vitandam [a], praetermittuntur. Quisquis ergo per aliqua inlicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, noverit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est et corpori [b] Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus paenitentiae in promptu habetur, restituere non negligat [c].
Principaliter itaque [e] totius sanctae dei ecclesiae corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua re Gelasius Romanę sedis venerabilis episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: Duae sunt quippe, inquit, imperatrices augustae, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum, et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis [f] regibus hominibusque in divino reddituri sunt examine rationem. Fulgentius quoque [g] in libro de veritate praedestinationis et gratię ita scribit: Quantum pertinet, inquit, ad huius temporis vitam, in ecclesia nemo pontifice potior et in seculo christiano imperatore nemo celsior invenitur.
Emersisse reprehensibilem et valde inolytum usum comperimus, eo quod quidam chorepiscopi ultra modum suum progredientes et do||fol. 161v||num [i] sancti spiritus per inpositionem manuum tradant et alia quaeque, quae solis pontificibus debentur, contra fas peragant; praesertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Caesariensi ita de chorepiscopis habetur scriptum: Corepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse, ut conministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur.
Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae synodo placuit, ut modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi ecclesias earumque moderamine curaque [l] contenti sint.
Igitur quia constat religionem christianam per successores apostolorum salubriter administrare populisque [n] ad vitam aeternam ducatum exhibere debere, primo necessarium iudicavimus omnibus praecipere, ut honorem debitum venerabiliter [o] episcopis absque ulla simulatione aut detractione inpendant eisque in omnibus ut patribus oboediant et, quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagant, sicut dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierit, dic ecclesię. Et si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et alibi: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est meis discipulis vel apostolis, quorum locum episcopi nunc in ecclesia tenent, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in ||fol. 162r|| profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis minimis. Haec omnia fidelibus ammoda [p] et perpendas, ne in hoc, quod absit, incidant scandalum, sed magis eis obędiendo non filii perditionis, sed filii dei efficiantur; et non cum stultis poenam, sed cum iustis praemia percipiant sempiterna. Nam episcopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, ammodum honorari et venerari omnes monemus, nec eos lacerari aut blasphemari vel detrahi a quoquam volumus: quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur in ecclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut homicida deputabitur. Quid erit de illis, qui sacerdotes detrahunt: Quoniam et ipsi ipsos occidunt et audientes interimunt. Dupla enim poena digni sunt, qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles vel inoboedientes extiterint, sciant se a liminibus sanctae ecclesiae fore alienos.
De presbiteris et eorum ecclesiis, unde multa negliguntur [r] et scandala generantur, in nostra discussione quattuor pericula apparuerunt. Primo, quia nonnulli ex nostris sacerdotibus quadam securitate accepta nec ea, quae ad cultum divinum pertinent, faciunt neque in restauratione et luminaribus ecclesię studium habent nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent et insuper ecclesias suas expoliant et in praediola sua propria transferunt. Quae omnia ad negligentiam [s] episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum permoti in tantam audatiam prorumpunt, ut eos etiam inlicite et inhoneste atque inreverenter tractare ||fol. 162v|| praesumant. Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus, ut ea, quae a domno imperatore consensu episcoporum ob honorem et amorem dei ecclesiis concessum est, non in avaritiam presbiterorum aut in rapacitatem episcopalium ministrorum cedant, sed in utilitatem ecclesię et in usus clericorum et pauperum deveniant.
Illud non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam episcoporum parrochiis quidam [u] presbiteri [v] contra interdicta sanctorum canonum feminas in domibus suis non solum habitare, sed etiam ministrare faciunt; quas et laqueum sacerdotibus persępe extitisse et multos occasione in scandalum et in detractionem corruisse cognovimus. Quae transgressio et tempore genitoris nostri et nostro in conventibus episcoporum secundum auctoritatem canonicam prohibita, sed necdum ad correptionem plene est perducta. Unde in commune censuimus, ut hi, qui tantę transgressionis incorrectores hactenus [w] extiterunt, si abhinc huius rei correptores esse neglexerint, iuxta apostoli sententiam quasi consencientes malorum choerceantur.
Similiter de illis presbiteris, qui contra statuta canonum vilici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur et diversissimis modis usuris inserviunt et aliorum domos inhoneste et inpudice frequentant et commessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus, ||fol. 163r|| ut ab hinc districtę severiterque choerceantur, ne per eorum inlicitam et indecentem actionem et ministerium sacerdotale vituperetur, et, quibus debuerant esse in exemplum, deveniant.
Pari ergo consensu nobis visum est, ut pontifices sanctorum praecedentium patrum exempla sequentes religiosos conversationis suae testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime praebeant. Ut ergo sacerdos discipulis suis de ipso exemplum bonum debeat praebere, apostolus scribens ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in caritate, in castitate. Et reliqua. Beatus quoque [y] Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit, ut huius sedis pontificibus ad secreta cubili sui servicia laici pueri eis saeculares obsequantur; et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerumque clerici, qualis in secreto sit, vita sui pontificis nesciunt et, ut dictum est, saeculares pueri sciunt. De qua re praesenti decreto constituo, ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubili pontificalis obsequantur, ut is, qui in loco est regiminis, habeat testes tales, qui eius in secreto conversationem videant, ut ex visione sedula exemplum profectus sumant. Haec igitur beatus Gregorius scripsit. Ceterum si qui de hac re copiosiora exempla quaerere voluerint, vitas beati Augustini et Ambrosii et ceterorum aliorum sanctorum virorum legant et perspicuae invenient, quod vita et conversatio pontificis semper testes vitę probabilis habere debeat.
||fol. 163v||Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt, et ut in propinquorum suorum ius cedant, statuunt et ob hoc et iura ecclesiastica convellantur, et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contempnitur, placuit omnibus, ut deinceps hoc avaritie genus caveatur; fixumque [a] abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum aut certe in episcopatu hereditaria successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam, quicquid vult, faciat et, cui vult, conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus ecclesię aut suo aut alterius nomine qualibet conditione conparaverit, decrevimus, ut non propinquorum suorum, sed in ecclesię, cui praeest, iura deveniant. Similiter et de presbiteris, qui de ecclesiarum rebus, quibus praesunt, praedia eo modo emunt, faciendum statuimus; quoniam multos presbiterorum occasione taliter emptarum [b] rerum ecclesias, quibus praesunt, expoliasse et a suo ministerio multis modis exorbitasse et se diabolo mancipasse et occasione multos laicorum in scandalum dampnationis et perdictionis proruisse conperimus.
Didicimus sane nonnullos episcopos in gubernandis congregationibus sibi subiectis, canonicis videlicet, monachis et sanctimonialibus, hactenus [c] valde neglegentes [d] extitisse et ob id multos in sui detractionem et contemptum provocasse, ita ut nonnulli alii praelati in eorum parrochiis constituti, eorum prava exempla secuti, suas similiter congregationes neglexerint; quos et fraterno et sinodali con||fol. 164r||ventu admonendos esse necessario duximus, ab hac neglegentia [e] deinceps se cohibeant et ceteris se imitabiles praebeant, ne forte propter illorum incuriam et divinę servitutis contemptus et pericula proveniant animarum, et auribus excellentiae nostrae molestia ingeratur, et sacerdotali mediocritati in sacris conventibus tedium et opprobrium [f] inferatur.
Comperimus quosdam episcopos et abbates atque [g] sacerdotes non causa necessitatis aut utilitatis, sed potius avaritię et propriae delectationis [h] sepissimę propria civitatis suae sede vel monasterii septa aut ecclesie propriae derelicta cleroque neglecto remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et praedicatio in plebibus et cura subiectorum postponitur et hospitalitas negligitur [i]. Quod ne ulterius a quoquam sine inevitabili necessitate aut aliqua utilitate fiat pari consensu inhibuimus.
DE CLERICIS LAICORUM, UNDE NONNULLI eorum conqueri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum preces nolint in ecclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit, ut in utrisque partibus pax et concordia servetur, et cum caritate et ratione utiles et idonei eligantur. Et si laicus idoneum utilemque clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur. Et si reiciendus est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.
Placuit ut monachi et presbiteri necnon et clerici, qui postposita canonica auctoritate passim palatium adeunt et nostris sacris auribus inportunissimam molestiam ||fol. 164v|| inferunt, ut non hoc facere praesumant; quoniam in huiuscemodi facto et vigor ecclesiasticus contempnitur, et religio sacerdotalis et professio monastica vilior efficitur.
Volumus atque praecipimus nostra auctoritate adnunciari omnibus, immo et a sacerdotibus praedicari, ne tam temeraria christianorum sanguinis [l] effusio in regno nostro fieri sinatur, semper illud adtendentes, quod dominus post diluvium dixit famulo suo Noe: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe dei factus est homo. Et in lege: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et apostolus: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei, qui malum agit. De illo enim specialiter divina auctoritas dicit, gladium populi [m] portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio. E contra vero nescimus, qua pernoxa inventione a nonnullis usurpatum est, ut hi, qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissima voluntates pessimas indebitum sibi usurpant in vindicandis proximis et in interficiendis hominibus vindictae ministerium, et quod rex saltim in uno exercere debuerat propter terrorem multorum, ipsi [n] inpudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium et putant sibi licere ob inimicitiarum vin||fol. 165r||dictas, quod nolunt, ut rex faciat propter dei vindictam.
Abbatibus canonicis et regularibus et abbatissis, quae sanctimonialibus praeesse videntur, sive laicis, qui monasteria habent, omnino praecipimus, ut de ipsis magnam curam habeant et ceteris bonum exemplum praebeant et religiose, sicut decet, conversentur et, quod uniuscuiusque professioni inconveniens est et in sacris canonibus prohibetur, omnino caveant et loca sibi a nobis propter aliquam necessitatem concessa deperire et destrui propter negligentiam [o] non dimittant et congregationes sibi commissas sive spiritaliter sive temporaliter paterno afectu gubernare eisque necessaria stipendia administrare non negligant [p], ne forte propter aliquam inopiam et divina officia negligantur [q], et ipse congregationes religiosius vivere conpellantur. Et qui haec agere neglexerint, sciant se ea illis auferre et religiosioribus dare.
Placuit nobis, ut, sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac dei servis ammoniti fuimus, ne capellę in nostro palatio alicubi [s] absque illa nostra sine permissu vel iussu episcopi [t], in cuius est parrochia, fiant. Et ut [u] omnes per dies dominicos et festivitates praeclaras sacra eucharistia communicent, nisi quibus abstinere praeceptum est. Et ut observatio omnium dierum dominicorum a mane usque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiat.
Omnes qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium, qui in fide falsi docentur. Nec eis esse ||fol. 165v|| credendum, qui veritatis fidem ignorant.
Si quis ministros ecclesię, id est subdiaconum, lectorem, exorcistam, acolitum, ostiarium, iniuriaverit aut percusserit vel plagaverit, conponat hoc tripliciter, sicut solent conponere parentes eius. Diaconi vero, presbiteri atque episcopi iniuria conponatur sicut parentum eorum. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, iniuria dupliciter conponatur secundum genealogiam suam; ut reverentia sit deo et ecclesię et pax eis, qui illi deserviunt.
Si quis homo contumax vel superbus timorem dei vel reverentiam ecclesiarum non habuerit et fugientem servum suum vel quem persecutus fuerit, de ecclesia vel de porticu eius per vim abstraxerit et deo honorem non dederit, componat ad ipsam ecclesiam pro neglectu suo solidos quingentos et pro fredo ad fiscum solidos CCtos. Ipse vero publica paenitentia iuxta iudicium episcopi multetur, ut sit honor dei et reverentia sanctorum, et ut ecclesia dei semper invicta permaneat.
Homicidium laici si in ecclesia perpetratum fuerit, altare destruatur, donec proprii episcopi arbitrio restituatur. Sin autem presbiter illic aut ante altare peremptus fuerit, altare simul cum ecclesia destruatur, donec consensu apostolici recon... [x].
Cuncta, quae circa sanctarum loca ecclesiarum eiusque ministros vel olim ordinavit antiquitas vel antecessorum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra roboravit serenitas, inlibata custodiri nunc et in futuro praecipimus.
Placuit, ne praedia caelestium secretorum dicata deoque [a] tradita a quibusdam aliqua occasione vexentur aut invadantur, sed sub inmunitatis tuitione perpetua ||fol. 166r|| firmitate perdurent. Similiter et homines earum et omnia, quae eis subiecta esse noscuntur. Si quis contra hęc venerit, componat sicut de immunitate [b] constituimus, et poenitentia publica a sacerdotibus usque ad satisfactionem multetur.
Si quis die dominico opera servilia fecerit, liber homo, si bovem iunxerit [d] et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si alia, quae [e] in canonica auctoritate prohibita sunt, servilia fecerit opera, sacerdotibus illa emendet, sicut de reliquis negligentiis [f] iudicibus emendari solet et ab ipsis sacerdotibus paenitentiam iuxta modum culpae accipiat. Similiter et de praecipuis festivitatibus observari placuit. Quod si sacerdotes eos nequiverint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur eisque oboedire omnibus faciant.
Si [h] quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedare voluerit aut foenum tollere aut granum sive pecora maiora vel minora domosque infringere [i] vel incendere, haec, ne fiant, omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptuoso [k] factum fuerit, LX solidis, si liber est, sit culpabilis et omnia similia restituat aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit, ut talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depredatio infra regnum fiat.
||fol. 166v||Si quis alienum servum ad furtum suaserit aut ad aliquid dampnosum in fraude domini sui, ut posset accusare eum, et fraus [m] ipsa fuerit detecta per investigationem iudicis, dominus nec servum perdat nec [n] pro hoc aliquam [o] faciat compositionem; sed ille, cuius conlusione vel exhortatione [p] admissum est, tamquam fur dampnetur; et servus, quod tulit, reddat et insuper CXX ictus accipiat.
Fur [r] nocturno tempore captus in furto, dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc homicidio quaerela nascatur.
Si quis de fure nesciens aliquid comparaverit, quaerat accepto spatio venditorem. Quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et testibus innocentem, et, quod apud eum cognoscitur, restituat et furem quęrere non desistat. Quod si furem caelare voluerit et periurans postea detectus fuerit, tamquam ille fur ita iste in crimine dampnetur.
Si [u] quis occulte in nocte vel in die alterius caballum aut bovem aut aliquod animal occiderit et negaverit et postea exinde probatus fuerit, tamquam furtivum conponat.
Si quis causa faciente occiderit alienum animal et non negaverit, simile dare non tardet et cadaver mortui accipiat.
Si [x] quis furtivam rem scienter emere praesumpserit, et exinde probatus fuerit, similem rem reddat illi, ||fol. 167r|| cuius pecuniam comparavit, salva videlicet eius iustitia in altero.
Si quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur conponat.
Volumus [a], ut sacramenta cito non fiant. Sed unusquisque iudex prius causam veraciter cognoscat, ut eum veritas latere non possit. Nec facile ad sacramenta veniant.
Si quis contra caput alterius falsa suggesserit vel pro quacumque invidia aut iniusta accusatione aliquem commoverit, ipse poenam vel dampnum, quod alteri contulit, excipiat. Neminem dampnes, antequam inquiras veritatem; quia scriptum est: Omnia autem probate; quod bonum est, tenete.
Si [d] quis per [e] aliquam invidiam vel dolum in nocte vel in die ignem inposuerit et incenderit liberi vel servi domum, primo, omnia aedificia restituat et, quicquid ibi arserit, componat et insuper LXta solidis sit culpabilis et publica paenitentia [f] secundum iudicium sacerdotum multetur. Et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem componat et omnia, quae ibi perdiderint, restituat.
Si quis servum iniuste accusaverit alienum, et innocenti tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, duos servos eiusdem meriti sine dilatione domino restituat.
Si [i] quis viam publicam aut litostratum vel viam communem ||fol. 167v|| alicui clauserit contra legem, cum sua lege conponat et clausuram, quam ibi fecit, tollat. Quod si negare voluerit, cum duodecim sacramentalibus iuret [k].
Si quis viam convicinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege conponat et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita faciendum est.
Si [n] quis fontem quacumque invidia conquinaverit vel maculaverit, emundet eum primo, ut nulla sit conquinationis in eo suspicio, et cum lege sua vicinis hoc emendet. Si autem plurimorum in vicinio puteus fuerit, conpositionem inter se multentur.
Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quaecumque [p] species fuerint commendate, sive custodiendo traditę sunt sive vendende et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio cremate, una cum testibus, qui commendata [q] susceperat, praebeat sacramenta nihil exinde suis profuisse conpendiis, et nihil cogatur exsolvere excepto auro [r] et argento [s], quod ardere non potuit. Si vero quae commendata fuerant, furto probantur ablata, ei, qui commendata perdiderat, spacium tribuatur, donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret. Conpositio vero furti ad eum qui habuit commendata pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendatarum domino suscipiente reddatur, dampnum vero medium utrique sustineant. Et si post||fol. 168r||modum dominus apud eum, cui commendaverit, quaecumque fuerint suppressa, reppererit, sicut furtiva ab eo exigantur.
Si [v] quis servum suum vendiderit, forsitan eius nesciens facultates habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius ubicumque invenire potuerit.
Si quis servus de peculio suo fuerit redemptus, et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat; quia non precium, sed res servi sui, dum ignorat, accepit.
Si [y] quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam inlesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit atque negaverit interrogatus, furtivam conponat.
Si quis aliquid mortuum reppererit et eum humanitatis causa humaverit, ut [a] neque [b] a porcis inquinetur neque a bestiis seu canibus laceretur, seu liber sit seu servus, nullam ex hoc calumniam sustineat, sed magis a parentibus eius remunerationem condignam accipiat. Et si a parentibus mercedem noluerit recipere [c], recipiat a domino, qui [d] praecepit mortuos sepelire.
Placuit [f] in venditione hanc formam servari, ut seu res seu mancipia vel quodlibet genus animalis [g] venundetur, nemo propterea venditionis firmitatem inrumpat, quod dicit se vili precio vendidisse; sed postquam factum est negotium, non sit mutatum, nisi forte vicium sibi ||fol. 168v|| a venditore cęlatum invenerit. Si autem venditor dixerit vicium, stet emptio et non sit inmutata. Si autem non dixerit, mutari potest in [h] illa die et in alia sive in tertia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutari [i], nisi forte eum invenire infra [k] tres [l] dies non poterit. Tunc, quando invenerit, recipiat, quia vicium vendidit. Et si non voluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus [m], quod vicium ibi nullum sciebat in illa die, quando negotium fecit; et stet factum.
Qui arras dederit pro quacumque re, precium cogatur implere, quod placuit emptori.
Placuit [p], ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare praesumat eisque [q] nocere audeat; quia alii propter deum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis praesumptiosus [r] fuerit, qui peregrino nocuerit vel eum assallierit aut dispoliaverit, lederit, plagaverit, ligaverit, vendiderit vel occiderit, ipsi peregrino singillatim dupliciter, sicut de alio homine solet conponi, aut suo seniori vel socio cum sua lege conponat. Quod si mortuus fuerit et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopis aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam conpositionem in duplo sicut de indigeant et insuper XLa solidos fisco cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam et quicquid illi tulit dupliciter, ut praedictum est, per singula illi conponat, sicut solet de infra provincia aliquem conponere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipso provincia ||fol. 169r|| in duplo conponat; et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur elemosina. Quoniam dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.
Si quis vendiderit res alienas sine voluntate domini sui, aut servum aut ancillam aut quamcumque [t] rem, ipsam legibus reddat et similem aliam addat. Et si ipsum non potest invenire, duos consimiles et aequalis meriti reddat.
Si [v] quis alicuius caballo vel bovi vel cuilibet de quadrupedibus unum oculum excusserit, adprecietur illud pecus, quod valet, et partem tertiam conponat.
Si quis iussione regis vel ducis illius, qui ipsam provinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei nec propterea faidosus sit; quia lex et iussio dominica occidit eum, et ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob pereat aut malum paciatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquid [x] mali passi fuerint aut occisi, dupliciter conponantur.
Si [z] quis scripturam profert, veritatem eius testibus probare debet; quia in omnibus causis constitutum est, ut scripturam prolator adfirmet.
Quicquid provincialibus per beneficium principis tributorum fuerit relaxatum, ab exactore non requiratur.
||fol. 169v||Presbiteros [c] criminosos canonice ad synodum venientes iubemus iuxta decreta papę Innocencii capitulo XXXIII. in medio collocari; discussisque obiectionibus, quae ipsis presbiteris inpinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio, quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo inlicite polluerunt. Et si convinci non potuerint, secundum anterius capitulum consultu Leonis papę et multorum episcoporum statutum, cum aliis presbiteris et fidelibus iustisque hominibus satisfaciat episcopo suo et populo.
Ut unusquisque [e] presbiter missam ordine Romano cum scandaliis cęlebret. Et hoc populo nuncietur, quod per omnes dies dominicos oblationes deo offerant [f], et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur.
Ut [h] omnis presbiter die dominico cum psallentio circumeat ecclesiam suam una cum populo et aquam benedictam secum ferat. Et ut scrutinium more Romano tempore suo ordinate agatur.
Dignum ac necessarium est, ut missi per quęque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum similiterque puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasterii, sicut in sancta regula dicitur: Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis ||fol. 170r|| vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum.
Ut de hospitalitate et cura pauperum memores sitis, et propter quod res ecclesiasticę a fidelibus oblatę et ab ecclesia recepte sint. Et eo modo illas distribuatis, ut ab illo, cui de his rationem reddituri estis, non dampnationem, sed aeterni gaudii mercedem accipere mereamini.
Volumus [m] vos scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicumque [n] necesse est, ut ministerium vestrum adimplere valeatis. Simulque vos admonemus, ut propter humilitatem nostram et oboedientiam, quam monitis vestris propter dei timorem exhibemus, honorem nobis a deo concessum conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt.
Admonemus etiam episcopos et abbates, ut per praemia beneficia hominibus suis nec auferant nec donent, quia multę reclamationes et querelę de causa ad nostras aures solent pervenire.
Ut [q] nullus de consiliariis nostris propter beneficium cuilibet a nobis impetrandum [r] munera accipiat; quia nos volumus illi beneficium dare, qui nobis bene servierit.
Nemo audeat clericum aut monachum vel sanctimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam et iustam sententiam ||fol. 170v|| proferat. Haec omnes episcopi custodiant ac omnes fideles sanctę dei ecclesiae. Et nostri provinciarum praesides procurent [t] quorumcumque [u] clericorum vel monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit in magistratu positus, X librarum auri poena multabitur. Si exsecutor est, in catenis ecclesiarum recludatur poenas luiturus et officium perdat.
Si [w] monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quae in monasterium introduxit et quae non introduxit, dominio monasterii sint, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad aliud [x] monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.
Si aliquis incognitus in monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non prestetur. Et si intra III annos aut servus aut libertus vel colonus quęratur, domino suo reddatur cum omnibus, quae adtulit, fide tamen accepta de inpunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea quaeri non potest, sed tantum ea, quae in monasterium adduxit, dominus servi recipiat.
Si [a] autem monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provinciae eum teneat et curię suae connumeret.
Nemo ecclesiam aedificet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat, qui aedificare vult, quod ad luminaria et ad custodiam et ad stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione sic domum aedificet.
||fol. 171r||Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes et ministri eius, qui hoc cognovit et non prohibuit, libra auri multabitur et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.
Abbatissa [e] eligatur a cuncta congregatione non secundum ordinem, sed quam melioris opinionis esse constiterit, et quam meliores elegerint [f]. Et qui eam eligunt, proponant sanctis evangeliis dicentes, quod non propter amicitias vel gratiam humanam, sed scientes eam fidem rectam et vitam castam et administratione dignam ad omnemque [g] statum monasterii utilem. Et tunc confirmetur ab [h] episcopo, cui monasterium subiectum est.
Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si haec mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautioni tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale [k] scelus a religiosis locis non vindicetur, comes loci illius haec nostro fisco addicat. Si vero comes provinciae vindictam tali crimini imponi neglexerit, honore careat et duas libras auri fisci viribus dare conpellatur.
Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel quocumque commento vendere. Hoc etiam divina et apostolica ||fol. 171v|| atque canonica sub anathematis poena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit, sed is, qui accipit, precium amittat. Et qui distraxit, precium, quod accipit, in ipso monasterio amittat et una cum precio monasterio perdat, et ipsum [m] monasterium in pristinum [n] reformetur statum.
In [p] civitatibus, in quibus praesides praesunt, ipsi audiant causas seu et defensores. Qui autem episcopum vel sacerdotes aut clericos iudicare sibi maluerint, hoc quoque [q] fieri non permittimus.
Si quis ex scenicis vestem sacerdotalem aut monasticam vel mulieris religiosę vel qualicumque [s] ecclesiastico statui similem indutus fuerit, corporali poene subsistat et exilio tradatur.
Ne [u] Xcim [v] anni neque viceni vel XXXta annorum praescriptio religiosis domibus opponatur, sed sola XLta annorum curricula, et non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus.
Sancitum est, ut nullus episcopum aut sacerdotem vel clericum apud iudices clericos accusare praesumat, sed apud episcopos.
Decretum [y] est, ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.
A sancta Romana et apostolica ecclesia olim statutum est et a nobis synodali sententia confirmatum, ut nullus ex sacerdotali catalogo iudicetur aut dampnetur [a], nisi accusatus accusatores legitimos praesentes habeat locumque defendendi [b] ad abluenda crimina accipiat.
||fol. 172r||Item a praedicta sancta Romana et apostolica ecclesia sancitum est et ab omnibus synodali auctoritate decretum, ut semper primo persona, fides, vita et conversatio accusantium enucleatim perscrutetur, et postea, quę obiciunt, fideliter pertractentur [d]; quia non aliter fieri quicquam debet, nisi prius impetitorum [e] vita discutiatur.
Placuit [f], ut, si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetierit, secundum praeceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis adprobare, quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.
Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit [g], ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.
Non [i] est iustum iudicare aut condempnare virum, cuius causa ad liquidum non [k] est examinata.
Iudicis [p] non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore. Quoniam et dominus Iudam [q] furem esse sciebat. Sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.
Eius, qui frequenter litigat et ad accusandum est facilis, accusationem absque grandi examine nemo recipiat.
||fol. 172v||Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiciendique [t] pacientia prebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi peractis omnibus iam nihil amplius habuerint [u] in questione, quod proponant. Et tamdiu actio ventiletur, quousque [v] rei veritas perveniat [w]. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat, quod adnecti conveniat.
Sunt quidam, qui contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere. Hi omnino non admittantur, nisi actis publicis docuerint omni se suspitione carere.
Non [z] liceat imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina presumere.
Laicis quamvis religiosis nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus vel de deo dicatis hominibus aliquid disponendi [b] adtribuatur facultas.
Quandocumque [d] a quibuslibet iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur, qui provocaverint.
||fol. 173r||Iniustum iudicium et definitio iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata, non valeat.
Stand: 2008-10-24