum ventilatum et definitum, maiori solertique studio admonendas esse et instruendas ab episcopis statuimus, quatenus suae saluti consulant, ne sic indiscrete vivendo et propria noxiaque libertate utendo et per diversa vagando, periculum animarum suarum incurrant, semper illud apostolicum ante occulos habentes, quo dicitur: Vidua, quae in deliciis est, vivens mortua est.
Ut illicitus accessus foeminarum ad altare non fiat [t], modis omnibus inhibuimus, quia quorundam relatu didicimus in quibusdam provintiis contra legem divinam canonicamque institutionem foeminas sanctis altaribus se ultro ingerere sacrataque vasa impudenter contingere et indumenta sacerdotalia||fol.5v|| presbyteris administrare et, quod his magis indecentius ineptiusque est, corpus et sanguinem domini populis porrigere et alia quaeque ipso dictu turpia sunt, exercere, inhibuimus, ne ulterius fieri praesumat. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Chalcodonensi et in decretis Gelasii papae copiose invenitur.
Quia etiam comperimus quosdam canonicos et monachos proposito religionis suae pudore, monasteria [u] sanctimonialium, tam monacharum, quam canonicarum, inconsulto episcopo suo impudenter atque irreverenter adire. Qui ostendere solent se non ob aliud accedere nisi aut propinquitatis aut familiaritatis [v] aut certe nescio cuius collocutionis gratia. Quod factum, quia nec canonico nec monastico congruit proposito, prorsus interdicimus, nisi causa praedicationis aut certe inevitabilis necessitas id facere coegerit. Et hoc nullatenus sine licentia episcopi aut illius, qui vice illius fungitur, fieri praesumatur. Quod si sermo praedicationis faciendus est, congruo in loco coram omnibus fiat. Si vero colloquendum cum aliqua sanctimonialium ratio expostulat, id non alibi nisi in constituto loco, id est, in auditorio sub testimonio religiosorum virorum et religiosarum foeminarum fiat. Quando vero a sacerdotibus in monasteriis puellaribus celebrationes faciendae sunt, cum ministris sibi deputatis illuc ingrediantur. Quibus rite peractis non ad secretas collocutiones sanctimonialium se ullo modo divertant, sed cum ministris suis illico egrediantur. Porro si sacerdotibus sanctimoniales peccata sua confiteri voluerint, id non nisi in ęcclesia coram sancto altari, astantibus aut procul testibus, faciant. Si autem infirmitas praepedierit, ut in ecclesia eadem confessio fieri nequeat, in qualibet domo facienda est, non nisi testibus similiter quod procul astantibus fiat. Nullo modo quippe videtur nobis convenire, ut monachus relicto monasterio suo idcirco sanctimonialium monasteria adeat, ut confitentibus peccata sua modum poenitentiae imponat.
||fol.6r||Quia ergo in multis modis usurarum adinventionibus quosdam clericos et laicos oblitos praeceptionis dominicae, qua dicitur: Pecuniam tuam non dabis ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges, ego dominus deus vester. In tantam turpissimi lucri rabiem exarsisse cognovimus, ut multiplicibus atque innumeris usurarum generibus sua adinventione et cupiditate repertis pauperes affligant, opprimant et exhauriant, adeo ut multi fame confecti pereant, multi etiam propriis derelictis, alienas terras expetant, in quibuscumque locis haec fieri didicimus, ne ulterius fieret, cum ingenti protestatione modis omnibus inhibuimus, attendentes illud, quod in libro exodi dominus per legislatorem dicit: Si pecuniam tuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urges eum quasi exactor, nec usuris opprimes. In libro quoque Levitico: Si attenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, non accipies ab eo usuram nec amplius quam dedisti. Time deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Et in libro Deuteronomii: Si unus, inquit, de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuae in terra, quam dominus daturus est tibi, ad paupertate venerit, non obdurabis [w] cor [x] tuum, nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo eum indigere perspexeris. Item in eodem: Cavete, ne forte subripiat impia cogitatio, et dicas in corde tuo: appropinquat septimus annus remissionis, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei [y], quod postulat mutuum commodare, ne clamet contra te ad dominum et fiat tibi in peccatum; sed dabis ei, nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi dominus deus tuus in omni tempore in cunctis ad quae manum miseris. Amos propheta ait: Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae dicentes: Quando transibit messis, et venundabimus merces, et sabbathum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus [z] mensuram et ||fol.6v||augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti venundemus? Hieronymus in expositione Ezechielis prophetae: Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod previdens scriptura, omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non accipias quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini et olei ceterarumque specierum usura exigi, sive, ut appellat sermo divinus [a] superabundantiae, verbi gratia, ut hyemis [b] tempore demus decem modios, et in messe recipiamus quindecim, hoc amplius partem mediam. Et qui iustissimum se putaverit, quartam plus accipiat portionem. Et solent argumentari et dicere: Dedi unum modium, qui raros [c] fecit decem modios. Nonne iustum, ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate novem et semis de meo habeat? Nolite errare, inquit apostolus, deus non irridetur. Respondeat enim nobis breviter foenerator misericors, utrum habenti dederit, an non habenti. Habenti [d] utique dare non debuerat; sed dedit quasi non habenti. Ergo quare plus exigit quasi ab habente? Alii pecunia foenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intelligunt usuram appellari et superabundantiam, quicquid illud est, si ab eo quod dederint, plus acceperint? De mensurarum namque inequalitate, et modiis iniustis et sextariis, quae domini lege haberi prohibentur, qualiter res ad certam correctionem produci possit, non satis perspicue nobis patet, eo quod in diversis provintiis diversae ab hominibus poenae habeantur. Optamus et admonemus, ut saltem nullus duplices mensuras in sua dominatione aut habeat aut haberi permittat: quoniam hac occasione multos pauperes affligi in plerisque locis agnovimus.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina improbat et condemnat, etiam diversis sceleribus et flagitiis populus famae et pestilentia flagellatur, ecclesiae status infirmatur et regnum periclitatur. Contra quos nos eorum malitiam exaggerantes, quanquam in sacris eloquiis satis sint execranda, nos necessarium praevidimus iterum nostra ||fol.7r||admonitione et exhortatione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, per quae incomparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes, tanto gravius delinquunt, quanto contra naturam peccant: pro quo etiam scelere igne coelesti conflagratae infernique hiatu quinque absorptae sunt civitates, necnon et quadraginta et eo amplius millia stirpis Beniamineae [e] mucrone fraterno confossa sunt. Haec porro indicia et evidentes vindictae declarant, quam detestabile et execrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Extant et alia pernitiosissima mala, quae ex ritu gentilium remansisse non dubium est; ut sunt magi, arioli, sortilegi, divini, incantatores, somniorum coniectores, quos divina lex intractabiliter puniri iubet. De quibus in lege dicitur: Anima, quae declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. Sanctificamini et estote sancti, quia ego sanctus sum dominus deus vester. Custodite praecepta mea, et facite ea, quia ego dominus, qui sanctifico vos [f]. Et alibi: Magos et ariolos et maleficos terrae vivere, ne patiamini. Dubium etenim non est, sicut multis est notum, quod a quibusdam praestigiis atque diabolicis illusionibus ita mentes quorumdam inficiunt poculis amatoriis, cibis, vel philacteriis, ita ut in insaniam versi a plaerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias. Fertur enim suis maleficiis aera posse conturbare, et grandines emittere [g], futura praedicere, fructus et lac auferre aliisque dare, et innumera a talibus fieri dicuntur. Qui ut fuerint huiusmodi reperti viri seu foeminae, in tantum disciplina et vigore principis acrius corrigendi sunt, in quantum manifestius ausu nefando et temerario servire diabolo non metuunt. De his quoque in concilio Anchyritano titulo ita scriptum est: Qui divinationes expetunt et more gentilium subsequuntur, aut in domos suas huiuscemodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte malefica ||fol.7v|| aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradus poenitentiae definitos. Oportet enim, haec in omnibus et maxime in his locis, ubi licite et impune multi se posse perpetrare hoc confidunt, ut studiosius et diligentius admoneantur et severius corrigantur.
Sunt etiam detestanda vitia, quae ita habentur quasi naturaliter in usu, ut ea perpetrantes quanti sint discriminis non admittant, ut sunt ea, quae apostolus memorat aperte, id est, ebrietates, comessationes, contentiones, irae, rixae, dissensiones, detractiones invidiae, inimicitiae, quae homines iuxta eundem apostolum a regno dei excludunt, ita inquiens: Qui enim talia agunt, regnum dei non consequentur. In tantum enim ea impudenter et fidenter [h] quidam committunt, ut merito de illis dici possit: Laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Unde oportet, ut omnes christiani haec et subtiliter intelligant et studiosissime caveant, ne forte ea perpetrantes, et alia bona perdant, et propter hoc a regno dei se alienos faciant. Similiter etiam de otioso sermone, pro quo iuxta domini vocem omnes reddituri sumus in die iudicii rationem: de scurilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum maledicentes regnum dei non possidebunt. De mendatio, de periculoso noxio assiduoque iuramento, et obscaenis turpibusque canticis, christianis intelligendum et observandum est, ut summopere ab his se caveant, ne his studentes per negligentiam detrimentum suarum animarum patiantur. Haec igitur, quae breviter praemissa sunt, primum adiuvante divina gratia et nobismetipsis abdicando, formam et exemplum aliis praebere volumus, et fidelibus humiliter innotescere et fideliter [i] denunciare necessaria iudicavimus. Sed et parrochias nostras omnes admonendo instruere cupimus, ne, quod absit, per suam ignorantiam et nostram negligentiam huiuscemodi mortiferis subiaceant periculis.
Congessimus etiam in opere conventus nostri nonnulla alia capitula ad laicorum fidelium observationem et salutem pertinentia, quorum ||fol.8r|| hic ommissa prolixitate mentionem tantum facimus; scilicet nosse eos oporteat coniugium a deo esse constitutum, et quod non sit causa luxuriae, sed causa potius filiorum appetendum, et ut virginitas, sicut sancti doctores nostri tradunt, usque ad nuptias sit custodienda. Et uxores habentes neque pellicem neque concubinam habere debeant; quomodo etiam in castitate uxores suas diligere eisque ut pote vasi infirmiori honorem debitum debeant impendere et quod commixtio carnalis cum uxoribus, gratia fieri debeat prolis, non voluptatis; et qualiter a coitu praegnantium uxorum viris abstinendum sit, necnon et qualiter menstruo tempore viris ab uxoribus suis abstinendum sit. Et quod nisi causa fornicationis, ut dominus ait, non sit uxor dimittenda, sed potius sustinenda et quod hi, qui causa fornicationis dimissis uxoribus alias ducunt, domini sententia adulteri esse noscuntur; sive etiam qualiter incesta christianis cavenda sint, et quod loca deo dicata frequentius devotiusque a fidelibus ad dominum exorandum sibique propitium faciendum sint adeunda. Et quod in basilicis deo dicatis non sit fabulis otiosis turpibusque obscaenis sermocinationis vacandum, et negotia saecularia publicaque placita habenda; et quod qui haec in ecclesiis dei faciunt, maiora sibi peccata accumulant. De iusto iudicio iudicando, et munerum acceptione cavenda. De falso testimonio vitando et detractione vitanda necnon et de caeteris, quae longum est dinumerare. Sunt etiam et alia plura flagitia pernecessarium corrigenda, quae nos ideo hic inserere non necessarium duximus, quoniam satis evidenter in vestris capitulis ea comprehensa esse scimus, quae vos vestra auctoritate et fidelium consulto per strenuos missos vestros corrigenda esse censuistis. Haec nos fideles et devotissimi famuli et oratores vestri iuxta parvitatem sensus nostri, prout brevitas temporis permisit, secundum sanctam ordinationem vestram, de his, quae ad nostram et consacerdotum subiectorumque nostrorum correctionem et emendationem pertinere cognovimus, necnon et de his, quae populis necessario adnuntianda et admonenda praevidimus, illud etiam, quod vestrae pietati deposcendum modo iudicavimus, pauca de multis, quae in nostris conventibus gesta sunt excerpentes, ||fol.8v||in unum residendo succincte et ordinatim annotavimus. Sed quanquam ordine praepostero de his, quae praemissa sunt, vestro ardentissimo desyderio prius satisfacere eligerimus. Illud tamen, quod in capite prius ponendum fuerat et ad vestram specialiter personam ministeriumque pertingere agnovimus, nullatenus oblivioni tradidimus; sed potius vestrae saluti prospicientes, nonnulla capitula necessaria fideliter collegimus, et vobis familiariter admonitionis gratia porrigenda devovimus, ut aperte atque distincte inspiciendo, legendo et audiendo vestra cognoscere possit solertia de quibus et pro quibus in memoratis conventibus nostris, secundum virium possibilitatem nostrarum, fideliter egerimus.
Ut quid rex dictus sit, Isidorus libro sententiarum scribit. Rex enim, inquit, a recte agendo vocatur. Si enim pie et iuste et misericorditer regit, merito rex appellatur. Si his caruerit, non rex, sed tyrannus est. Antiqui autem, ut idem Isidorus in libro ethimologiarum scribit, omnes reges tyrannos vocabant. Sed postea pie et iuste et[k] misericorditer regentes [l] regis nomen adepti sunt. Impie vero, iniuste crudeliterque principantibus non regis, sed tyrannicum aptum nomen est. Unde et beatus Gregorius ait in moralibus: Viros namque sanctos proinde vocari reges in sacris eloquiis didicimus, eo [m] quod recte agant sensusque proprios regant bene et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo pacificare noverunt. Ad quid etiam constitutus sit imperator, Fulgentius in libro de veritate praedestinationis et gratiae scribit: Clementissimus quoque imperator non ideo est vas misericordiae praeparatum in gloria, quia apicem terreni principatus accepit, sed si imperiali culmine recta fide vivat, et vera cordis humilitate praeditus, culmen regiae dignitatis sanctae religioni se subiceat, si magis in timore servire deo quam in timore dominari populo delectatur, si in eo lenitas iracundiam mitiget, ornet benignitas potestatem, si se magis diligendum quam metuendum cunctis exhibeat, si subiectos salubriter consulat, si iusticiam sic teneat,||fol.9v|| ut misericordiam non relinquat, si prae omnibus ita se sanctae matris ecclesiae catholicae meminerit esse filium, ut eius paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum. Magis enim christianum regitur ac propagatur imperium dum ecclesiastico statui per omnem terram consulitur, quam cum in parte quacumque terrarum pro temporali securitate pugnatur. Unde et Isidorus scribit: Principes namque saeculi nonnumquam intra ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Caeterum intra ecclesiam potestas necessaria non esset, nisi ut quod non praevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem. Saepe per regnum terrenum [n] caeleste regnum proficit; ut qui intra ecclesiam positi contra fidem et disciplinam ecclesiae [o] utilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat. Salomon in proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius.
Regale namque ministerium specialiter est populum dei gubernare et regere cum aequitate et iusticia, et ut pacem et concordiam habeant studere. Ipse enim debet primo defensor esse ecclesiarum et servorum dei, viduarum, orphanorum caeterorumque pauperum necnon et omnium indigentium. Ipsius enim terror et studium in huiusmodi, in quantum possibile est, esse debet; primo, ut nulla iniusticia fiat; deinde, si evenerit, ut nullo modo eam subsistere permittat, nec spem dilitescendi sive audaciam male agendi cuiquam relinquat; sed sciant omnes, quoniam si ad ipsius notitiam pervenerit quippiam mali quod admiserint, nequaquam incorrectum aut inultum remanebit, sed iuxta facti qualitatem erit et modus correctionis. Unde oportet, ut ipse, qui iudex est, in iudicio causam pauperum ad se ingredi faciat, et diligenter inquirat, ne forte illi, qui ab eo constituti sunt et vicem eius agere debent in populo, iniuste aut negligenter pauperes oppressiones pati permittant. Scire autem et unumquemque, cuiuslibet sit ordinis, oportet||fol.9v|| quasi si [p] de otioso sermone deo rationem redditurus est, multo magis de ministerio sibi divinitus commisso. De ministerio autem regis ita loquitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator. Auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate iudicio meo. Oculus fui caeco et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas [q] iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Salomon rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Item idem in libro sapientiae: Diligite iusticiam qui iudicatis terram. Sentite de domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Item ibi: Audite reges et intelligite, discite iudices finium terrae. Praebete aures vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis [r] nationum, quoniam data est a domino potestas vobis et virtus vobis ab altissimo, qui interrogabit opera [s] vestra, et cogitationes scrutabitur; quoniam cum essetis ministri eius, non recte iudicastis neque custodistis legem iusticiae, neque secundum voluntatem domini ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis dominus, quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia. Potentes enim potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cuiusquam dominus, nec reverebitur cuiusquam dominus magnitudinem: Quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter pro omnibus cura est illi. Extant et alia innumera sanctarum scripturarum testimonia regio nomini et officio convenientia; super quibus colligendis vestra sancta devotio idcirco magnum nobis ademit laborem, eo quod divina gratia adeo tot virtutum praerogativis vestrum impleverit [t] animum et exornaverit dignitatem, ut non sit necesse sacerdotibus domini copiosioribus exemplis qualibet exaggeratione vestrum animum onerare [u], quare deo omnipotenti gratias uberrimas ac multiplices referimus, qui ita vos pia religione, sancta devotione,||fol.10r|| benigna humilitate, amore iusticiae, operibus misericordiae, caeterarumque virtutum perfectione sua gratuita, pietate ita ditavit, ut merito ab omnibus amandi et timendi sitis. Verum quod nos si haec vobis caelitus attributa non fuissent, cum temporali periculo propter auctoritatem ministerii nostri vos ad ea peragenda admonere, immo admonendo exigere a vobis quomodo debueramus, vos econtra [v], propter divinum amorem et admonendo nos ad potiora provocatis, et pium opportunumque adiutorium nobis ferre devotissime curatis. Proinde humillimis pręcibus specialiter pietati vestrae suggerimus, ut bonum, quod caepistis, deo opitulante indesinenter perficere non gravemini, et in adimplendis operibus iusticiae et pietatis ac [w] misericordiae nullatenus deficiatis: quoniam non inchoantibus, sed perseverantibus, praemium aeternae vitae datur. Et iuxta veritatis vocem: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Iterum monendo magnitudini vestrae suppliciter suggerimus, ut deinceps in bonis pastoribus rectoribusque in ecclesiis dei constituendis magnum studium atque solertissimam adhibeatis curam. Quia si aliter factum fuerit, et ordo ecclesiasticus suam non habebit dignitatem, et religio christiana in multis labefactando damna detrimenti sui patietur, et animae vestrae, quod non optamus, periculum generabitur.
Similiter deposcimus, ut in abbatissis constituendis vestrum specialiter caveatis periculum, sicut vobis [x] saepe est admonendum, et per divinam auctoritatem crebrius manifestatum.
Sed et hoc obsecramus, ut in eligendis adiutoribus vestris et reipublicae ministris, qui vice vestra populum dei regere et gubernare atque iudicare debent, solertissimam providentiam habeatis, semper illud attendentes, quod in libro exodi ad Moysen dicitur: Provide, inquit, ex omni populo viros potentes et timentes dominum, in quibus sit veritas, et qui ||fol.10v|| oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios, qui iudicent populum omni tempore. Quicquid autem maius fuerit, referent ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent, leviusque tibi sit partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium domini, et praecepta eius poteris sustentare. Unde et in libro deuteronomii: Iudices, inquit, et magistros constitues in omnibus portis tuis, quos dominus deus tuus dederit tibi [y] per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iuditio, nec in aliquam partem declinent. Item ibi: Dixitque vobis in illo tempore: Non possum solus sustinere vos, quoniam dominus deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae coeli plurimae. Dominus deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia, et fiet vobis sicut locutus est. Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus et iurgia. Date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris. Sed in libro Paralippomenon ita legitur: Constituitque rex Iosaphat iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca. Et praecipiens iudicibus, videte, ait, quid facitis? Non enim hominis exercetis iudicium, sed domini. Et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit [z] timor domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Non enim est apud dominum deum vestrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum. Rogamus etiam vestram pietatem propter divinam misericordiam vestramque salutem ac totius populi utilitatem necnon et regni honorem atque stabilitatem, ut vestra pietas solertissimam vigilantiam adhibeat, ut consiliarii vestri et dignitatis vestrae et ministerii, custodesque animae vestrae et corporis, qui debent esse intra regnum aliis decus et bonitatis exemplum, et in exteris nationibus bonae opinionis condimentum. Charitatem, pacem atque concordiam omni simulatione et [a] calliditate postposita, ad invicem habeant. Et secundum dei voluntatem et vestram honestatem||fol.11r|| atque totius regni profectum communiter decertent, et veri vobis adiutores in omnibus concorditer existant. Tunc etenim veri consiliarii verique adiutores vestri et totius regni salubriter esse poterunt, si unanimes extiterint et invicem dilectionem habuerint. Decet quippe, ut sacra domus vestra cunctis expectabilis appareat et imitabilis existat. Et fama bonae suae opinionis sive alios imperii vestri subiectos [b] sive extraneas nationes abundantissime perfundat. Ubi igitur omnes dissensiones et discordiae dirimendae, et omnis militia imperiali authoritate est comprimenda, necesse est, ut quod in aliis corrigere [c] decernitur, in ea minime reperiatur. Nam et hoc humiliter obsecrando admonemus, ut liberos vestros, quos vobis divina pietas largiri voluit, in timore dei iugiter diligenterque erudiatis, sicut et facitis, et ut in mutuae dilectionis charitate et fraternitatis amore atque unitatis concordia vicissim consistant, [d] ne illicitis actibus creatoris sui offensam incurrant, provida solertique circumspectione [e] nihilominus invigiletis. Attendentes beatum Iob, cuius studium, ut beatus Gregorius in moralibus libris scribit, circa filios erudiendos tale extitit, ut non solum eos exterius perfectos opere et sermone efficeret, verum etiam eorum corda sacrificii oblatione mundaret. Attendite etiam ad [f] David instruentem Salomonem filium suum, de quo in primo libro Malachym legitur: Ego, inquit, ingredior viam universae terrae. Confortare et esto vir fortis et observa custodias domini dei tui, ut ambules in viis eius, et custodias caeremonias eius et iudicia eius et praecepta et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi; et in libro Paralypomenon: Tu autem, Salomon fili mi, scito dominum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Attendite etiam Thobiam, de quo legitur, quod cum factus esset vir, accepit uxorem Annam ex tribu sua, et||fol.11v|| genuit ex ea filium nomen suum imponens ei, quem ab infantia timere dominum docuit et abstinere ab omni peccato. Item idem alloquens eundem filium suum: Omnibus diebus vitae tuae habeto dominum in mente, et cave, ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta dei nostri. Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Et caetera. Item paulo post: Attende tibi [g], fili, ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam nequaquam patiaris crimen scire. Superbiam nunquam in tuo sensu aut in tuo corde dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Et idem non post multa: Consilium semper a sapiente perquire [h], omni tempore benedic dominum, et pete ab eo, ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant. Item idem: Audite ergo filii patrem vestrum, servite domino in veritate, et inquirite, ut faciatis, quae sunt placita illi; et filiis vestris mandate, ut faciant iusticias et eleemosinas, ut sint memores dei, et benedicant dominum in omni tempore, in veritate et in tota virtute sua. His omnibus praelibatis notescimus vobis, quod ea, quae in capitulis vestris nobis tradenda commisistis, scilicet quid a principibus et reliquo populo vel ita ut divina authoritas doceat aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte ex toto dimissum sit, ut non teneatur, fatemur, quia in his capitulis, quae superius continentur, necnon et in his, quae praesenti anno conscribi et per missos vestros ob vitia comprimenda per imperium vestrum direxistis, multa demonstrata sunt, quae a pastoribus ecclesiarum et a principibus et a reliquo populo hactenus neglecta extiterunt, et aliter quam divina authoritas se habeat, in his eos egisse et agere novimus. Sed si haec nostra sacerdotalis admonito effectum deo operante per vestrum bonum studium abhinc obtinuerit, credimus, quod multa, quae a multis aliter quam diviva authoritas se habeat, dimissa sunt, quae non tenebantur, corrigentur. Nam et illud, quod in||fol.12r|| eisdem capitulis continetur, ut manifestum fieret, quae causae id effecerunt, ut sacerdotes et principes a recto tramite deviassent, exceptis praemissis capitulis, in quibus, sicut diximus, multa negligebantur, specialiter tamen unum obstaculum ex multo tempore iam inolevisse cognovimus, idem [i], quia et principalis potestas diversis occasionibus intervenientibus secus quam authoritas divina se habeat in causas ecclesiasticas prosilierit, et sacerdotes partim negligentia, partim ignorantia et cupiditate, in secularibus negotiis et sollicitudinibus ultra quam debuerat se occupaverint, et hac occasione aliter quam divina authoritas doceat, in utraque parte actum extitisse dubium non est. Sed quia deo miserante a progenitoribus et genitore vestro et a vobis multa correcta gratulamur, si ea, quae admonemus, prosperum successum habuerint, credimus quod ad perfectionis statum vestra intentio nostraque devotio, deo cooperante, pervenire possit. Verumtamen quia novimus statum huius regni sub tali conditione et tenore crevisse atque dilatatum esse, et a prudentissimis sanctisque de processoribus nostris [k], sive scilicet ab episcopis sive a principibus hanc causam ex toto correctam non fuisse propter haec, quae suo tempore dici possint, et pondus tantae considerationis parvitatis nostrae vires excessit, quoniam nec [l] otium nec spatium temporis nec plenitudinem consacerdotum nostrorum, sicut ipsa necessitas exposcebat, habuimus. Ideo haec congruentiori et aptiori tempore vita comite, si deus ita annuerit, tractanda ac consideranda distulimus, quoniam tantae considerationis perfectio indiget assensu et adiutorio principum et multitudine atque devotione necnon et studio sacerdotum et obedientia vel concordia populi et congruentia loci temporisque spacio. Porro de episcopali libertate[m], quam deo annuente vestroque adminiculo suffragante adipisci ad dei ||fol.12v||servitium peragendum cupimus, suo in tempore vobis dicenda atque vobiscum conferenda reservavimus, quatinus ita sit, ut et nosmetipsos salvare, populoque nobis subiecto utiliter prodesse atque pro vobis et stabilitate imperii vestri liberius valeamus exorare, et de vestris obsequiis et regni adiutorio solatium debitum minime subtrahatur, sed, si possibile fuerit, potius augeatur.
Sacrorum canonum non ignari, ut in dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiretur honore, adsensum ordini ecclesiastico praebuimus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria diocesi remota personarum et munerum acceptione ob vitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subiectis usquequaque prodesse valeant.
Quia vero canonica professio a multis partim ignorantia, partim desidia dehonestabatur, opere prętium duximus deo annuente apud sacrum conventum, ut ex dictis sanctorum patrum velut ex diversis pratis quosdam vernantes flosculos carpendo tractando in unam regulam canonicorum et canonicarum congruere, et canonicis vel sanctimonialibus servandam contradere, ut per eam canonicus ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam illam sacer conventus ita etiam laudibus extulit, ut usque ad unum iota observandam percenseret, statuimus, ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur et modis omnibus sive a canonicis sive a sanctimonialibus canonice degentibus deinceps observetur. Sed et de ecclesiarum honore, quomodo deo adiuvante quantum in nobis est, vigeat, similiter in subter annotatis capitulis institutum esse denoscitur.
De episcopis vero in Longobardia constitutis, qui ab his, quos ordinabant, sacramenta et munera contra divinam et canonicam authoritatem accipere et exigere soliti erant, modis omnibus inhibitum est, ne ulterius fiat; quia iuxta sacros canones uterque a gradu proprio talia facientes deici debent.
Nonnulla vero capitula, sicut de incestis nuptiis necnon et de ecclesiis, quae inter cohaeredes dividuntur et tali occasione proprio honore carent, sive de his ecclesiis, quae nimium rebus propriis sunt attenuatae vel certe de his rebus, quae nuper necessitate compellente a nonnullis ecclesiis sunt ablatae, et si qua sunt alia sive in ecclesiasticis sive in publicis rebus emendatione digna, quae temporis brevitate efficere nequivimus, in tantum differendum illud dignum iudicavimus [e] donec domino favente consulto fidelium facultas nobis id efficiendi ab eo tribuatur. Inventa vero, ut deo opitulante effectum obtineant per tempora, hic inserenda censuimus.
Monachorum siquidem causam, qualiter deo opitulante ex parte disposuerimus et quomodo constitutum fuerit, ex se ipsis sibi eligendi abbates licentiam dederimus, et qualiter deo opitulante quieti vivere propositumque suum indefesse custodire valendi [f] ordinaverimus, in alia schedula diligenter annotari fecimus. Et ut apud successores nostros ratum foret et inviolabiliter conservaretur confirmavimus.
Si quis de alio chrismate quam de illo novo, quod proprii [g] largitione vel concessione accipit baptizare, nisi praeoccupante morte tentaverit, pro temeritatis ausu ipse in se [h] suae damnationis protulisse sententiam manifestatur.
Non est privilegium, quo spoliari possit iam nudatus. Ideo nisi iusto iuditio decernente nullus expolietur.
Quisquis enim post veritatem repertam aliquid alterius discutit, mendacium quaerit. Idcirco ab omnibus caute agendum est.
||fol.22r||Ut nullae causae a iudicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur vel quae prohibitae esse noscuntur.
Quaerendum est in iudicio, cuius sit conversationis et fidei is, qui accusat et is [i], qui accusatur
Ut accusandi vel testificandi licentia denegetur his [k], qui christianae religionis et nominis dignitatem neglexerint.
Quod non oporteat in domibus oblationes caelebrari ab episcopis vel presbyteris.
Omne pactum posteriori dissolvitur pacto. Homo vero liber statum suum et peiorare et meliorare potest.
Accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non est credendum.
Ita consulendum est fratribus, ut non videamus destruere, quod aedificatum est. Si enim, quod aedificavi, destruo, praevaricatorem me ipse constituo.
Clerici, qui in quacunque seditione arma volentes sumpserint, reperti amisso ordinis sui gradu, in monasterium poenitentiae contradantur [l].
Lex imperatorum non est supra legem dei, sed subtus.
Quod confessio peccatorum, excepta ea, quae a sacerdotibus ad consilium accipiendum dominumque placandum fit, deo frequenter in oratione sit facienda.
Spiritalis iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur.
Quod tempore menstruo omnino ab uxoribus sit abstinendum.
Si qui erga episcopum vel actores ecclesiae quamlibet querelam habere iustam se crediderint, non primates aut alios adeant iudices, priusquam ipsos conveniant familiariter, non semel, sed saepissime, ut ab eis aut suam iusticiam aut iustam recipiant excusationem. Si autem secus [m] egerint, ab ipsis et ab aliis communione priventur, tanquam apostolorum patrumque aliorum contemptores, de quibus ait propheta: Erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt vobis.
Quod nosse oportet laicos sacerdotibus ligandi atque solvendi ||fol.22v|| potestatem a domino esse collatam, et quod eorum monitis parere atque excommunicationi humiliter succumbere debeant.
Presbyteri, qui sine iussione proprii episcopi de ecclesiis ad alias ecclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad easdem redierint ecclesias, in quibus primitus sunt instituti.
Si quis iudicem pro quibuscunque causis adversum sibi senserit aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exhibeat.
Ut pax et concordia sit atque unanimitas in populo christiano. Quia unum dominum [n] patrem habemus in coelis et unam matrem ecclesiam, unam fidem, unum baptismum, ideo in una pace et in unanimitate vivere debemus, si ad unam et veram haereditatem regni coelestis cupimus pervenire: quia non est dissensionis deus, sed pacis, ut ipse ait: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur.
Ut presbyteri potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere, regere et gubernare atque dispensare secundum canonum authoritatem. Volumus, ut et laici in eorum ministerio obediant [o] episcopis ad regendas ecclesias dei, viduas et orphanos defensandos, et ut obedientes sint eis ad eorum christianitatem servandam. Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iusticias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendacium vel falsum testimonium neque per periurium aut per praemium lex iusta in aliquo depravetur.
Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina ministeria conturbaverit vel laetaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur.
Admonemus atque praecipimus, ut decimas deo omnino dare non negligatur, quam deus ipse dari sibi constituit, quia timendum est, ut quisquis [p] deo suum debitum abstrahit, ne forte deus per peccatum suum auferat et necessaria sua.
||fol.23r||Reum confugientem ad ecclesiam nemo extrahere audeat neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legittime componant, quod inique fecerunt.
Si quicunque ex gradu ecclesiastico sine testamento et sine cognitione discesserit, haereditas eius ad ecclesiam ubi servivit devolvatur. Similiter de sanctimonialibus.
Praecipimus, ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel atriis placita saecularia minime fiant.
Quicunque beneficium ecclesiasticum habent, ad tecta ecclesiae restauranda vel ipsas ecclesias emendandas omnino adiuvent, et nonam et decimam reddant.
Rector [q], subdiaconus, diaconus, presbyter, si clericatus honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur.
Oblationem quoque et pacem in ecclesia facere iugiter admoneatur populus christianus; quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.
Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel reditum ecclesiarum numerus moderetur.
Praecipimus, ut unusquisque compater vel proximi spiritales filios suos catholice instruant.
Canticum turpe atque luxuriosum circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod ubique vitandum est.
Nemo fiat clericus, nisi qui bonum testimonium habet et literatus est.
Ut episcopi et abbates ante se ioca turpia facere non permittant; sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant,||fol.23v|| et lectio divina ibi personet, et summant cibum cum benedictione et laude dei secundum apostolum: Sive manducatis, sive bibitis, omnia in laudem dei facite.
Scriptum est enim: Nolite iudicare ante tempus, quoadusque veniat dominus, et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Et tunc laus erit unicuique a deo. Et illud memores sint: In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis.
Clericis de ecclesia desistentibus et aliis in alio revocatis, si redierint discessi, nihil eis praestetur. Hoc vero quod discedentes [s] reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat.
Ut monachi et canonici pleniter concilium habeant, qualiter deo militare animasque eorum melius valeant custodire, ne propter aliquam necessitatem occasionem quaerant vagandi, et inter ipsos propter hoc locus tentandi detur diabolo.
Ut viduae non sint in deliciis, sed secundum apostolum sub potestate episcopi [t] vivant sicuti decet.
Clericus vel monachus neque exactor publicarum rerum neque conductor, aut vectigalium et curationis domus et procurator litis et fideiussor in talibus causis fiat.
Si quis contra haec statuta fecerit, si episcopus est, omnes res eius ex quacunque [u] causa vel persona, sive ante episcopatum, sive postea ad eum pervenerint, ecclesiae suae eas vindicare sancimus. Si vero clerici ibi hoc fecerint, poenam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ecclesiae vindicandam. Si vero qui actiones suas [v] eis commiserunt, vel fideiussores eos supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam et administratores eius et adversus ipsas personas quos crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos [w] pro publico debito et exactione crediderit vel fideiussores receperit, de substantia fisci debitum compellatur exsolvere.
Ut si quislibet hominum res ecclesie per mendacia vel mala ingenia in precariam sibi acquirere et habere voluerit, et post factas precarias eadem mendatia ad aures eiusdem rectoris ecclesiae delata fuerint, ipsa ecclesia res suas, quae ei mendaciter abstracte ||fol.24r||fuerunt, pleniter absque ullius contradictione omnimodis recipiat. Ille vero qui res suas per eadem mendatia propter cupiditatem ipsius precariae, eidem ecclesiae tradidit, simili modo in suam recipiat dominationem [x].
Modo poenitentiam agere iuxta antiquam canonum institutionem in plaerisque locis ab usu recessit, et neque excommunicandi neque reconciliandi antiqui moris ordo servatur. [y].
Ut secundum ordinem canonum pro merito suo quis excommunicetur et reconcilietur. [z]
Si episcopus, presbyter, diaconus, subdiaconus ad tutelam et curationem vocentur, tantum munus et ministrationis in hoc conceditur suscipere; si tamen intra quatuor menses per competentem iudicem inscriptio [a] manifestaverit, quod huiusmodi munus sua sponte recepit. Et tunc circa aliam tutelam praeiudicium non patiatur.
Perlatum ad nos est, quod inter haeredes ecclesię in rebus propriis constitutae dividantur et tanta per eandem divisionem simultas oriatur, ut unius altaris quatuor partes fiant, et singulae partes singulos habeant presbyteros: quod sine discordia et sine [b] simultate nullo modo geri potest. Unde nobis visum est, quod huiuscemodi ecclesiae inter haeredes dividi non debeant. Et si in contentionem venerint, et simultates inter eas [c] surrexerint, per quas sacerdos suo ibi officio canonice fungi non possit, praecipiatur ab episcopo civitatis, ut nullo modo ibi missarum solemnia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant et pari voto atque consilio ecclesia illa sacerdotem canonicae habeat, qui libere suum ministerium ibi peragere possit.
Dictum nobis est, quod quidam de plebe bis aut ter ab episcopis, ignorantibus tamen eisdem episcopis, confirmentur. Unde nobis visum est eandem confirmationem sicut nec baptismum iterare minime debere; quia qui bis vel amplius baptizantur aut confirmantur [d], non seculo, sed soli domino sub habitu regulari vel clericali religiossime famulari decretum est.
Si quis clericus ad tabulas ludat vel spectaculis attendat, per tres annos [e] ||fol.24v|| a sacro ministerio prohibeatur. Et si dignam poenitentiam fecerit, reconcilietur.
Dictum nobis est, quod quidam legitima servorum matrimonia potestatis quadam praesumptione dirimant, non attendentes illud evangelicum: Quod deus coniunxit, homo non separet. Unde nobis visum est, ut coniugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant, sed in uno coniugio permanentes, dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis coniunctio fuit et per voluntatem dominorum.
Sed et hoc emendatione indigere perspeximus, quod quidam, dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id faciunt. Quia ergo constat hominem ex [f] duabus esse [g] substantiis, anima videlicet et corpore, et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur, solerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut ex utrisque plena sit confessio [h]; scilicet ut ea confiteantur, quae per corpus gesta sunt, et ea, quibus in sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque peccatorum suorum confessor, ut de octo principalibus vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur, confessionem faciat; quia aut cogitatione, aut, quod est gravius [i], opere, eorum instinctum peccavit. Odium etenim, invidia, superbia, et certe huiuscemodi animae pestes tanto periculosius laedunt, quanto subtilius serpunt.
Nullos[k] sub romana [l] ditione constitutae ecclesiae vel xenodochiae[m] vel monasteriorum doctores, earum rem immobilem liceat alienare, id est, agrum, domum, mancipium, panes civiles neque creditori obligare. Alienatio est venditio, donatio, permutatio, amphitheoseos[n] perpetuum contractum[o], omnes omnino convenit, ut se ab huiuscemodi alienatione abstineant.[p]
Quidam deo solummodo confiteri debere dicunt peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent. Quod utrumque non sine magno fructu fit intra sanctam ecclesiam, ita dumtaxat, ut et deo, a quo remissio est peccatorum, confiteamur peccata nostra, et cum David dicamus: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi, confitebor adversus me iniustitias mea [q] domine; et tu remisisti impietatem peccati mei. ||fol.25r|| Et secundum apostoli institutionem confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem, ut salvemur. Confessio itaque, quae deo fit, purgat peccata. Ea vero, quae sacerdoti fit, docet, qualiter ipsa purgantur peccata. Deus namque salutis et sanitatis author et largitor est plerumque[r] medicorum operatione.
Quia igitur apostolo testante non est personarum acceptio apud deum, et in omnibus iudiciis cavenda est, multo magis in hoc poenitentiae iudicio praecaveri debet, ut nullus sacerdotum umquam aut gratia aut odio alicuius personae secus iudicet quam quod in canonibus sacris invenerit, aut quod illi secundum sanctarum scripturarum [s] authoritatem et aecclesiasticam consuetudinem rectius visum fuerit. Si ergo medici, qui corporibus medicinam inferre conantur, nequaquam propter personae cuiuslibet acceptionem his, quos sanare cupiunt, cauterio aut ferro aut duris [t] aliis quibuslibet rebus parcunt[u], multo magis his observandum est, qui non corporum, sed animarum medici existunt. Neque pensanda est poenitentia quantitate temporis, sed ardore mentis et mortificatione corporis. Cor autem contritum et humiliatum deus non spernit.
Nemo audeat monachum vel sanctimoniales foeminas ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege et canonibus consentaneam sententiam proferat. Haec omnes episcopi custodiant, et praefecti romani, et prętores [v] populi, et provintiarum praesides, ut curent citius monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit, in magistratu positus, X lb auri poena mulctabitur. Si executor est, in catenis ecclesiarum recludatur poenas luiturus, et officium perdat.
Multi, quod non sine dolore dicendum est, in poenitentia non tam peccati remissionem quam temporis constituti expectant expletionem. Et si carnium et vini usus eis interdictus est, mutata non voluntate, sed eiusdem cibi aut potus perceptione, in tantum deliciis suis indulgent, ut delitiosius his interdictis aliorum ciborum vel potionum appetitu vivere cognoscantur. Spiritalis autem abstinentia,||fol.25v|| quae in poenitentibus potissimum vigere debet, et quorumdam ciborum ac [w] potionum perceptiones et desyderium fugere debet. Illi, inquam, illi magis parsimoniae[x] servire[y] censendum est, qui sibi non solum quarumdam rerum perceptiones, sed delectationes corporis penitus interdicunt.
Sed nec hoc praetereundum putamus, quod quidam ex industria peccantes, propter eleemosynarum largitionem quandam sibi promittunt impunitatem. Eleemosyna enim extinguit peccata [z], sed ea, quae aut necessitate, aut quę [a] casu aut qualibet fiunt fragilitate. Ea vero, quę ex industria ad cuiuslibet libidinem explendam idcirco fiunt, ut eleemosynis redimantur nequaquam eis redimi possunt: quia qui hoc perpetrant, videntur dominum mercede conducere, ut eis impune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet, ut eleemosynam faciat; si deo [b] eleemosynam facere debet, quia peccavit. Mentem enim et corpus, quae libido traxit ad culpam, afflictio et contritio debet reducere ad veniam.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius et quae in monasterium introduxit et quae non introduxit, dominio monasterii sint et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad aliud monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.
Modus autem poenitentiae peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionem aut per sanctarum scripturarum authoritatem, aut per ecclesiasticam consuetudinem, sicut superius dictum est, imponi debet, repudiatis ac penitus elimatis libellis, quos poenitentiales vocant, quorum sunt certi errores, incerti authores; de quibus rite dici potest: Mortificabant animas, quae non moriebantur et vivificabant animas, quae non vivebant. Qui dum peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos imponunt poenitentiae modos, consuunt pulvillos, secundum propheticum sermonem, sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas.
Inventum est, quod multi arbitrii sui temeritate et, quod est gravius, ducti cupiditate presbyteris quibuslibet absque consensu episcoporum||fol.26r|| ecclesias dant aut auferunt. Unde oportet ut, canonica regula servata nullus absque consensu episcopi cuilibet presbytero ecclesiam det. Quam si iniuste adeptus fuerit, hanc non sine culpa sua coram episcopo canonica severitate amittat.
Sunt in quibusdam locis Scotti, qui se dicunt episcopos esse, et multos negligentes absque licentia dominorum suorum sive magistrorum presbyteros et diaconos ordinant. Quorum ordinationem, quia plerumque in symoniacam incidit haeresim, et multis erroribus subiacet, modis omnibus irritam fieri debere omnes uno consensu decrevimus.
Si monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo expolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provintiae eum teneat et taxet vel curiae suae connumeret.
In coena domini a quibusdam perceptio eucharistiae negligitur. Quae quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus exceptis his, quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat [c].
Secundum beati Iacobi apostoli documentum, cui etiam decreta patrum consonant, infirmi oleo, quod ab episcopis benedicitur, a presbyteris ungi debent. Sic enim ait: Infirmatur aliquis in vobis, inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, oleo in nomine domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus. Et si in peccatis sit, dimittentur ei. Non est itaque parvipendenda huiusmodi medicina, quae animae corporisque medetur languoribus.
Si sponsus vel sponsa intraverit monasterium, id quod arrarum nomine datum est, in simplum tantum reddatur.
In quibus locis et quo apparatu missarum solemnia exceptis basilicis celebrari debeant, et utrum celebrari debeant, quod in concilio Laodicensi ita scribitur: Quod non oporteat in domibus oblationes celebrare ab episcopis vel presbyteris.
Quaecunque ad aurium et ad oculorum pertinent illecebras, unde vigor animae emolliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum aliisque nonnullis rebus sentiri potest, ab omnibus ||fol.26v||dei sacerdotes se abstinere debent: quia per aurem oculorumque illecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet. Histrionum quoque turpium et obscaenorum insolentias iocorum et ipsi animo effugere caeterisque sacerdotes [d] effugienda praedicare debent.
Nemo ecclesiam aedificet antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat, qui [e] aedificare vult, quid ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione, sic domum aedificet.
Sacerdotibus non expedit saecularibus et turpibus quibuslibet interesse iocis. Venationes quoque ferarum et avium minime sectentur.
Presbyteri quoque et diaconi in omnibus bonorum hominum exhibitionibus sui [f] episcopi vestigia sectentur, et in bonorum morum probitate, quae episcopo observanda sunt, eadem et sibi observanda esse cognoscant.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in ea sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus [g] illius fisci iuribus addicatur. Praefectus praetorii, qui hoc cognovit et non prohibuit, librarum [h] auri mulctabitur.
Episcopi quidem maximam curam et sollicitudinem circa pauperes habeant, et res ecclesiasticis ecclesiis collatas cauta circumspectione dispensent, quasi dei ministri, non quasi turpis lucri gratia sectatores. Illisque ita utantur, non ut propriis, sed ut sibi ad dispensandum commissis.
Quod liceat episcopis praesentibus presbyteris et diaconibus de thesauro ecclesiae familiae et pauperibus eiusdem ecclesiae secundum canonicam institutionem, iuxta quod indiguerit, erogare.
Si diaconissa nupserit, gladio ultoris sternatur [k], et facultas eius ecclesiae, ubi servivit, addicatur. Corruptores earum similiter puniantur. Bona vero eorum fisci iuribus vindicentur.
Presbyterum ordinari non debere ante legittimum tempus, hoc est, trigesimum aetatis annum. Sed priusquam ad considerationem presbyteratus accedat, maneat in episcopio discendi gratia officium suum, tamdiu donec possint et mores et actus eius animadverti. ||fol.27r||Et tunc, si dignus fuerit, ad sacerdotium promoveatur.
Ut unusquisque episcoporum parrochiam suam diligenter perscrutari nitatur; ne aliquis [l] presbyter ab alterius parrochia in suam commigrans officium celebrare praesumat sine literis commendatitiis, sicut olim multis in locis actum esse repertum est.
Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosam foeminam, bona amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit: ipsi tamen periculo capitali subiciantur. Quod si haec mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautione tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis laicis non vindicetur, comes primatarum [m] haec nostro fisco addicat. Si vero praeses provintiae vindictam tali crimini imponere neglexerit, cingulo careat, et quinque libris auri fisci iuribus [n] compellatur.
Ut decimae, quae singulis dabuntur ecclesiis, per consulta episcoporum a presbyteris ad usum ecclesiae et pauperum summa diligentia dispensentur.
De titulo minori ad maiorem migrare nulli presbytero licitum sit, sed in eo permaneat, ad quem ordinatus est. Quod si inventus fuerit contra statuta id facere, eadem feriatur sententia, qua et episcopus, qui de minori ad maiorem transmigraverit sedem.
Si quis quolibet modo blasphaemiam in deum iactaverit, a praefecto urbis ultimo supplicio subiciatur. Qui vero tale cognoscens non manifestaverit, similiter coerceatur. Si praefectus urbis haec punire neglexerit, post dei iudicium nostram indignationem incurrat.
Ut iuvenes viduae cito nequaquam velentur, usque dum probetur illarum religio, et bona ab eis nota sit conversio; ne forte de eisdem dici possit ab episcopo: Quae autem in delitiis sunt, viventes mortuae sunt.
Comitibus, iudicibus, reliquoque populo expedit, ut suis sint episcopis consentientes et obedientes propter dei amorem suique gradus honorem, et semper ab eis utile quaerant consilium, illorumque salubria non spernant monita, sed intenta cordis aure audiant. Similiter vero et episcopi praedictos[o] sublevare studeant consolationibus.
Si haeredes iussa testatoris non impleverint, ab episcopo loci illius omnis ||fol.27v|| res, quae his relicta est, auferatur cum fructibus et caeteris emolumentis, ut vota defuncti impleantur.
Summopere admonendi sunt comites et iudices, ne viles et indignas personas coram se permittant ad testimonium accedere: quoniam multi sunt, qui peiurare pro nihilo ducunt, in tantum, ut pro unius diei satietate aut pro quolibet parvo praetio ad iuramentum conduci possint animasque suas periurio perdere minime faecundant [p]. Quam ob rem tales nequaquam ad quodlibet testimonium admittendi sunt. Et hoc notandum est, quod non solum illi, qui peiurant, sed etiam, qui periuris [q] consentiunt, simili plectendi sunt damnatione.
Nullus christianus pro quolibet placito vel iudicio a qualibet persona munera exigere aut accipere debet, quoniam id divina scriptura multis in locis magna interdicit authoritate, testante scriptura, quae ait: Munera excaecant oculos [r] sapientium et subvertunt verba iustorum.
Non liceat christianis iudaeorum neque paganorum et haereticorum res emphitheoseos vel conductiones [s] titulo habere neque suorum similiter eis accomodare.
Placita quidem saecularia in ecclesiis vel in atriis ecclesiarum a comitibus vicariisque usque modo multis in locis habita sine ultra fiant interdicendum est cum authoritate dominica, qui expulsis de templo negotiatoribus adserit debere domum dei domum esse orationis.
Incestuosi, parricidae, homicidae multi apud nos, heu pro [t] dolore pereunt. Sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt admonitionibus aures [u] accommodare, volentes [v] in pristinis durare criminibus; quos oportet per saecularis potentiae disciplinam a tam prava consuetudine coerceri, qui per salutifera sacerdotum monita noluerint revocari: quorum aliquos iam excommunicavimus [w]. Sed illi hoc parvipendentes, in iisdem perdurarunt criminibus. Quam ob rem vestra decernat mansuetudo, quid de talibus deinceps [x] agendum sit.
Admoneat sacerdos fideles populos, ut noverint magicas artes incantationesque, quibuslibet infirmitatibus hominum nihil posse remedii||fol.28r|| conferre [y], non animalibus languentibus, claudicantibus vel etiam moribundis quicquam mederi, non ligaturas ossium vel herbarum cuiquam mortalium adhibitas prodesse, sed haec esse laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur.
Omnes homines admonemus, ne per singula verba quasi ad confirmationem suae assertionis, nomen domini in vanum assumant; quod ipse dominus interdicit faciendum, ubi ait: Ne assumas nomen dei tui in vanum. In vanum etenim nomen dei assumitur, quando aliquis ad singula verba quibus vult, ut sibi ab alio credatur, dominum omnipotentem testem rei, de qua ait, invocat eumque sibi esse ita adiutorem sicut ea vera sunt, quae loquitur. Nam et ipse dominus in evangelio hoc modo prohibens omne genus iuramenti. Nolite, inquit, omnino iurare, neque per coelum, neque per terram, neque per caput tuum; etc.
Ut laici omnino a presbyteris non audeant munera exigere propter commendationem ecclesię: quia propter cupiditatem plerumque a laicis talibus presbyteris ecclesiae dantur, qui ad peragendum sacerdotale officium indigni sunt.
De pacis bono atque concordia, ut ab omnibus omnino indisrupta teneatur inter episcopos et comites, inter clericos et monachos, et omnem populum christianum, ut beatus apostolus Paulus docuit dicens: Sectaminini [z] charitatem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit deum. Et idcirco quicquid illud est, quod nos ad verae pacis studium et charitatis perfectionem provocat, totis viribus nostris sectandum est; quicquid nos vero ab illa disiungit, ut venenum mortiferum a nobis cavendum est.
Ut comites et iudices reliquusque populus obedientes sint episcopo, et invicem consentiant ad faciendas iusticias, et munera in iudicio non accipiant nec falsos testes, ne per hoc pervertant iudicia iustorum, quia scriptum est: Iusticia elevat gentem, iniusticia [a] vero miseros faciat populos. Et psalmista: Beati, qui custodiunt iudicium et faciunt iusticias in omni tempore.
||fol.28v||Ut unusquisque episcopus semel in anno circumeat parrochiam suam. Noverint sibi curam populorum et pauperum in protegendis ac defendendis impositam. Ideoque dum conspiciunt iudices [b] ac potestates pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant. Etsi contempserint emendare eorum insolentia regis auribus intimetur, ut quos sacerdotalis admonitio non flectit ad iustitiam, regalis potestas ab improbitate coerceat.
Ut presbyteri sub sigillo custodiant chrisma [c] et nulli sub praetextu medicinae vel sub cuiuslibet rei donare praesumant. Genus enim sacramenti est, et non ab aliis nisi a sacerdotibus contingi debet. Quod si fecerint, honore priventur.
Ut quisquis beneficium de rebus ecclesiae habet, ad tecta eiusdem ecclesiae restauranda vel ad ipsas ecclesias aedificandas omnino adiuvent.
Furti quocunque genere condemnatus infamis efficitur.
Iubemus in causa capitali, ut absens nemo damnetur, quia neque [d] absens per alium accusare aut accusari potest.
Omnes possessiones, et omnia sibi sublata atque fructus cunctos ante litem concessam praeceptor possessori restituat. In isto loco desunt quaedam capitula [e].
Omnes nosse volumus, quod incesti non sint legittimi haeredes, sed infamia sint notatae utraeque personae. Ideoque proximorum copula vel stupra, quasi quaedam turpissima pestis cavenda est: quoniam incaesti usque ad canonicam separationem ecclesiaeque per publicam poenitentiae satisfactionem magis inter inergumenos vel audientes quam inter christianos catholicos utrique cum omnibus suis sunt habendi.
Iudices observare debent, ut liceat litigari vitiatam causam appellationis remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigant nec a militibus faciant custodiri, sed agendum negotium suum liberi observent nec etiam in supplicium destinatis appellandi vox denegetur.
Sciendum sane est omnibus, quia citius exauditur una obedientis oratio quam decem millia contemptoris.
||fol.29r||Praecipimus [f], ut non degradetur[g] unaquaque provintia, sed apud semetipsam habeat iudices episcopos. Et quicumque causam habuerit, a suis iudicibus iudicetur, et non ab alienis, id est, a suae iustis iudicibus provintiae, et ab externis, nisi fuerit appellatum.
Notum esse omnibus volumus, quam iuste, sobrie, quam etiam pie vivere debeant. Iuste enim [h] vivere oportet secundum sermonem dominicum praecipientem: Luceat, inquit, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui[i] in coelis est. Hoc est, sic iuste vivite, ut filii lucis nominari valeatis. Quod vero sobrie vivere debeat quisque monet evangelium dicens: Videte, ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae. Pie etiam vivere vel patienter monet Paulus exhortando dicens: In omni patientia et doctrina. Et cum pietate regere domum[k] monet. Et ne ipsa pietas indiscreta videatur, premittit sententiam dicens: Argue cum omni imperio.
Statutum est, ut scripturam polator affirmet. Nam si is qui scripturam protulit, eius non asstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.
Studendum sane omnibus est, ut in habitu religionis quisque sacerdos permaneat, et ore prophetico sibimet praecipi constat dicente: Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam. Quando dixit: Clama, ne cesses, omne tempus exclusit, quod nemo potest excusare. Etenim de libris officialibus[l], ut novimus, patet ratio: quia nequaquam corporeo usu haec requirenda ab illis erant, qui spiritaliter vivebant, dicente graphopsalmo: In me sunt, deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi. Nos tamen, qui in medio positi sumus, scilicet et inter spiritalem et corporalem intellectum, in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros, ut non vituperetur ministerium nostrum. Et propheticum sermonem impleamus dicentem: Iustitiam ||fol.29v||discite, qui habitatis terram. Et, quod avertat deus a nobis, idem propheta dicit: Zelus apprehendit populum ineruditum. Et iterum alius propheta: Sacerdotes ignoraverunt intelligentiam. Et idem propheta: Sacerdotes non dixerunt: Ubi est dominus?, et tententes leges meas nescierunt me. Qua ergo fronte, qua conscientia sacerdotem nominari se fatetur, quem domnius per prohetam nescire se dicit?
Quicunque causam habuerit, a propriis iudicibus iudicetur et non ad alienos causa vagandi et protervie [m] dimittens suam patriam transeat, sed apud metropolitanum et reliquos episcopos suae provintiae iudicetur.
Volumus atque praecipimus, sicut synodali atque canonica authoritate a pastoribus sanctae ecclesiae saepissime admoniti sumus, ut canonici clerici, qui in civitatibus vel in [n] monasteriis degunt, qui beneficia habent, unde victum et vestitum habere possunt, ut hoc iuxta apostolum contenti sint, et stipendia fratrum, unde pauperiores et hi, qui assidue in praedictis locis domino famulantes excubant, atque ibi assiduum divinum explent officium, nequaquam assumant aut in suis usibus convertant. Scimus enim, quia absque periculo atque dispendio animarum suarum hoc nullatenus facere possunt. Si quis haec statuta contempserit, utrisque careat, idem [o], et beneficio et praebenda atque, si gradibus fruitur ecclesiasticis, ipsis privetur.
Quod habet ecclesia, cum omnibus nihil habentibus habet commune; nec aliquid inde eis, qui sibi de suo sufficiunt convenit erogare; quando nihil aliud sit habentibus dare quam perdere.
Ne illi, qui sua possidentes dari sibi aliquid volunt sine grandi peccato suo, unde pauper victurus erat accipiunt.
Si quis viduam uxorem duxerit et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit seu duabus sororibus nupserit aut, si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizare nec umquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione fieri.
Nullus igitur proprium filium de fonte baptismatis suscipiat nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam, cuius filium aut||fol.30r|| filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.
Omnibus igitur clericis foeminam secum in domibus suis habere ultra licentiam canonum firmiter sit contradictum.
Praecipimus, ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel atriis placita saecularia minime fiant.
Unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbyteros vel clericos inquirat, unde sint et, si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.
Letaniae autem graeco nomine appellantur, quae latine dicuntur rogationes. Inter letanias autem et exhomologesim [p] hoc differt, quod exhomologesi [q] pro sola confessione agantur; letaniae vero, quae indicantur propter rogandum deum et impetrandam in aliquo misericordiam eius. Sed nunc iam utrumque vocabulum sub una designatione habetur.
De clericis vero hoc statuimus, ut hi, qui hactenus inventi sunt sive in canonico sive in monachico ordine tonsorati sine eorum voluntate, si liberi sunt, ut ita permaneat. Et deinceps cavendum est, ut nullus tondatur nisi legittima aetate spontaneaque voluntate vel cum licentia domini sui.
Saeculum autem relinquere est, sicut Gregorius dixit, saeculi voluptatibus contraire. Hinc Paulus admonet dicens: Qui emunt, tanquam non possidentes. Et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Et Gregorius in libro pastorum: Ut videlicet sic nobis quae suppetunt exterius serviant, quatenus a supernae dilectionis studio animum non flectant.
Nullus fidelium usque affinitatis lineam, id est usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, et eam quoquomodo incoesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit si liber fuerit, bannum nostrum, id est 60 ß, fisco nostro persolvat, et insuper canonice ut incoestus luat, ac publice iuxta canonicos gradus paeniteat. Si autem servus vel ecclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decalvetur, et iuxta episcopi proprii iussionem poenitentiamque publice et canonice gerat. ||fol.30v|| Quod si aliquis tam liber quam servus aut ecclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inobediens vel contumax sive de hoc sive de alio quolibet scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso dominico ei contendantur, usque dum episcopo suo obediat, ut canonice poeniteat. Quod si nec se ita correxerit et ad episcopum et canonicam poenitentiam venire distulerit, a comite comprehendatur et in carcerem sub magna aerumna retrusus teneatur nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus iusserit. Quod si comes vel eius minister hoc adimplere distulerint, canonice ab episcopo suo vel a suo ministro excommunicetur; et usque dum haec pleniter adimpleat[r], semper communione catholicorum careat, usque dum ipsi episcopo humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inobediens aut negligens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat, usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopali authoritate atque imperiali metu ita corrigamus, ut caeteri timorem habeant, ne deinceps talia committere nullatenus audeant.
Incesti, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles christianos, sed inter gentiles aut catechumenos vel energumenos habeantur, id est, cum christianis non sumant non potum, non in eodem vasculo edant aut bibant, sed soli haec faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inobedientes extiterint, et a tam nefandissimo scelere se segregare atque ad publicam poenitentiam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur immundo, vel etiam inter eos de quibus ipsa per se veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare, nec in ecclesiam intrare, sed ante ianuam ecclesiae excubare, et intrantibus in eam atque exeuntibus ex ea, vultu in terram prostrato veniam postulare et ut pro se orare non dedignentur flagitare et lachrimis perfusi contrito et humiliato spiritu semper omnibus apparere usque ad satisfactionem ecclesiae et proprii episcopi canonicam reconciliationem manere, et ad ||fol.31r|| pristinum incestum nunquam redire, nec secularia negotia exercere, nec placitis aut accusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus manusque pontificis proprii impositionibus, et eleemosinarum largitionibus atque caeterorum bonorum exhibitionibus eos purgari sanarique oportet. [s]
Quam sit extraneus a christianae fidei regula, qui se defensorem veritatis insimulat et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat. Audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo, quod vendidistis argento iustum et pauperem pro calceamentis, ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum foeno; et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.
Nulli christianorum vel iudaeorum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sanguinis sui vel uxoris suae atque etiam virorum iuxta [t] legem, quae in christianis est lata, usque ad septimi [u] generis gradum connubia ducere vel incaesti maculam operari. Huius igitur permixtionis illecebra tali mulctabitur poena, ut separati ab invicem, et centena publice decalvati flagella suscipiant, et exilio religati, sub publica poenitentia maneant, eorumque bona ad filios, quos de praecedenti coniugio habuerint, redeant; si tamen et ipsos aut in nullo iudaicae prevaricationis maculaverit noxa, aut nulla incestivae nationis sordidaverit macula. Quod si aut nullos habuerint filios aut habitos, ut dictum est, vel[v] iudaicus involverit error vel incesti foedaverit natio, tunc facultas praedictorum omnimoda in principis potestate consistat.
Quod si haeredes huiusmodi dignitatis defuerint, fisco nostro sociata deserviant. Illud tamen modis omnibus observandum fore [w] praecipimus, ut si quis christianus vel christiana, aut iudaeus aut iudaea, noviter nuptiale festum celebrare voluerint, non aliter quam cum praemisso dotis titulo, quo in christianis salubri institutione praeceptum est, vel sacerdotali benedictione intra sinum sanctae ecclesiae percepto [x], ||fol.31v|| coniugium cuiquam ex his adire permittimus. Quod si absque benedictione sacerdotis quisquam christianorum vel Hebreorum noviter coniugium duxerit vel solemnitatem legis pro dotali titulo in quocunque transcenderit, aut 100 principi sol. coactus exsolvat, aut 100 publice verberatus flagella suscipiat. Haec scilicet et damna vel verbera singillatim unusquisque percipiat, videlicet tam ille, qui nupsit[y], quam ea, quae nupta est [z], vel etiam consentanei parentes eorum, unusquisque pro se iacturam legis huius suscipiat.
Igitur Valentinianus, cum ita saperet [a] sicut Niceni patres, similia profitentibus proderat, aliter vero sapientibus non erat importunus. Qui dum initio regni de urbe Constantinopolitana per Thracias properaret ad Romam, tunc episcopi recte sapientes legatum miserunt hic Paucianum episcopum quatenus dignaretur ad emendationem dogmatis interesse. Is cum adisset imperatorem, et episcoporum legationem intimasset, respondens imperator ait: Mihi quidem, cum unus de populo sim, fas non est, talia perscrutari. Verum sacerdotes, quibus haec cura est, apud semetipsos congregentur, ubi voluerint. Cum haec itaque respondisset princeps, in Lampsa convenerunt episcopi. Cumque duos menses tractassent, inter caetera iuxta priores canones episcopos eiectos atque suis rebus expoliatos sedes proprias recipere et primo sua omnia eis reddi decreverunt. Et si quis post haec accusare vellet, eos periculo facere sanciverunt, iudices esse decernentes episcopos recte sapientes in ecclesiam convenientes, ubi testes essent singulorum qui dicebantur oppressi. Et reliqua.
Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos atque in locum superstitum alios substitutos. His primitus vulneribus adhibeatur medicina iusticiae, ne quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Quem errorem ita omnes relinquant sacerdotes, ut nemini quidem perire honor debeat, sed illis, qui pro fide laboraverunt, prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari. Et reliqua.
Quicquid in sacratis deo rebus et episcopis iniuste agitur, pro [b] sacrilegio deputabitur; quia sacra sunt et violari a quoquam non debent. Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus exspoliatus aut a sede propria qualibet occasione pulsus debet accusari aut a quoquam ei potest crimen obici||fol.32r||, priusquam integerrime restauretur. Et omnia quae ei ablata quocunque sunt ingenio legibus redintegrentur [c] et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones et cuncta sibi iniuste sublata atque fructus omnes ante caeptam accusationem per primates et synodi episcopos funditus restituatur. Quia hoc non solum ecclesiasticae, sed etiam seculi leges fieri docent.
Ut enim constitueretur in ecclesia, ne quisquam post alicuius criminis poenitentiam clericatum accipiat vel ad clericatum redeat vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinae. Alioquin contra claves datas ecclesię [d] disputabitur, de quibus dictum est: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo. Sed ne forsitan etiam de caeteris criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe ageret poenitentiam, severissime placuit, ut post actam de crimine damnabili poenitentiam nemo sit clericus. Ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitatis. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis coegit [e] poenitentiam, et tamen in honore superstitit. Et beatum Petrum, quando amarissimas lachrimas fudit, utique dum negasse poenituit et tamen apostolus mansit. Sed non ideo supervacua putanda est posteriorum diligentia; quod ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tutius muniretur. Experti, credo, aliquorum fictas poenitentias per affectatas honorum potentias. Cogunt enim multas invenire medicinas [f] multorum experimenta malorum.
Illam partem ecclesiasticae disciplinae, qua olim a sanctis patribus et a nobis saepe decretum est, ut nec presbyteratus gradu nec in diaconatus nec in subsequenti ordine clericorum ad aliam ecclesiam transire cuiquam sit liberum, ut integrum revoces admonemus, ut unusquisque, non ambitione illectus, non cupiditate seductus[g], non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est, perseveret; ita ut si quis, sua quaerens, non quae Iesu Christi ad plebem et ad ecclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio et a communionis vinculo habeatur extraneus.
Placuit, ut nullus temere accuset episcopum, neque a primatibus passim aut indifferenter super quibuslibet in petitionibus audiatur, dicente domino:||fol.32v|| Non suscipias vocem mendacii. Et ipsa veritas ait: Quod tibi non vis, alteri ne facias. Et reliqua. Et alibi scriptum est: Quid prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti [h]? Et proculdubio contra mandata dimittit, qui habet peccatum proprium et qui sequitur alienum. Etc. Sed si quis in episcopum causam habuerit, primitus eum charitative conveniat, et ei aut suam inculcet iniuriam aut eius correctionem [i], dicente domino: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si autem te non audierit, adhibe denuo duos aut tres tecum. Et reliqua. Prius ergo quam haec fiant, nemo praesumat episcopum manifeste accusare, quia nemo contra evangelium vel contra apostolum aut decreta patrum facit absque periculo. Paulus quoque apostolus praecipit dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Et alibi scriptum est: Si quis fidelis est, videat ne falsa aut nociva loquatur [k], aut cuiquam insidias ponat. Et alibi: Sapiens non est, qui nocet. Et dominus in lege: Non facias calumniam proximo tuo. Et idem: Non eris criminator aut susurro in populis. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Leges meas custodite, ego dominus. Si haec de omnibus hominibus dicta sunt, quanto magis super episcopos sunt custodienda, de quibus salvator ait: Qui vos contristavit, me contristavit. Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Etc. Item: Qui facit iniuriam eis, recipiet id, quod inique gessit. Et in Daniele legitur[l]: Confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala. Confundantur in omnipotentia, et robur eorum conteratur, ut sciant quia tu es dominus solus et gloriosus super orbem terrarum. Et iuxta antiquae institutionis edictum: Plus erga corrigendos agere debet benevolentia quam severitas. Plus cohortatio quam commotio. Plus charitas quam potestas. Et dominus per prophetam monet dicens: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur malum. Deverte quoque a malo [m] et fac bonum. Nemo enim bonum faciens alteri verbo aut facto nocere vult. Si quis haec non observaverit, hostis est animae suae. Si quidem clerici fuerint, ||fol.33r|| gradu proprio decidant. Si vero laici et monachi fuerint, amplius pelli debent vel extorres fiant.
Placuit, ut si quaecunque persona contra episcopum vel actores ecclesię se proprium crediderit [n] habere negotium, prius ad eum recurrat charitatis studio, ut familiari colloquio commonitus ea sanare debeat, quae in quaerimoniam deducuntur. Quam rem si differre voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis. Et reliqua.
Ut nullus episcopum apud iudices saeculares accusare praesumat, sed apud summos primates.
Placuit, ut accusato, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare, quia non oportet negare audientiam roganti.
Ut provintialis synodus retractetur per vicarios urbis Romae episcopi, si ipse decreverit.
De his, qui in accusationem maioris natu veniunt, placuit, ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.
Si quando in causa capitali vel in causa status interpellatum fuerit, non per procuratores, sed per ipsos est agenda [o].
Placuit, ut a quibuscunque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior authoritas, fuerit provocatum, audientia non denegetur.
Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam [p], sine consilio et voluntate omnium provintialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subiacebit et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de provintialium coepiscoporum causis suarumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus, agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovintialium agatur pontificum, non aliquo [q] dominationis fastu, sed humilima et concordi administratione, sicut dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester. Et reliqua. Similiter et ipsi comprovintiales episcopi cum eius [r] consilio, nisi quantum ad ||fol.33v|| proprias pertinet parochias [s], agant iuxta sanctorum constituta patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur trinitas in saecula.
Sancta synodus Romana dixit: Haec sunt, quae deinceps propter multorum hominum insidias, qui in ecclesiam et in [t] ecclesiasticos indifferenter saeviunt viros, conservari firmissime volumus in saecula. Si quis episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt, fuerit accusatus, postquam ipse ab eis charitative conventus fuerit, ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa eius canonice deferatur. Qui in congruo loco infra ipsam provintiam, tempore in canonibus praefixo Nicenis, concilium canonice convocare debebunt, ita ut ab omnibus eiusdem provintiae episcopis in ea audiatur. In quam et ipse canonice [u] convocatur [v], si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debet. Qui enim [w] ultra provintiae tribimos [x] accusandi ante licentia non est quam audientia rogetur. Nam si suis fuerit rebus exspoliatus, quod absit, aut, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus, a sede propria eiectus aut in detentione aliqua a suis [y] ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice, antequam in pristinum restituatur honorem, et sua omnia, quae ab insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerint, redintegrentur, nec convocari nec iudicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen iudicandi, advenire sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere rogetur antequam integerrime [z]omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum amiserit, potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul prius statui pristino reddatur. Et ipse, dispositis ordinatisque libere ac secure suis, tunc canonice convocatus ad tempus, synodo in [a] legitima et canonica, veniat ad causam. Et si ita iuste [b] videtur, accusantium propositionibus respondeat. Nam hoc summopere providendum [c] est, non antequam omnia haec fiant coactus respondeat; quia contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam causae ius et exitus appareat,||fol.34r|| nulli christiano videri iure potest. Quod si aegrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat. Nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum die statuta literis evocatus minime occurrerit; hoc nisi alia praeoccupaverit necessitas [d], infra spatium duorum vel trium mensium et eo amplius prout causa dictaverit. Quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint, quia unus absque altero audiri non debet, quaerendum est in iudicio, cuius sint conversationis, ut [e] fidei atque suspitionis accusatores aut qua intentione hoc faciant, quia ad hoc admitti non debent, nisi bone conversationis et rectae fidei viri, et qui omni suspitione careant et bona vita clareant neque infames existant. Quod si accusatorum personae in iudicio episcoporum culpabiles apparuerint ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas, non tamen criminales vel ecclesiasticas obiecerint. Infamis enim persona, nec procurator potest esse nec cognitor. Absente vero adversario non audiatur accusator, nec sententia absente parte alia a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem neque absens per alium accusare aut accusari potest, nec affinis testis admitti. Neminem ergo exhiberi de provintia ad provintiam vel [f] ad comitatum oportet nisi ad relationem iudicis, ad quem fuerit appellatum, id est auctor semper rei [g] forum [h]. Si quis autem iudicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat, quam nulli oportet negari et reliqua.
Si quis clericus super quibuslibet criminibus pulsatus fuerit, in provintia, qua consistit ille, qui pulsatur, suas exerat actiones; nec aestimet eum accusator suus alibi quam aut longius pertrahendum ad iudicium. Ille vero, qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare.
Peregrina iudicia generali sanctione prohibemus, quia indignum est, ut ab externis [i] iudicetur, qui provintiales a se electos debet habere iudices.
||fol.34v||Nullus metropolitanus episcopus absque caeterorum omnium comprovintialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum; quia irrita erunt. Immo et nec suorum sacerdotum [k] causas audiat absque praesentia clericorum suorum, quia irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum confirmetur.
Placuit, ut semper primo in accusatione clericorum persona, fides, conversatio et vita blasphemantium perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis debet praecedere; quia dubius in fide, infidelis est. Nec eis omnino esse credendum, qui veritatis fidem ignorant nec rectę conversationis vitam ducunt, quoniam tales facile et indifferenter lacerant, et criminantur recte et pie viventes. Ideo suspitio eorum discutienda est primo et corrigenda.
Accusatores et accusationes, quas leges saeculi non adsciscunt, et nos submovemus.
Nullus episcopus alterius parochiam [l] praesumat retinere aut ordinare absque eius voluntate vel iudicare; quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio; quoniam censemus nullum alterius iudicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare[m] nullatenus poterit.
Nullus episcopus, nisi canonice vocetur et in legitima synodo suo tempore apostolica authoritate convocata, cui iussione domini et meritis beati Petri apostoli singularis congregandorum conciliorum authoritas et sanctorum canonum ac venerandorum patrum decretis multipliciter privata tradita est potestas, super quibuslibet criminibus pulsetur, id est, iudicetur, audiatur vel impetatur. Sin aliter praesumptum a quibuslibet fuerit, in vanum deducatur [n], quod egerint; nec inter ecclesiastica ullo modo reputabitur nec ullas habebit vires, quicquid ei obviaverit: quoniam eadem sedes, testante veritatis voce, primum primatum obtinuit. Nec prima diceretur, si aliam super se haberet. Quae etiam caput est omnium ecclesiarum, a qua omnes ||fol.35r|| sumpsere originem. Primatum enim non synodalibus aut aliquibus commentis meruit institutis, sed domino largiente, qui ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Et reliqua et his similia. Quibus si aliquis superbo spiritu obviaverit praeceptionibus, non exeat impunitus, sed gradus sui periculo subiacebit.
Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem diocęsos aut apud Constantinopolitanae civitatis [o] sedem agat iudicium. Et reliqua.
Accusationis ordinem dudum canonicis institutum decretis servare iubemus; ut si forte aliquis clericorum in civili aut criminali causa pulsatur vel in discrimine capitis accersitur, non statim reus aestimetur, qui accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis corripiat, custodiat similitudinem habita tamen dignitatis aestimatione patiatur. Nec sibi fore noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.
Placuit, ut si episcopus accusatus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum, quod ipse censuerit.
Ut accusato vel iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iudicium et, si necesse fuerit aut ipse voluerit, absque ulla detentione aut impeditione Romanum adire pontificem. Et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, sua non privetur sede aut dignitate; quoniam dudum a sanctis patribus statutum est, ut accusati nullus usurpet sedem episcopi, Et alibi: Adimi episcopo episcopatum, antequam causae eius exitus appareat, nulli christiano videri iure potest. Et reliqua.
Placuit, ut accusatus vel iudicatus a comprovintialibus in aliqua causa episcopus licenter appellet et adeat apostolicae sedis pontificem; qui aut per se aut per vicarios suos eius retractari negotium procuret. Et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, nullus alius in eius loco ponatur aut ordinetur episcopus; quoniam quamquam ||fol.53v|| comprovintialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen deffiniri inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab aliquo quam ipso domino dictum est: Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis.
Ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur [p] causis, quoties necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur et liberentur. Cuius dispositioni omnes maiores ecclesiasticas causas et episcoporum iudicia antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum authoritas reservavit. Quoniam culpantur episcopi, qualiter erga fratres egerint quam eiusdem sedis papae fieri placuerit; canonibus quippe iubentibus in talibus absque Romano nihil decerni pontifice, nec ad synodum episcopum convocari debere, et quicquid ex his eo inconsulto presumptum fuerit, viribus carere.
Causam Luperrini episcopi, quia sic nobis placuit, illic iubemur audire; cui multum et saepius postulanti communionem hac ratione reddidimus, quoniam cum ad nostrum iudicium provocasset, immerito eum pendente negotio a communione videbamus fuisse suspensum. Adiectum etiam illud est, quod huic temere superordinatus esse cognoscitur; qui non debuit ordinari antequam Lupicinus in praesente positus aut confutatus aut certe confessus iustae possit subiacere sententiae; ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ecclesiastica exigit, is qui consecrabatur acciperet. Si quae vero aliae emerserint causae, quae ad statum ecclesiarum et ad concordiam pertineant sacerdotum, illic ob timorem domini volumus, ut modo ventilentur et de componendis atque compositis omnibus ad nos relatio plena mittatur.
Imperator Valentinianus, Theodosius et Archadius AAA una cum decreto episcoporum Tratiano praefecto praetorii. Nulli egresso ad publicum disceptandi de religione vel tractandi vel ||fol.36r|| consilii aliquid deferendi patescat occasio. Et si quis post hac casu gravi atque damnabili contra huiusmodi legem veniendum esse crediderit vel insistere motu pestiferae perseverationis audebit, competenti poena et digno supplicio coherceatur. Data XVI. Cal. Iulii Theodosio Augusto bis et Quigenio consulibus.
Illud quod nobis propter improbitatem quorundam monachorum verbo mandasti, specialiter praedictorum patrum statuta firmantes, statuimus, ut praeter domini sacerdotes ab episcopo eiusdem [r] videlicet loci electos, nullus audeat praedicare, sive sit monachus, sive laicus, qui cuiuslibet scientiae nomine glorietur.
Delator si quis extiterit fidelis et per delationem eius aliquis fuerit proscriptus [s] vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem. Si levior quoque causa fuerit, intra quinquennium accipere poterit communionem. Si catechumenus fuerit, per quinquennii tempora admittatur ad baptismum.
Ut episcopi accusatores fratrum [t] excommunicent et si emendaverint vitium, recipiant eos ad communionem, non ad clerum.
De praesidibus, qui fideles ad praesidium prosiliunt, ita placuit, ut cum promoti fuerint, literas accipiant ecclesiasticas, id est, communicatorias. Ita tamen ut in quibuscunque locis gesserint, ab episcopo eiusdem loci cura illis agatur; ut cum coeperint contra disciplinam publicam agere, tum demum a communione excludantur. Similiter et de his, qui rempublicam agere volunt.
Cassianus Velenensis episcopus dixit: Statuat gravitas vestra, ut unusquisque clericus vel laicus non communicent in alia plebe sine literis episcopi sui.
Si quis secularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum egerit, et vocatus sine episcopi authoritate ad emendationem ac poenitentiam venire distulerit, tamdiu sit [u] ab ecclesia extorris [v] et a catholicorum consortio sequestratus, quousque quod illicite commisit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat atque reconciliatione proprii episcopi diutinis praecibus ||fol.36v|| indulgentiam consequatur et veniam, ecclesiaeque gremio, a cuius utero deviaverat peracta satisfactione ab eodem per satisfactionem emendatus episcopo canonice reddatur.
Ut honor et pax atque iusticia sanctae dei ecclesiae et servorum eius inlaesus ab omnibus conservetur [w].
Ut dei sacerdotibus et ministris altaris contra canonicam authoritatem nulla laesio a quoquam fiat.
Ut episcopi et comites concordes sint et comites eorumque ministri episcopis atque eorum ministris in omnibus adiutores existant.
Ut incendium vel rapinam in nostro regno nullus faciat. Et fures vel raptores fortiter constringantur, ut nonnulli sua auferre audeant, nisi gratis tribuantur aut iusto censu exigantur.
Ut pax in nostro regno secundum morem parentum nostrorum omnibus conservetur.
Ut puellam virginem vel viduam nullus rapiat nec facere volentibus consentiat.
Ut ex his singulis bannus noster persolvatur, si a quoquam frustrata haec fuerint; et fideiussores usque ad nostram praesentiam fidissimos comitibus vel missis nostris horum corruptores singuli tribuant, ut iuxta Romanam legem haec corrigantur.
Ministri autem altaris domini vel monachi nobis placuit, ut a negotiis saecularibus omnino abstineant. Multa sunt ergo negotia saecularia: de his tamen pauca perstrinximus. Ad quae pertinet omnis libido, non solum in immunditia carnis, sed etiam in omni carnali concupiscentia. Quicquid plus iusto appetit homo, turpe lucrum dicitur. Munera iniusta accipere vel etiam dare, pro aliquo saeculari conquaestu praetio aliquem conducere, contentiones et lites vel rixas amare, in placitis secularibus disputare, excepta defensione orphanorum aut viduarum, conductores aut procuratores esse saecularium rerum, turpis verbi vel facti ioculatorem esse vel iocum saecularem diligere, aleas amare, ornamentum inconveniens proposito suo quaerere, in delitiis vivere velle, gullam et ebrietatem sequi,||fol.37r|| pondera iniusta vel mensuras habere, negotium iniustum exercere (non tamen iustum negotium est contradicendum propter necessitates diversas, quia legimus sanctos apostolos negotiasse. Et in regula sancti Benedicti praecipitur praevidere per quorum manus negotium monasterii transeat), canes et aves sequi ad venandum, in omnibus quibuslibet sit causis superfluum esse. Ecce haec et alia his similia ministris altaris domini necnon et monachis omnino contradicimus; de quibus dicit apostolus: Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus.[x]
De imitatione apostolica[y] apostolus ait: Imitatores mei estote, et observate eos, qui ita [z] ambulant sicut habetis formam nostram. Non observetis eos, qui sunt inimici crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est. Sicut Hieronymus in epistola ad Galathas ait: Aemulantur, ait, bene quicumque videant vel audiant esse in aliquibus gratias, dona virtutesque ipsi tales esse desiderant. Et fidem, vitam atque industriam eorum, per quae illa meruerunt, nituntur imitari, ut possint ea quoque bona aemulatione digna consequi, magis quaerentes spiritalia quam carnalia, ut perseveranti gradu ad finem boni operis pervenire possint. Augustinus in libro primo de agone christianorum hanc sententiam interpretans ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Quare intelligendum est etiam ipsum apostolum in semetipso triumphasse de potestatibus huius mundi, sicut de domino dixerat, cuius se imitatorem esse profitetur. Imitemur ergo et nos illum, sicut hortatur et castigemus corpus nostrum et in servitutem redigamus, si mundum volumus vincere. Aliquando quidem suo exemplo christianos fieri imitatores iubet dicendo: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. [a] Aliquando quidem de se resipiscens ad dominum ad ipsius nos imitationem hortatur dicens: Estote imitatores dei, sicut filii charissimi: Iam vero demonstrans, quia nihil ita hanc imitationem pariat quam si ita vivat aliquis ut bonum eius in commune proficiat, atque universis utiliorem provideat, adiunxit:||fol.37v|| Ambulate in charitate. Ideo cum dixisset, imitatores mei estote, continuo de charitate disseruit, quia haec praecipue virtus homines deo proximos facit.
In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus [b], ut canonici clerici canonice vivant observantes divinae scripturae doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere praesumant.
Si quis servum proprium sine conscientia iudicis [c] occiderit, excommunicatione vel poenitentia biennii reatum sanguinis emendabit.
Placuit ut, sicut plerumque fit, quicunque odio aut longinqua inter se lite discesserint, et ad pacem revocari diuturna intentione nequiverint, a civitatis primitus sacerdotibus arguantur. Qui si inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint, de ecclesiae coetu iustissima excommunicatione pellantur.
Si[d] quis intrat in ecclesiam dei et sacras scripturas non audit et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti et in observandis ministeriis declinat constitutam regulam disciplinae, istum talem proiciendum de ecclesia catholica esse decernimus [e], donec poenitentiam agat et ostendat fructum poenitentiae suae, ut possit, communione percepta, indulgentiam promereri.
De clericis vel laicis a communione summotis ab aliis non recipiendis episcopis.
Non oportet clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad saecularia iudicia convolare.
Si quis excommunicatus ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationem protulit.
Si quis potentum quemlibet exspoliaverit et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Multi contra canonum constituta sic ecclesias, quas aedificaverint, postulant consecrari, ut dotem, quam eius ecclesiae contulerint, censeant ad episcopi ordinationem pertinere. Quod factum et [f] in praeterito displicet, et in futuro prohibetur. Sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
||fol.38r||De his, qui parochiis [g] in terris, vineis, mancipiis atque peculiis quaecunque fideles obtulerint, antiquorum canonum instituta serventur, et omnia in episcopi potestate consistant. De his tamen, quae in altario accesserint, tertia fideliter episcopis deferatur.
Quod in unaquaque ecclesia, cui episcopus praeest, quatuor, tam de reditibus quam de oblationibus fidelium fieri debeant portiones; ut una sit episcopi, alia clericorum, tertia pauperum, et quarta fabricis ecclesiasticis applicetur.
Ut si quis anathematis poenam parvi duxerit, etiam documento, quo se putat praedium possidere frustretur. Liceatque cuilibet ecclesiasticae personae vocem contradictionis afferre, et cum fructibus praeteriti temporis eadem praedia alienata reposcere.
Ut laici contemptores canonum excommunicentur, clerici honore priventur.
Cum ad celebrandas missas in dei nomine convenitur, populus non ante discedat, quam missae solemnitas compleatur. Et ubi episcopus fuerit, benedictionem accipiant sacerdotes [h]. Sacerdote autem verbum in ecclesia faciente, qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.
Si quis eorum, qui continentiae student, absque necessitate corporea tradita in commune ieiunia et ab ecclesia custodita superbiendo dissolvit, stimulo sue cogitationis impulsus, anathema sit.
Item placuit, ut etiam per solemnissimos paschales dies sacramentum corporis et sanguinis domini catechumenis non detur, nisi solitum salis: quia si fideles per illos dies sacramenta non mutant nec catechumenos oportet mutare. Quae forma etiam a publice poenitentibus omnino sequenda est.
De his, qui rebaptizati sine aliqua necessitate vel tormento lapsi sunt, placuit, ut circa eos illa Nicaeni synodi statuta serventur quae de praevaricatoribus constituta esse noscuntur; id est, ut annis septem inter catechumenos orent, et duobus inter catholicos; et postea, moderatione et clementia episcopi, fidelibus in oblatione et eucharistia communicent. Quam formam sequantur et reconfirmati.
Placuit, ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad saecularem [i] fortasse confugerit, et is, ad quem recurrit solatium||fol.38v|| defensionis impenderit, cum eodem de ecclesiae communione pellatur.
Clericos scurriles et verbis turpibus ioculares ab officio detrahendos.
Clerici inter epulas cantantes supradictae sententiae severe coherceantur.
Clericum per creaturas iurantem acerrime obiurgandum. Si perstiterit in vitio, excommunicandum.
Non oportet clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia neque aliquando clericos nisi hymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori [k] deo referre.
Numidius episcopus Massilianus dixit: In quibusdam locis sunt presbyteri, qui aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter praesente et inconsulto episcopo cum pluribus in domiciliis agunt agendam, quod disciplinae incongruum esse cognoscit sanctitas vestra. Genilius episcopus dixit: Fratres et coepiscopi nostri dignę suggestioni tuae respondere propter ignorantiam non morantur. Ab universis episcopis dictum est: Quisquis presbyter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius existit.
Benedictionem super plebem in ecclesia fundere aut poenitentem in ecclesia benedicere presbytero penitus non licebit.
Quod non sit permittendum turbis electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdotium provehendi.
Placuit, ut quicunque clerici vel diaconi pro necessitatibus ecclesiarum non obtemperaverint episcopis suis, volentibus eos ad honorem ampliorem [l] in sua ecclesia promovere, nec illic ministrent in gradu suo, unde recedere [m] noluerunt.
Si quis consobrinam duxerit in coniugium, anathema sit. Et paulo post infert et dicit: Si quis de propria cognatione vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et dominus in lege divina ait: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Et paulo post: Nec accedat ad uxorem eius, qui sibi affinitate coniungitur. Item unde supra: Nullus certi gradus consanguineam in coniugium accipiat, aut sibi sceleratis nuptiis desideret copulari. Item ex dictis episcoporum et imperatorum Theodosii et aliorum: In septem gradibus omnia propinquitatum [n] nomina continentur, ultra quos nec affinitas invenitur nec successio potest amplius prorogari.
||fol.39r||Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad huius copulae non accedere societatem. Et in sanctis canonibus spiritu dei conditis de incestis habetur insertum: Incestis coniunctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero nullo coniugii nomine appellandos sancimus. Sed quibus illicita coniunctio interdicitur, nisi hi sunt, quos sanctorum patrum decreta coniugio copulari prohibent, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem.
Ut per solemnissimos paschales dies sacramentum catechumenis non detur, nec eis, qui a liminibus ecclesiae sunt exclusi, neque eis ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt poenitentiam, nisi benedictione salis.
Qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus impositione purgari, ita ut deinceps ab idolotitis abstinentes sacramentorum Christi possint [o]esse participes. Si autem aut idola adoraverunt aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos nisi per poenitentiam publicam non oportet admitti.
Ut nullus familiaritatem extranearum mulierum praesumat habere et qui inventus fuerit, severius corrigatur.
Ut mulieres monasterium monachorum nullatenus ingrediantur.
Placuit, ut omnibus diebus post matutinas et vesperas oratio dominica a sacerdote proferatur.
Placuit, ut hi, qui sibi ipsis aut ferro aut veneno aut praecipitio aut suspendio vel quolibet modo violenter inferunt mortem, nulla illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur. Multi enim sibi per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit, qui pro suis sceleribus puniuntur.
Omne verbum otiosum, quod loquuti fuerint homines, si reddent de eo rationem in die iudicii, multo magis damnantur noxia verba loquentes. Otiosum quippe verbum est, quod aut utilitate rectitudinis aut ratione iustae necessitatis caret. Attamen in die iudicii de eo ratio reddetur.
Qui occiderit hominem, iuxta canonicam poeniteat sanctionem, et ab ecclesia prius proiciatur; ubi prostratus in terram in cinere et ||fol.39v||cilicio in introitum et exitum populi semper iaceat humiliter postulans, ut pro se orare non dedignentur. Et hoc usque ad satisfactionem ecclesię et sacerdotum agat, pane tantum et aqua fruens [p], nisi humanius erga eum episcopo agere placuerit, cuius ditioni subsistit.
Quaecunque pro sartatectis ecclesiis fuerint conligata [q], in potestate pontificis aut presbyteri vel servientium sanctorum locorum, secundum voluntatem conferentis, ad se debeant revocare. Quod si aliquis haec inde abstraxerit, rapuerit furatusve fuerit vel ea fraudaverit aut vastaverit seu quocunque commento alienaverit, sciat se esse canonice excommunicatum quousque ea, quae abstulerit, studeat reformare.
Ut nullus iudex neque presbyterum neque diaconum aut clericum aut iuniorem ecclesiae sine scientia pontificis per se distringat aut condemnare praesumat.
Liberti quorumcunque ingenuorum a sacerdotibus defensentur, nec ad publicum nullatenus revocentur.
Nullus ergo deinceps clericorum pro occasione necessitatis vestes faciendi, aut causa ordinandi domus extraneam mulierem in domo sua habere praesumat.
Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater charissime, credo te nosse a sancto apostolo et a multis sanctis patribus, nisi convertantur, olim esse damnatas; quas et nos apostolica authoritate damnandas et a communione fidelium atque a liminibus ecclesię arcendas fore censemus, usquequo obediant episcopis suis et ad bonum, quod coeperunt, invite aut voluntarie revertantur. De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a sanctae memoriae praedecessore nostro papa Innocentio taliter decretum habemus. Haec vero, quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, si nupserint, his agenda aliquanto [r] tempore poenitentia est; quia sponsio earum a domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit? Et caetera. Nam si virgines nondum velatae taliter poenitentia publica puniuntur, ||fol.40r|| et a coetu fidelium atque ad satifactionem excluduntur, quanto potius viduae, quae perfectioris aetatis et maturioris sapientiae atque consilii existunt virorumque consortio multoties usae sunt, et velari se permiserunt, habitumque religionis assumpserunt et demum apostataverunt atque ad priorem vomitum sunt reversae, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ecclesiae et coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae et carceribus tradendae; qualiter, iuxta beatum apostolum Paulum, tradentes huiusmodi hominem Satanae in interitu carnis, ut salvus sit spiritus in die domini. De talibus enim et dominus per Moysem loquitur dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et per prophetam ait: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam. Manus suas lavabit in sanguine peccatoris [s]. De talibus namque eorumque similibus atque eisdem consentientibus, quia non solum qui faciunt, sed etiam, qui facientibus consentiunt, rei sunt, dominus per eundem prophaetam David loquitur dicens: Videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Et [t] multa talia eorumque similia. Tales vero personae indubitanter adulterae esse manifestantur; quoniam, relicto immortali sponso, ad interiorem ut canes ad proprium sunt reversae vomitum, et apostatae factae, illicita et sacrilega se contagione polluentes, viris mortalibus se conglutinaverunt: quae etiam, iuxta eundem apostolum Paulum, eo quod viduitatis [u] propositum dimiserunt, et fidem, quam cum deo pepigerunt, frangere praesumpserunt, atque primam fidem praevaricaverunt, sunt damnandae a nobis, quae et a vobis atque a reliquis nostri ordinis viris, a singulis videlicet sua in diocesi, a liminibus ecclesiae et a coetu fidelium usque ad satisfactionem, ut praedictum est, sunt eliminandae. A talium autem consortio et societate omnes fideles in omnibus abstinere mandamus. Super quibus etiam placuit, quousque in ipso detestando et illicito atque sacrilego carnis contubernio perseverant, ut nullus christianorum, nisi quibus proprius studio corrigendi iusserit episcopus, cum eis in quoquam communicet, ||fol.40v||aut ad domum, in qua sunt, accedat; cum quibus etiam, ut iamdictus sanctus praecipit apostolus, nulli fidelium cibum sumere licet. Quod si quis ex his quicquam tentare aut temerare praesumpserit, pari cum eis excommunicationis sententia feriatur. Etc.
Ut non praesumant presbyteri decimas vendere, quae in pauperum et in ecclesiarum usibus dantur, sicut hactenus, mirabile dictu, in horreis veteratę ad thesaurorum cumulum, in cuius testimonio multi pauperum de manibus sacerdotum requirendi moriuntur. Sed ubi deo largiente abundaverint ad sustentationem pauperum parentur tali tempore.
Ut presbyteri quotidie duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes.
Ut presbyteri per ordinationem suae paupertatis praedia comparantes, testamenta [v] ecclesiis confirment. Sin aliter, ut fraudatores removeantur.
Ut presbyteri singillatim sub dispositione episcopi [w] in civitatibus veniant ad tractanda ministeria.
Ut doceant communicantes duabus vel tribus suspendere horis propter admixtionem cibi.
Ut sicut sine culpa nemo [x] quotidie existit, ita sine quotidiana satisfactione nullus esse debet, etiam sacerdotum vel christianorum.
De his, qui sine consensu episcopi presbyteros in ecclesiis suis constituunt [y] vel de ecclesiis eiciunt et ab episcopo vel aliquolibet misso dominico admoniti obedire noluerint, ut bannum nostrum revadiare cogantur, et per fideiussores ad placitum nostrum venire iubeantur. Et tunc nos decernemus [z], utrum nobis placeat, ut aut illum bannum persolvant aut aliam armiscaram sustineant.
De ecclesiis, quae inter cohaeredes divisae sunt, consideratum est, quatenus si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi cohaeredes eas voluerint tenere et honorare faciant. Si autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneant, utrum eas ita consistere permittat aut reliquias exinde auferat.||fol.41r|| Et ubi ad nostrum beneficium ecclesiae pertinentes ita divisae inventę fuerint, ut describatur et nobis renuntietur.
De ecclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant, utrum per negligentiam aut impossibilitatem destructae sint. Et ubi negligentia inventa fuerit, episcopali authoritate emendare cogantur, qui eas restaurare debuerant. Si vero per impossibilitatem contigit, ut aut pluriores [a] sint, quam necesse sit, aut maioris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possunt, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint.
De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicunque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde substractum est, presbyteris cum sua lege restitui faciant.
De his, qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt [b], volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc negligentiam iteraverit, beneficium, unde [c] haec nona et decima persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bonae memoriae genitoris nostri in libro primo cap. 158: Ut qui ecclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ecclesiae cuius res sunt donent. Et qui tale beneficium habent, et ad mediaetatem laborant, ut de eorum portione proprio presbytero decimas donent. Item in capitulari nostro in lib. 2 cap. 21. de eadem re: De nonis quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus, et capitularia nostra qualiter haec observentur ordinavimus, volumus atque iubemus, ut de omni conlaborato et de vino et foeno fideliter et pleniter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero pro decima, sicut hactenus consuetudo fuit,||fol.41v|| ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit, qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate, iuxta quod ei et illi, qui hoc persolvere debet, convenerit.
Quicunque decimam abstrahit de ecclesia, ad quam per iusticiam dare debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amicitiam vel [d] aliam quamlibet occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur ut eiusdem decimae quantitatem cum sua lege restituat.
De decimis, quae populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, ut nec episcopum nec comitem audire velit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire compellatur; caeteri vero distringantur, ut inviti ecclesiae restituant, quae voluntarie dare neglexerunt.
Quicumque de rebus ecclesiarum, quas in beneficium habent, restaurationes earum facere neglexerint, iuxta capitularem anteriorem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, id est, in libro 4. cap. 38. De opere namque et restauratione ecclesiarum consideratum est, ut de frugibus terrae et animalium nutrimine una cum aliis rebus omnibus pleniter persolvantur, ut fiat secundum praeceptum evangelicum, ubi ait: Decimas do omnium, quae possideo. Et reliqua. De opere vero vel restauratione ecclesiarum comes et episcopus sive abbas una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum ecclesiarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem, quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta aestimationem operis in argento persolvant, cum quo praetio rector ecclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem ||fol.42r|| illas cum lege sua restituat, insuper et bannum nostrum solvat; ut ita castigatus caveat, ne saepius iterando beneficium amittat.
De illo, qui agros dominicatos propterea neglexerit excolere, ut nonas et decimas exinde non persolvat, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipit, volumus ut de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persolvat. Et si quis contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire compellatur.
De beneficiis destructis hoc observetur, quod in capitulare priori continetur, id est, in lib. 4. cap. 36: De eo, qui beneficium desertum fecerit. Quicunque beneficium [e] suum occasione proprii desertum habuerit, et intra annum, postquam et ei a comite vel misso nostro notum factum fuerit, illud emendatum non habuerit, ipsum beneficium amittat.
Ut missi nostri, ubicunque malos scabinios inveniunt [f], eiciant, et totius populi consensu in locum eorum bonos eligant. Et cum electi fuerint, iurare faciant, ut scienter iniuste iudicare non debeant.
Ut in omni comitatu hi, qui meliores et veraciores inveniri possunt, eligantur a missis nostris ad inquisitiones faciendas et rei veritatem dicendam; et adiutores comitum sint ad iusticias faciendas.
Volumus, ut quicumque de scabinis deprehensus fuerit propter munera aut propter amicitiam vel inimicitiam iniuste iudicasse, ut per fideiussores missus ad praesentiam nostram veniat. De caetero omnibus scabinis denuncietur, ne quis deinceps etiam iustum iudicium vendere praesumat.
Ubi commutationes tam tempore nostro quam genitoris nostri legitimae et rationabiles atque utiles ecclesiis factae sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommodae atque irrationabiles factae sunt, dissolvantur; et recipiat unusquisque, quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet aut aliqualibet [g] causa, quae rationabilis esse videatur, inventa fuerit, diligenter describatur, et ad nostram notitiam perferatur.
Quicumque comprobatus fuerit de eo, quod scienter testes in periurium ||fol.42v|| induxisset, sub fideiussione ad palatium nostrum venire compellatur, ut ibi cum fidelibus nostris consideremus, quid de tali homine faciendum sit.
De bonis denariis, quos populus recipere non vult, volumus, ut hoc observetur et teneatur, quod in priori capitulari nostro conscriptum est, idem, in lib. 4o de eo, qui in emptione vel debiti solutione denarium merum[h] recipere non voluerit. Quicumque liber homo vel in emptione vel in debiti solutione denarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum, id est, LX sol., componat. Si vero servi ecclesiastici aut fiscali nostri aut comitum aut vassalorum nostrorum hoc facere praesumpserint, LX ictibus vapulent. Et si actores nostri aut aliorum vel advocati eos missis [i] nostris vel comitibus iussi praesentare noluerint, praedictum bannum, id est LX sol., componant. Et ad hanc constitutionem nostram adimplendam episcopi et abbates, sive reliqui, qui nostra beneficia habent, adiuvent comites in suis hominibus distringendis. Et si comites hanc nostram constitutionem neglexerint, hoc per missos nostros ad nostram noticiam perferatur.
Collectae ad male faciendum fieri omninodis prohibeantur. Et ubicunque huiusmodi praesumptiones factae fuerint, digna emendatione corrigantur. Et si per negligentiam comitis vel factae sunt vel inemendatae remanserunt, hoc ad nostram notitiam perferatur. Author vero facti, si fuerit praepositus vel advocatus sive centenarius vel qualibet alia dignitate praeditus libera persona, per legalem emendationem in loco factam, sub fideiussoribus ad nostram praesentiam veniat. Multitudo vero sive de servis sive de liberis sit, legittima emendatione mulctetur.
De pontibus publicis destructis placuit nobis, ut hi [k], qui iussionem nostram in reparandis pontibus contempserunt[l], volumus ac iubemus, ut omnes homines nostri in nostram veniant praesentiam rationes reddere, cur nostram iussionem ausi sunt contemnere. Comites autem reddant rationem de eorum pagensibus, cur eos aut non constrinxerunt, ut hoc facerent, aut nobis nuntiare neglexerunt. Similiter et de iniustis teloneis, ubicunque accipiuntur, sciant se exinde nobis rationem reddituros.
||fol.43r||Ut examen aquae frigidae, quod hactenus faciebant, a missis nostris omnibus interdicatur, ne ulterius fiat.
Postquam comes et pagenses de qualicumque expeditione hostili reversi fuerint, ex eo die super 40 noctes sit bannus recisus, quod lingua teodisca scatzlegi, id est, armorum depositio, vocatur. Hoc [m] missi nostri notum faciant comitibus et populo, quod nos in omni hebdomada unum diem ad causas audiendas et iudicandas sedere volumus.
Comites autem et missi nostri magnum studium habeant, ne forte propter eorum negligentiam pauperes crucientur, et nos taedium propter eorum clamores patiamur, si nostram gratiam habere velint. Populo autem dicatur, ut caveat de aliis causis se ad nos reclamare, nisi de quibus aut missi nostri aut comites eis iusticias facere noluerint.
Quicunque vicarii vel alii ministri tributum quod inferenda vocatur maioris praetii a populo exigere praesumpserit quam a missis bonae memoriae genitoris nostri constitutum fuit, hoc est, duos solid. pro una vacca, hoc quod iniuste superposuit atque abstulit sibique retinuit, his, quibus hoc tulit, cum sua lege restituat, et insuper fredum [n] nostrum componat et ministerium amittat.
Quicunque propter cupiditatem rerum patrem aut matrem aut fratrem aut sororem vel nepotem vel alium propinquum suum interfecerit, haereditas interfecti ad alios suos legittimos haeredes perveniat. Interfectoris autem haereditas in fiscum redigatur. Ipse vero ordinante episcopo publicae poenitentiae subdatur.
Quicunque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat poenitentiam. Et si contumax fuerit, compraehendatur a comite et ferro vinciatur et in custodiam mittatur, donec ad nostram noticiam deducatur.
Quicunque res alienas cuilibet homini vendiderit et ipse homo easdem res alicui alteri dederit sive vendiderit, et ipse, qui tunc easdem res comparatas habet per malum ingenium proprio filio aut alteri [o] cuilibet necdum legittimos annos habenti iusticiae tollendę causa tradiderit, volumus atque firmiter praecipimus, si pater eiusdem ||fol.43v|| parvuli vixerit, ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo. Si autem pater mortuus est, tunc legittimus eius propinquus, qui iuste ei tutor aut defensor esse videtur, pro ipso rationem reddere compellatur. Similiter de aliis omnibus institutis [p] ad eum pertinentibus; excepta sua legittima haereditate, quae ei per successionem parentum suorum legittime evenire debuit. Quod si quis hanc nostram iussionem contempserit vel neglexerit, sicut de caeteris contemptoribus, ita de eo agatur. Is vero, qui easdem res primus invaserit et iniuste vendidit necnon et emptores, excepta sola persona parvuli, hoc, quod fraudulenter admiserunt, intra patriam emendare cogantur. Et postea, sicut contemptores iussionis nostrae, sub fideiussoribus ad nostram praesentiam venire compellantur. Anno[q] foeliciter XI regni domini nostri Charoli gloriosissimi regis in mense Martio, qualiter congregatis in unum synodali concilio episcopis, abbatibus utrisque[r] illustribus una cum comitibus secundem dei voluntatem pro causis oportunis censentur decreta.
De metropolytanis, ut episcopi suffraganei eis adiutores sint eaque erga ministerium illorum emendanda cognoscunt, libenti animo emendent atque corrigant.
De episcopis, ubi in praesens episcopi ordinati non sunt, sine tarditate ordinentur.
Ut monasteria, quae sub regula fuerint, sub regula vivant. Similiter et monasteria puellarum ordinem sanctum custodiant. Et unaquaeque abbatissa in suo monasterio sine intermissione resideat.
Ut episcopi de presbyteris et clericis infra illorum parrochiam potestatem habeant secundum canones.
Ut episcopi incestuosos homines emendent et magnam diligentiam habeant ex eis. Sed et de viduis infra suam parrochiam postestatem habeant ad corrigendum.
Ut non liceat alterius clericum recipere nec ordinare ad aliquem gradum.
Ut homicidae vel caeteri rei, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, non excusentur, et si se emendare noluerint, nullus eis victus detur.
||fol.44r||De decimis, unusquisque suam decimam donet atque per iussionem episcopi dispensetur.
Ut latrones de infra immunitatem [s] illi iudices in comitis placitum praesentent. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vassi nostri, si haec non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. Et qui beneficium non habent, bannum solvant.
De eo, qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem [t]. Et si iurator vicerit, lege sua[u] accusator emendet [v]. Hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus aut de statu ingenuitatis[w], secundum legem custodiant.
De vindicta et iudicio in latrones facto, testimonio episcoporum, absque peccato comitis esse dicunt, ita tamen, ut absque invidia aut occasione mala nihil aliud ibi interponatur, nisi vera iusticia ad perficiendum. Quod ipse, qui per odium vel malum ingenium, nisi prae iusticia faciendo, hominum punierit, honorem suum perdat, et legibus contra quem iniuste fecit, secundum poenam, quam intulit, emendet.
Ea vero, quae bonae memoriae genitor noster in suis placitis et synodis constituit, conservare volumus.
De rebus vero ecclesiarum, unde nunc censa exeunt, decimae et nonae cum ipso censo solvantur. Et unde antea non exierunt, similiter nonae et decimae dentur. De casatis vero sexaginta sol. 5, de triginta sol. 2 et dimidius[x], de quindecim transmissus quatuor. Et pręcariae modo renoventur. Et ubi non sunt scriptae, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro. Et qui praedicta facere noluerint, et spontanea voluntate haec tria persolvere et praecarias accipere citissime[y] distulerint, perdant beneficia quae habebant; quae tamen ecclesia, unde erant, absque ullius contradictione vel impedimento in perpetuum sibi vindicet.
De cerariis et tabulariis ac[z] cartelariis ita fiat, sicut tempore longo decretum est.
De sacramentis pro gildonia invicem coniurantibus, ut nemo facere praesumat. Alio vero modo de illorum eleemosinis aut de incendiis aut de naufragiis quamvis connivenitam faciant, nemo in hoc iurare praesumat.
||fol.44v||De iterantibus, qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos per collectam nemo sit ausus adsalire. Et nemo herbam[a] alterius[b], defensionis tempore, praesumat tollere, nisi in hostem pergat, aut missus noster sit.
De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur. Ut nemo tollat, nisi quod ab antiquo tempore statutum erat.
De mancipiis, ut non vendantur nisi aut in praesentia episcopi et[c] comitis aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomini aut iudicis comitis, aut ante bene nota testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui hoc fecerit, tantas vices bannum solvat, quanta mancipia vendidit. Et si non habet praetium, in guadium pro servo semetipsum comiti non [d] donet, usque dum ipse bannum solvat.
Si comes in suo monasterio [f] iusticias non fecerit, missis nostris de suis exseniis serviat, usque dum iusticiae ibi factae fuerint. Et si vassus noster iusticias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius casam sedeant et de suo vivant, usque[g] iustitias faciat.
Si quis pro faida praetium recipere non vult, tunc ad [h] nos tansmittatur, ut nos ipsum dirigamus, ubi damnum nemini facere possit.
Simili modo, qui pro faida praetium solvere non vult et iusticiam exinde facere, in talem locem illum mittere volumus, ut pro eodem maius damnum non crescat.
De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat; de alia vero culpa, nasus ipsius latronis truncetur; de tertia culpa, si se non emendaverit, moriatur.
Capitulare qualiter institutum est in hoc episcoporum consensu[i], id est, ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domino rege, et aliud pro exercitu Francorum, tertium pro praesenti tribulatione. Presbyter unusquisque missas tres. Monachi et monachae et canonici unusquisque psalteria tria, et biduanas omnes faciant tam episcopi quamque monachi et monachae et canonici. Sed et eorum infra casatum homines vel qui potentes ||fol.45r||sunt. Et unusquisque episcopus, abbas et abbatissa, qui hoc facere potest, libram donet de argento aut valente in ęlemosyna; mediocres vero mediam libram; minores vero sol. V. Episcopi, abbates et abbatissae pauperes famelicos 4 pro ista striccitate nutrire debeant usque ad tempora messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, ut tres vel duos aut unum. Comites fortiores libram de argento aut valente donent in eleemosyna, mediocres vero dimidiam libram, de casatis centum sol. 5, de L[k] untia una. Et faciant biduanas et eorum homines atque eorum casatus vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam biduanam voluerit, fortiores comites untias tres, minores denarios 30, minores sol. I. Et de pauperibus famelicis, sicut scriptum est, ipsi faciant. Haec omnia, si domino placuerit, pro domino rege et exercitu Francorum et pro praesente tribulatione missa sancti Ioannis sint completa.
Nullus presbyter aut diaconus vel quilibet clericus vel laicus, decimas vendere aut dare vel pignorare aut indebitare praesumat, antequam eas cum omni integritate fideliter collectas habeat, et infra septa ecclesię, cui iure debentur, in suis utiliter graneis collectas habeat et postea iuxta praeceptum proprii episcopi secundum canonicas sanctiones atque decreta beati Gelasii papae eas dispenset. Si quis autem haec parvipenderit vel infrangere[l] tentaverit, si quidem clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit. Si vero monachus vel laicus fuerit, communione privetur.
Ut praevideant episcopi, ne cupiditas archidiaconorum culpas nutriat sacerdotum; quia multis modis mentitur iniquitas sibi.
Ut nullus ossa mortuorum de sepulchris audacter eiciat.
Ut unusquisque caveat iurare, quia periuri regnum dei non possidebunt sicut nec adulteri.
Ut presbyteri pauperes ordinati praedia comparantes ecclesiis confirment.
Ut sicut sine culpa nemo quotidie, ita sine quotidiana satisfactione nullus esse debet, etiam sacerdotum.
Ut doceantur communicantes duabus vel tribus se suspendere horis, propter admixtionem cibi.
||fol.45v||Ut presbyteri sigillatim sub dispositione episcopi in civitates veniant sua ad tractanda ministeria.
Ut presbyteri quotidie duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes.
Ut ulterius non praesumant presbyteri decimas vendere, quae in pauperum et ecclesiarum usibus dantur, sicut hactenus mirabile dictu horreis [m] veteratae sunt, ad thesaurorum cumulum: in cuius rei testimonio multi pauperum [n] de manibus sacerdotum requirendi moriuntur [o]. Sed ubi deo largiente abundaverint, ad sustentationem pauperum parentur famis tempore.
Placuit, ut quicumque clericus propter necessitatem suam alicubi ad comitatum ire voluerit, formatam ab episcopo suo accipiat. Quod si sine formata voluerit pergere, a communione removeatur. Quod si alicubi ei repentina necessitas orta fuerit ad comitatum pergendi, alleget apud episcopum loci eius[p] ipsam necessitatem et de hoc scripta eiusdem episcopi deferat. Formatae autem, quae a primatibus vel a quibuscumque episcopis clericis propriis dantur, habeant diem paschae. Quod si adhuc eiusdem anni paschae dies incertus est, ille praecedens adiungatur, quomodo solet post consulatum in publicis gestis adscribi.
Contumaces vero clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint aut ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut cum eos poenitentia correxerit, rescripti in matricula, gradum suum dignitatemque recipiant.
Clericus nequaquam praesumat apud secularem iudicem episcopo non permittente pulsari. Sed si pulsatus fuerit, non respondeat nec audeat criminale negotium [q] in iudicio saeculari proponere. Si quis vero saecularium per calumniam ecclesiam aut clericum fatigare tentaverit et victus fuerit, ab ecclesiae liminibus et a catholica communione, nisi digne paenituerit, coherceatur.
Clericis sine commendaticiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi, in monachis quoque praesentis sententiae forma servetur. ||fol.46r|| Quod si verborum increpatione non emendaverit, etiam verberibus statuimus eum coerceri.
Presbyter aut diaconus et clericus sine antistitis sui epistolis ambulans, communionem ei nullus impendat.
Placuit, ut quicumque non communicans in propria provintia, in aliis provintiis vel transmarinis partibus ad communicandum obrepserit, iacturam communionis vel clericatus excipiat.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina improbat et condemnat; propinquiorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur et ecclesię status infirmatur et regnum periclitatur. Et quamquam haec in sacris [r] eloquiis satis sint exsecrata[s], nos necessarium praevidimus iterum nostra admonitione et exhortatione atque prohibitione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quae incomparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad [t] amaritudinem provocantes, tanto gravius delinquunt, quanto contra naturam peccant. Pro quo etiam scelere igni coelesti conflagratae infernique hiatu quinque absorptae sunt civitates, necnon et quadraginta et eo amplius milia stirpis Beniamineae mucrone fraterno confossa sunt. Haec porro indicia et evidentes vindictae declarant, quam detestabile et execrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Scimus enim, quoniam talium criminum patratores lex Romana, quae est omnium humanarum mater [u] legum, igne cremari iubet. Vobis ergo omnibus terribiliter denunciamus vestrisque cunctis ac vobis famulantibus atque subditis una vobiscum sub dei districto iudicio atque fidelitate nostra praecipimus ab his caveri, et haec facientibus nec verbis nec factis ullo modo consentire: quoniam qui talia agunt, apostolo pollicente, regnum dei non consequuntur [v]. Tempus namque est, ut multitudini pereuntis populi parcatis[w], quae secundum [x] exempla peccantis principis cadebat in puteum mortis, quia quantoscunque vel per bona exempla ad vitam coelestis patriae contrahimus vel per mala exempla ad perditionem sequentes praeimus, de tantis proculdubio ab aeterno iudice vel poenas vel praemia accepturi sumus. Si enim gens nostra, sicut per istas provintias divulgatum est, et nobis in Francia et in Italia inproperatur, et ab ipsis paganis inproperium est, spretis legalibus||fol.46v|| connubiis, adulterando et luxuriando ad instar Sodomitanae gentis foedam vitam duxerit, de tali commistione meretricum aestimandum est degeneres populos et ignobiles et furentes libidine fore procreandos[y], et ad extremum universam plebem ad deteriora et ignobiliora vergentem et novissime nec in bello seculari fortem, nec in fide stabilem et nec honorabilem hominibus nec deo amabilem esse venturam. Sicut aliis gentibus Hispaniae et Provintiae et Burgundionum populis contigit, quae sic a deo recedentes fornicatae sunt, donec iudex omnipotens talium criminum ultrices poenas per ignorantiam legis dei, et per Sarracenos venire et servire permisit. Et notandum, quod in [z] illo scelere aliud immane flagitium subter latet, id est, homicidium. Quia dum illae meretrices, sive monasteriales sive seculares, male conceptas soboles in peccatis genuerunt [a], saepe maxima ex parte occidunt; non implentes Christi ecclesias filiis adoptivis, sed tumulos corporibus, et inferos miseris animabus satiant. Absit enim, ut pro talibus pereatis et nos simul cum regno cadamus gloriaque totius regni pereat; quoniam ex praecedentibus agnovimus quae sequuturis, nisi praevisa [b] fuerint, possunt evenire. Satius est quoque nobis talibus carere quam cum his ruere regnumque et ab inimicis depopulatoribus futuro tempore adnullari vel possideri. Scire enim vos cupimus, quia quicunque super his aut faciens vel libenter consentiens inventus fuerit, nos eum iuxta praedictam Romanam legem velle punire.
Quicumque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat poenitentiam. Et si contumax fuerit, comprehendatur a comite et ferro vinciatur et in custodia mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.
Quincunque res alienas cuilibet homini vendiderit, et ipse homo easdem res comparatas habet, per malum ingenium proprio filio aut alteri cuilibet necdum legittimos annos habenti iusticiae tollendae causa tradiderit, volumus atque [c] firmiter praecipimus, ut si ||fol.47r||pater eiusdem parvuli vixerit, ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo. Si autem ipse pater mortuus est, tunc legitimus eius propinquus, qui iuste ei tutor aut defensor esse videtur, pro ipso rationem reddere compellatur: similiter de aliis omnibus iusticiis ad eum pertinentibus; excepta sua legittima haereditate, quae ei per successionem parentum suorum legittime evenire debuit. Quod si quis hanc nostram iussionem contempserit vel neglexerit, sicut de caeteris contemptoribus, ita de eo agatur. Is vero, qui easdem res primus invasit et iniuste vendidit necnon et emptores, excepta sola persona parvuli, hoc quod fraudulenter admiserunt, intra patriam emendare cogantur, et postea, sicut contemptores iussionis nostrae, sub fideiussoribus ad nostram praesentiam venire compellantur.
De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est, presbyteris cum sua lege restitui faciant et quicunque de uno manso ad ecclesiam dato praeter ecclesiasticum exegerit servitium, episcopo vel comite distringente, hoc legibus emendet.
De his, qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis[f] denuntietur, quod quicunque hanc negligentiam iteraverit, beneficium unde haec nona et decima persolvi debuit amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bonae memoriae genitoris nostri in lib. 1, cap. 157, ut none et decimae legibus revadientur, et insuper bannus dominicus a negligente persolvatur.
Qui tale beneficium habent et ad medietatem laborant, ut de eorum portione proprio presbytero decimas donent. Item in capitulari nostro in lib. 2, cap. 21. de eadem re: De nonis ||fol.47v|| quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus et per capitularia nostra qualiter haec observentur ordinavimus, volumus atque iubemus, ut de omni conlaborato et de vino et de feno pleniter et fideliter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero, quod in decima dandum est, sicut hactenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit, qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate, iuxta quod ei et illi, qui hoc persolvere debet, convenerit.
Quicunque decimam abstrahit de ecclesia, ad quam per iusticiam dari debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amicitiam aut aliam [i] quamlibet [k] occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem decimae quantitatem cum sua lege restituat.
Decimas, quas populus dare non vult nisi quo vult modo ab eo redimantur; ab episcopis prohibendum est ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, ut nec episcopum nec comitem audire velit, si noster homo fuerit, ad nostram praesentiam venire compellatur. Caeteri vero distringantur, ut inviti ecclesiae restituant, qui voluntarie dare neglexerunt.
Quicunque de rebus ecclesiarum, quas in beneficium habent, restaurationes earum facere neglexerint, iuxta capitularem anteriorem, in quo de operibus ac nonis et[n] decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, idem [o], in lib. 4. cap. 38: De opere vero vel restauratione ecclesiarum comes et episcopus, sive abbas, una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum ecclesiasticarum habent ut unusquisque per se iuxta quantitatem, quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit||fol.48r|| ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta estimationem operis in argento persolvant: cum quo praetio rector ecclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum lege sua restituat, insuper bannum nostrum solvat; ut ita castigatus caveat ne, saepius iterando, beneficium amittat.
De illis, qui agros dominicatos propterea negligunt excolere ut nonas et decimas exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus, ut de tribus annis ipsam nonam et decimam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire compellatur.
Statutum est, ut ubi tempore avi nostri domini Pipini consuetudo fuit teloneum dare, ibi et in futurum detur: nam ubi noviter incoeptum est, ulterius non agatur. Et ubi necesse non est fluvium aliquem ponte transmeare vel ubi navis per mediam aquam et sub ponte ierit, et ad ripam non appropinquaverit, nec ibi aliquid emptum vel venundatum fuerit, ulterius teloneum non detur. Et nemo cogat alium ad pontem ire, ubi iuxta pontem aquam transmeare potest. Et qui ulterius in talibus locis vel de his, qui ad palatium seu in hostem pergunt, teloneum exactaverit, cum sua lege ipsum teloneum reddat, et bannum nostrum, id est 60 sol., componat.
Ut de rebus ecclesiarum, quae ab eis per triginta annorum spatia sine ulla interpellatione possessae sunt, testimonia non recipiantur; sed eo modo contineantur, sicut ad fiscum nostrum pertinentes contineri solent.
Stand: 2018-12-09 (nach Erhalt der ursprünglich fehlenden Seite 27v aus der BN