Paris, Bibliothèque Nationale, Lat. 18239 [Praefatio und Buch 1]

(P1)
fehlt
(P2)

Quattuor explicitis, lector venerande, libellis,        
Qui canonum recitant iura tenenda satis,        
Quosque pater quondam collegit nobilis apte        
Ansehgisus ovans ductus amore dei,        
Aut cario demum, quem tunc magontia summum        
Pontificem tenuit, praecipiente pio,        
Post Benedictus ego ternos Levita libellos        
Adnexi, legis qui recitatur opus; ||fol. 74r||        
Quos patet inventos, praefacio pandit ut ipsa,        
Distinctum titulis subpositisque suis.        
Nos igitur legens devoto pectore biblos,        
Gratanter studeas fundere, posco, preces,        
Quatinus ęterno donentur munere cęlo        
Hęc sapia sanxerunt qui quoque jure pio contuli.

(P3)
Incipit sequentium capitulorum prefatio.

Precedentes IIII libelli nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Hludouvici imperatorum continent capitula, quę eorum tempore ab Anhsegiso abbate sunt collecta atque in predictis coacta libellis, si in eorundem prooemio continetur. Sed quia ab eo media, veracius sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat ut a fidelibus ubicumque inveniri potuissent quaererentur, et ob recordationem tantorum principum vel eorundem capitulorum utilitatem coadunarentur, et membranis insererentur, atque a fidelibus memorie commenderentur. Quapropter ea que ille aut invenire nequivit aut inserere fortasse noluit, illa quae postmodum a fidelibus sanctę dei ęcclesiae et Pippini ac Karoli atque Hludouvici didicimus in iam dictis libellis minime esse inserta, pro dei omnipotentis amore et sanctę dei ęcclesiae ac servorum eius atque totius populi utilitate fideliter investigare curavimus, et in tribus subsequentibus libellis distincte cum titulis suis coadunare, ac Hludouvico Hlotharioque atque Karolo nobilissimis Regibus, filius videlicet Hludouvici piissimi imperatoris, habenda et omnium fidelibus tradenda scribere non distulimus; ut scirent qualiter iuxta normam avi, proavi, ac genitoris, ||fol. 74v|| secundum Domini scilicet voluntatem, sicut et illi fecerunt, clerum et populum sibi commissum, Domino opem ferente, regere mererentur. Hec vero capitula, quae in sulsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diversis locis et in diversis scedulis, sicut in diversis synodis ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus, et maxime in sanctę Mogontiacensis metropolis ęcclesie scrinio Archinulfo eiusdem sanctę sedis metropolitano recondita, et demum ab autcario secundo eius successore atque consanguineo inventa repperimus, quę in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus. Monemus ergo lectores ut si eadem capitula duplicata vel triplicata reppererint, non hoc nostrę inperitie reputent; quia, ut diximus, diversis ea in scedulis invenimus; et ob id tam cito hęc emendare nequivimus, sed cunctis scientia repletis lectoribus hęc corrigenda dimissimus. Invenimus insuper quedam ex his paria initia habentia et imparem finem; Quedam vero pares fines, sed non paria initia; In quibusdam autem minus, et in quibusdam plus. Et propterea illa sic dimissimus, sicut invenimus. Precamur [a] etiam omnes ut si deinceps plura ex his invenerint, quę memoratus Ansigisus non inseruit, nec nos potuimus actenus invenire, ut ea illis in quarto aut quinto libello distincta inserere non pigeat; quatinus ipsi ex hoc gratiam dei habeant, et clerus ac populus eorum utilitatibus non careat, Quoniam valde sunt utilia hęc capitula, et scire volentibus oppido profutura, quęe pro lege tam ęcclesiastica quam et seculari [b] iure firmissimo sunt tenenda. Primo ||fol. 75r|| igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem praedictorum principum metrice compositos. deinde secuntur capitula primi libelli, subiectis numeris suis, ut facilius inveniri possit sententia quę queritur. His ita peractis, est in fronte primi libelli posita Zacharię pape epistola omnibus episcopis ac reliquis ęcclesiasticis ordinibus gradibus et cunctis ducibus atque comitibus omnibus quę ad deum pertinentibus per gallias et francorum provincias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam sequuntur synodales conventus quos sanctę romanę et apostolice ęcclesie legatus Bonefacius memorate Magontiacensis ęcclesie archiepiscopus vice supradicti Zacharię papę una cum Carlomanno Francorum principe canonice tenuit. Ut agnoscant omnes hęc praedictorum principum capitula maximę apostolica auctoritate esse firmata. Post ita quoque secuntur, eadem auctoritate, maxima, ut diximus, ex parte, et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu sunt roborata. Secundo vero in libello, post capitulorum numerum, prima fronte posita sunt quedam ex lege divina excerpta capitula, sicut ea sparsim in eorum mixta capitulis repperimus; ut omnes hęc capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorent. Tercio siquidem in libello, post eiusdem libelli capitulorum numerum, quedam ex canonibus a Paulino Episcopo et Albino magistro reliquisque iussione Karoli invictissimi principis magistris sparsim collecta sunt et inserta capitula; et quibusdam interpositis, secuntur alię regulę monastice congruentia, et demum eque sequuntur ad sanctę dei ęcclesie servorumque eius atque totius Christiani ||fol. 75v|| populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continentur libello. Precamur quoque lectores omnes cunctosque iudices et sapientes, ut non ea sinistra interpretatione ullo umquam tempore dignentur exponere, aut quemquam iniuste iudicare, vel eo quod non sunt quedam ex his iuxta regulam grammatice artis composita reprehendere; sed pro ipsis principibus eorumque et sanctę dei ęcclesie fidelibus, qui hęc eadem simul cum eis tractaverunt, atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certavimus, orare studeant; et iam dicta capitula pariter nobiscum et cum illorum amplecti, venerari, amare, legibusque tenere decertent, annuente domino, ut partem omnes ex hoc mercedem habere mereamur. Amen.

(P4)
Incipiunt [c].

Aurea progenies, felici [d] stegmate pollens,        
Francorum virtus, perpetuumque decus,        
Pippinus quondam micuit sublimiger, atque        
Karlomannus agens quę placuere deo.        
Censores etenim pia etatis amorem        
Ęcclesiae leges instituere sacras.        
Quas dum lector ovans descriptis legerit istic,        
Nec minus et iura posteriora legat.        
Hinc cesar Karolus divino munere fretus,        
Nobiliter proceres rexit in orbe suos:        
Quorum sceptra piis una moderatus habenis,        
Cunctorum vicit inclita gesta patrum;        
Virtutum gemmis David reliqosque secutus,        
Insigni fama fulsit ubique sui.        
Quid merorem multas domuit quas denique gentes,        
Legis et remeans clara trophea tulit        
Nec mirum, coluit dum regis iussa superni,        
Decernens sanctis iura tenenda viris.        
Obquę promeruit cęlestia scandere regna,        
Qua quoque percepit premia larga satis.        
Inde Hludouvicus regno ||fol. 76r|| successit avito,        
Eximius princeps, divus et orbis apex:        
Augusto nituit sub quo Germania cultu,        
Cultori tribuens commoda multa suo.        
Pacis amator enim cesar, pietatis et almę,        
Consuluit populis, plebibus atque suis.        
Scilicet ut Regum renovans sancita priorum,        
Prudenter titulos adderet ipse pios.        
Quapropter moriens penetravit sydera cęli,        
Solvens precelso cantica digna deo.        
Hinc etiam sequitur suboles veneranda [e] per orbem        
Ipsius, insigni nomine digna patri.        
Hludouvicus enim fluvi cis littora Remi        
Imperat, et gentes conprimit ecce feras.        
Necnon Holtharius parili ditione potitus,        
Francorum cesar sceptra tremenda vehit.        
Tum Karolus regnum Gallorum sorte retentat,        
Nomen avi referens auxiliante deo.        
Nos quibus illa tenent ternique iura libelli,        
Obtulimus scripta, semper habenda sibi.        
Quorum norma docet iugiter ||fol. 76v|| nos vivere rate        
Et studiis domino rite placere piis.        
Hęc resecans pravos ęquo moderamine [f] mores,        
Vivendi normam contribuendo piis.        
Namque patrant multi funestes sepe rapinas,        
Nonnulli violant templa dicata deo.        
Sunt alii scelerum fedati labe suorum,        
Fistula quos omnes commemorare neqid.        
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,        
De ceterisque vetat ista patrare [g] piis.        
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,        
Munere virtutum qui micuere sacro;        
Frantia sub quorum sceptris tutissima mansit,        
Libertate vigens, colla superba terens;        
Quam varie gentes dominam timere severam,        
Utpote quas armis cępit ovando suis.        
Unde sibi nomen meruit, decus atque perenne,        
De victis populis celsa trophea ferens.        
Cęlestis patrię donati munere reges        
Exultant iugiter, et sine fine canunt;        
Alta poli cuius subierunt culmina lęti,        
Quos devota cęlis iam resonavit ovans.        
Felices nimium quos aula beata receptans,        
Cęlicolis iunxit civibus ipsa libens.        
Non ibi iam metuunt furvas nocuasque tenebras,        
Quin potius vere lucis amena vident.        
Sic et angelici testa pagina bibli,        
Quod mundi lumen sit deus alta tonans.        
Hoc iubar exhilarat superorum corda virorum,        
Irradiansque procul nubila tetra fugat.        
Hoc etiam vatum cecinit pulcherrimę quidam.        
Olim quod dominus luxit amando Deus.        
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper,        
Imperiumque manet cuncta per eva sacrum,        
Ipse tibi tribuat prolixe tempora pacis,        
Credita qui plebi fersque talenta tibi.

(Cplio1.0)
Incipiunt capitula quinti libelli per [h].
(Cplio1.1)
I.
Epistola Zacharię pape Francis et Gallis directa.
(Cplio1.2)
II.
Synodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto Bonefacio et Francorum episcopis sub Karlomanno duce habita anno incarnationis domini DCCXLII.
(Cplio1.3)
nicht lesbar
Item altera synodus a supradictis episcopis a principe apostolica auctoritate kalendas marxxxt liptinas habita.
(Cplio1.4)
nicht lesbar
De fide catholica et primo precepto legis.
(Cplio1.5)
nicht lesbar
De pace et concordia servanda.
(Cplio1.6)
nicht lesbar
De eo qui a presbytero non baptizato baptizatus est.
(Cplio1.7)
nicht lesbar
De eo qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit.
(Cplio1.8)
nicht lesbar
De his qui propter faidam in alias patrias fugiunt.
(Cplio1.9)
nicht lesbar
De incestis.
(Cplio1.10)
nicht lesbar
De ęcclesiasticis viris.
(Cplio1.11)
nicht lesbar
De presbyteris et clericis, ut archidiaconus eos convocet ||fol. 77r||
(Cplio1.12)
nicht lesbar
De eo qui misso episcopi contradixerit vel a presbytero aut clerico incestuosum.
(Cplio1.13)
XI
De his qui res ęcclesiasticas verbo domni regis tenent.
(Cplio1.14)
XII
Ut presbyteri qui vicos vel ęcclesias tenent, cęram vel alios census ad matrem civitatis ęcclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.
(Cplio1.15)
XIII
De emunitatibus servandis.
(Cplio1.16)
XIIII
De iusticiis faciendis.
(Cplio1.17)
XV
De ęcclesiasticis viris qui se reclamantes ad palacium veniunt.
(Cplio1.18)
XVI
De muliere quę sine licentia viri sui velum in capud miserit.
(Cplio1.19)
XVII
De eo qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel servo [i].
(Cplio1.20)
XVIII
De femina ingenua quę servum accepit.
(Cplio1.21)
XVIIII
De eo qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit eam.
(Cplio1.22)
XX
Ut sacerdotes vel clerici ad secularia negotia, relicto Episcopo suo, non convolent [k].
(Cplio1.23)
XXI
Ut presbyteri et diaconi preter episcopum nihil agant.
(Cplio1.24)
XXII
De eo qui oblata dederit vel accepit preter episcopi iussionem.
(Cplio1.25)
XXIII
Dum excommunicatis non licere communicare.
(Cplio1.26)
XXIIII
De eo qui ecclesiam dei conturbat.
(Cplio1.27)
XXV
De monachis, ut in civitate vel regione qualibet episcopo suo subiecti sint [l].
(Cplio1.28)
XXVI
Ut clericus in aecclesia in qua pretitulatus est permaneat.
(Cplio1.29)
XXVII
Ut episcopus curam monasteriorum gerat.
(Cplio1.30)
XXVIII
De eo qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.
(Cplio1.31)
XXVIIII
Ut presbyteri rem aecclesie non vendant.
(Cplio1.32)
XXX
Ut manu missiones [m] in ęcclesia celebrentur.
(Cplio1.33)
nicht lesbar
De defensoribus ęcclesiarum ab imperatore poscendis.
(Cplio1.34)
nicht lesbar
Ut nullus sacerdos canones ignoret.
(Cplio1.35)
nicht lesbar
Quid de presbyteris criminosis, de quibus adprobatio non est, agendum sit [n].
(Cplio1.36)
nicht lesbar
De sacerdotum purgatione ex capitulis domni Karoli. ||fol. 77v||
(Cplio1.37)
nicht lesbar
De eo qui confitetur de crimine.
(Cplio1.38)
XXXIII
De usuris.
(Cplio1.39)
XXXIIII
De comitibus et ministris ęcclesie ut in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.40)
XXXV
De ordinatione presbiterorum.
(Cplio1.41)
nicht lesbar
De presbyteris, qualiter introitum ęcclesie consequantur.
(Cplio1.42)
nicht lesbar
De non cogendo bibere.
(Cplio1.43)
nicht lesbar
De presbyteris, a quibus per ęcclesias constituantur.
(Cplio1.44)
??
De honore pro ecclesiis dando.
(Cplio1.45)
??
Decimis dispensandis.
(Cplio1.47)
nicht lesbar
De ęcclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.48)
nicht lesbar
De linteis artaribus preparandis.
(Cplio1.49)
nicht lesbar
De parregia alterius presbyteri.
(Cplio1.50)
nicht lesbar
De parregia alterius presbyteri.
(Cplio1.51)
nicht lesbar
De termino ęcclesiarum.
(Cplio1.52)
nicht lesbar
De rebus presbyterorum.
(Cplio1.53)
nicht lesbar
De pęnitentibus non cogendis vinum bibere.
(Cplio1.54)
nicht lesbar
De presbyteris, a quibus se caveant.
(Cplio1.55)
nicht lesbar
De presbyteris qui agenda in domiciliis celebraverint. [o]
(Cplio1.46)

De ęcclesiis vel altaribus inmeliorandis. [p]
(Cplio1.57)
nicht lesbar
De eucharistia.
(Cplio1.58)
nicht lesbar
De ampullis tribus in cęna domini habendis.
(Cplio1.59)
nicht lesbar
Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sint.
(Cplio1.60)
nicht lesbar
De ordine sacerdotum.
(Cplio1.61)
nicht lesbar
De eo qui confitetur Dei Verbum passum carne.
(Cplio1.62)
nicht lesbar
De modis excommunicationis, tam de clericis, quam de laicis. ||fol. 78r||
(Cplio1.63)
nicht lesbar
De his qui a synodo vel a suo episcopo damnati sunt.
(Cplio1.64)
nicht lesbar
De episcopis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.65)
nicht lesbar
De die dominico, qualiter conservanda est.
(Cplio1.66)
nicht lesbar
De ignotis nominibus angelorum.
(Cplio1.67)
nicht lesbar
De mulieribus, ne ad altare accedant.
(Cplio1.68)
nicht lesbar
De Episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.69)
nicht lesbar
De maleficis vel incantatoribus.
(Cplio1.70)
nicht lesbar
De negotio clericorum inter se.
(Cplio1.71)
nicht lesbar
De conspiratione clericorum vel laicorum seu monachorum.
(Cplio1.72)
nicht lesbar
De fide sanctę trinitatis praedicanda.
(Cplio1.73)
nicht lesbar
De his qui se convertunt ad deum.
(Cplio1.74)
nicht lesbar
De his qui non sunt bone conversationis.
(Cplio1.75)
nicht lesbar
De his qui excommunicato communicaverint.
(Cplio1.76)
nicht lesbar
De subiectione presbyterorum.
(Cplio1.77)
nicht lesbar
De clericis ęcclesiastici ordinis.
(Cplio1.78)
nicht lesbar
De falsis nominibus sanctorum.
(Cplio1.79)
nicht lesbar
De uxore a viro dimissa.
(Cplio1.80)
nicht lesbar
De oblatis pauperum.
(Cplio1.81)
nicht lesbar
De ieiuniis a sacerdotibus constitutis.
(Cplio1.82)
nicht lesbar
De his qui contra naturam peccant.
(Cplio1.83)
nicht lesbar
De nominibus recitandis.
(Cplio1.84)
nicht lesbar
De canonum institutis a presbyteris non ignorandis.
(Cplio1.85)
nicht lesbar
De sacerdotibus contra decretalia agentibus.
(Cplio1.86)
nicht lesbar
De fide presbyterorum ab episcopis discutienda.
(Cplio1.87)
nicht lesbar
De presbyteris in ęcclesiis constituendis ab episcopis, et non aliis.
(Cplio1.88)
nicht lesbar
De villis novis et ęcclesiis in eis noviter constitutis. ||fol. 78v||
(Cplio1.89)
nicht lesbar
De presbyteris qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.90)
nicht lesbar
De scriptoribus.
(Cplio1.91)
nicht lesbar
De incestuosis.
(Cplio1.92)
nicht lesbar
De communicatione fidelium.
(Cplio1.93)
nicht lesbar
De confugio ad aecclesiam.
(Cplio1.94)
nicht lesbar
De ammonitione sacerdotum.
(Cplio1.95)
nicht lesbar
De predicatione ad plebem.
(Cplio1.96)
nicht lesbar
De eruditione filiorum a parentibus et patrinis.
(Cplio1.97)
nicht lesbar
De ęcclesiis antiquitus constitutis.
(Cplio1.98)
XL
De his qui sine consensu episcopi presbyteros in ęcclesiis constituunt vel de ęccelsiis eiciunt [q].
(Cplio1.99)
XLI
De Ecclesiis inter coheredes divisis.
(Cplio1.100)
XLII
De manso ad ęcclesiam dato.
(Cplio1.101)
XLIII
De his qui decimas dare nolunt nisi a se redimantur.
(Cplio1.102)
nicht lesbar
De testibus ad rem quamlibet discutiendam.
(Cplio1.103)
nicht lesbar
De causa ebrii hominis, et eius testimonio, et de placito comitis [r].
(Cplio1.104)
nicht lesbar
De hoc si presbyteri sanctum crisma dedexxxr ad iudicium subvertendum.
(Cplio1.105)
nicht lesbar
De placito centenarii.
(Cplio1.106)
nicht lesbar
De raptu viduarum.
(Cplio1.107)
nicht lesbar
De homine publicam pęnitentiam agente interfecto.
(Cplio1.108)
nicht lesbar
De observatione preceptorum dominicorum.
(Cplio1.109)
nicht lesbar
De locis iam dudum sacris et nunc spurcitia fedatis.
(Cplio1.110)
nicht lesbar
De commutationibus utilibus permanendis, inutilibusque delendis.
(Cplio1.111)
nicht lesbar
De ęcclesie consecratione in qua mortuorum cadavera sunt sepulta [s].
(Cplio1.112)
nicht lesbar
De officio laicorum.
(Cplio1.113)
nicht lesbar
De stultorum voto solvendo.
(Cplio1.114)
nicht lesbar
De non prodendo a presbyteris crimen episcopi. ||fol. 79r||
(Cplio1.115)
nicht lesbar
De parrechias alterius pesbyteri.
(Cplio1.116)
LI.
De manus impositione et resolutione canonica.
(Cplio1.117)
LII
De penitente cuius crimen pervulgatum est.
(Cplio1.118)
LIII
De penitentibus qui eucharistiam acceperint in infirmitate positi [t].
(Cplio1.119)
LIIII
De remedio pęnitentiaę, et quod absolutio penitentum per manus impositionem episcoporum supplicationibus fiat propter quod necesse est ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur, etiamsi, periculo mortis urguente, statim post acceptionem penitentie et reconciliatio subsequatur exemplar pape Leonis ad Theodorum Foroiuliensem episcopum.
(Cplio1.120)
LV
Item de pęnitentum absolutionem, ut per manus impositionem episcoporum vel sacerdotum precibus fiat.
(Cplio1.121)
LVI
Ut penitens ostensis penitentię fructibus in communionem recipiantur.
(Cplio1.122)
LVII
Ut penitentes, tempore quo penitentiam petunt, super caput cilium a sacerdote consequantur.
(Cplio1.123)
LVIII
Ut omni tempore ieiunii manus pęnitentibus a sacerdote imponatur.
(Cplio1.124)
LVIIII
Ut lapsi per manus inpositionem episcopi absolvantur.
(Cplio1.125)
LX
Ut penitentes communicent qui ante reconciliationem moriuntur [u].
(Cplio1.126)
nicht lesbar
De his qui convivio gentilium usi sunt.
(Cplio1.127)
LXI
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus impositionis a sacerdotibus purgentur.
(Cplio1.128)
LXII
Ut penitentibus iuxta canonicam auctoritatem penitentie detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad ęcclesiae officium [v].
(Cplio1.129)
LXIII
De his qui seperati a communione fuerint penitentibus.
(Cplio1.130)
LXIIII
Ne in confinio mortis penitens a reconciliatione diutina suspendatur ut oblatio eius qui penitens, nedum reconciliatus, ||fol. 79v|| de hac vita exierit, ab ęcclesie receptetur.
(Cplio1.131)
nicht lesbar
De presbyteris vel diaconibus graviori noxa convictis.
(Cplio1.132)
nicht lesbar
De pęenitentibus qui ex gravioribus levioribusque commissis pęnitiam gerunt [w].
(Cplio1.133)
nicht lesbar
De his qui convivio solo gentilium et scissim immolaticiis usi sunt.
(Cplio1.134)
nicht lesbar
Ut pęenitentes qui ex gravioribus peccatis pęnitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram penitenciam gesserint.
(Cplio1.135)
nicht lesbar
De catecumenis non pretereundis.
(Cplio1.136)
nicht lesbar
Ut qui pęnitenciam publice gerunt, uno anno cum cilicio sint inter audientes [x].
(Cplio1.137)
nicht lesbar
De pęnitentibus transgressoribus.
(Cplio1.138)
nicht lesbar
Ut pęnitentibus absque personarum acceptione pęnitencia detur.
(Cplio1.139)
nicht lesbar
De neglegentioribus penitentibus.
(Cplio1.140)
LXXIII
De eo qui pęnitentiam in infirmitate petit.
(Cplio1.141)
LXXV
Ut penitentes non se credant absolutos nisi per manus inpositionem.
(Cplio1.142)
LXXVI
De pęnitentibus qui ante quam leges pęnitie exequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.
(Cplio1.143)
nicht lesbar
De loco monasterio cum vel edificiis providendis.
(Cplio1.144)
nicht lesbar
Ut episcopi sciant qualiter canonici qui cum abbatibus sunt vivant.
(Cplio1.145)
nicht lesbar
Ut presbyteri crisma diligenter custodiant.
(Cplio1.146)
nicht lesbar
Ut presbyteri utantur assidue horaris.
(Cplio1.147)
nicht lesbar
Ne laici presbyteros eiciant de ęcclesiis.
(Cplio1.148)
nicht lesbar
Ne laici a presbyteris munera exigant.
(Cplio1.149)
nicht lesbar
De fugitivis clericis.
(Cplio1.150)
LXXXIII
De letania maiore.
(Cplio1.151)
LXXXIIII
De quattuor temporibus observandis.
(Cplio1.152)
nicht lesbar
De indicto ieiunio.
(Cplio1.153)
nicht lesbar
De dominicis diebus. ||fol. 80r||
(Cplio1.154)
nicht lesbar
De decimis.
(Cplio1.155)
nicht lesbar
Ut ęcclesie pacem habeant.
(Cplio1.156)
LXXXVIIII
Iterum de pace ęcclesiarum.
(Cplio1.157)
nicht lesbar
Ut antique ęcclesie honorem suum habeant.
(Cplio1.158)
nicht lesbar
De beneficiis ęcclesiasticis.
(Cplio1.159)
nicht lesbar
Ne presbyter solus missam cantet.
(Cplio1.160)
nicht lesbar
De oblatione et pace in ęcclesia facienda.
(Cplio1.161)
nicht lesbar
De symbolo et oratione dominica.
(Cplio1.162)
nicht lesbar
Ut malum ebrietatis vitetur.
(Cplio1.163)

De spiritualibus [y] filiolis.
(Cplio1.164)
XCIIII
Ut canticum luxuriosum circa ęcclesias deseratur.
(Cplio1.165)
XCV
De incestuosis.
(Cplio1.166)
XCVI
Ne in IIIIta [z] vel in Vta [a] aut VIta [b] negotium coniugium copuletur.
(Cplio1.167)
nicht lesbar
De proprius filius de baptismo suscipiatur vel ad confirmationem teneatur [c].
(Cplio1.168)
nicht lesbar
De dampnatis nuptiis.
(Cplio1.169)
nicht lesbar
De cure et predicatione sacerdotum erga populum sibi commissum, et ut facinorosos extra ęcclesiam eiciant.
(Cplio1.170)
nicht lesbar
Ut presbyteri omnes suos subiectos orationem dominicam et symbolum doceant [d].
(Cplio1.171)
nicht lesbar
Quibus temporibus baptizandum sit.
(Cplio1.172)
nicht lesbar
Quod nullum precium pro baptismo accipi debeat.
(Cplio1.173)
nicht lesbar
De decimis, ut fideliter a fidelibus dentur, et canonica ea presbyteris dividantur [e].
(Cplio1.174)
CIII
De presbyteris, ut seculares non exerceant curas, neque iudices villarum fiant [f].
(Cplio1.175)
CIIII
Ut in titulis quibus presbyteri consecrantur, ante suam primo stabilitatem promittant [g].
(Cplio1.176)
nicht lesbar
Ne femine cum presbyteris habitent.
(Cplio1.177)
nicht lesbar
De presbyteris vel clericis fugitivis.
(Cplio1.178)
CV
Ut in domibus non consecratis nequaquam missa celebretur. ||fol. 80v||
(Cplio1.179)
nicht lesbar
Ut presbyteri, diaconi, vel subdiaconi nec arma portent nec venationes exerceant.
(Cplio1.180)
nicht lesbar
Quod non liceat mulieri velum sive sponte sive non sponte acceptum dimittere [h].
(Cplio1.181)
nicht lesbar
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.
(Cplio1.182)
nicht lesbar
De potestate episcoporum pro reprobis ęcclesiasticis, ac de convenientia episcoporum cum laicis [i].
(Cplio1.183)
nicht lesbar
De eo qui causam iudicatam repetere presumit.
(Cplio1.184)
nicht lesbar
De colonis et fiscalis.
(Cplio1.185)
nicht lesbar
De vita canonicorum.
(Cplio1.186)
nicht lesbar
De presbyteris occisis.
(Cplio1.187)
nicht lesbar
De accusatione episcopi.
(Cplio1.188)
nicht lesbar
Quod non liceat monasteria deo sacrata diversoria fieri secularia.
(Cplio1.189)
nicht lesbar
Ut coniurationes vel conspirationes non fiant.
(Cplio1.190)
nicht lesbar
De illis qui res ęcclesie tenent.
(Cplio1.191)
nicht lesbar
De servo ęcclesie in furtu comprehenso.
(Cplio1.192)
nicht lesbar
De his qui clericum iniuriaverint.
(Cplio1.193)
nicht lesbar
Ut homicidis vel ceteris reis qui legibus mori debent, si ad ęcclesiam confugerint, nullus eis victus detur.
(Cplio1.194)
nicht lesbar
De decimis per iussionem episcopi dispensandis.
(Cplio1.195)
nicht lesbar
Qualiter de latronibus faciendum sit.
(Cplio1.196)
nicht lesbar
De periuriis.
(Cplio1.197)

De latronibus iuste peremptis, et de hominibus iniuste punitis.
(Cplio1.198)
nicht lesbar
De annonis et decimis vel censu ęcclesiarum.
(Cplio1.199)
nicht lesbar
De tributaris ęcclesiarum.
(Cplio1.200)
nicht lesbar
Ut sacramentum pro ghildoma non fiant.
(Cplio1.201)
nicht lesbar
Ut iterantibus nullus impedimentum fiat.
(Cplio1.202)
nicht lesbar
De teloneis forbannitis.
(Cplio1.203)
nicht lesbar
Ut mancipia non sine testibus vendatur. ||fol. 81r||
(Cplio1.204)
nicht lesbar
Qualiter de comitibus vel de vassis [k] dominicis iusticias non facientibus agendum sit.
(Cplio1.205)
nicht lesbar
De his qui precium pro faida recipere et iusticiam facere nolunt.
(Cplio1.206)
nicht lesbar
De latronibus bis per membra et tercio per vitam puniendis.
(Cplio1.207)
nicht lesbar
Decretale [l] precum quorundam episcoporum.
(Cplio1.208)
nicht lesbar
Quod res ęcclesiarum vota sint fidelium, precia peccatorum, et patrimonia pauperum; quibus non solum conlata conservanda, sed etiam alia agenda sunt [m] .
(Cplio1.209)
nicht lesbar
De colatis ęcclesie dividendis.
(Cplio1.210)
nicht lesbar
De ordinatione servorum.
(Cplio1.211)
nicht lesbar
De personis a quibus non sunt res accipiendę.
(Cplio1.212)
CXXVI
Ut nullus presbyter aliqua cupiditate quemquam tonsurare suadeat [n].
(Cplio1.213)
nicht lesbar
De presbyteris constituendis.
(Cplio1.214)
nicht lesbar
De mansis uniuscuiusque ęcclesie. [o]
(Cplio1.216)
nicht lesbar
De sacris vassis ęcclesie ad pinnus datis.
(Cplio1.217)
nicht lesbar
De ęcclesiis destinctis vel de annonis et decimis.
(Cplio1.218)
nicht lesbar
De presbyteris qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.219)
nicht lesbar
De presbyteris qui pro crismate in cęna domini veniebant.
(Cplio1.220)
nicht lesbar
De predicatione et confirmatione episcoporum.
(Cplio1.221)
nicht lesbar
De pueris condendis et puellis velandis.
(Cplio1.222)
nicht lesbar
De feminis viros amittentibus.
(Cplio1.223)
nicht lesbar
De raptis et de earum raptoribus.
(Cplio1.224)
nicht lesbar
De puellis raptis necdum desponsatis.
(Cplio1.225)
nicht lesbar
De sponsatis et ab aliis raptis.
(Cplio1.226)
nicht lesbar
De his qui virginibus deo dicatis se sociant.
(Cplio1.227)
nicht lesbar
De puellis, quo tempore velentur.
(Cplio1.228)
nicht lesbar
De examinatione sancte crucis non facienda.
(Cplio1.229)
nicht lesbar
De pabulo verbi divini nuntiando. [p] ||fol. 81v||
(Cplio1.240)
nicht lesbar
De concordia episcoporum et comitum.
(Cplio1.241)
nicht lesbar
De latronibus, homicidis, adulteris, incestuosis sub magna constrictione coercendis [q].
(Cplio1.242)
nicht lesbar
De invasione aliarum rerum.
(Cplio1.243)
CXXX
De qua re in presentiam regis venire quis debeat.
(Cplio1.244)
nicht lesbar
Noviter conversi cito ad aliqua mittantur exercere negotia.
(Cplio1.245)
CXXXII
Quid de his agendum sit qui, gratia fugiendi debitum servitium, seculum relinquunt [r].
(Cplio1.246)
nicht lesbar
Quid tempore famis ac cuiuslibet tribulationis agendum sit.
(Cplio1.247)
nicht lesbar
Ut infra patriam arma non portentur et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire
(Cplio1.248)
nicht lesbar
De armis et bruniis habendis.
(Cplio1.249)
nicht lesbar
De his qui iudiciis Scabinorum adquiescere nolunt.
(Cplio1.250)
nicht lesbar
Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat et ut cetera sacramenti legaliter fiant.
(Cplio1.251)
nicht lesbar
Ut si conspirationes facte fuerint, triplici ratione iudicentur.
(Cplio1.252)
nicht lesbar
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur [s].
(Cplio1.253)
nicht lesbar
Quales personę ad causas discutiendas et terminandas eligi debeant.
(Cplio1.254)
nicht lesbar
De teloneis quę de mercatis et navigiis vel aliis, ad [t] quęcumque iniuste exiguntur, quid fieri debeat.
(Cplio1.255)
nicht lesbar
De his qui ex seculo ad monasteria converti nolunt.
(Cplio1.256)
nicht lesbar
De hominibus pauperibus liberis, ut a potentioribus non opprimantur iniuste [u].
(Cplio1.257)
nicht lesbar
De ęcclesiis sive sanctis noviter inventis.
(Cplio1.258)
nicht lesbar
Ut Heribannus absque personarum acceptione fideliter ab omnibus exigatur [v].
(Cplio1.259)
nicht lesbar
De hominibus vel feminis liberis qui cum fiscalinis se coniungunt.
(Cplio1.260)
nicht lesbar
Ut oratio dominica et symbolum et lex seu capitula regum diligenter intelligantur.
(Cplio1.261)
nicht lesbar
De occisione clericorum et sacerdotum atque monachorum. ||fol. 82r||
(Cplio1.262)
nicht lesbar
De dampnis in immunitatibus factis.
(Cplio1.263)
nicht lesbar
De furibus infra munitatem retentis quid agendum sit.
(Cplio1.264)
nicht lesbar
De locis ad claustra canonicorum facienda.
(Cplio1.265)
nicht lesbar
De emptione, tempore messis, causa cupiditatis et turpis lucri.
(Cplio1.266)
nicht lesbar
De stabilitate episcoporum et clericorum.
(Cplio1.268)
nicht lesbar
De ebrietate
(Cplio1.267)
nicht lesbar
De ęcclesiis vel altaribus ambiguis. [w]
(Cplio1.269)
nicht lesbar
De ammonitione ad [x] comites pro utilitate sanctę dei ęcclesie.
(Cplio1.270)
nicht lesbar
De ammonitione ad laicos pro honore ęcclesiastico conservando [y]
(Cplio1.271)
nicht lesbar
De ammonitione ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum ceteris fidelibus [z].
(Cplio1.272)
nicht lesbar
De operibus in restaurationem ęcclesiarum
(Cplio1.273)
nicht lesbar
De comitibus, et ministris ęcclesie in suis ministeriis adiutores sint [a] .
(Cplio1.274)
nicht lesbar
Ut incestuosis et his qui decimas non dant, vadii non accipiantur [b].
(Cplio1.275)
CXLV
De ęcclesiis destructis.
(Cplio1.276)
CLVI
De his qui annonas et decimas dare neglexerunt viventibus.
(Cplio1.277)
CXLVII
De his qui restaurationes ęcclesiarum facere neglegunt.
(Cplio1.278)
CLVIII
De his qui agros dominicatos deo neglegunt ut annonas exinde non persolvant [c].
(Cplio1.279)
nicht lesbar
Ut intellegatur in quo facto inmunitas frangatur.
(Cplio1.280)
nicht lesbar
De iustitiis generalibus.
(Cplio1.281)
nicht lesbar
De animalibus vel aliis rebus, quibus emantur.
(Cplio1.282)
nicht lesbar
De eo qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat.
(Cplio1.283)
nicht lesbar
De Hiribannatoris coniecto.
(Cplio1.284)
nicht lesbar
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.285)
nicht lesbar
De falsis testibus.
(Cplio1.286)
nicht lesbar
De hominibus qui ad mortem diiudicatis, et postea eis vita concessa, si iustitias quesierint [d]
(Cplio1.287)
nicht lesbar
De homine cui post iudicium vita concessa est, si iustitiam reddere noluerit [e]. ||fol. 82v||
(Cplio1.288)
nicht lesbar
De liberis hominibus qui ad mallum venire cogendi sunt.
(Cplio1.289)
nicht lesbar
De testibus, ad testimonium dicendum qualiter adhibeantur.
(Cplio1.290)
nicht lesbar
De iustitia cuiuslibet a nulla quolibet dilatanda.
(Cplio1.291)
nicht lesbar
De nimium blasphemis latronibus.
(Cplio1.292)
nicht lesbar
De testibus ad rem quamlibet discutienda eligendis.
(Cplio1.293)
nicht lesbar
De placito centenarii.
(Cplio1.294)
nicht lesbar
De placitis amissis dominicis comitibus nota faciendum.
(Cplio1.295)
nicht lesbar
De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant [f].
(Cplio1.296)
nicht lesbar
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.297)
nicht lesbar
De terra tributaria.
(Cplio1.298)
nicht lesbar
De terra censali.
(Cplio1.299)
nicht lesbar
De observatione preceptorum dominicorum.
(Cplio1.300)
nicht lesbar
De eo qui propriam derelinquid vel sine culpa interficit, et aliam ducit.
(Cplio1.301)
nicht lesbar
De liberis hominibus qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis.
(Cplio1.302)
nicht lesbar
De presbyteris vel diaconibus, et reliquis ex clero. Canones sancti Silvestri et aliorum LXXXIV episcoporum [g].
(Cplio1.303)
nicht lesbar
Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel qua curtis servicium agatur.
(Cplio1.304)
nicht lesbar
Ut episcopi incestos emendent et corrigant.
(Cplio1.305)
nicht lesbar
Ut ea conserventur quę in placitis et synodis Pippinus rex constituit [h].
(Cplio1.306)
nicht lesbar
De eo qui a servo alieno aliquid comparaverit.
(Cplio1.307)
nicht lesbar
Ut ęcclesiarum negotia a iudice continuo audiantur.
(Cplio1.308)
nicht lesbar
Ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur [i].
(Cplio1.309)
nicht lesbar
Ut qui socii criminis sunt, non admittantur testes.
(Cplio1.310)
nicht lesbar
De nuptiis incestis prohibendis. ||fol. 83r||
(Cplio1.311)
nicht lesbar
Ut [k] de abstinentibus non iudicetur.
(Cplio1.312)
nicht lesbar
Ut clementior severiori preferatur sententia.
(Cplio1.313)
nicht lesbar
Ut qui de se confessus est, super alium non credatur.
(Cplio1.314)
nicht lesbar
De testimonio unius hominis non accipiendo.
(Cplio1.315)
nicht lesbar
Ut contra episcopos nullus graviter aut leviter agat.
(Cplio1.316)
nicht lesbar
Quod per spiritum remissio fit peccatorum.
(Cplio1.317)
nicht lesbar
De IIII vitiis quę fidem catholicam commaculant.
(Cplio1.318)
nicht lesbar
Quod universalis sancta dei ęcclesia unum corpus, eiusque caput Christus sit.
(Cplio1.319)
nicht lesbar
Quod eiusdem ęcclesie corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis [l].
(Cplio1.320)
nicht lesbar
Ut Corepiscopi modum mensurę qui in sacris canonibus prefixus est non accedat [m].
(Cplio1.321)
nicht lesbar
De corepiscopis qui in vicis commorantur.
(Cplio1.322)
nicht lesbar
De honore et obedientie episcoporum et reliquorum sacerdotum.
(Cplio1.323)
nicht lesbar
De IIII neglegentiis sacerdotum.
(Cplio1.324)
nicht lesbar
De presbyteris qui in suis domibus feminas habent.
(Cplio1.325)
nicht lesbar
De presbyteris qui secundum statura canonum vicili fiunt.
(Cplio1.326)
nicht lesbar
Quod conversatio sacerdotalis testes vitę probabiles habeat.
(Cplio1.327)
nicht lesbar
Ut episcopi in rebus ęcclesie circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant, et ut discretionis modum teneant.
(Cplio1.328)
CLXXVI
Quod nulli episcopi sibi subiectos canonicos, monachos, et sanctimoniales neglegant.
(Cplio1.329)
CLXXVII
De episcopis, abbatibus, et sacerdotibus qui propria loca relinquunt [n].
(Cplio1.330)
CLXXVIII
De laicorum clericis.
(Cplio1.331)
CLXXVIIII
De monachis et presbyteris sive clericis qui passim palacium adeunt [o].
(Cplio1.332)
CLXXX
Ut non sit sanguinis Christianorum temeraria effusio.
(Cplio1.333)
CLXXXI
De abbatibus canonicis et regularibus, abbatissis.
(Cplio1.334)
CLXXXII
Ut capellę absque iussu sive permissu proprii episcopi non fiant. ||fol. 83v||
(Cplio1.335)
nicht lesbar
Ut omnes qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.
(Cplio1.336)
LXXXIIII
Ut siquis ministros ęcclesie iniuriaverit, hoc tripliciter componatur [p].
(Cplio1.337)
CLXXXV
Ut siquis contumax reverentiam ęcclesiarum non habet, quingentos componat solidos.
(Cplio1.338)
CLXXXVI
Ut cuncta quę circa ęcclesias earumque ministros antiquitas sancta statuit, inviolata persistant [q].
(Cplio1.339)
CLXXXVII
De prediis deo dicatis.
(Cplio1.340)
CLXXXVIII
De eo qui die dominico opera servilia fecerit.
(Cplio1.341)
CLXXXVIIII
De his qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.
(Cplio1.342)
nicht lesbar
De eo qui alienum servum ad furtum suaserit.
(Cplio1.343)
nicht lesbar
De fure nocturno tempore capto.
(Cplio1.344)
nicht lesbar
De eo qui de fure nesciens aliquid comparaverit.
(Cplio1.345)
nicht lesbar
De eo qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit [r].
(Cplio1.346)
nicht lesbar
De eo qui occiderit alterius animal, et non negavit.
(Cplio1.347)
nicht lesbar
De eo qui furtivam rem scienter emerit.
(Cplio1.348)
nicht lesbar
De eo qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit [s].
(Cplio1.349)
nicht lesbar
De sacramentis leviter non iurandis.
(Cplio1.350)
CXCVIII
De eo qui contra caput alterius falsa suggesserit.
(Cplio1.351)
CXCVIIII
De eo qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit.
(Cplio1.352)
CC
Ut siquis servum iniuste accusaverit alienum [t], domino simile mancipium pro hoc facto reddat.
(Cplio1.353)
CCI
De via publica.
(Cplio1.354)
CCII
De via convincinali.
(Cplio1.355)
CCIII
De eo qui fontem coinquinaverit.
(Cplio1.356)
nicht lesbar
De eo cui aurum vel argentum aut ornamenta commendata fuerint [u].
(Cplio1.357)
nicht lesbar
Ut rem in contentione positam non liceat vendere. ||fol. 84r||
(Cplio1.358)
nicht lesbar
De eo qui servum suum vendiderit.
(Cplio1.359)
CCVII
De eo qui peculio suo fuerit redemptus.
(Cplio1.360)
CCVIII
De eo qui causam alterius tulerit de loco suo.
(Cplio1.361)
CCVIIII
De eo qui alicuius mortuum reppererit.
(Cplio1.362)
CCX
De venditionibus vili precio detractis vel vitiosis.
(Cplio1.363)
CCXI
Ut qui arras dederit pro quacumque re, precium redde conpelletur [v].
(Cplio1.364)
CCXII
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet.
(Cplio1.365)
CCXIII
De eo qui res alienas vendiderit.
(Cplio1.366)
CCXIIII
De eo qui alicuius quadrupedi unum oculum excusserit.
(Cplio1.367)
CCXV
De eo qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.
(Cplio1.368)
CCXVI
De eo qui scripturam protulit, ut veritatem eius testibus probet.
(Cplio1.369)
CCXVII
Ut quicquid provinciabus fuerit relaxatum per beneficio principali exactore non requiratur.
(Cplio1.370)
CCXVIII
Ut presbyteri criminosi ad synodum venientes inmedio collocentur [w].
(Cplio1.371)
CCXVIIII
Ut unusquisque presbyter missa cum sandaliis celebret.
(Cplio1.372)
CCXX
Ut presbyter die dominico cum benedicta aqua procedat.
(Cplio1.373)
CCXXI
De locis monasterium vel edificiis providendis.
(Cplio1.374)
CCXXII
De hospitalitate et cura pauperum.
(Cplio1.375)
CCXXIII
Ut adiutorium agere inpendatur his qui ministerium ęcclesiarum adimplent [x].
(Cplio1.376)
CCXXIIII
Ut nullus episcopus vel abbas vel per premia suis hominibus beneficia dent vel auferant.
(Cplio1.377)
CCXXV
Ut consiliarii regis munus non accipiant ob beneficium aliis impetrandum [y].
(Cplio1.378)
CCXXVI
Ut clericus vel monachus vel sanctimonialis non accusetur ad iudicium civile.
(Cplio1.379)
CCXXVII
De monacho qui monasterium suum dimiserit.
(Cplio1.380)
CCXXVIII
De servo in monasterio recepto. ||fol. 84v||
(Cplio1.381)
nicht lesbar
De monachis laicis factis.
(Cplio1.382)
nicht lesbar
De ęcclesia ędificanda.
(Cplio1.383)
nicht lesbar
De eo qui in domo sua oratorium fecerit.
(Cplio1.384)
nicht lesbar
De electione abbatisse.
(Cplio1.385)
CCXXXIII
De diaconissa vel deo devota.
(Cplio1.386)
CCXXXIIII
De restituendo monasterio.
(Cplio1.387)
CCXXXV
De litigatoribus.
(Cplio1.388)
nicht lesbar
De scenicis [z].
(Cplio1.389)
CCXXXVII
De prescriptione LX annorum.
(Cplio1.390)
CCXXXVIII
Ut nemo audeat episcopum aut sacerdotem vel clericum aput publicos iudices accusare [a].
(Cplio1.391)
CCXXXVIIII
De absentibus non iudicandis.
(Cplio1.392)
nicht lesbar
Ne nullus sacerdos iudicetur nisi presentes sint ipsius causatores, idemque legitimi [b].
(Cplio1.393)
CCXLII
Ut vita accusantium primo discutiatur.
(Cplio1.394)
CCXLIII
De testibus requirendis in accusatione clericorum.
(Cplio1.395)
CCXLIIII
De culpabili persona non recipienda.
(Cplio1.396)
CCXLV
De non iudicando quicquam ante examinatam causam.
(Cplio1.397)
nicht lesbar
De non iudicando maiore a minore.
(Cplio1.398)
nicht lesbar
De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.
(Cplio1.399)
nicht lesbar
De eo qui frequenter litigat, ut non recipiatur absque exanime.
(Cplio1.400)
nicht lesbar
De rimando enucleatim causa in iudicio et sepe ventilando [c].
(Cplio1.401)
nicht lesbar
De his qui se putant per testes redemptos ad sacerdotum adcusationem admitti, ut non admittantur nisi omni suspicione caruerint [d].
(Cplio1.402)
nicht lesbar
Ut nullus contra religionem faciat.
(Cplio1.403)
nicht lesbar
Quod laicis non sit de religione presumendum.
(Cplio1.404)
nicht lesbar
Ut liceat maiores iudices appellare quociens necessitas ingruerit [e].
(Cplio1.405)
nicht lesbar
De iniusto iudicio, principis metu vel iussu terminato, causando [f]. ||fol. 85r||
(1.0)
nicht lesbar [g]
(1.1)
nicht lesbar
fehlt

Zacharias papa universis episcopis, presbyteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam Ducibus, comitibus, omnibusque deum pertinentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis. Referente nobis reverentissimo atque sanctissimo fratre [h] nostro Bonifacio episcopo quod dum synodus adgregata esset in provincia vestra iuxta nostram communtionem, mediantibus filiis nostris Pippino et Karlomanno principibus nostris, peragente etiam vice nostro metropolitano Bonifacio, Dominus illuminasset corda vestra cum principibus nostris in predicationem eius, ut omnibus communitionibus eius obediretis, et falsos et scismaticos et homicidas et fornicarios a nobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti deo gratias egimus, et pro vobis incessanter sumus orantes, ut qui cępit in vobis opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecro enim omnes vos coram deo ut eius communitionibus firmiter obediatis. Ipsum enim vice nostram in partibus illis ad predicandum constitutum habemus, ut vos, deo propicio, ad viam perducat rectitudinis, et a cunctis facinoribus salvi esse possitis. Haubuimus enim, peccatis facientibus, nunc usque falsos et erroneos sacerdotes. Unde et pagane gentes vobis pugnantibus prevalebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur ubi sacerdotes una hora dominica pertractant misteria et christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et post christianos, quibus ||fol. 85v|| hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum predicare, propriis sacrilegisque manibus necant; Precipue eis dicente Domino: Vos estis sal terrę. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nichilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum hęc ita sint, et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis sacerdotes, ut sacri precipiunt canones, et nostra vice predicat praefatus Bonefacius frater noster, et ei in omnibus obedientes extiteritis, nulla gens ante conspectum vestrum stabit; sed corruent ante faciem vestram omnes pagane gentes, et eritis victores; insuper et bene agentes, vitam possidebitis ęternam. Vos autem, karissimi fratres, qui estis veri sacerdotes, vel sub regali discipline constituti, sic vosmetipsos exhibete ut certe ministros dei et dispensatores ministeriorum dei, ut non vituperetur ministerium nostrum, ne fiat in vobis sicut scriptum est: Erit, sicut populus, sic et sacerdotes. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus, aut qualis a deo expectatur retributio? Sed sic vos corrigite ut veri sacerdotes et tales ad sacerdocium perducite ut et a vobis et illis testimonium maneat bonum ab his qui fortis sunt; quatinus ab hominibus adquiratis vobis laudem, et a deo mercedis premium in ęterna beatitudine precipere mereamini, Eo quodque per vos ad Christi ducti sunt rectam fidem, innoxios ||fol. 86r|| habentes sacerdotes. Ad synodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate ęcclesie; ut si quid adversi acciderit, radicibus amputetur, et dei ęcclesia maneat inconcussa. BENE VALETE.

(1.2)
nicht lesbar
Incipit synodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto [Bonifacio] [i] et Francorum episcopis sub [k]

In nomine domini nostri Iesu Christi. Ego Karlomannus dux et princeps Francorum Anno ab incarnatione Christi DCCXLII. XI videlicet kxxxl marxxxt, cum consilio servorum dei et optimatum meorum [l], episcoporum qui in regione mea sunt cum presbyteris ad concilium et synodum pro timore Christi congregavi, id est, Bonifacium archiepiscopum, et Burchardum, et Regenfridum, et Guntarium, et Vuitbaldum, et Dadanum, et Eddanum, ac reliqos Episcopos, cum presbyteris eorum, ut mihi consilium dedissent [m] quomodo lex dei et ęcclesiastica religio recuperetur, quę in diebus preteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus christianus ad salutem animę pervenire possit, et per falsos sacerdotes deceptus non pereat et per consilium sacerdotum et optimatum meorum ordinavimus per civitates episcopos, et constituimus super eos archiepiscopum Bonifacium, qui est missus sancti Petri. Statuimusque per annos singulos synodum congregare, ut nobis presentibus canonum decreta et ęcclesiae iura restaurentur, et religio christiana emendetur et fraudatas pecunias ęcclesiarum ęcclesiis restituimus et reddidimus. Falsos vero presbyteros et adulteros vel fornicatores diaconos et clericos de pecunias [n] ęcclesiarum abstulimus et degradavimus et [o] ad penitenciam coegimus. ||fol. 86v|| Servis dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantummodo qui propter divinum ministerium, missarum [p] scilicet [q] per omnia sollempnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt; idest, unum vel duos episcopos cum capellanis presbyteris princeps secum habeat, et unusquisque prefectus unum presbyterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare pęnitentiam possit. Necnon et illas venationes et silvaticos vagationes cum canibus omnibus servis dei interdiximus. Similiter accipitres et falcones non habeant. Decrevimus [r] iuxta sanctorum canones ut unusquisque presbyter in parrochia habitans episcopo subiectus sit illi in cuius parrochia habitat, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive dae baptismo, seu de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico episcopus circumeat parrochiam ad populos [s] confirmandos, presbyter semper preparatus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi qui ibi confirmari debet. Et in cęna domini semper novum crisma ab Episcopo querat. Ut episcopo testis adsistat castitatis et vitę et fidei et doctrine illius. Statuimus etiam ut secundum cautelam omnes undecumque supervenientes ignotos episcopos vel presbyteros ante probationem synodalem In ęcclesiasticum ministerium non admitteremus. Decrevimus quoque ut secundum canones unusquisque Episcopus in sua parrochia sollicitudinem habeat, adiuvante graphione ||fol. 87r|| qui defensor ęcclesie est, ut populus dei paganias [t] non faciat; sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias, quas [u] stulti homines iuxta ęcclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martirum vel confessorum domini, et suos sanctos ad iracundiam provocantes, sive illos sacrilegos ignes quos nec fratres vocant, sive omnes, quecumque sunt, paganorum observationibus diligenter prohibeant. Statuimus similiter ut post hanc synodum, quę fuit xi kalendas maias, ut quisquis servorum dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, ut in carcere pęnitenciam faciat in pane et aqua et si ordinatus presbyter sit, ii annos in carcere permaneat, et antea flagellatus et scorticatus videatur et post hęc episcopus adaugeat. Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum ceciderit, post terciam verberationem in carcerem missus, vertentem annum ibi pęnitentiam agat. Similiter et nonne [v] velate eadem pęnitencia contineantur, et radantur capilli capitis earum. Decrevimus quoque ut presbyteri vel diaconi non sagis, laicorum more, sed casulis utantur rite servorum dei. Et nullus in domo sua mulierem habitare permittat et ut monachi et ancillę dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti cenobio vel synodochia sua ordinare, gubernare, et vivere studeant, et vitam propriam degere secundum predicti patris ordinationem non negligant.

||fol. 87v||
(1.3)
nicht lesbar
fehlt

odo [w] in hoc synodali conventu, qui congregatus est kaxxxl marxxxt in loco qui dicitur Liptinas, omnes venerabiles sacerdotes dei et comites et prefecti prioris synodi [x] decreta consentientes firmaverunt, seque ea implere velle et observare promiserunt. Et omnis ęcclesiastici ordinis clerus, episcopi, et presbyteri, et diaconi, cum reliquis Clericis, suscipientes antiquorum patrum canones, promiserunt se velle ęcclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero et monachi receperunt regulam sancti patris Benedicti ad restaurandam normam regularis vitę. Fornicatores vero et adulteros, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinquinaverunt, precipimus inde tollere et ad pęnitentiam redire. Et si [y] post hanc definitionem in crimen fornicationis vel adulterii ceciderint, prioris synodi iudicium sustineant. Similiter et monachi et nonnę. Statuimus quoque cum consilio servorum dei et populi Christiani, propter imminentia bella et persecutiones ceterarum gentium quę in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ęcclesialis pecunię in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia dei aliquanto tempore retineamus, ea condicione, ut annis singulis de unaquaque causa solidus, idest [z], duodecim denarii ad ęcclesiam vel monasterium reddantur; Eo modo ut si moriatur ille cui pecunia commodata fuit, ęcclesia cum propria pecunia revestita sit; Et iterum, si necessitas cogat aut princeps iubeat, precarium renovetur, et rescribatur novum et omnino obser||fol. 88r||vetur ut ęcclesie vel monasteria penuriam et paupertatem non paciantur quorum pecunia in precario prestita sit. Sed si paupertas cogat, ęcclesie et domui dei reddatur integra possessio. Similiter precipimus ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, quę non sunt legitima, prohibeantur, et emendentur episcoporum iudicio; et ut mancipia Christiana paganis non tradantur. Decrevimus quoque, quod et pater meus ante precipiebat, ut qui paganas observationes in aliquam rem fecerit, multetur et dampnetur XV solidis. [a]

(1.6)
IIII
fehlt

Siquis baptizatus est a presbytero non baptizato, et sancta trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius papa dixit inpositione vero manus indiget. Georgius episcopus romanus et Iohannes Sacellarius senserunt.

(1.7)
V
fehlt

Siquis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiet. Georgius sensit.

(1.8)
VI
fehlt

Qui propter faidam fugiunt in alias patrias, et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa mulier accipiant alterum coniugium. Georgius sensit.

(1.9)
VII
fehlt

Si homo incestum commiserit cum deo sacrata, aut cum matre sua, aut cum matrina sua de fonte et confirmatione, aut cum matre et filia, aut cum duabus sororibus, aut cum matris filia, aut cum sororis filia, aut cum nepta, aut cum consobrina [b], aut subrina [c], aut amita vel matertera, aut cum his quibus canones prohibent copulare, de istis criminibus pecuniam suam perdat, si habuerit. ||fol. 88v|| Et si hęc emendare noluerit, nullus eum recipiat, nec cybum donet. Et si fecerit, LX solidos domno regi componat, usque dum ipse homo correxerit. Et si pecuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque ad satis factionem. Si autem servus aut libertus est, vapuletur plagis multis. Et si dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse LX solidos domno regi componat. De reliquis vero propinquis iuxta constituta sanctorum patrum et iuxta decreta canonum iudicetur.

(1.10)
VIII
fehlt

Si ęcclesiastici viri supradicta facinora commiserint, si honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum; minores vero vapulentur, aut in carcerem mittantur.

(1.11)
VIIII
fehlt

De presbyteris et clericis sic ordinavimus, ut archidiaconus episcopi eos ad synodum convocet. Et siquis ire contempserit, tunc comes, iussione episcopi monitus, eum destringere faciat, ita ut ipse presbyter aut defensor suus LX solidos componat, et ad synodum postea velit nolit veniat, et episcopus ipsum presbyterum vel clericum iuxta canonicam [d] auctoritatem diiudicare [e] faciat. Solidi vero lx de ipsa causa in sacellum domni regis adveniat.

(1.12)
X
fehlt

Si aliqua persona per violentiam presbytero aut clerico vel misso episcopo [f] incestuosum contradixerit, tunc comes ipsam personam per fideiussores positam ante regem faciat venire una cum missis episcopi ut domnus rex ita eos constringat ut ceteri emendentur.

(1.13)
XI
fehlt

Ut illi homines qui rebus ęcclesiasticas per verbum domni ||fol. 89r|| regis tenent, sic ordinatum est, ut illas ęcclesias unde sunt, vel illas domos episcopi vel monasterii cuius esse noscuntur, iuxta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant, et illos censos [g] vel illas decimas ac annonas ibidem dare pleniter debeant sicut eis advernum ordinavimus et qui hoc non fecerit, ipsas res perdat.

(1.14)
XII
fehlt

Ut hi qui illos vicos vel illas ęcclesias tenent, illos census vel illam cęram quę longo tempore ad illud episcopium reddider, modo sic ordinavimus ut sic faciant. Et qui hoc non fecerit, lx solidos componat.

(1.15)
XIII
fehlt

Ut emunitates pleniter conservatę sint.

(1.16)
XIIII
fehlt

Ut omnes iusticias faciant, tam publici, quam ęcclesiastici. Et si [h] aliquis homo ad placitum venerit pro causa sua, et antea suo episcopo suisque ministris quę ęcclesiastica sunt, et quę secularia suo comiti non [i] innotuerit in mallo ante rachinburgios, et hoc sustinere noluerit quod ipsi legitime iudicaverint, si pro istis causis ad palacium venerit, vapuletur. Et si maior persona est, legem exinde faciat.

(1.17)
XV
fehlt

Si ęcclesiastici viri ad palatium venerint de eorum causis se reclamare, nisi super eorum seniore, vapulentur, nisi senior suus eos pro causa sua trans miserit.

(1.18)
XVI
fehlt

Mulier si sine licentia viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiet eam iterum ad coniugium.

(1.19)
XVII
fehlt

Siquis filiastram suam contra voluntatem ipsius et matris et parenti dederit viro ingenuo aut ęcclesiastico vel servo, et illa noluerit habere ipsum, et reliquerit ||fol. 89v|| eum, potestatem habeant parentes illius dare illi alium maritum et si iam maritum habet, non separetur.

(1.20)
XVIII
fehlt

[k] femina ingenua accipit servum et, sciens quod servus esset, habeat eum. Una lex erit et viro et femine.

(1.21)
XVIIII
fehlt

Siquis homo habens mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea, ille frater vel illa femina qui adulterium perpetraverunt, interim quod vivunt, nunquam habeant amplius coniugium. Ille vero cuius uxor fuit, si vult, potestatem habet uxorem accipere aliam.

(1.22)
XX
fehlt

Quod non oporteat sacerdotes vel clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et [l] secularia negotia convolare.

(1.23)
XXI
fehlt

Presbyteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertentent.

(1.24)
XXII
fehlt

Siquis oblata dederit vel acceperit preter episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit anathema sit.

(1.25)
XXIII
fehlt

Cum excommunicatis non licere communicare. Nec cum his qui per domos veniunt, devitantes orationes ęcclesie, simul orandum esse. Ab alia ęcclesia non suscipiendum qui in alia minime congregatur.

(1.26)
XXIIII
fehlt

Siquis ęcclesiam Dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam sediciosus per civitates exteras opprimatur.

(1.27)
XXV
fehlt

Monachos [m] per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo suo, et quietem diligere, et intentos esse [n] tantummodo ieiunio et orationi, in locis quibus renuntiaverunt seculo permanentes. Nec [o] ecclesiasticis vero nec [p] ||fol. 90r|| secularibus negotiis [q] communicent, [r] vel in aliquo sint molesti, propria monasteria deserentes; nisi forte eis precipiatur, propter opus necessarium, ab episcopo civitatis.

(1.28)
XXVI
fehlt

Clericum permanere in ęcclesia oportet cui in inicio ab episcopo pretitulatus ac sortitus est, et ad quam configit quasi ad optiorem. hoc autem refutantes, revocari debere ad suam ęcclesiam in qua primitus ordinatus est, et ibidem tantummodo ministrare. Siquis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere.

(1.29)
XXVII
fehlt

Episcopum convenit civitatis conpetentem monasteriorum [s] providentiam agere [t]

(1.30)
XXVIII
fehlt

Siquis excommunicatus fuerit pro suo neglecto, et tempore excommunicationis suę ante audientiam communicare presumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sentenciam.

(1.31)
XXVIIII
fehlt

Placuit ut presbyteri non vendant rem ęcclesie ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.

(1.32)
XXX
fehlt

Manumissiones in ęcclesia [u] sunt celebRandae.

(1.33)
XXXI
fehlt

Defensores ęcclesiarum adversus potentias secularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi.

(1.34)
XXXII
fehlt

Nulli sacerdoti liceat canones ignorare. [v]

(1.38)
XXXIII
fehlt

Usuram non solum clerici sed nec laici christiani exigere debent.

(1.39)
XXXIII
fehlt

Comites ministris ęcclesie eorumque ministeriis, ut hoc [w] plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtine possunt [x], adiutores in omnibus fiant. et quicumque prima et secunda vice de his admonitus a comite ||fol. 90v|| non se correxerit, volumus ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continet [y].

(1.40)
XXXV
fehlt

Ut presbiteri non ordinentur priusquam examinentur. Et ut ante ordine pleniter et studiosissime impleantur qualiter se a viciis cavere debeant, et qualiter subditos doceant; ne torpentes vel ebetes in doctrina sancta [z] vicio male fame eorum neglectu vel aliqua mala similitudine, quod absit, aspergantur: quoniam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius [a] ministri [b] nutii [c] esse noscuntur, quia nimis graviter peccant qui sacerdotes [d] et ministros Christi detrahunt. Quoniam, testante evvangelica tuba, melius est unicuique ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis, Christi [e] ministris. Et alibi: qui vos recipit, me recipit; Et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis [f] et scandali peccatum omnes summopere caveant obnixe monemus et coram deo testamur et sicut dei fideles rogamus ne Christi detrahant ministris. Similiter et Christi domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus ne locum subditis subditis tribuant detrahendi, quia qui detrahit fratrem suum, homicida est; Et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et precipue rogamus ne fiat; ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis ||fol. 91r|| iudicare decrevimus, sic et de illis qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint peragi domino annuente decrevimus, ut pax ęcclesiarum, in quantum dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum. [g]

(1.59)
XXXVI
fehlt

Ut omnes presbyteri, diaconi, et subdiaconi sub potestate episcopi maneant.

(1.60)
XXXVII
fehlt

Ut nullus presbyter presumat in alia parrochia baptizare nec missam celebrare sine iussione episcopi in cuius parrochia est et omnes presbyteri ad concilium episcopi conveniant. Et si hoc quod superius comprehensum est facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur tam ipsi quam et defensores eorum. [h]

(1.61)
XXXVIII
fehlt

Siquis non confitetur dei verbum passum carne, et crucifixum carne, et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificatur ut deus, anathema sit.

(1.62)
XXXVIIII
fehlt

Siquis presbyter ab episcopo suo degradatus vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comitatu facere presumpserit, et postea ab episcopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat [i] esse excommunicatum similiter. Quicumque clericus vel laicus aut femina incestum commiserit, et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis qualis sit modus istius excommunicationis, in ęcclesiam non debet intrare, nec cum ullo christiano cybum nec potum sumere; nec eius munera quisquam accipere debet, vel [k] osculum porrigere, nec in oratione se iungere, nec ||fol. 91v|| salutare, ante quam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis reclamaverit quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem diiudicetur; et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus hoc minime emendare potuerit, regis iudicio exilio condepmnetur. [l]

(1.98)
XL
fehlt

De his qui sine consensu episcopi presbyteros in ęcclesiis suis constituunt, vel de ęcclesiis eiciunt, et ab episcopo vel aquolibet misso dominico admoniti obedire noluerint [m] [n] ut bannum nostrum revvadiare cogantur, et per fideiussores ad placitum nostrum venire iubeantur [o] ; et tunc nos decernamus utrum nobis placeat ut aut illum banuum persolvant aut aliam armiscaram sustineant.

(1.99)
XLI
fehlt

De ęcclesiis qui inter coheredes divisę sunt consideratum est quatinus secundum providentiam et ammonitionem episcopi ipsi coheredes eas voluerint tenere, et honerare faciant. Sin autem hęc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat utrum eas ita consistere permittat, aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ęcclesie pertinentes ita divise fuerint invente, ut describantur, et nobis renuntientur.

(1.100)
XLII
fehlt

De manso ad ęcclesiam dato, de quo aliqui homines vel contra cuncta statuta sibi servicium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc quod inde subtractum est presbyteris cum sua lege restituere faciant.

(1.101)
nicht lesbar
fehlt

De decimis quę populus dare non vult nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat. Et siquis ||fol. 92r|| contemptor inventus fuerit, et nec episcopum nec comitem audire voluerit, sin [p] homo fuerit, ad presentiam nostram venire compellatur, ceteri vero distringantur ut inviti ęcclesiae restituant qui voluntarie dare neglexerunt. [q]

(1.108)
XLIIII
fehlt

De observatione preceptorum nostrorum et immunitate precipimus ut ita observentur sicut a nobis et antecessoribus nostris constitutum est.

(1.109)
XLV
fehlt

De locis iam dudum sacris et nunc spurcitia fedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur.

(1.110)
XLVI
fehlt

Ubicumque commutationes tam tempore nostro quam genitoris nostri legitime et rationabiles atque utiles ęcclesiis dei factę sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommodę atque inrationabiles factę sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque quod dedit. Ubi vero mortua manus inter iacet, aut alia quelibet causa, quę rationabilis non esse videatur, inventa fuerit, diligenter describatur, et ad nostram noticiam perferatur.

(1.111)
XLVII
fehlt

Aecclesiam in qua mortuorum cadavera infidelium sepelientur sanctificare non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora, et rasis vel lotis lignis eius, rehedificetur. Si hęc consecrata prius fuit, missas in ea celebrare licet; si tamen fideles fuerint qui in ea sepulti sunt [r]

(1.112)
XLVIII
fehlt

Laicus non debet in ęcclesia lectionem recitare, nec all dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine all.

(1.113)
XLVIIII
fehlt

Episcopo licet votum solvere, si vult.

(1.114)
L
fehlt

Presbytero non licet peccatum episcopi prodere, quia super eum est. [s]

||fol. 92v||
(1.116)
LI
fehlt

Ut nemo sacerdotum populi sibi peccata confitentium [t] sine auctoritate canonum iudicare presumat et [u] ut quando unicuique quisquam sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta predictam canonicam modum pęnitentiae tribuit, nisi comam dimiserit aut habitum mutaverit, manus ei [v] secundum canonicam auctoritatem [w] imponat cum orationibus quę in sacramentorio ad dandam pęnitentiam continentur. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, et occulte fiat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit, publice ac manifestę fiat, et publice coram ęcclesia iuxta canonicas [x] peniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem pęnitentiam occulte vel manifeste, canonice reconcilietur, et manus eius cum orationibus quę in sacramentorio ad reconciliandum pęnitentem continentur imponatur; ut divitiis [y] precibus et miserationibus absolutus a suis facinoribus esse mereatur: Quoniam sine manus impositione nemo absolvitur ligatus. Et ideo dominus et magister noster discipulis suis ac successoribus [z] eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi habeant potestatem, et pęnitentiam condigne agentes absolvi atque peccata cum divina invocatione dimitti queant. Nec mirum hoc quasi [a]. homines suis servis dant potestatem de subditis ligandi atque solvendi vel nocendi et adiuvandi aput se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative [b] potestatem prepositis sanctę ęcclesie dedit dicens: Accipite spiritum ||fol. 93r|| sanctum. quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. Et reliqua.

(1.117)
LII
fehlt

In concilio carthaginensi [c] de eadem re precipitur ut si cuiusquam penitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit ęcclesiam, ante absida manus ei imponatur. Et alibi in canonibus vel in decretalibus leonis pape precipitur de eadem re, ut absolutio penitentum per manus impositionem episcoporum supplicationibus fiat et reliq [d] multa talia et horum similia.

(1.118)
LIII
fehlt

Penitentes qui infirmitate viaticum eucharistie acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.

(1.119)
LIIII
fehlt

Multiplex misericordia dei ita lapsis humanis subvenit ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per penitentię medicinam spes vitę reparetur ęternae, Et qui regenerationis dona violarunt, proprio se iudicio condempnantes, ad remissionem criminum perveniant; Sic divinę voluntatis presidiis ordinatis ut indulgentiam dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtineri. Mediator enim dei et hominum dominus iesus christus hanc prępositis ęcclesie tradidit potestatem ut et confitentibus pęnitentię sanctionem darent, et ab eadem salubri satis factione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admittent. Cui itaque opere [e] incessabiliter intervenit ipse salvator, qui numquam his abest, sicut ipse ait: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur ut si qis [f] per servitutem nostram bono ordine et grato impletur ||fol. 93v|| effectu, non ambigamus per spiritum sanctum nobis [g] fuisse donatum. Si autem aliquis eorum pro quibus domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo, munere indulgentię presentis exciderit, et prius quam ad constituta [h] remedia perveniat temporalem vitam humana [i] conditione finierit, quod manens in corpore non recepit Consequi exutus carne non poterit. idcirco non necesse est nos eorum qui obedierint [k] merita actusque discutere, cum dominus noster, cuius iudicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non scivit [l], suę iustitię reservabit, Ita potestatem suam timeri volens ut hic error omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut neglegentibus accidit nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His autem qui tempore necessitatis, periculis urguentibus, presidium penitentię et mox reconciliationis implorant, nec satis factio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda: quia misericordię dei nec mensuras possumus ponere nec tempor [m] definire, Aput quem nullus [n] patitur venire [o] moras conversio, dicente dei spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud dominum misericordia est, et copiosa aput eum redemptio. In dispensandis itaque dei donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrimasque neglegere, cum ||fol. 94r|| pęnitendi affectionem ex dei credamus inspiratione conceptam, dicente apostolo: Nec forte det illis deus pęnitenciam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

(1.120)
LV
fehlt

Siquis in periculo vel in pace aut infirmitate penitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori eius eucharistia. [p]

(1.121)
LVI
fehlt

Ut penitens ostensis necessariis pęnitentię fructibus [q] legitimam [r] communionem cum reconciliatoria manus impositione [s] percipiat.

(1.122)
LVII
fehlt

Penitentes, tempore quo penitentiam petunt, impositionem manus super capud et cilicium a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.

(1.123)
LVIII
fehlt

Omni tempore ieiunii manus penitentibus a sacerdotibus imponatur [t].

(1.124)
LVIIII
fehlt

Nec absolvendos lapsos in fide credamus nisi per impositionem manus episcopi.

(1.125)
LX
fehlt

Placuit his qui accepta pęnitentia [u] ante reconciliationem [v] migrant ad dominum communicari, pro eo quod honoraverunt pęnitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine pęnitentum, ut legitimam communionem statuto tempore reconciliationis [w] et manus impositionis [x] episcopi, vel, eius iussu, presbyteri, recipiant. [y]

(1.127)
LXI
fehlt

Criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum inpositionibus eorumque supplicationibus iuxta canonum stituta placuit purgari, ita ut nemo sine manus impositione episcopi, aut, eius iussu, alicuius presbyteri, se credat esse ||fol. 94v|| a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum si absolutio peccatorum per manus inpositionem precibus fit sacerdotum, Cum dominus in veteri lege super capud hostię manus sacerdotis pręceperit imponi. Etenim sicut [z] per illam hostiam, ita nunc per invocationem spiritus sancti, qui est remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum [a] inpositionem supplicationibus eorum [b] remittuntur peccata. Nunc [c] quando dominus Lazarum suscitavit, ait discipulis: Tollite lapidem, subauditur [d], ut mortuus surgat, Dans exemplum ut sicut ipse [e] manibus tollunt lapidem ut mortuus surgat, ita et ipsi [f] et successores eorum manus penitentibus inponant, ut per inpositionem manuum suis precibus mortuum de sepulchro, id est, peccatorem de viciis, surgere et relevare faciant, Et sicut illi predictum Lazarum institis, id est, funibus conligatum, iubente domino, qui ait solvite illum, et sinite, abire [g], ita iusti [h] eorum supplicationibus auxiliante domino, et comitante spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus inpositionem peccatorum solvunt vincula, eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent, et absolutos ire permittant.

(1.128)
LXII
fehlt

[U]t secundum formam canonicam penitentibus detur pęnitencia, et prius eos a communione [i] suspensos ad officium ęcclesie excubare faciant, et inter reliquos penitentes ad manus inpositionem crebro recurrere. Expleto autem satis factione tempore sacerdotali praece per manus inpositionem, iuxta ordinem sacramentorum et canonum ||fol. 95r|| reconcilient pęnitentes et sacra communione confirment.

(1.129)
fehlt
fehlt

Qui a communione separantur in locis quibus seclusi fuerant, per manus inpositionem recipiantur in communionem. nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus inpositione credat; sed per manus inpositionem precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet eius ęcclesię.

(1.130)
LXIIII
fehlt

Qui pęnitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus est. Sed si proiecto [k] mortis urget periculum, pęnitentia per manus inpositionem accepta, statim et reconciliatio adhibenda est, Ne prius ab humanis rebus aeger abscedat quam donum reconciliationis accipiat, Sicque sub prestibus quodammodo dolori detur esse perpetuum, si precisum ab ęcclesie membris eum qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a presenti vita mortis natura subduxerit. Unde, iuxta pape Leonis dictum, his qui in tempore necessitatis et in periculi urguentis instantia presidium pęnitentię remedium implorant, nec satis factio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordię dei nec mensuras possumus ponere nec tempora [l] definire. De his autem qui accepta pęnitentia, ante quam reconcilientur [m], ab hac vita recesserint, quamquam diversitas preceptorum de hoc capitulo [n] habeatur, Illorum tamen nobis sententia placuit qui, multiplices numero, huiusmodi humanius decreverunt, Ut et memoria talium in ęcclesiis commendetur, et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur. ||fol. 95v||

(1.131)
LXV.
fehlt

Item confirmatum est ut si quando presbyteri vel diaconi in aliqua graviori culpa con vi cti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tamquam penitentibus vel tamquam fidelibus laicis imponatur neque permittendum ut rebaptiza [o] ad clericatus gradum promoveantur.

(1.132)
LXVI
fehlt

De pęnitentibus qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus penitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, v feria ante pascha eis remittendum romane ęcclesie consuetudo demonstrat. Ceterum de pondere ęstimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut adtendat ad confessionem penitentis et ad fletus atque lacrimas corrigentis, quantum iubere dimitti cum viderit congruam satis factionem. Sane Siquis ęgritudinem inciderit, atque usque desperationem devenerit, ei est ante tempus paschale relaxandum, ne de seculo absque communione discedat.

(1.133)
LXVI
fehlt

Qui convivio solo gentilium et aescis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et crebris manus impositione purgari; Ut deinceps ab idolo titis [p] abstinentes, sacramentorum Christi possunt esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per penitentiam publicam et per manus inpositionem sacerdotali prece sint reconciliati, non oportet ammitti. Tempor [q] penitudinis habitu moderatione sunt constituendi prout conversorum animos sacerdotes inspexerint esse devotos, Pariter etiam habentes ętatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut ęgritudinum [r] ||fol. 96r|| respicientes necessitates; in quibus siquis ita gravi [s] urgeatur ut dum adhuc penitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem, id est, per manus inpositionem, absolutione precum sacerdotalium, communionis gratia subveniri.

(1.134)
LXVII
fehlt

Pęnitentes qui ex gravioribus pęnitentiam gerunt, si ex corde [t] pęniteant, sicut nicena synodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, V vero vel VII annis subiaceant inter pęnitentes manibus sacerdotum. Duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre; Sed tantummodo populis in oratione socientur [u]. nec confundantur deo colla submittere qui eum non timuerunt abnegare. Quod si, utpote mortales, intrametas prescripti temporis cęperit vitę finis urguere [v], subveniendum est implorantibus, seu ab episcopo qui pęnitentiam dedit, seu ab alio, qui [w] tamen data esse probaverit, aut similiter a presbitero, iussu aut [x] iussu [y] proprii episcopi, per manus inpositionem, absolutione [z] precum sacerdotalium, viaticum abeunti [a] de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a pueritate vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur ętatis, aliquamdiu sub manus inpositione decentis reddenda communio est. Quod si ante prefinitum pęnitencię tempus, despecti [b] a medicis, aut evidentibus mortis pressis [c] indiciis, recepta [d] quidem communionis gratia [e] convaluerint, servemus in eis quod niceni canones [f] ordinarunt, ut habeantur inter illos qui ignoratione [g] sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem prestitum. ||fol. 96v||

(1.135)
nicht lesbar
fehlt

Nec [h] catecumini [i] pretereundi sunt; quibus [k] non est causa dissimilis [l] sicut idem sancti canones ordinarunt. Hi [m] qui quolibet modo Christum, quem semel confessi sunt, abiurarint, tribus annis inter audientes sint, et preterea [n] cum catecuminis permittantur orare, per manus inpositionem communionis catholice gratiam recepturi.

(1.136)
nicht lesbar
fehlt

ui [o] penitentiam publice gerunt, debent unum esse anno cum cucilio inter audientes, vel usque ad magnum diem, et populo, quando intrat in ęcclesiam, perfusi lacrimis veniam postulare, precari q eum humiliter ut pro eis dignetur. Tribus vero annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum in loco retro hostio ęcclesie penitentibus constituto, et seorsum, infra ipsam tamen ęcclesiam, secluso populo tamen, iam non intrare prostrati, sed et vultu et capite humiliato, humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent, et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed populis tantummodo in oratione socientur, ut perfectionem septimo in cęna domini consequantur anno, id est per episcopi, vel eius iussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus inpositionem, absolutionem sacerdotalium precum, communionis catholice gratiam recepturi. Qualiter VII annorum pęnitentia agatur. In his vero VII annis multiplicetur ieiuniis, orationibus, fletibus, et elemosinarum, prout melius potuerint, exhibitionibus et lacrimis persistent. Et ne ulterius eis talia contingant an primum valde modum caveant, dicente domino: Vade amplius noli peccare.

||fol. 97r||
(1.137)
nicht lesbar
fehlt

 t[p] hi qui frequenti prevaricatione peccata vel penitentiam iterant, frequenti sententia, nisi per satis factionem quę prevaricati sunt emi ndare nitantur, coerceantur vel condempnentur, Ut hęc quę voluntarię non deluerunt inviti emendent. Quod si aliquis his rennuerit, et precepti sui sacerdotis inobediens apparuit, secundum modum culpe excommunicetur. Siquis autem his ante reconciliationem et eorum satis factione absque proprii episcopi licentia communicare presumpserit, simili excommunicationi subiaceat. Sacerdotes autem ad quos pertinere noscuntur, si eos quolibet munere vel favore aut neglegentia ammovere noluerint, aut per satis factionem revertentes non susceperint, aut contempnentes de ęcclesia non reiecerint, simili sententia plectantur, quousque vel emendationis vel eorum dampnationis sententia promulgetur.

(1.138)
fehlt
fehlt

Ut sacerdos pęnitentiam imploranti absque personę acceptione pęnitentię leges iniungat.

(1.139)
fehlt
fehlt

Ut neglegentiores penitentes tardius recipiantur.

(1.140)
fehlt
fehlt

Is [q] qui pęnitentiam [r] petit, si casu, dum ad eum sacerdos [s] venit, oppressus [t] infirmitate obmutuit, vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat penitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si super vixerit, commoneatur a supradictis testibus peticionis [u] suę satisfaccio [v] Et subdatur [w] statutum [x] pęnitentię tempori [y], quamdiu sacerdos ||fol. 97v|| qui pęnitentiam dedit probaverit.

(1.141)
fehlt
fehlt

Pęnitentes qui in infirmitate viciatum [z] eucharistię acceperint non se credant absolutos sine manus inposione, si super vixerint.

(1.142)
LXXVI
fehlt

Penitentes qui ante quam leges pęnitentię exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.

(1.143)
LXXVII
fehlt

Dignum ac necessarium est ut missi nostri per queque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque dyocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, similiterque puellarum, si in apto et in congruo loco sint posita, ubi commodum ac necessarium posset adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula necessarium dicitur. Monasterium autem ita debet constitui ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum. Similiter quoque aedificationes monasteriorum supradicti missi et cum eis episcopi per divisa [a] loca pervideant, si aptę sint et congruenter sanctę professioni composite, vel si claustrum firmum habeant in quo salvari possint animę in eis commorantium sub disciplina canonica vel regulari. Ubi autem aliter inventa fuerint, hoc omnimodis episcopus loci illius faciat emendari, ita ut [b] dignam professioni eorum custodiam habeant Canonici vel monachi atque nonanes, ne detur eis occasio malefaendi, quod absit.

||fol. 98r||
(1.144)
LXXVIII
fehlt

Precipimus ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria quantos quisque abba canonicos in monasterio suo habeat. Et hoc omnino ambo pariter provideant, si monachi fieri voluerint, regulariter vivant sin autem, canonice vivant omnino.

(1.145)
LXXVIIII
fehlt

Presbyteri sub sigillo [c] crisma custodiant, et nulli sub pretextu medicinę vel maleficii donare inde pręsumant. Quod si fierint, honore priventur.

(1.146)
LXXX
fehlt

Presbyteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis. [d]

(1.148)
LXXXI
fehlt

Ut laici omnino munera iniusta non exigant a Presbyteris propter commendationem ęcclesie cuiquam presbytero.

(1.149)
LXXXII
fehlt

Ut unusquisque episcopus in sua parrechia diligenter presbyteros vel clericos inquirat unde sint et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum redire faciat.

(1.150)
nicht lesbar
fehlt

Placuit nobis ut letania maior [e] observanda sit a cunctis Christianis diebus tribus [f].

(1.151)
nicht lesbar
fehlt

Constituimus ut quattuor tempora anni ab omnibus cum ieiunio observentur id est, in mense marxxxt hebdomada I, feria IIII et VI et sabbato veniant omnes ad ęcclesiam hora nona cum letaniis ad missarum sollempnia. Similiter et mense iunio habdomada II [g], feria IIII et VI et sabbato ieiunetur usque adhoram nonam, et a carne ab omnibus abstineantur [h]. Similiter in mense septembrio hebdomada III et in mense decembrio hebdomada quę fuerit plena ante vigiliam natalis domini; sicut est in romana ęcclesia traditum.

(1.152)
nicht lesbar
fehlt

Quod siquis indictum [i] ieiunium superbiendo contempserit, et observare cum ceteris Christianis noluerit, in gangresi [k] [l] ||fol. 98v|| concilio precipitur ut anathematizetur nisi emendare se studeat.

(1.153)
nicht lesbar
fehlt

Omnes dies dominicos cum omni veneratione decrevimus observare, et servili opere abstinere et merchatus in eis minime sit, nec placitum ubi aliquis ad mortem vel ad penam iudicetur.

(1.154)
nicht lesbar
fehlt

Ammonemus atque precipimus ut decima deo omnino dare [m] non neglegatur, quam deus ipse sibi dari constituit: qui [n] timendum est ut quisquis [o] Deo suum debitum abstrait, ne forte [p] Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua, Et qui decimam dare neglexerit, novem partes auferentur ab eo.

(1.155)
LXXXVII
fehlt

Reum confugientem ad ęcclesiam nemo abstrahere audeat, neque inde donare [q] ad pęnam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur, sed rectores ęcclesiarum pacem [r] et vitam ac [s] membra eius [t] obtinere studeant. Tamen legitime componant [u] quod inique fecexxxr.

(1.156)
LXXXVIII
fehlt

Precipimus ut in ęcclesiis aut indomibus ęcclesiarum vel in atriis placita secularia minime fiant. [v]

(1.158)
LXXXVIIII
fehlt

Quicumque beneficium ęcclesiasticum habent, ad tecta ęcclesie restauranda vel in ipsas ęcclesias emendandas omnino adiuvent, et vel nonam et decimam reddant.

(1.159)
XC
fehlt

Nullus presbyter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet. quomodo enim dicit dominus vobiscum, vel [w] sursum corda ammonebit habere, et alia multa his similia, cum alius nemo cum illis sit [x]

(1.160)
XCI
fehlt

Oblationem quoque et pacem in ęcclesias facere ammoneat populum Christianum quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.

||fol. 99r||
(1.161)
XCII [y]
fehlt

Symbolum, quod est signaculum fidei, et orationem dominicam discere semper admoneant sacerdotes populum Christianum volumusque ut disciplinam condignam habeant qui hę discere negligant, sive in ieiunio, sive in alia castigatione propterea dignum est ut filios suos donent ad scolam, sive ad monasteria, sive foras presbyteris, ut fidem catholicam recte discant et orationem dominicam, ut domi alios edocere [z] valeant. Qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat.

(1.162)
XCIII
fehlt

Magnum malum ebrietatis, unde omnia vicia pullulant, modis omnibus cavere precipimus qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum esse decrevimus usque ad emendationem congruam. [a]

(1.164)
XCIIII
fehlt

Canticum turpe atque luxuriosum [b] circa ęcclesias agere omnino contradicimus, quod et ubique vitandum est.

(1.165)
XCV
fehlt

Ut episcopi incestuosos investigare studeant omnino precipimus. et si penitere noluerint, de ęcclesia expellantur donec ad penitentiam revertantur.

(1.166)
XCVI
fehlt

Contradicimus ne in IIII [c] vel in V [d] aut in VI [e] generatione nullus [f] amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum inventum fuerit, separetur.

(1.167)
fehlt
fehlt

Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.

(1.168)
nicht lesbar
fehlt

Siquis viduam uxorem duxerit, et preterea cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, pro ||fol. 99v|| tam iniusta copulatione debet anathematizari, nec umquam amplius copulari, sed sub magna districtione feriri.

(1.169)
nicht lesbar
fehlt

Ut sacerdotes populi sibi commissi curam habeant, et instanter de eorum animarum salute predicent, et ut facinorosos secundum evangelicam institutionem arguant. [g]

(1.171)
nicht lesbar
fehlt

Ut baptismum non fiat nisi statutis temporibus, id est, pascha et pentecost, nisi infirmitas intercesserit. et ut alibi non baptizetur nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitis causam.[h].

(1.172)
nicht lesbar
fehlt

Ut nemo presbyterorum pro baptismo precium accipere presumat. quod si fecerit, sciat se canonica regula esse dampnatum.

(1.173)
nicht lesbar
fehlt

Ut decime fideliter sanctę ęcclesie reddantur, et presbyteri secundum canonicam regulam fideliter eas dividant.

(1.174)
nicht lesbar
fehlt

Ut presbyteri curas seculares nullatenus exerceant, idest, ut neque iudices neque maiores villarum fiant.

(1.175)
nicht lesbar
fehlt

Ut presbyteri qui in titulis consecrantur, secundum canones, ante quam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant. [i]

(1.178)
nicht lesbar
fehlt

Statutum est ut nullus presbyterorum in domibus ab episcopis non consecratis oblationem offerre aliquo modo presumat.

(1.179)
nicht lesbar
fehlt

[k] hoc cavendum est, ut presbyteri vel diaconi seu subdiaconi arma non portent vel non presumant neque venationes aliquas exercere [l]

(1.180)
nicht lesbar
fehlt

Qualicumque modo mulier, permittente canonice viro suo [m], aut eo defuncto, velum sanctum acceperit in caput aut sponte aut invita, in eo permaneat omnino, nec dimittat. [n]

(1.182)
nicht lesbar
fehlt

Ut episcopi potestatem habeant res ęcclesiasticas previdere, regere, et gubernare, atque dispensare secundum canonicam auctoritatem volumus ut et in eorum ministerio [o] obediant episcopis ad ||fol. 100r|| regendas ęcclesias [p] dei, [q] viduas et orphanos defensandos, et ut obedientes sint eos [r] ad eorum christianitatem servandam et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iusticias faciendas. Et nullatenus per aliquod mendatium, vel falsum testimonium, neque periurium, aut per premium, lex iusta in aliquo depravetur. [s]

(1.184)
nicht lesbar
fehlt

Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi tradiciones facere.

(1.185)
nicht lesbar
fehlt

In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus ut canonici clerici canonice vivant, observantes divinę scripturę doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere presumant. in unoquoque episcopatu ut simul manducent [t] et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit. vel qui de rebus ęcclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant, et singulis diebus mane prima ad lectionem veniant, et audiant quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant, et obedientiam secundum canones suis magistris exhibeant. [u]

(1.187)
nicht lesbar
fehlt

Ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.

(1.188)
nicht lesbar
fehlt

Ut deinceps monasteria quę deo sacrata esse noscuntur, diversoria secularia secundum canonicam institutionem, in quantum hoc cavere possumus, non fiant, sed reliosis [v] et deum timentibus hominibusque sacratis tribuantur.

(1.189)
nicht lesbar
fehlt

Ut coniurationes vel conspirationes non fiant; quia hęc facientes sacri canones graviter dampnant.

(1.190)
[.]III.
fehlt

Siquis ęcclesiasticam rem tenet, et iam monitus iudicium declinaverit, quoadusque ad discutionem veniat, aut rem restituat ęcclesiasticam, aut communione privetur.

||fol. 100v||
(1.191)
fehlt
fehlt

Si servus ęcclesiae in furtum comprehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distingantur [w]. Et si iudex publicus [x] servos ęcclesie super furtum non presumentessine [y] audientia vicedomini [z] aut archidiaconi aut detinere aut iniuriare presumpserit, anno integro ab ęcclesiae liminibus arceatur.

(1.192)
fehlt
fehlt

Quicumque iudex aut secularis presbyterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archi presbyteri iniuriam inferre presumpserit, anathema ab omnium Christianorum consortio habeatur.

(1.193)
nicht lesbar
fehlt

Ut homicidis vel ceteris reis qui legibus mori debeant, si ad ęcclesiam confugerint, nullus eis victus detur.

(1.194)
nicht lesbar
fehlt

Ut unusquisque suam decimam donet, atque per iussionem episcopi dispenset.

(1.195)
nicht lesbar
fehlt

Ut latrones de infra inmunitate a iudice ipsius emunitatis in comitis palatio presententur. et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vassi nostri, si hoc non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. et. qui beneficium non habent, bannum solvant.

(1.196)
nicht lesbar
fehlt

De eo qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet. De maioribus vero rebus, aut de statu ingenuitatis, secundum legem custodiant.

(1.197)
nicht lesbar
fehlt

De vindicta et iudicio iusto in latrones facto testimonio episcoporum absque peccato comitis esse dicuntur, ita tamen ut absque invidia aut occasione mala nihil aliud ibi interponatur nisi vera iusticia ad perficiendum. Ille vero qui per ||fol. 101r|| odium vel malum ingenium et non propter iusticiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat, et legibus [a] contra quem iniuste fecit secundum pęnam quam intulerit emendet.

(1.198)
nicht lesbar
fehlt

De rebus vero ęcclesiarum, unde nunc census exeunt, decima et annona cum ipso censu solvatur. Et unde antea non exierunt, similiter et annone et decime dentur de castitatis vero solidus I de triginta dimidius solidus, de viginti transmissi sumus I et ut precarie modo renoventur et ubi non sunt scriptę, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro.

(1.199)
CXXIII
fehlt

De cęr [b] reis et tabulareis ac cartalariis ita fiat sicut a tempora longo decretum est.

(1.200)
CXXIIII
fehlt

De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo presumat facere alio vero modo, de elemosinis illorum, aut de incendiis, aut de naufragiis, quamvis cohibentiam faciant, nemo in hoc iurare presumat.

(1.201)
nicht lesbar
fehlt

De iterantibus qui ad placitum aut alibi pergunt, ut eos per collectum nemo sit ausus adfallire et nemo herbam defensione his tempore presumat tollere, nisi in hostem pergat, aut missus noster sit.

(1.202)
nicht lesbar
fehlt

De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nullus tollat nisi quod ab antiquo statutum fuerat.

(1.203)
nicht lesbar
fehlt

De mancipiis, ut non vendantur nisi aut presentia episcopi vel comitis, aut in presentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomini aut iudicis comitis, aut ante bene nota testimonia et ut foris marcam nemo mancipia vendat ||fol. 101v|| et qui fecerit, tot vicibus bannum solvat quod mancipia vendidit. et si non habet precium, in vvadium se ipsum precio tradat comiti usque dum ipsum bannum solvat.

(1.204)
nicht lesbar
fehlt

Si comes in suo ministerio iusticias non fecerit, missis nostris de sua causa vel de suis exeniis serviat usque dum iustitię ibi facte fuerint et si vassus noster iusticias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius causam debent sedere et de suo vivant usque dum iusticias faciant.

(1.205)
nicht lesbar
fehlt

Siquis pro faida precium recipere non vult et iusticiam exinde facere, in talem locum eum mittere volumus ut maius dampnum non crescat.

(1.206)
nicht lesbar
fehlt

De latronibus ita precipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tercia culpa, si non emendaverit, moriatur. [c]

(1.212)
CXXXI.
fehlt

Statutum est ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare [d] propter res adipiscendas deinceps persuadeat et qui hoc facere temptaverit, synodus vel imperiali sententia modis omnibus feriatur. [e]

(1.232)
CXXXII
fehlt

Vidue et pupilli ac pauperes quandocumque in mallum ante comitem venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur et si testes per se ad causas suas querendas habere non potuerint, vel legem nescierint, comes illos vel illas adiuvet, dando eis talem hominem qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur. [f]

(1.240)
CXXXIII
fehlt

[g] episcopi cum comitibus stent, et comites cum episcopis, ut uterque pleniter suum ministerium peragere possint.

 [h]
(1.241)
CXXXIIII
||fol. 102r|| fehlt

Ut latrones seu homicide, vel adulteri, sive incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti.

(1.242)
nicht lesbar
fehlt

De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant, et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus presumat alterius proprindere sed magis suam causam querat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant quod iustum est [i].

(1.243)
nicht lesbar
fehlt

Ut si aliquis voluerit dicere quod iuste ei non iudicetur, tunc in presentiam nostram veniat. Aliter vero non presumat in presentiam nostram venire pro alterius iusticia dilatanda.

(1.244)
nicht lesbar
fehlt

De laicis noviter conversis, ne ante quam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.

(1.245)
nicht lesbar
fehlt

De his qui seculum relinqunt propter servicium impediendum, et tunc neutrum faciunt, aut unum eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regule institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant. [k]

(1.257)
CXXXVIIII
fehlt

De ęcclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante minime venerentur. salva etiam de hoc et de omnibus ęcclesiis canonica auctoritate. [l]

(1.260)
CXL
fehlt

Ut laici symbolum et orationem dominicam pleniter ediscant. comites quoque et centenarii nobiles viri legem suam discant, sicut in alio loco decretum est precipimus autem missis nostris ut ea quę amultis iam annis per capitularia nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare, vel in consuetudinem habere debeant, ut hęc omnia nunc diligenter inquirant, et omnino ad servicium Dei et ad ||fol. 102v|| utilitatem nostram vel ad omnium Christianorum hominum profectum innovare studeant, et quantum domino donante prevalent, et perfectum usque perducant et nobis omnino annuntient quis inde bonum certamen hoc adimplere habuisset, ut a deo et a nobis gratiam habeat qui autem neglegens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat qualem talis [m] contemtor recipere dignus sit, ita ut [n] ceteri mecum habeant amplius. [o]

(1.264)
nicht lesbar
fehlt

De locis dandis ad claustra Canonicorum facienda de eiusdem ęcclesie rebus fuerit, nostra liberalitate concedatur ibi si de alterius vel ęcclesie vel liberorum hominum, commutetur si autem de fisco nostro fuerit, nostra libertate concedatur. [p]

(1.266)
nicht lesbar
fehlt

Ne de uno loco ad alterum transeat episcopus sine decreto episcoporum, vel clericus sine iussione episcopi sui.

(1.267)
CXLIII
fehlt

Ut ęcclesie vel altaria quę ambigua sunt de consecratione consecrentur.

(1.268)
CXLIIII
fehlt

Ut ab ebrietate primo omnium seniores semetipsos caveant, et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant [q][r]

(1.275)
nicht lesbar
fehlt

De ęcclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant utrum per neglegentiam aut inpossibilitate detructę sunt et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur ut secundum capitularem ab his qui eas restaurare debuerint. Si vero per inpossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint quam necesse sit, aut maioris magnitudinis quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, modum episcopus inveniat qualiter congrue emendari et ||fol. 103r|| consistere possit.

(1.276)
nicht lesbar
fehlt

De his qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus ut per missos nostros constringantur ut secundum capitularem priorem solvant nonas et decimas cum sua lege, et insuper bannum nostrum et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc neglegentiam iteraverit, beneficium unde hęc nona et decima persolvi debuit amissurum se sciat ita enim continetur in capitulari bone memoriae genitoris nostri in libro primo capitulo LVII. Quicumque decimam abstrahit de ęcclesia ad quam per iusticiam debet, et eam presumptiose vel propter munera aut amiciciam vel aliam quamlibet occasionem ad alteram [s] ęcclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur ut eiusdem decime quantitatem cum sua lege restituat [t]

(1.277)
nicht lesbar
fehlt

Quicumque de rebus ęcclesiarum quas in beneficium habent restaurationes earum facere neglexexxxr, iuxta auctoritatis nostrę capitulare, in quo de oporibus ac nonis et decimis constitutum est, Sic de illis adimpleatur sicut in libro IIII capitulo XXXVIIII continetur: De opere et restauratione ęcclesiarum constitutum est ut de frugibus terrę et animalium nutrimine et cunctis censibus, exceptis hostiliensibus, persolvantur. de opere vel restauratione ęcclesiarum comes vel episcopus sive abba una cum misso nostro, quem ipsi sibi adhoc elegerint, considerationem faciant ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad opeRandum et restaurandum quantum ipse de rebus ęcclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut ||fol. 103v|| in commune tantum operis accipiant quantum rerum ęcclesiarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet aut si inter eos convenerit ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta ęstimationem operis in argento persolvant. Cumque precio rector ęcclesie ad predictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum sua lege restituat, et insuper bannum nostrum persolvat; ut ita castigatus caveat ne sepius iterando beneficium amittat [u]

(1.278)
CXLVIII
fehlt

De his qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere ut annonas exinde non persolvant, et alienas terras excolendum propter hoc accipiunt, volumus ut de tribus annis ipsam annonam cum sua lege persolvant et siquis contemptor aut comitum aut vassallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fide iussores ad palatium venire compellatur.

(1.279)
CXLVIIII
fehlt

Pervenit ad nos quod quedam ęcclesiae ac monasteria nostras et prede cessorum nostrorum inmunitates habentia multa preiudicia et infestationes a quibusdam paciantur, Et nec per easdem inmunitates ullam defensionis tuitionem habere valeant, propter hoc quod ab eisdem munitatis temeratoribus dicatur non plus inmunitatis nomine complecti quam claustra monasterii, cetera quoque, quamvis ad easdem ęcclesias vel monasteria pertineant, extra immunitatem esse ropter hoc volumus atque decernimus ut omnes intellegant non solum claustra monasterii vel ęcclesie atque casticia ęcclesiarum sub immunitatis defensione consistere, verum ||fol. 104r|| etiam domus et villas, et septa villarum, et piscatoria manu facta, Et quicquid fossis aut sepibus vel etiam alio causarum genere precingitur, eodem immunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi munimenta ad ius earundem ęcclesiarum vel monasteriorum pertinentia a quolibet homine nocendi vel dampnum inferendi causa spontanea voluntate committitur, In hoc facto immunitas fracta iudicatur. Quod vero in agros et campos ac silvas quę sine laborationibus sunt, et nullomodo munitione cinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus aliquid dampnum factum fuerit, quamvis idem ager aut campus vel silva ad ęcclesiam vel monasterium preceptum immunitatis habentem pertineat, non tamen in hoc immunitas fracta iudicanda est. Et ideo non de solidorum compositione, sed secundum legem quę in eodem loco tenetur is multandus est qui scandalum vel dampnum in tali loco fecisse convictus fuerit [v] [w]

(1.300)
nicht lesbar
fehlt

Quicumque propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerit, armis depositis publicam agat pęnitentiam. Et si contumax fuerit, comprehendatur a comite, et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram noticiam deducatur.

(1.301)
nicht lesbar
fehlt

De liberis hominibus qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ut propter res alterius ad testimonium non [x] recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt quia liberi sunt. Illi vero qui et proprium habent, et tamen in terra dominica resident, sed propter hoc ad testimo ||fol. 104v|| nium recipiantur qui proprium habent. [y]

(1.303)
nicht lesbar
fehlt

Pro nimia reclamatione quę advenit de hominibus ęcclesiasticis seu fiscalinis, qui non erant adiurnati quando in cęno mannico pago fuimus, visum est nobis una cum consultu fidelium nostrorum statuere ut quicumque de predictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animalibus seniori suo pleniter I diem cum suo aratro in campo senioris aret, et propterea nullum servicium ei manuale in ipsa ebdomada a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non habet ut in I [z] die hoc explere valeat, perficiat predictum opus in II [a] diebus. Et qui solummodo ita invalida ut per se non posset arare IIII animalia habet, cum eis sociatis sibi aliis aret uno die in campo senioris, et uno die postmodum in ipsa hebdomada opera manuri faciat. Et qui nihil ex his facere potest, neque animalia habet, per tres dies seniori suo amane usque ad vesperum operetur, et senior suus amplius non requiratur. Diversis namque modis hęc agebantur. a quibusdam tota ebdomada operabatur, a quibusdam dimidia, et a quibusdam duos dies. Idcirco hęc statuimus, ne familia se a predictis operibus subtrahere possit, neque a senioribus amplius eis requiratur. Et qui minus quarte optime de terra habet, secundum estimationem sui telluris opera faciat. Hęc ab atbalardo comite palatii nostri ad eorum satis factionem una cum aliis fidelibus nostris precipi vice nostra et publice adnuntiari iussimus.

||fol. 105r||
(1.304)
nicht lesbar
fehlt

Ut episcopi incestuosos homines emendent, et magnam diligentiam habeant ex eis seu et de viduis infra suam parrochiam potestatem habeant ad corrigendum.

(1.305)
nicht lesbar
fehlt

Ea vero quę bone memorie genitor noster in suis placitis et synodis constituit, conservare precipimus.

(1.306)
nicht lesbar
fehlt

Siquis a servo alieno aliquid comparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddat precium emptori, ut emptio nihil firmitatis habeat si ipsum non habet, simile reddat.

(1.307)
CLVI
fehlt

Placuit ut ęcclesiarum negotia absque ulla dilatione continuo a iudice audiantur et proficue incremententur.

(1.308)
nicht lesbar
fehlt

Placuit ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam ut reus ipse confiteatur aut per innocentes et veraces testes manifestus convincatur et de maioribus nostra aut successoribus nostrorum expectetur sententia.

(1.309)
nicht lesbar
fehlt

Placuit ut testes non admittantur qui sunt socii criminis, nec infames [b], neque calumpniatores, vel ceteri quos canon et lex prohibet [c]

(1.310)
nicht lesbar
fehlt

Nuptias prohibemus incestas, id est, usque affinitatis lineam, vel quamdiu inter se hereditare potuerint, non coniungantur: quia haec potius incestiva quam coniugia sunt vindicata.

(1.311)
fehlt
fehlt

Placuit adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.312)
nicht lesbar
fehlt

Placuit inter pares sententias clementior [d] severiori praeferatur.

(1.313)
nicht lesbar
fehlt

Placuit ut qui de se confessus est, super alium non credatur.

(1.314)
nicht lesbar
fehlt

Ut testimonium unius hominis non accipiatur nam si ex ||fol. 105v|| utraque parte plures sint, veraciores atque religiores et honestiores eligantur, qui sacramento suum confirment testimonium, nihilque inter se falsi esse dicturos.

(1.315)
nicht lesbar
fehlt

Precipimus atque iubemus ne forte, quod absit, aliquis circa episcopos leviter aut graviter agat, quod ad [e] periculum totius imperii nostri pertinet. et omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem, et dignitatem sacerdotalem. Quod ex verbis domini facile intellegi potest, quibus beato petro, cuius vicem episcopi gerunt, ait: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelo; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cęlo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite spiritum sanctum quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducendum est quod in ęcclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait: Deus, inquid, constituit vos sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari. propter quod [f] dei solius [g] inter vos expectate iudicium ut vestra iurgia, quęcumque sint, ad illud divinum examen reserventur [h]. Vos etenim nobis a deo dati estis dii et conveniens non est ut homo iudicet deos, sed ille solus de quo scriptum est: deus stetit in synagoga deorum in medio autem deos [i] discernit et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro quem de contemplativa et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum comprehenderit. ||fol. 106r|| ipsis enim, inquit, id est, Sacerdotibus, propria animarum curandarum sollicitudo commissa est, qui pondus populi sibi commissi viriliter sustentant [k] pro peccatis hominum, velut pro suis, infatigabiliter supplicant deo; Ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placatur Deus, avertunt iram futurę animaversionis a populo; qui per dei gratiam fiunt divinę voluntatis iudices, ęcclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis assertores, pravę doctrine hostes, omnibus bonis amabiles, vindices oppressorum, pares in fide catholica regeneratorum, predicatores coęlestium premiorum, exempla bonorum, documenta virtutum, et forma fidelium ipsi sunt duces ęcclesie, in quibus fulget ęcclesia ipsi columpnę firmissimę, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium ipsi ianue civitatis ęternę per quos omnes qui credunt, ingrediuntur ad Christum ipsi ianitores, quibus claves datę sunt regni cęlorum ipsi etiam dispensatores regie domus, quorum arbitrio in aula regis ęterni dividuntur gradus officia singulorum.

(1.316)
nicht lesbar
fehlt

Sciendum est omnibus atque credendum quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in ęcclesia Christi, eiusdem sancti spiritus dono, per ministerium sacerdotale et per pęnitentiam et absolutionem manusque impositionem remissio peccatorum indubitanter adtribuatur.

(1.317)
nicht lesbar
fehlt

Placuit sciri omnibus quod III sunt vitia quę nostram fidem inter cetera mala commaculant; quę quanto sunt ||fol. 106v|| occultiora, tanto pernitiosiora id est, superbia, per quam angelus, diabolus effectus, de cęlo est eiectus; invidia, per quam idem diabolus hominem de paradiso eiecit; Odium et discordia, quę caritatem inter proximos extingunt, et dilectionem evacuant, et omnia bona pervertunt, et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere, nec quietam tranquillamque, ut decuerat, christianos vitam ducere, et reliqua.

(1.318)
nicht lesbar
fehlt

Primum igitur, quod universalis sancta dei ęcclesia unum corpus manifeste esse credatur, eiusque caput Christus, apostolicis oraculis approbamus Unde Paulus: Vos autem estis, inquid, corpus Christi et membra de membro. Itemque: Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. Item: Cuius caput Christus, ex quo totum corpus pernexum et coniunctiones administrandum crescit in templum sanctum in domino. Sunt et alia huius rei innunera exempla, quę hic, ob prolixitatem vitandam, preter mittuntur. Quisquis ergo per aliqua [l] inlicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, noverit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est ut in [m] corpore Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus pęnitentiae in promptu habetur, restituere non neglegat.

(1.319)
nicht lesbar
fehlt

rincipaliter itaque tocius sanctę dei ęcclesie corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. de qua re Gelasius romane sedis venerabilis episcopus ad ||fol. 107r|| anastasium imperatorem ita scribit: Duę sunt quippe, inquid, imperatrices augustę quibus principaliter mundus hic regitur, Auctoritas sacrata pontificum, et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum quanto etiam pro ipsis regibus hominibusque in divino reddituri sunt examine rationem. Fulgentius quoque in libro de veritate predestinationis et gratie ita scribit: Quantum pertinet, inquit, ad huius temporis vitam, in ęcclesia nemo Pontifice po tior [n], et in seculo Christiano imperatore nemo celsior invenitur.

(1.320)
CLXVIII
fehlt

Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum conperimus, eo quod quidam corepiscopi, ultra modum suum progredientes, et donum sancti spiritus per impositionem manuum tradant, et alia queque quę solis pontificibus debentur contra fas peragunt; Pręsertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem in ęcclesia gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum liber actuum apostolorum docet in concilio vero cesariensi ita de cor episcopis habetur scriptum: Corepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam LXX [o] videntur esse comministri autem, propter studium quod erga pauperes exhibent, honorentur.

(1.321)
CLXVIIII
fehlt

Qui in vicis vel in possessionibus corepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctorum synodo placuit ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi ęcclesias, earumque ||fol. 107v|| moderamine curaque contenti sunt.

(1.322)
nicht lesbar
fehlt

Igitur qui constat religionem Christianam per successores Apostolorum sulubriter administrare, populisque ad vitam aeternam ducatum exhiberi [p] debere, primo necessarium iudicavimus omnibus precipere ut honorem debitum venerabiliter episcopis absque ulla simulatione aut detractione impendant, eisque in omnibus ut patribus obediant, et quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagunt; sicut dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam Dominus ait: Qui vos audit, me audit; Et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierint, dic ęcclesie. Et si ęcclesie non audierint, sit tibi sicut himcus et publicanus. Et alibi: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, meis discipulis vel qpostolis, quorum locum ępiscopi nunc in ęcclesia tenent, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de istis minimis. Hęc omnia fidelibus ammonenda sunt et perpenda ne in hoc, quod absit, incidat in scandalum; sed magis eis obediendo, non filium perditionis, sed filii dei efficiantur; Et non cum stultis pęnam, sed cum iustis premi percipiant sempiterna. Nam episcopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, Admodum honorari et venerari omnes monemus, nec eos lacerari aut blasphemari vel detrahi a quoquam volumus: Quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet ||fol. 108r|| cuius vice legatione funguntur in ęcclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut homicidium reputabitur. Quid erit de illis qui sacerdotes detrahunt: quoniam et ips [q] ipsos occidunt, et audientes interimunt. Dupla enim pęna digni sunt qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles vel inobedientes extiterint, sciant se a liminibus sanctę ęcclesie fore alienas.

(1.323)
nicht lesbar
fehlt

De presbyteris et ęcclesiis eorum, unde multa negleguntur et scandala generantur, in nostra discussione IIII nobis pericula apparuerunt. Primo, quia nonnullis ex nostris sacerdotibus, quadam securitate accepta, nec ea quę ad cultum divinum pertinent faciunt, neque in restauratione et in luminaribus ęcclesie studium habent, nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent, et insuper ęcclesias suas expoliant, et in prediola sua propria transferunt. Quę omnia ad neglegentiam episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum in tantam audatiam prorumpunt ut eos etiam inlicite et inhoneste atque inreverenter tractare presumant. Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus ut ea quę a domno imperatore consensu episcoporum ob honorem et amorem dei ęcclesiis concessum est, non in avariciam presbyteorum aut in rapacitatem episcopalium ministrorum cedant, sed in utilitatem ęcclesiae et in usus clericorum et pauperum deveniant.

(1.324)
nicht lesbar
fehlt

Illud non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam ||fol. 108v|| episcoporum parrochiis quosdam presbyteros contra interdicta sanctorum canonum feminas in domibus suas non solum habitare sed etiam ministrare faciunt; Quas et laqueum sacerdotibus persepe extitisse, et multos occasione in scandalum et in detractionem corruisse [r] cognovimus. Quę transgressio et tempore genitoris nostri et nostro in convenientibus episcoporum secundum auctoritatem canonicam prohibita, sed necdum ad correctionem plene est perducta. Unde incommune censuimus ut hi qui ante transgressionis incorrectores actenus extiterunt, si abhinc huius rei correptores esse neglexerint, iuxta apostoli sententiam quasi consentientes malorum coherceantur.

(1.325)
nicht lesbar
fehlt

Similiter de illis presbyteris qui contra statuta canonum vilici fiunt tabernas ingrediuntur, turpa lucra sectantur, et diversissimis modis usuris inserviunt, et aliorum domos inhoneste et inpudice frequentant, et comessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt, et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus ut ab hinc districte severiterque coherceantur; ne per eorum inlicitam et indecentem actionem et ministerium sacerdotale vituperetur, et quibus debuerant esse in exemplum, deveniant in scandalum.

(1.326)
CLXXIIII
fehlt

Pari ergo consensu nobis visum est ut pontifices, sanctorum precedentium patrum exempla sequentes, reliosos conversationis suę testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime prebeant. Ut ergo sacerdos discipulis suis ||fol. 109r|| de se ipso exemplum bonum debeat prebere apostolus scribens ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum prebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in caritate, in castitate et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit ut [s] pontificibus ad secreta cubiculi [t] sui servitia laici pueri et seculares obsequantur; Et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerumque clerici qualis in secreto sit vita sui pontificis nesciunt, et, ut dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re presenti decreto constituimus ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubili pontificalis obsequantur; ut hi qui in loco sunt regiminis habeant testes tales qui eos in secreta conversatione videant, ut ex visione sedula exemplum profectus sumant. Hęc igitur beatus Gregorius scripsit. Ceterum siquide hac re copiosiora exempla querere voluerint, vitas beati Augustini et Ambrosii et ceterorum aliorum sanctorum virorum legant; et perspicue invenient quod vita et conversatio pontificis semper testes vitę probabiles habere debeat.

(1.327)
nicht lesbar
fehlt

Quoniam multi episcoporum, amore propinquorum suorum, de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine predia et mancipia emunt, et ut in propinquorum suorum ius cedant statuunt, et ob hoc et iura ęcclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahatur et contepmnitur, Placuit omnibus ut deinceps hoc avaricitię hoc genus caveatur; fixumque abhinc et perpetuo mansu ||fol. 109v|| rum esse decrevimus ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum aut certe in episcopatum hereditaria successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam quicquid vult faciat, et cui vult conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus ęcclesie aut suo aut alterius nomine qualibet conditione conparaverit, decrevimus ut non propinquorum suorum sed in ęcclesie cui preest iura deveniant. Similiter et de presbyteris qui de ęcclesiarum rebus quibus predia eo modo emunt faciendum statuimus: Quoniam multos presbyterorum occasione taliter emptarum rerum ęcclesias quibus presunt expoliasse, et a suo ministerio multi modis exorbitasse, et se diabolo mancipasse, et occasione multos laicorum in scandalum dampnationis et perditionis proruisse conperimus.

(1.328)
nicht lesbar
fehlt

Didicimus sane nonnullos episcopos gubernandos congregationibus sibi commissis, canonicis videlicet, monachis, et sanctimonialibus, actenus valde neglegentes extitisse, et ob id multos in sui detractionem et contemptum provocasse, ita ut nonnulli alii prelati in eorum parrochiis constituti, eorum prava exempla secuti, similiter congregationes neglexerint: quos et fraterno et synodali conventu admonendos esse decrevimus necessario ut ab hac neglentia deinceps se cohibeant, et ceteris se immitabiles prebeant; ne forte propter illorum incuriam et divine servitutis contemptus et pericula proveniant animarum, et auribus excellentie nostrę molestia ingeratur, et sacer ||fol. 110r|| dotali mediocritati in sacris convenientibus tedium et obprobrium inferatur.

(1.329)
nicht lesbar
fehlt

Conperimus quosdam episcopos abbates atque sacerdotes, non causa necessitatis aut utilitatis sed potius avaritię et proprie delectationis, sepissime proprie civitatis suę sede, vel monasterii septa, aut ęcclesiae proprię derelicte, cleroque neglecto, remoratiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et predicatione in plebibus et cura subiectorum post ponitur, et hospitalitas in plebibus neglegitur. quod ulterius a quoquam sine inevitabili necessitate aut aliqua inutilitate fiat pari consensu inhibuimus.

(1.330)
nicht lesbar
fehlt

De clericis laicorum, unde nonnulli eorum queri videntur, eo pro quidam episcopi ad eorum preces nolint in ęcclesiis suis eos, cum utiles sunt, ordinare, visum nobis fuit in utrisque [u] partibus pax et concordia servetur, et cum caritate et ratione utiles et idonei eligantur. Et si laicus idoneum utilemque clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur. Et si reiciendus est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.

(1.331)
nicht lesbar
fehlt

Placuit ut monachi et presbyteri necnon et clerici, qui, post posita canonica auctoritate, passim palacium adeunt, et nostris sacris auribus inportunissimam molestiam inferunt, ut non hoc facere presumant: quoniam in huiuscemodi facto et vigor ęcclesiasticus con||fol. 110v||tempnitur, et religio sacerdotalis et professio monastica vilior efficitur.

(1.332)
nicht lesbar
fehlt

olumus [v] atque precipimus nostra auctoritate annuntiari hominibus, immoeta sacerdotibus predicari, ne tam temeraria Christianorum sanguinis effusio in regno cęlorum nostro fieri sinatur, Semper illud adtendentes quod dominus post diluvium dixit famuolo suo Noę: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe dei factus est homo. Et in lege: qui occiderit hominem, morte moriatur. Et apostolus: Nam Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bono. Si autem male faceris, time. Non enim sine causa gladium portat dei enim minister vindex in iram ei qui malum agit. De illo enim specialiter divina auctoritas dicit, Gladium dei portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio econtrario vero nescimus qua pernoxia inventione a nonnullis usurpatum est ut hi qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissimas voluntates pessimas indebitum sibi usurpant in vindicandis proximis et interficiendis hominibus vindicte ministerium, Et quod rex saltim in uno exercuere deberat propter terrorem multorum, ipsi inpudenter in multis perpetrare ||fol. 111r|| non metuunt propter odium, et putant sibi licere ob inimicitiarum vindictas quod nolunt ut rex faciat propter Dei vindictam.

(1.333)
nicht lesbar
fehlt

Abbatibus canonicis et regularibus, et abbatissis quę sanctis monialibus preesse videntur, sive laicis qui monasteria habent, omnimodo precipimus ut de ipsis magnam curam habeant, et ceteris bonum exemplum prebeant, et religiose, sicut decet, conversentur, et quod uniuscuiusque professioni inconveniens est, et in sacris canonibus prohibetur, omnino caveant, et loca sibi a nobis propter aliquam necessitatem concessa deperiri et destrui propter neglegentiam non dimittant, et congregationes sibi commissas sive spiritualiter sive temporaliter paterno affectu gubernare eisque necessaria stipendia amministrare non neglegant, ne forte propter aliquam inopiam et divina officia neglegantur, et ipsa congregatio nr inreligiosius vivere conpellantur. Et qui hęc agere neglexerant, sciant se ea illis auferre et religiosoribus dare.

(1.334)
nicht lesbar
fehlt

Placuit nobis ut, sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac dei servis amoniti fuimus, nec capelle in nostro palatio vel aliubi absque illa nostra sine permissu vel iussu episcopi in cuius est parrochia fiant et ut omnes per dies dominicos et festivitates preclaras sacra eucharistia communicent, nisi quibus abstinere preceptum est et ut observatio omnium dierum dominicorum a mane usque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiant.

||fol. 111v||
(1.335)
nicht lesbar
fehlt

Omnes qui in fide vel [w] catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur infirmari ergo oportet eorum testimonium qui in fide falsi docentur. Nec eis esse credendum qui veritatis fidem ignorant.

(1.336)
nicht lesbar
fehlt

Siquis ministros ęcclesie, id est, subdiaconos, lectorem, exorcistam, acolitum, ostiarium, iniuriaverit aut percusserit vel plagaverit, componat hoc tripliciter sicut solent componere parentes eius diaconi vero, presbyteri, atque Episcopi iniuria in quaruplum componatur Reliquorum autem clericorum iniuria componatur sicut parentum eorum monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, iniuria dupliciter componatur secundum genealogiam suam ut reverentia sit deo et aecclesie, et pax eis qui illi deserviunt.

(1.337)
nicht lesbar
fehlt

Siquis homo contumax vel superbus timorem dei vel reverentiam ęcclesiarum sanctarum non habuerit, et fugientem servum suum vel quem persecutus fuerit, vel de ęcclesia vel de porticu eius per vim adtraxerit, et deo honorem non reddiderit, componat ad ipsam ęcclesiam pro neglectu suo solidos quingentos, et pro fredo ad fiscum solidos CC ipse vero publica pęnitentia iuxta iudicium episcopi multetur.

(1.338)
nicht lesbar
fehlt

Cuncta quę circa sanctorum loca ęcclesiarum eiusque ministros vel olim ordinavit antiquitas, vel antecessorum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra roboravit serenitas, illibata custodiri nunc et in futuro precipimus.

(1.339)
nicht lesbar
fehlt

Placuit ne predia cęlestium secretorum dicata deo quę tradita sunt a quibusdam aliqua occasione vexentur ||fol. 112r|| aut invadantur, sed sub inmunitatis tuitione perpetua firmitate perdurent. Similiter et homines earum, et omnia quę eis subdita esse noscuntur. Siquis contra hęc venerit, componat sicut de inmunitate constituimus, et pęnitentia publica a sacerdotibus usque ad satis factionem.

(1.340)
nicht lesbar
fehlt

Siquis die dominica opera servilia fecerit, liber homo si bovem iunxerit, et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si alia quę canonica auctoritate prohibita sunt servilia fecerit opera, sacerdotibus illa emendet sicut de reliquis neglegentiis iudicibus emendari solet, et ab ipsis sacerdotibus pęnitentiam iuxta modum culpae accipiat. Similiter et de precipuis festivitatibus observari placuit quod si sacerdotes eos nequiverint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur, eisque obedire in omnibus faciant.

(1.341)
nicht lesbar
fehlt

Siquis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid predare voluerit, aut fęnum tollere aut granum, sive peccora maiora vel minora, domusque infrangere vel incendere, hęc ne fiant omni prohibemus. Quod si aliqua presumptione [x] factum fuerit, LX soxxxl si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum XII testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimine subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit, nec custodivit ut talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat ||fol. 112v|| exercitum suum, ne aliqua depredatio infra regnum fiat.

(1.342)
nicht lesbar
fehlt

Siquis alienum servum ad furtum suaserit aut ad aliquid dampnosum [y] in fraudem domini sui, ut posset accusare eum, et fraus ipsa fuerit detracta per investigationem iudicis, dominus nec servum perdat, nec pro hoc aliquam faciat compositionem; sed ille cuius conlusione vel exortatione admissum est, tamquam fur dampnetur; et servus quod tulit reddat, et insuper CXX ictus accipiat.

(1.343)
nicht lesbar
fehlt

Fur nocturno tempore captus in furtu, dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc homicidio querela nascatur [z]

(1.344)
nicht lesbar
fehlt

Siquis de fure nesciens aliquid comparaverit, querat accepto spacio venditorem quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et testibus innocentem, et quod aput eum cognoscitur restituat, et furem querere non desistat. Quod si furem celare voluerit, et periurans postea detectus fuerit, tamquam ille fur ita iste in crimine dampnetur.

(1.345)
nicht lesbar
fehlt

Siquis occulte in nocte vel in die alterius caballum aut bovem aut aliquod animal occiderit, et negaverit, et postea exinde probatus fuerit, tamquam furtivum componat.

(1.346)
nicht lesbar
fehlt

Siquis causa faciente occiderit alienum animal, et non negaverit, simile dare non tardat, et cadaver mortui accipiat.

(1.347)
nicht lesbar
fehlt

iquis [a] furtivam rem scienter emere presumpserit, et exinde probatus fuerit, similem reddat illi cuius pecuniam comparavit salva videlicet eius iustitia in altero.

(1.348)
CXCV
fehlt

[b] quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur componat.

(1.349)
CXCVI
||fol. 113r|| fehlt

Volumus ut sacramento cito non fiant sed unusquisque iudex prius causam veraciter cognoscat, ut eum veritas latere non possit. Nec facile ad sacramenta veniant.

(1.350)
nicht lesbar
fehlt

Siquis contra caput alterius falsa suggerit, vel quacumque invidia aut iniusta accusatione aliquem commoverit, ipse pęnam vel dampnum quod alteri intulit excipiat. neminem dampnes ante quam inquiras veritatem quia scriptum est: Omnia autem probate; quod bonum est tenete.

(1.351)
nicht lesbar
fehlt

Siquis per aliquam invidiam vel dolum in nocte vel in die ignem imposuerit, et incenderit liberi vel servi domum, primo omnia edificia restituat, et quicquid ibi arserit componat, et insuper LX soxxxl sit culpabilis, et publica pęnitentia secundum iudicium sacerdotum multetur et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem componat, et omnia quę ibi perdiderint restituat.

(1.352)
nicht lesbar
fehlt

Siquis servum iniuste accusaverit alienum, et innocenti tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, duos servos eiusdem meriti sine dilatione domino restituat.

(1.353)
nicht lesbar
fehlt

Siquis viam publicam aut [c] stratum vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege componat, et clausuram quam ibi fecit tollat quod si negare voluerit, cum XII sacramentalibus iuret.

(1.354)
nicht lesbar
fehlt

Siquis viam convicinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege componat, et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita faciendum est [d]

(1.355)
nicht lesbar
fehlt

Siquis fontem quacumque invidia coinquinaverit vel macula||fol. 113v||verit, emundet eum primo, ut nulla sit coinquinationis in eo suspicio, et cum lege sua vicinis hoc emendet [e] Si autem plurimorum in vicinio puteus fuerit, compositione inter se multetur [f]

(1.356)
nicht lesbar
fehlt

Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quecumque species fuerint commendate, sive custodiendum tradite sint, sive vendende, et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio concremate, una cum testibus qui commendata susceperat prebeat sacramenta nihi exinde suis profuisse conpendiis, et nihil cogatur exsolvere; excepto aurum et argentum, quod ardere non poterat. Si vero quę commendata fuerant furtu probantur ablata qui commendata perdiderat spatium tribuatur donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret conpositio vero furti ad eum qui habuit commendata pertineat [g]. quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendatarum domino suscipiente reddatur, dampnum vero medium utrique sustineant. Et si postmodum apud eum cui commendaverit quęcumque fuerint subpressa reppererit, sicut furtiva ab eo exigantur.

(1.357)
nicht lesbar
fehlt

Rem in contentione positam non liceat donare nec vendere [h]

(1.358)
nicht lesbar
fehlt

Siquis servum suum vendiderit, forsitan eius nesciens facultates, habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius ubicumque invenire potuerit.

(1.359)
nicht lesbar
fehlt

Siquis servus [i] de peculio suo fuerit redemptus, et hoc ||fol. 114r|| dominus eius forte nescierit, de domni potestate non exeat qui non precium, sed res servi sui, dum ignorat, accipit.

(1.360)
nicht lesbar
fehlt

Siquis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam illesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit, atque negaverit interrogatus, furtivam componat.

(1.361)
nicht lesbar
fehlt

Siquis alicuius mortuum reppererit, et eum humanitatis causa humaverit, ut neque a porcis inquinetur, neque a bestiis sive a canibus laceretur, seu liber sit vel servus, nullam ex hoc calumpniam sustineat, se magis a parentibus eius remunerationem condignam accipiat. et si a parentibus mercedem noluerit recipere, recipiat a domino, quę precepit mortuos sepelire.

(1.362)
nicht lesbar
fehlt

Placuit inventione hanc formam servari, ut seu res mancipia vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propterea venditionis firmitatem inrumpat quod dicit se vili precio vendidisse; sed post quam factum est negotium, non sit mutatum, nisi forte vitium sibi a venditore celatum invenerit. Si autem venditor dixerit vicium, sed et emptio, et non sit inmutata. Si autem non dixerit, mutari potest in die illa et in alia sive in tertia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutare; nisi forte cum invenire infra dies non poterit. Tunc quando invenerit, recipiat, quia vicium vendidit. Et si non noluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus quod vicium ibi nullum sciebat in illa die quando negotium fecit; et stet factum.

||fol. 114v||
(1.363)
nicht lesbar
fehlt

Qui arras dederit pro quacumque re, precium cogatur implere quod placuit emptori.

(1.364)
nicht lesbar
fehlt

Placuit ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare presumat, eisque nocere audeat qui alii propter deum, alii propter suus discurrunt necessitates. quod si aliquis presumptiosus fuerit qui peregrino nocuerit, vel eum assallierit, aut despoliaverit, lederit, plagaverit, ligaverit, vendiderit, vel occiderit, ipsi peregrini singillatim dupliciter sicut de alio homine solet componi, aut suo seniori vel socio componat cum sua lege. Quod si mortuus fuerit, et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam compositionem in duplo sicut de[k] indigenę distringuente iudice accipiant, et in suam elemosinam tribuant; et insuper LX soxxxl fisco cogatur persolvere et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam et quidquid illi tulit dupliciter, ut predictum est, per singula illi componat, sicut solet de infra provincia aliquem componere. Si autem eum occiderit, ut liberxxxe hominem de ipsa provintia in duplo componat; et ipsam pecuniam a memoratis sacerdotibus insuadetur elemosyna. Quoniam Dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.

(1.365)
nicht lesbar
fehlt

[l] quis vendiderit res alienas sive voluntate domini sui, aut servum, aut ancillam, aut quamcumque rem, ipsam legibus reddat, et similem aliam addat. Et si ipsum non potest invenire, duos consimiles et ęquales meriti reddat.

(1.366)
nicht lesbar
fehlt

[m] quis alicuius caballi vel bovis vel cuiuslibet de quadru ||fol. 115r||pedibus unum oculum excusserit, an precietur illud pecus quod valet, et partem tertiam componat.

(1.367)
nicht lesbar
fehlt

Siquis iussione regis, vel ducis illius qui ipsam provinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei, nec propterea fadiosus sit: quia lex et iussio dominica occidit eum, et ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob hoc pereat aut malum paciatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquid mali passi fuerint aut occisi, dupliciter componantur.

(1.368)
nicht lesbar
fehlt

Siquis scripturarum profert veritatem eius testibus probare debet: quia in omnibus causis constitutum est ut scripturam prolator affirmet.

(1.369)
nicht lesbar
fehlt

Quicquid provincialibus beneficio Principis tributorum fuerit relaxatum, ab exactore non requiratur.

(1.370)
nicht lesbar
fehlt

Presbyteros criminosos canonice ad synodum venientes iubemus iuxta decreta papę Innocentii XXXIII in medio collocari; discussique obiectionibus quę ipsi presbyteris inpinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali revoveantur officio, quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt atque alieni efficiantur a ministerio quod vivendo inlicite pulluerunt. Et sicut vinci non potuerint, secundum anterius capitulum consultu Leonis papę et multorum episcoporum statutum, cum aliis presbyteris et fidelibus iustisque hominibus satis faciat episcopo suo et populo.

(1.371)
nicht lesbar
fehlt

Unusquisque presbyter missam ordinare romano cum sandaliis celebret. et hoc populo nuntietur, quod per omnes dies dominicos oblationes deo offerant, et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiantur.

||fol. 115v||
(1.372)
nicht lesbar
fehlt

[n] omnis presbyter die dominico cum psallentio circum eat ęcclesiam suam una cum populo, et aquam benedictam secum ferat. Et ut scrutinium more romano tempore suo ordine agatur.

(1.373)
nicht lesbar
fehlt

Dignum ac necessarium est ut missi per queque loca directi simul cum episcopis unius cuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, similiter et puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasterii, sicut in sancta regula dicit: Monasterium autem ita debet constitui ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum.

(1.374)
nicht lesbar
fehlt

Ut de hospitalitate et cura pauperum memores sitis, et [o] quod res ęcclesiastice a fidelibus oblate et ab ęcclesia recepte sint. Et eo modo illis distribuatis ut ab illo cui de his rationem reddituri estis, non dampnationem, sed ęterni gaudii mercedem accipere mereamini.

(1.375)
nicht lesbar
fehlt

Volumus scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicumque necesse est, ut ministerium vestrum adimplere valeatis. simulque vos admonemus ut propter humilitatem nostram et obedientiam quam monitis vestris propter dei timorem exhibemus, honorem nobis a deo concessum conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt.

(1.376)
nicht lesbar
fehlt

Admonemus etiam presbyteros et abbates ut per premia beneficia hominibus suis nec auferant nec donent: quia multę ||fol. 116r|| reclamationes et querele de hac causa ad nostras solent pervenire.

(1.377)
nicht lesbar
fehlt

[p] nullus consiliarius noster propter beneficium cuilibet a nobis impetrandum munera accipiat: quia nos volumus illi beneficium dare qui nobis bene servierit.

(1.378)
fehlt
fehlt

Nemo audeat clericum aut monachum vel sanctimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum et ipse ex lege vel canonibus consentaneam et iustam sententiam proferat hęc omnes episcopi custodiant, et omnes fideles sanctę dei ęcclesie. et nostri provinciarum presides procurent quorumcumque [q] clericorum vel monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Siquis hanc constitutionem violaverit in magistratu positus, X lib rxxxm auri pęna multabitur. Si executor est, in catenis ęcclesiarum recludatur pęnas luiturus, et officium perdat.

(1.379)
nicht lesbar
fehlt

Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quę in monasterium introduxit, et quę non introduxit, domini monasterii sint, et ipse officio presidis servire cogatur. Si vero monachus ad aliud monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.

(1.380)
nicht lesbar
fehlt

Si aliquis incognitus monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non prestetur. Et si intra III annos aut servus vel libertus vel colonus queratur, domino suo reddatur cum omnibus quę adtulit, fide tamen accepta de impunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, post ea queri non potest; sed tantum ||fol. 116v|| ea quę in monasterium adduxit dominus servi recipiat.

(1.381)
nicht lesbar
fehlt

[r] autem monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur, et res eius monasterio addiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, preses provincię eum teneat et curię suę connumeret.

(1.382)
nicht lesbar
fehlt

Nemo ęcclesiam edificet ante quam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice et ante prefiniat qui ędificare vult quod ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat et facta donatione, sic domum aedificet.

(1.383)
nicht lesbar
fehlt

Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes et ministri eius qui hoc cognovit, et non prohibuit, libra auri multabitur, et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.

(1.384)
nicht lesbar
fehlt

Abbatissa eligatur a cuncta congregatione, non secundum ordinem, sed quam melioris opinionis esse constiterit, et quam meliores elegerint. Et quę eam eligunt, proponunt sanctis evangeliis, dicentes quod non propter amicitias vel gratiam humanam, sed scientes eam fide rectam, et vita castam, et administratione dignam, ad omnemque statum monasterii utilem. Et tunc confirmetur ab episcopo cui monasterium subiectum est.

(1.385)
nicht lesbar
fehlt

Siquis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit [s] ||fol. 117r|| religiosam feminam, bona amborum aecclesia vendicet in qua talis mulier habitavit. ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hęc mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautioni tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis servetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis locis non vindicetur, comes loci illius hęc nostro fisco addicat. Si vero Comes provincie vindictam tali crimini imponi neglexerit, honore careat, et duas libras auri fisci viribus dare compellatur.

(1.386)
nicht lesbar
fehlt

Nemini Regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel cuicumque comiti vendere. hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis pęna sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit. Sed is qui accipit, precium amittat. Et qui detraxit, precium quod accepit in ipso monasterio amittat, et una cum precio monasterium perdat, et ipsum monasterium in pristinum reformetur.

(1.387)
nicht lesbar
fehlt

In civitatibus in quibus presides presunt, ipsi audeant causas, seu et defensones qui autem episcopum vel sacerdotes aut clericos iudicare sibi maluerint, [t] hoc quoque fieri non permittimus.

(1.388)
nicht lesbar
fehlt

Siquis ex scenicis vestem sacerdotalem, aut monasticam, vel mulieris religiosę, vel qualicumque ęcclesiastici status similem indutus fuerit, corporali pęne subsistat, et exilio tradatur.

||fol. 117v||
(1.389)
fehlt
fehlt

Ne decem anni, neque viceni, vel XXX triginta annorum prescriptione religiosis domibus opponatur, sed sola XL annorum curriculo et non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus.

(1.390)
nicht lesbar
fehlt

Sancitum est ut nullus episcopum aut sacerdotem vel clericum apud iudices publicos accusare presumat, sed apud episcopos.

(1.391)
fehlt
fehlt

Decretum est ut adversus absentes non iudicet. quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.392)
nicht lesbar
fehlt

A sancta romana et apostolica ęcclesia olim statutum est, et a nobis synodali sententia confirmatum, ut nullus ex sacerdotali catalogo iudicetur aut dampnetur, nisi accusatus accusatores legitimos presentes habeat, locumque defendendi ad abluenda crimina accipiat.

(1.393)
nicht lesbar
fehlt

Item a predicta sancta Romana et apostolica ęcclesia sancitum est, et ab omnibus sinodali auctoritate decretum, ut semper primo personę, fides, vita, et conversatio accusantium enucleatim perscrutetur, et postea quę obiciuntur fideliter pertractentur; Quia non aliter fieri quicquam debet nisi prius impetitorum vita discutiatur.

(1.394)
nicht lesbar
fehlt

Placuit ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetierit, secundum preceptum pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis adprobare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.

||fol. 118r||
(1.395)
fehlt
fehlt

[u] accusatori persona in iuditio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.

(1.396)
nicht lesbar
fehlt

Non est iustum iudicare aut condempnare virum cuius causa ad liquidum non est examinata.

(1.397)
nicht lesbar
fehlt

Maior a minore non potest iudicari.

(1.398)
nicht lesbar
fehlt

Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore quoniam et dominus iudam furem esse sciebat sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.

(1.399)
fehlt
fehlt

Eius qui frequenter litigat, et ad [v] accusandum est facilis, accusationem absque grandi examine nemo recipiat.

(1.400)
nicht lesbar
fehlt

Iudicantem oportet cuncta rimari et [w] ordinem rerum plena inquisitione discutere, Interrogandi ac proponendi adiciendique patcentia prebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare nisi quando ipsi, peractis omnibus, iam nihil amplius habuerint in questione [x] quod proponant. Et tamdiu actio ventiletur quousque rei veritas inveniatur. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid preter missum forte remaneat quod adnecti conveniat.

(1.401)
fehlt
fehlt

Sunt quidam qui contra ęcclesiasticam regulam pugnare videntur, et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere. Hi omnino non admittantur nisi actis publicis docuerint omni se suspitione carere.

||fol. 118v||
(1.402)
nicht lesbar
fehlt

fehlt Non liceat imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina presumere.

(1.403)
nicht lesbar
fehlt

fehlt Laicis, quamvis religiosis, nulli tamen de ęcclesiasticis facultatibus vel de deo dicatis hominibus aliquid disponendi attribuatur facultas.

(1.404)
fehlt
fehlt

fehlt Quandocumque a quibuslibet iudicibus ęcclesiasticis ad alios iudices ęcclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint.

(1.405)
nicht lesbar
fehlt

niustum [y] iudicium, et definitio iniusta, regio metu vel iussu a iudicibus ordinata, non valeat.


Stand: 2008-10-24