The Beinecke Rare Book and Manuscript Library MS 1074

||Fragment 1r||
(3.16)

[...] patrum statutos transcendat. Quamquam novelle suggestiones, qu[e vel obscurae sunt, vel sub genere] latent, inspecte a nobis formam accipiant, et quod in laicis reprę[henditur, id multo magis] debet in clericis praedamnari. Universum concilium dixit:[1]

(3.17)
[XVII.
Ut transgressores cano]num excommunicentur.

Transgredientem canonum definitio[nem excommunicatum esse praecipimus.]

(3.18)

XVIII. Ut episcopus curam monasteriorum gerat. Episcopum convenit civitat[is competentem monasteriorum] providentiam gerere.

(3.19)

XVIIII. De monendis his qui ordinantur. Si [quis clericus ordinatur, mone]ri debet constituta servare.

(3.20)

XX. De satisfactione penitentiae. Sa[tisfactio poenitentiae non est tam tem]poris longitudine quam cordis conpunctione, pensanda.

(3.21)

XXI. D[e mensura poenitentiae. Tempora] penitudinis, habita moderatione, episcopi arbitrio sunt constitue[nda, prout inspectorum animos] viderit esse devotos. Pariter etiam habentes aetatis senilis in[tuitum, et periculorum quorum]que aut egritudinum respicientes necessitates.

(3.22)

XXII. De malo[rum ordinatione vitanda. Qui] tales ordinat sacerdotes quales esse non debent, non est hoc co[nsulere populis, sed nocere,] nec prestare regimen, sed augere discrimen

(3.23)

XXIII. De ep[iscopis qui inutiles ordinaverint.] Qui in ordinandis sacerdotibus sanctorum patrum statuta neglexe[runt, et quos refutare debu]erunt consecrarunt. Unde si qui episcopi talem ordinaverint sacerdotem [qualem esse non liceat, etiam]si aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis ta[men vim ulterius non habebunt,] nec ei sacramento umquam intere[run]t quod neglecto iudicio prest[iterunt.]

(3.24)

[XXIV. De cavendis inlici]tis ordinationibus. Ab inlicitis ordinationibus est abstinendum. Et [si quae factae sunt ordinatio]nes inlicitę, removeantur. Nec tantum pet[e]mus petition[es valere populorum ut cum] his parere cupimus, contra voluntatem domini dei nostri, quae nos pe[ccare prohibet, aliquid agamus.]

(3.25)

XXV. De rebaptizatis non ordinandis. Non est permittendum ut re[baptizati ad clericatus gradum] promoveantur.

(3.26)

XXVI. Ut qui excommunicatis sine licencia c[ommunicaverit, damnetur.] Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglectu, et tempore e[xcommunicationis ante audi]entiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationis iudicet[ur protulisse sententiam.] [2]

||Fragment 1v||
(3.29)

[XXIX. De appellatione primae sedis.] Ut primę sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, aut summus [sacerdos, aut aliquid huiusc]emodi, sed tantum[3] prime sedis episcopus.

(3.30)

XXX. De arbitrio episcopi erga peniten[tes. Poenitentibus secundum differ]entiam peccatorum, episcopi arbitrio penitentiae tempora decernantur.

(3.31)

XXXI. [De manumissionibus. Manumis]siones in eclesia sunt cęlebrandę.

(3.32)

XXXII. Ut nemini[4] sit facultas, relicta [principali cathedra, in ecclesia i]n sua diocesi vel in re propria diutius residere. Placuit ut nemini sit [facultas, relicta principali cath]edra, ad aliam eclesiam in diocesi constituta se conferre, vel in re propria diu[tius quam oportet constitutum cur]am vel frequentationem agere, et propriam plebem necglegere.

(3.33)

XXXIII. De defen[soribus ecclesiae a rege poscendis. D]efensores ecclesiarum adversus potentias saecularum vel divitum ab inperatore sunt [poscendi.]

(3.34)

[XXXIV. De occursu cl]ericorum ad concilium. Placuit ut quocienscumque concilium congregan[dum est, episcopi et presbiteri, qui neque aetat]e neque egritudine aut alia graviori necessitate inpediuntur, con[petenter occurrant. Quod si occurre]re non potuerint, excusationes suas in tractoria subscribant.

(3.35)

XXXV. [De lectore unius ecclesiae in alia] eclesia non promovendo. Placuit ut qui semel in aeclesia legerit, ab alia eclesia [ad clerum non teneatur aut promo]veatur. Et ut ab electis iudicibus non sit provocandum.

(3.36)

XXXVI. De remissione [poenitentium. Poenitentes qui]cumque ex gravioribus sive ex levioribus culpis poenitentiam gerunt, si nul[la interveniat aegritudo, quinta feria] ante pascha eis est remittendum. Ceterum de pondere aestimando [delictorum sacerdotis est iudica]re.

(3.37)

XXXVII. De non invadenda alterius parrochia[5]. Non oportet trans[ferri terminos a patribus consti]tutos, ut alterius parrochiam alter invadat, atque illuc caelebra[re divina mysteria, inconsul]to eo cui commisisa[6] est, praesumat.

(3.38)

XXXVIII. De iusto baptismate non ite[rando. Rite baptizatos illo do]no iterari non posse. Et aliter sola aqua lotos baptizare in no[mine patris et filii et spiritus sancti ne]cesse est provideri.

(3.39)

XXXVIIII. De ultione peccatorum. In eclesia peccata [populi inulta remanere non] debere.

(3.40)

XL. De prohibitis non despiciendis[7]. Si quis[8] interdicta dispexe[rit, gradus sui periculo subi]acebit.

(3.41)

XLI. De pręvaricatoribus canonum submovendis. [Quisquis sacerdotum contra i]nterdicta canonum fecerit, a suo est officio submovendus. [Et veniam sibi deinceps nove]rit denegari.

(3.42)

XLII. De dilatione temporum erga eos qui [ad sacros ordines promove]ntur. Qui se divinę militiae desiderat mancipari, [...][9].

||Fragment 2r||
(3.123)

[...arma]turam baiulent. Karolus, gratia dei rex regnique fractorum rec[tor, et devotus sanctae ecclesiae defen]sor atque adiutor in omnibus. Apostolicę sedis hortatu omniumque [fidelium nostrorum, et maxime episco]porum ac reliquorum sacerdotum consultu servis dei per omnia omnibus armaturam [portare, vel pugnare, aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantummodo qui propter divinum ministeriu[10]]m, missarum scilicet solemnia adimplenda [et sanctorum] patrocinia portanda, [ad hoc electi sunt; id est, unum vel duos episcop]os cum capellanis presbiteris princeps secum hab[eat,] et unusquisque praefectus un[um presbyterum, qui hominibus peccata con]fitentibus iudica[re] et indicare penitent[iam] possit.

(3.124)

[CXXIV.] Non esse funden[dum sanguinem christianorum vel pa]ganorum a sacerdotibus. Ut sacerdotes neque christianorum neque paganorum [sanguinem fundant.]

(3.125)

[CXXV.] Ut servi dei venationes non exerceant. Omnibus servis[11] dei venationes et [silvaticas vagationes cum cani]bus, et ut accipitres et falcones[12] non habeant[13], interdicimus.

(3.126)

CXXVI. Ut igno[ti episcopi vel presbyteri ante synodalem probati]onem non admittantur ad ministerium eclesiasticum. Statuimus [ut secundum canonicam cautelam omnes un]decumque supervenientes ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem sinodalem [in ecclesiasticum ministerium non] admitterem[14].

(3.127)

CXXVII. De sacerdotibus, qui plures uxores habuerint. [Si sacerdotes plures uxores ha]buerint, vel sanguinem christianorum vel paganorum fuderint [a]ut canonibus [obviaverint, sacerdotio prive]ntur, quia deteriores sunt sęcularibus.

(3.128)

CXXVIII. Ut unusquisque sollicitus sit [adiuvante defensore ecclesiae, ne in sua] parrochia populus[15] opera diabolica agat. Decrevimus ut secundum cano[nes unusquisque episcopus in sua parochi]a sollicitudidine[m][16] adibeat, adiuvante grafione qui defensor eclesię est, [ut populus dei paganias non faciat;] sed ut omnes spurtitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana [sacrificia mortuorum, sive sortile]gos vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes, sive [hostias immolatitias, quas stulti ho]mines iuxta [ecclesi]as rit[u] pagano faciunt sub nomine sanctorum martirum [vel confessorum domini; qui potius quam] ad misericordiam [sanctos suo]s ad iracundiam provocant.

(3.129)

[CXXIX.] Ut parrochia[m] suam [unusquisque episcopus singulis circumeat an]nis. Statuimus ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam sollicite [circumeat, et populum confirmare et] plebes docere et inv[es]tigare, et prohibere paganas observationes, [divinosque vel sortilegos, aut auguria, phy]lacteria, incantationes, vel omnes spurtitias gentilium studeat.

(3.130)

[CXXX. Ut presbyteri episcopis suis subiecti sint, et ut] quadragesimae tempore ministerii sui rationem reddant. Decrevimus [iuxta sanctorum canones ut unusquisque] presbiter in parrochia habitans episcopo subiectus sit illi [in cuiu]s [paroc]h[ia ...][17] ||Fragment 2v|| Et de vetere[18] nullus baptizare praesumat, sed ardere in luminaribus eclesiae [vetus non tardet.]

(3.131)

[CXXXI. Ne aliquis acci]piat eclesiam infra parroechiam sine consensu episcopi sui. Ut nemo accipia[t ecclesiam infra parochiam sine consensu] episcopi sui nec de una ad aliam transeat.

(3.132)

[CXXXII.] Ut de incestis et infirmis et penitent[ibus, curam gerant] sacerdotes. Ut de incestis et criminosis curam gerant sacerdotes magnam. Si[militer de infirmis et poeni]tentibus, ut morientes sine sacrati olei unctione et reconciliatione atque [viatico non transeant. Et de ieiunio] IIIIor temporum.

(3.133)

CXXXIII. Ut duabus vicibus in annum ad mallum omnes liberi ve[niant. Ut ad mallum] venire nemo tardet, unum circa estatem[19] et alterum circa autumnum. [Ad alia vero, si necessitas fue]rit vel denuntiatio regis urgeat, vocatus venire nemo tardet.

(3.134)

CXXXIIII. Ut nullus [neglegens sit quando pro] rege vel fidelibus suis orandum fuerit. Ut quando denuntiatum fueri[t pro rege vel pro fidelibus suis qualibet cau]sa orationes facere, nemo ex hoc neglegens appareat.

(3.135)

[20]De ieiun[io quatuor temporum et a sacerdote] plebi denuntiando et ab omnibus observando. Ut ieiunium quattu[or temporum et ipse sacerdos obser]vet et plebi denuntiet observandum.

(3.136)

CXXXVI. Ut nullus sacerdos nisi in locis con[secratis, missam celebret.] Nullus sacerdos nisi in locis deo dicatis vel in itinere in tabernaculis et men[sis lapideis ab episcopis consecratis,] missas celebrare praesumat. Quod qui praesumserit, gradus sui periculo sub[iacebit.]

(3.137)

CXXXVII. [De sacerdotibus] qui ministerium suum adimplere non valent. Sacerdotes qui[21] rit[e non sapiunt adimplere ministe]rium suum nec discere iuxta praecepta[22] suorum episcoporum pro viribus sata[gunt, vel contemptores canonum existunt,] ab officio proprio sunt submovendi, quousque hęc pleniter emendatum [habeant.]

(3.138)

CXXXVIII. [De his qui poenitentia accep]ta moriuntur. De his, qui recedunt de corpore penitentia[23] accep[ta, placuit sine reconciliato]ria manus inpositione eis communicare: quod morientis[24] sufficit[25] conso[lationi, secundum definitiones] patrum, qui huiusmodi communionem congruenter viaticum no[minarunt. Quod si supervixerint, stent] in ordine pęnitentum; ut ostensis[26] necessariis penitentiae fructibus, [legitimam communionem cum reconci]liatoria manus inpositione recipiant.

(3.139)

CXXXVIIII. Ut nullus iudex neque presbiter[um neque diaconum, aut clericum] sine consensu episcopi sui distringat[27]. Ut nullus iudex neque presbiterum neque [diaconum, aut clericum aut iuniorem] eclesię sine scientia pontificis per se distringat aut condempnare praes[umat. Quod si fecerit, ab ecclesia] cui iniuriam inrogare dinoscitur, tamdiu sit sequestratus quamdiu [reatum suum cognoscat et emendet.]

(3.140)

[CXL.] Ut nullus episcoporum vel secularium alterius episcopi res retinere praesumat.[28]

||Fragment 3r||
(3.240)

[...] Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit aut habuerit forte suspectum, vo[cem appellati]onis exibeat; [ut, cum] ei concessum fuerit, integro negotio apud alium iud[icem amotis dilationibus] possit audiri.

(3.241)

[CC]XLI. Ut caveat[29] unusquisque, quantum fieri potest, ut alteri non faciat, quod pati no[n vult.] Si quis non vult aliquis gravis honeris sarcinam ferre, ita non aud[ea]t alii grave pondus inpo[ner]e.

(3.242)

[CC]XLII. UT DISCORDANTES ad altare[30] sive ad gratiam sanctae communionis non accedant. Et si unus eorum se [cor]rexerit et alter discordans inventus fuerit, quid de his agendum sit. Sanccitum est, ut personarum discorda[nti]um nemo, antequam reconcilietur, ad altare domini accedere audeat vel gratia communionis sanctae perci[pe]re; sed geminato tempore[31] per paenitentiam conpensabunt, quo discordiae servierunt. Sed si unus eorum [alio con]temp[nente ...]

||Fragment 3v||
(3.248 Ende)

[... ecclesi]ae communione pellantur. Et ut feminę sacris altaribus non ministrent vel aliquid ex his [quae vi]rorum sunt officiis deputata praesumant.

(3.249)

[CCXLIX.] DE IUDICIBUS contra legem iudicantibus et legem audire nolen[tibus.] Quicumque iudex oblatas sibi in iuditio leges vel iuris speties audire noluerit et contra eas iudicaverit, ex hac re convictus in carcerem deputetur.

(3.250)

CCL. De inperitis[32], ut peritis non praeferantur. Valde iniquum est, ut inperiti magistris, novi antiquis vel rudes praeferantur emeritis.

(3.251)

CCLI. Ut liceat litigatoribus viciatam causam appellationis remedio sublevare, et ut appellatores in nullam custodiam r[e]digantur. Iudices observare debent, ut liceat litigatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigantur nec a militibus faciant custodire, sed agendum [...]

||Fragment 4r||
(3.341)

[CCC]XLI. QUI SINT AGNATI, ET QUI SINT COGNATI. Agnati sunt qui per virilem sexum descendunt, cogna[ti autem qui] per femineum. Et ideo patrui vel patruorum filii et agnati sunt et cognati, avunculi[33] vero et avunculorum [filii cog]nati sunt, non agnati.

(3.342)

[CCC]XLII. De his qui se metu aut terrore servi esse mentiti sunt. Qui metu et inpressione alicuius ti[? ] apud acta praesidis servum se esse mentitus est, postea statum suum defendendi non praeiudicat.

(3.343)

[CCC]XLIII. De his qui domos effregerint vel villas expoliaverint aut expugnaverint vel rapinas fecerint, quid agendum sit. Hi qui aedes aliquas villasve expiaverint, effregerint, expugnaverint, siquidem id turba cum telis coacta fecerint, capite puniantur. Telorum autem appellatione omnia ex quibus saluti hominis nocere possit, accipiuntur.

(3.344)

[CCCX]LIIII. De his qui latrones vel reliquos malefactores susceperint. Receptores adgressorum [34]

||Fragment 4v||
(3.353 Ende)

[... subir]e conpellitur, quamvis civiliter[35] videatur addictus, tamen infamis efficitur.

(3.354)

[CCCLIIII.] DE ABSENTIBUS [non da]mnandis. In causa capitali absens nemo damnetur. Neque absens [per alium accusare aut accusari potest.]

(3.355)

[CCCLV. Ut hi qui res ali]enas vio[lente]r occup[ant,] quicqu[id] ibi per[dit]um vel [aliena]tum fuerit, eis quibus compete[bant] pl[eniter rest]aurent. Si ex rebus quas v[iolente]r aliquis o[ccupat, quae]libet sub quacumque occasione peri[erin]t, aut arser[int,] vel servi violenter occupa[ti] mortu[i fu]erint, quamlibet fraudi[36] illius qui occupavit id [quod] perit factum non videatur, tamen ab ipso quaecumquę perierint reddenda sunt qui rem lubris ali[eni] violenter visus est occupasset.

(3.356)

CCCLVI. De his qui cum pecoribus coitu[37] mixti sunt, aut more peccorum usque [affinit]astis l[i]ne[am c]um consanguineis incestum commiserunt, sive cum masculis[38] concubuerunt. In hoc [39]