Quattuor explicitis, lector venerande, libellis,
Qui canonum recitant iura tenenda satis,
Quosque pater quondam collegit nobilis apte
Ansegisus ovans ductus amore dei,
Autcario demum, quem tunc Mogontia [a] sumum
Pontificem tenuit pręcipiente pio.
Post Benedictus ego ternos levita libellos
Adnexi, legis quis recitatur opus;
Quos patet inventos, praefacio pandit ut ipsa,
Distinctim titulis subpositisque suis.
Hos igitur relegens devoto pectore,
Gratanter studeas fundere, poscho, pręces,
Quatenus aeterno donentur munere caelo
Hęc pia sanxerunt qui quoque iura pię. CONTULI.
PRAEcedentes quattuor libelli nonnulla gloriosissimorum KAROLI atque Hludowici imperatorum continent capitula, quę eorum tempore ab Ansegiso abbate sunt collecta atque in praedictis coacta libellis, sicut in eorundem praemio continetur. Sed quia ab eo nec media, ut rati simus [b], sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat, ut a fidelibus ubicumque inveniri potuissent, quererentur, et ob recordationem tantorum principum vel eorundem capitulorum utilitatem coadunarentur et membranis insererentur atque a fidelibus memorie commendarentur. Quapropter ea, quę ille aut invenire nequivit aut inserere fortasse noluit, illa, quę postmodum a fidelibus sanctę dei aecclesię et Pipini ac Caroli atque Hludowici didicimus in iamdictis libellis minime essę inserta, pro dei omnipotentis amore et sancte [c] dei ęcclesię ac servorum eius atque totius populi utilitate fideliter investigare curavimus et in tribus subsequentibus libellis distincte cum titulis suis coadunare ac Hludowico Blutarioque atque Carolo nobilissimis regibus, filiis videlicet Hludowici imperatoris habenda et omnium christianorum fidelibus tradenda scribere non distulimus, ut scirent, qualiter iuxta normam avi, proavi ac genitoris secundum domini scilicet voluntatem, sicut et illi fecerunt, clerum et populum sibi commissum, domino opem ferente, rege mererentur. Hec vero capitula, quę in subsequentibus tribus libellis quoadunare studuimus [d], in diversis locis et in diversis scedulis, sicut in diversis sinodis ac placitis generalibus ędita erant, sparsim invenimus, et maxime in sanctae Mogontiacensis metropolis aecclesię scrinio a Richulfo eidem sanctae sedis metropolitane recondita et demum ab Autgario secundo eius successore atque consanguineo inventa repperimus, quę in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus. Monemus ergo lectores, ut, si eadem capitula duplicata vel triplicata repererint, non hoc nostrę imperitiae reputent, quia, ut diximus, diversis ea in scedulis [e] invenimus; et ob id tam cito hęc emendare nequivimus, sed cunctis scientia repletis lectoribus hęc corrigenda dimisimus. Invenimus [f] insuper quędam ex his parva initia habentia et imparem finem; quędam vero pares fines [g], sed non paria initia; in quibusdam autem minus et in quibusdam plus. Et propterea illa sic dimisimus sicut invenimus. Precamur ętiam omnes, ut si deinceps plura ex his invenerint, quę memoratus Ansegisus [h] non inseruit, nec nos potuimus actenus invenire, ut ea illis in quarto aut in quinto ||fol. 28rb|| libello distincte inserere non pigeat; quatenus ipsi ex hoc gratiam dei habeant, et clerus ac populus eorum utilitatibus non careat, quoniam valde sunt utilia hęc capitula et scire volentibus oppido profutura, quę pro lege tamen [i] ęcclesiastica quam et seculari iurę firmissime [k] sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem praedictorum principum metrice compositos. Deinde sequntur capitula primis libellis subiectis numeris suis, ut facilius inveniri possit sententia, quę queritur. His ita peractis est in fronte primi libelli posita Zacharię papae aepistola omnibus [l] ępiscopis ac reliquis ęcclesiastici ordinis gradibus et cunctis ducibus atque comitibus omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam secuntur duo sinodales conventus, quos sanctę Romanę et apostolicae aecclesię legatus Bonifacius memorię Mogontiacensis ęcclesię archiępiscopus vicę supradicti Zacharię papę una cum Carlomanno Franchorum principe canonice tenuit, ut agnoscant hęc omnes praedictorum principum capitula maxime apostolica auctoritate fore firmata. Post ista quoque, quę secuntur eadem auctoritate maxima, ut diximus, ex parte et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu [m] sunt roborata. Secundo vero in libello post capitulorum numerum prima fronte posita sunt quędam ex lege divina excerpta capitula, sicut ea sparsim in eorum mixta capitulis repperimur [n], ut omnes hęc capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorent. Tercio siquidem in libello post eiusdem libelli capitulorum numerum quędam ex canonibus a Paulino ępiscopo et Albino magistro reliquisque iussione KAROLI invictissimi principis magistris sparsim collecta sunt inserta capitula; et quibusdam interpositis secuntur alię regulę monasticę congruentia, et demum ea, quę secuntur ad sanctę dei aecclesię servorumque eius atque totius christiani populi utilitate sunt conscripta capitula, sicut in eodem continetur libello. Precamur quoque lectores omnes cunctosque iudices et sapientes, ut non ea sinistra interpraetacione [o] ulla unquam tempore dignentur exponere aut quemquam iniustę iudicare, vel eo quod non sint quędam ex his iuxta regulam grammaticę artis composita repręhendere; sed pro ipsis principibus eorumque et sanctę dei ęcclesię fidelibus, qui hęc eadem simul cum eis tractaverunt atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certavimus, orare studeant; et iamdicta capi||fol. 28va||tula pariter nobiscum et cum illis amplecti, venerari, amare legibusque tenere decertent annuente domino, ut parem omnes ex hoc mercedem habere mereamur. FINIT PREPHACIO.
Aurea proienies, felici stemate pollens,
Franchorum virtus perpetuumque decus,
Pipini quondam micuit sublimiter atque
Carlomannus agens, quę placuere deo.
Censores etenim veri pietatis amore,
Aecclesię leges instituere sacras.
Quas dum lector ovans descriptas legerit ista,
Nec minus et iura posteriora legat.
Hinc cesar Karolus divino munere fretus,
Nobiliter proceres rexit in orbe suos:
Quorum sceptra piis una moderatur abenis,
Cunctorum vicit inclita gesta patrum;
Virtutum gemis David reliquosque secutus,
Insigni fama fulsit ubique sui.
Quid memorem multas domuit quas denique gentes,
E quis et remeans clara trophea tulit?
Nec mirum, coluit dum regis iussa superni
Decernens sanctis iura tenenda viris.
Ob quę promeruit [p] caelestia scandere regna,
Qua quoque percepit premia larga satis.
Inde Hludowicus regno [q] successit avito,
Eximius princeps, divus et orbis apex:
Augusto nituit sub quo Germania colu [r],
Cultori tribuens commoda multa suo.
Pascis amator enim cęsar pietatis et alme,
Consuluit populis, plebibus atque suis.
Scilicet ut regum renovans sanccita priorum,
Prudenter titulos adderet ipse pios.
Quas propter moriens penetravit sidera caeli
Solvens praecelso cantica digna deo.
Hinc etiam sequitur soboles veneranda per orbem
Ipsius, insigni nomine digna patris.
Hludowicus enim fluvii cis licora Rheni
Imperat et gentes comprimit ecce feras.
Necnon Lotharius parili dicione potitus,
Francorum caesar sceptra tremenda vehit. ||fol. 28vb||
Tum Karolus regnum Gallorum sorte retentant,
Nomen avii referens auxiliante deo.
Nos quibus illa tenent terni quae iura libelli,
Obtulimus scripta semper habenda sibi.
Quorum norma docet iugiter nos vivire [s] recte
Et studiis [t] domino rite placere piis.
Hęc resecant pravos aequo moderamine mores,
Vivendi normam contribuendo piis.
Namque patrant multi funestra sepę rapinas,
Nonnulli violant templa dicata deo.
Sunt alii scelerum foedati labe suorum,
Fistula quos omnes commemorare nequit.
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,
Decretisque vetat ista patrare piis.
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,
Munere virtutum, qui micuere sacro;
Francia sub quorum sceptris tutissima mansit,
Libertate vigens, colla superba terens;
Quam varię gentes dominam timuere severam,
Utpote quas armis cepit ovando suis.
Unde sibi nomen meruit decus atque perhenne
De victis populis celsa trophea ferens.
Caelestis patrię donati munere reges
Exultant iugiter et sine fine canunt;
Alta poli cuius subierunt culmina leti,
Quos devota chelis iam resonavit ovans.
Felices nimium quos aula beata receptans,
Caelicolis iunxit civibus ipsa libens.
Non ibi iam metuunt furvas novasque tenebras,
Quin potius vere lucis amoena vident.
Sic ęvangelici testatur pagina bybli,
Quod mundi lumen sit deus altitonans.
Hoc iubar exhilarat super eorum corda virorum,
Irradiansque procul nubilat et refugat.
Hoc etiam vatum caecinit pulcherrime quidam.
Olim quod dominus lux sit amando deus.
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper,
imperiumque manet cuncta per aeva sacrum,
Ipse tibi tribuat prolixe tempora [u] pacis,
Credita qui plebi fersque talenta tibi.
PERCONTULI
A vobis perdonare nobis petimus, ut unicuique de nobis et ęcclesiis nobis commissis secundum primum capitulum, quod novissime in Carisiaco domnus imperator avus vester a se et a patre vestro servaturum consentientibus fidelibus illis ac patris vestri atque apostolicę sedis legatis legente Gauzeleno [w] denuntiavit, canonicum privilegium et debitam legem atque iusticiam conservetis et defensionem exibeatis, sicut rex in suo regno unicuique ępiscopo et ęcclesię sibi comissę per rectum exibere debet, et quemadmodum continetur in scripto, quod in Ferrariorum monasterio quoram altare sancti Petri perdonastis et manu propria una cum fratrę vestro confirmastis.
Promitto et perdono vobis, quia unicuique de vobis et ęcclesiis vobis commissis secundum primum capitulum, quod novissime in Carisiaco domnus imperator avus meus a se et a patre meo servaturum consentientibus fidelibus suis ac patris mei atque apostolicę sedis legatis legente Gauzleno [x] denuntiavit, canonicum privilegium et debitam legem atque iusticiam conservabo et defensionem, quantum potuero, adiuvante domino exibebo, sicut rex in suo regno unicuique ępiscopo et ęcclesię sibi commissę per rectum exibere debet, et quemadmodum continetur in scripto, quod in Ferrariorum monasterio coram altare sancti Petri perdonavi et manu propria una cum fratre meo perdonavi, in hoc, ut vos mihi secundum deum et secundum seculum sic fideles adiutores et consilio et auxilio sitis, sicut vestri antecessores boni meis melioribus praedecessoribus extiterunt, secundum scire et posse.
[y] ||fol. 29rb||Zacharias papa universis ępiscopis, presbyteris, diaconibus, abbatibus, cunctis ętiam ducibus, comitibus omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis. Referente nobis reverentissimo atque sanctissimo fratrę nostro Bonifatio archiępiscopo, quod dudum sinodus adgregata ęssęt in provintia vestra iuxta nostrę communitionem, mediantibus filiis nostris PIPINO et CARLOMANNO principibus vestris, peragente ętiam vice nostra metropolitano Bonifatio, dominus illuminasset corda vestra cum principibus vestris in praedicationem eius, ut omnibus commonitionibus obediretis et falsos et scismaticos et homicidas et fornicarios a vobis expelleretis, una cum sacerdotes nostros omnipotenti deo nostro gratias egimus et pro vobis incessanter sumus orantes, ut, qui cepit in vobis opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecro enim omnes vos [z] quoram deo, ut eius comonitionibus firmiter obediatis. Ipsum hvice [a] nostra in partibus illis ad praedicandum constitutum abemus, ut vos deo propitio ad viam reducat rectitudinis, ut a cunctis facinoribus salvi ęssę possitis. Habuistis enim peccatibus [b] fatientibus nunc usque falsos et erroneos sacerdotes. Unde et cunctę pagane gentes vobis pugnantibus praevalebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare non licitum est. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant misteria et christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum [c] redemptione et postea christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum praedicare, propriis sacrilegisque manibus necant, praecipue dicente eis domino: Vos estis sal terrę. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nichilum valebit ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab ominibus. Et dum hec ita sint, et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos ęssę potueritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos abueritis sacerdotes, ut sacri praecipiunt canones, et nostra vice praedicat praefatus Bonifatius frater noster, et ei in omnibus obedientes extiteritis, nulla gens ante conspectum vestrum stabit; sed corruent ante fatiem vestram omnes pagane gentes, et eritis victores insuper et bene agentes vitam possidebitis ęternam. Vos autem, karissimi fratres, qui estis veri sacerdotes vel sub regulari disciplina constituti, sic vosmedipsos [d] exibete, ut certe ministros dei et dispensatores ministeriorum dei, ut non vituperetur ministerium nostrum, ne fiat ||fol. 31vb|| in vobis, sicut scriptum ęst: Erit sicut populus, sic sacerdos. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus aut qualis a deo expectatur retributio? Sed sic vos corrigite ut veri sacerdotes. Et tales ad sacerdotium perducite, ut et vobis et illis testimonium maneat bonum ab his, qui foris sunt; quatenus ab hominibus vobis adquiratis laudem et a deo mercedis praemium in ęterna beatitudine percipere mereamini, eo quod per vos ad [e] Christi perducti sunt rectam fidem, innoxios abentes sacerdotes. Ad sinodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate ęcclesię, et si quid adversi acciderit, radicitus amputetur, et dei ęcclesia maneat inconcussa. BENE VALETE.
In nomine domini nostri Iesu Christi. Ego CARLOMANNUS dux et princebs Francorum, anno ab incarnatione Christi DCCmo XLIImo XIo videlicet Kalendas Maias, cum consilio servorum dei et obtimatum meorum [g] ępiscopis, qui in regno meo sunt cum presbyteris ad concilium et sinodum pro timore Christi congregavi, id est Bonifatium archiępiscopum et Burkardum [h] et Regenfridum et Wiztharium et Witballum [i] et DADANUM et EDANUM ac reliquos ępiscopos cum presbyteris eorum, ut mihi consilium dedissent, quomodo lex dei et ęcclesiastica religio recuperetur, quę in diebus praeteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus christianus ad salutem animę pervenire possit et per falsos sacerdotes deceptus non pereat. Et per consilium sacerdotum et obtimatum meorum [k] ordinavimus per civitates ępiscopos et constituimus super eos archiępiscopum Bonifatium, qui est missus sancti Petri. Statuimusque per annos singulos sinodum congregare, ut nobis praesentibus canonum decreta et ęcclesię iura restaurentur, et religio christiana emendetur. Et fraudatas peccunias ęcclesiarum ęcclesiis restituimus et reddidimus. Falsos vero presbyteros et adulteros vel fornicatores diaconos et clericos de peccuniis ęcclesiarum abstulimus et degradavimus et ad penitentiam coegimus. Servis dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in ostem pergere omnino proibemus nisi illi tantummodo, qui propter divinum ministerium missarum scilicet sollempnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda ad hoc electi sunt, id est unum vel duos ępiscopos cum capellanis presbyteris principes secum abeant, et unusquisque praefectus unum presbyterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare penitentiam possit. Necnon et illas venationes et silvaticas vagationes cum canibus omnibus servis dei interdiximus. Similiter ut accipitres et falcones non abeant. Decrevimus quoque iuxta sanctorum canones ut unus||fol. 32ra||quisque presbyter in parroechia abitans ępiscopo subiectus sit illi, in cuius parroechia abitat, et semper in XLma rationem et ordinem ministerii sui sive de baptismo [l] sive de fide catholica sive de precibus et ordine missarum ępiscopo reddat et hostendat. Et quandocumque iure cannonico ępiscopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbyter tamen semper paratus sit ad suscipiendum ępiscopum cum collectione et adiutorio populi, quibus confirmari debet. Et in cena domini semper novum crisma ab ępiscopo quaerat. Ut ępiscopo testis adsistat castitatis et vite et fidei et doctrine illius. Et statuimus ętiam, ut secundum cautelam omnes undecunque supervenientes ignotos ępiscopos vel presbyteros ante probationem synodalem in ęcclesiasticum ministerium non admitteremus. Decrevimus quoque, ut secundum canones unusquisque ępiscopus in sua parrochia sollicitudinem abeat adiuvante grafione, qui defensor ęcclesię est, ut populum dei paganias non fatiat; sed ut omnes spurcitias gentilitatis abitiat et respuat sive prophana sacrifitia mortuorum sive sortilegos vel divinos sive filacteria vel auguria sive incantationes sive hostias inmolaticias, quas stulti homines iuxta ęcclesias ritu paganorum fatiunt sub nominę sanctorum martyrum [m] vel confessorum deum et suos sanctos ad iracundiam provocantes sive illos sacrilegos ignes, quos invocant, sive omnes, quecumque sunt, paganorum observationes diligenter proibeant. Statuimus ętiam, ut post hanc synodum, quae fuit XImo Kalendas Maias, ut quisquis servorum dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, ut in carcere penitentiam fatiat in pane et aqua. Et si ordinatus presbyter sit, duos annos in carcere permaneat et antea flagellatus [n] et scorticatus videatur; et post ępiscopus adaugeat. [o] Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum ceciderit, post terciam verberationem in carcerem missus vertentem annum ibi penitentiam agat. Similiter et nonnanes velate eadem penitentia contineantur, et radantur omnes capilli capitis eius. Decrevimus quoque, ut presbyteri vel diachoni non sagis laicorum more, sed casullis utantur ritu servorum dei. Et nullus in sua domo mulierem abitare permittat. Et ut monachi et ancille dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti cęnobia vel synochia [p] sua ordinare, gubernare et vivere studeant et vitam propriam degere secundum praedicti patris ordinationem non neglegant.
Modo in hoc synodali conventum [r], qui congregatus est Kalendas Martias in loco, qui dicitur Liptinas, omnes venerabiles sacerdotes dei et comites et praefecti prioris [s] sinode decreta consentientes firmaverunt seque ea implere velle et observare promiserunt. Et omnis ęcclesiastici ordinis clerus, ępiscopi et presbyteri et diachoni cum reliquis clericis suscipientes anticorum patrum [t] canones promiserunt se velle ęcclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero et monachi receperunt regulam sancti patris Benedicti ad restaurandam normam regularis vite. Fornicatores namque et adulteros clericos, qui sancta [u] loca vel monasteria ante tenentes quoinquinaverunt, praecepimus inde tollere et ad penitentiam redire. Et si post hanc diffinitionem in crimen fornicationis velut adulterii ceciderint, prioris synodi iuditium sustineant; similiter et monachi et nonnane [v]. Statuimus quocumque consilio servorum dei et populi christiani propter inminentia bella et persecutiones ceterarum gentium, quecumque in circuitu nostro sunt, ut sub precario et consensu [w] aliquam partem ęcclesialis peccunie in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia dei aliquanto [x] temporę retineamus et a conditione, ut annis singulis de unaquaque [y] casata solidus, id est XII denarii ad ęcclesiam vel monasterium reddantur eo modo, ut si moriatur ille, cui peccunia acommodata fuit, ęcclesia cum propria peccunia revestita sit; et iterum, si necessitas cogat [z], ut princeps iubeat, precarium renovetur et rescribatur novum. Et omnino observetur, ut ęcclesia vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur, quorum peccunia in precario praestita sit. Sed si paupertas cogat, ęcclesię et domui dei reddatur integra [a] possessio. Similiter praecipimus, ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, que non sunt legitima, proibeantur et emendentur ępiscoporum iuditio; et ut mancipia christiana paganis non tradantur. Decrevimus quoque, quod et pater meus ante praecipiebat, ut qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur quindecim solidis.
Primo omnium admonemus, ut fides katholica ab ępiscopis et presbyteris diligenter legatur omnique populo praedicetur. Hoc primum praeceptum domini dei omnipotentis est in lege: Audi Israel quia dominus deus tuus deus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima et ex tota virtute.
Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo christiano inter ępiscopos, abbates, comites, iudices et omnes ||fol. 32va|| ubique seu maiores seu minores personas, quia nichil deo sine pace placet nec munus sancte oblationis ad altare, sicut in evangelio ipso domino praecipiente legimus. Et ut est illut secundum mandatum in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in evangelio: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem abueritis invicem. In hoc enim praeceptum discernuntur filii dei et filii diaboli: quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem dei semper paci et dilectioni student.
Si quis babtizatus est a presbytero non babtizato, et sancta trinitas in ipso babtismo invocata fuit [b], babtizatus est, sicut Sergius papa dixit. Inpositione vero manus indiget. Georgius episcopus Romanus et Iohannes cancellarius sic senserunt.
Si quis filiastrum aut filiastram suam ante ępiscopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et alteram non accipiat. Simili modo et mulier alterum non accipiat. Georgius sensit.
Qui propter faidam fugiunt in alias patrias et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa femina accipiant alterum coniugium. Georgius sensit.
Si homo incestum commiserit cum deo sacrata virgine aut cum matre sua aut cum matrina sua de fonte aut de confirmatione aut cum matre et filia aut cum duabus sororibus aut cum matris filia aut cum sororis filia aut cum nepta aut cum consobrina aut subrina aut cum amitta vel matertera aut cum his, quibus canones prohibent copulare, de istis criminibus peccuniam suam perdat, si abuerit. Et si emendare noluerit, nullus eum recipiat nec cybum donet. Et si fecerit, LX solidos domno regi componat, usque dum ipse homo se correxerit. Et si peccuniam non abuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque ad [d] satisfactionem. Si autem servus aut libertus est, vapuletur plagis multis. Et si dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse LX solidos domno regi componat. De reliquis vero propinquis iuxta constituta sanctorum patrum et iuxta decreta canonum iudicetur.
Si ęcclesiastici viri supradicta facinora commiserint, si honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum. Minores vero vapulentur aut in carcerem mittantur.
De presbyteris et clericis sic ordinavimus, aut archidiachoni ępiscopi eos ad synodum convocent. Et si quis ire contempserit, tunc comes iussione ępiscopi monitus eum distringere fatiat, ita ut ipse presbyter aut defensor suus LX solidos componat et ad synodum postea - velit, nolit - veniat et ępiscopus ipsum presbyterum vel clericum iuxta canonicam auctoritatem deiudicare fatiat. Solidi vero LX de ipsa causa in sacellum domni regis veniant.
Si aliquis persona per violentiam presbytero aut clerico vel misso ępiscopi incestuosum contradixerit, tunc comes ipsam personam per fideiussores positam ante regem fatiat venire una cum missis ępiscopi, ut domnus rex ita eos distringat, ut ceteri emendentur.
Ut illi homines, qui res ęcclesiasticas per verbum domni regis tenent, sic ordinatum est, ut illas ęcclesias, unde sunt, vel illas domus ępiscopi vel monasterii, cuius ęssę noscuntur, iuxta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant et illos census vel illas decimas ac nonas ibidem dare pleniter debeant, sicut eis ad Vernum ordinavimus. Et qui hoc non fecerit, ipsas res perdat.
Ut hi, qui illos vicos vel illas ęcclesias tenent, illos census vel illam ceram, que longo temporę ad illud ępiscopium [e] reddiderunt, modo sic ordinavimus, ut sic fatiant. Et qui hoc non fecerit, XLta solidos componat.
Ut immunitates pleniter conservande sint.
Si quis infra claustra ęcclesiarum dei violenter intraverit et immunitatem infringere praesumpserit, usque ad satisfactionis emendacionem veniat, omnium communione privetur et a sanctę dei ęcclesię liminibus arceatur; nec cum fidelibus communicet, qui sacrosancto loco divino cultui consecrato vim inferre non metuit. Primum ergo ab ępiscopo parroechię excomunicandus est et ab eo ceteris ępiscopis innotescendum, ut nullius commmunioni iungatur, donec emendando satisfatiat. Comes vero pagi ipsius eum per bannum venire fatiat, et per legem omnia emendare compellatur, et pro dampno, quod in immunitate fecit, ||fol. 33ra|| DCos solidos componat. Si autem ipse nec ępiscopis nec comiti adquieverit, a missis nostris comprehensus in causas nostras [g] legales deducatur et pro eo, quod ępiscopis inobediens fuit et comitis nostri et scabinorum iuditio non adquievit et bannum nostrum transgressus est, per legem iudicatus capitali sententia puniatur, et res ipsius in fiscum nostrum redigantur.
Ut omnes iustitias fatiantur [h] tam publice quam ęcclesiastici. Et si aliquis homo ad palatium venerit pro causa sua et ante suo ępiscopo suisque ministris, quę ęcclesiastica sunt et que secularia suo comitti non innotuerit, in mallo ante Rachinburgio, aut si causa sua ante comitem in mallo fuit et ante Rachinburgios, et hoc sustinere noluerit, quod ipsi legitime iudicaverint, si pro histis causis ad palatium venerit, vapuletur. Et si maior persona est, legem exinde fatiat.
Si ęcclesiastici viri ad palatium venerint de eorum causis se reclamare nisi super eorum seniore, vapulentur, nisi senior suus eos pro causa sua transmiserit.
Mulier si sine comiato [k] viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiat eam iterum ad coniugium.
Si quis homo filiastram suam contra voluntatem ipsius et matris et parentum dederit viro ingenuo aut ęcclesiastico vel servo, et illa noluerit abere ipsum et reliquerit eum, potestatem abeant parentes dare illi alium maritum. Et si iam maritum abet, non separetur.
Si femina ingenua acceperit servum et sciens, quod servus ęssęt, habeat eum. Una enim lex erit et viro et feminę.
Si quis homo abens mulierem legitima, si frater eius adulteraverit cum ea, ille frater et illa femina, qui adulterium perpetraverunt, interim dum vivunt, numquam abeant amplius coniugium. Ille vero, cuius uxor [m] fuit, si vult, potestatem [n] abet uxorem accipere aliam.
Quod non opoteat [o] sacerdotes vel clericos abentes adversus invicem negotia proprium ępiscopum relinquere et ad secularia nego||fol. 33rb||tia convolare.
Presbyteri et diaconi praeter ępiscopum nichil agere pertemptent.
Si quis oblata dederit vel acceperit praeter ępiscopum vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus et qui dat et qui accipit, anathema sit.
Cum excommunicatis non licere communicare, ne cum his, qui per domos conveniunt devitantes orationes ęcclesię, simul orandum est, ab alia ęcclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur.
Si quis ęcclesiam dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam sediciosus per potestates exteras opprimantur.
Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos ęssę ępiscopo suo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in locis, quibus renuntiaverunt seculo permanentes. Nec ęcclesiasticis vero nec secularibus negociis communicent vel in aliquo sint molesti propria monasteria deserentes, nisi forte eis praecipiatur propter opus necessarium ab ępiscopo civitatis.
Clericum permanere oportet in ęcclesia, cui in initio ab ępiscopo praetitulatus ac sortitus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam ęcclesiam, in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere.
Episcopum convenit civitatis competentem monasteriorum providentiam gerere.
Si quis excomunicatus fuerit pro suo neglecto et temporę excommunicationis suę ad audientiam communicare praesumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.
Placcuit, ut presbyteri non vendant rem ęcclesię, ubi sunt constituti, nescientibus ępiscopis suis.
Manumissiones in ęcclesia sunt celebrande.
Defensores ęcclesiarum adversus potentias secularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi.
||fol. 33va||Et hoc nobiscum magno studio pertractandum est, quid de illis presbyteris criminosis, unde adprobatio non est [t], et semper negant, fatiendum sit. Nam hoc sepissime a nobis et proienitoribus atque antecessoribus nostris ventilatum est, sed non ad non liquidum actenus definitum. Unde ad consulandum patrem nostrum Leonem papam sacerdotes nostros mittimus. Et quicquid ab eo vel a suis perceperimus, vobis una cum illis, quos mittimus, renuntiare non tardabimus. Vos interdum vicissim tractare adtentius [u], quid ex his vobiscum constituamus una cum praedicti sancti patris institutionibus, et murmur cesset populi, et nos his satisfatientes inlesi domino auxiliante ab utrisque maneamus. Sequitur constitutio memorata.
Omnibus vobis visu aut auditu notum esse non dubitamus, quod sepissime suadente antiquo hoste sacerdotibus crimina diversa obitiantur. Sed quoniam qualiter ex eis ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonae memorię domni genitoris nostri Pippini sive priscis temporibus a sanctis patribus et a reliquis bone devotionis hominibus sepissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum reperire minime quivimus. Nostris quippe temporibus idipsum a sanctis ępiscopis et reliquis sacerdotibus et ceteris ecclesiasticę dignitatis ministris nostris in regnis seu in aliis deo degentibus nobisque una cum eis agentibus, sepissime propter multas et nimias reclamationes, que ex hoc ad nos ex diversis partibus venerunt, ventilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis apostolici ceterorumque Romane ęcclesię ępiscoporum et reliquorum sacerdotum sive orientalium et Grecorum patriarcharum et multorum sanctorum ępiscoporum et sacerdotum necnon et nostrorum ępiscoporum omnium ceterorumque sacerdotum ac levitarum auctoritate et consensu atque relicorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus utriusque ordinis ministris scire volumus. Statutum est namque ratione et necessitate ac auctoritate praedicta consultu omnium, ut quotienscumque cuiquam sacerdoti crimen inponitur, si ipse accusator talis fuit, ut recipi debeat; quia quales ad accusacionem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum ęst. ||fol. 33vb|| Si autem, ut dictum est, ille accusator, qui cannonice ęst recipiendus, eum cum legitimo numero virorum et bonorum testium adprobare in conspectu ępiscoporum poterit, tunc cannonice diiudicetur. Et si culpabilis inventus fuerit, canonice dampnetur. Si vero eum suprascripto praetextu adprobare ipse accusator minime poterit, ex hoc canonice definiatur. Ipse ergo sacerdos si suspitiosus aut incredibilis suo ępiscopo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut in praedicta suspitione remaneat, cum tribus aut in quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus exemplo Leonis pape, qui duodecim episcopos in sua purgatione abuit [w], vel eo amplius, si suo ępiscopo visum fuerit aut necesse [x] propter tumultum [y] populi inęssę perspexerit et cum aliis bonis et iustis hominibus se sacramento quoram populo super IIIIor ęvangelia datum purgatum ęcclesię reddat. Si quis autem scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant et quid [z] de accusatore fatiendum sit, pleniter in canonibus reperire poterit.
Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iuditio purgandi se occasione non utitur. Nichil enim interest, utrum in praesenti examine omnia, que dicta sunt, de eo comprobantur, cum ipsa absentia pro confessione constat.
Comites ministris ęcclesię eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a commite ammonitus non se correxerit, volumus, ut per eundem comitem eius neglegentiam ad nostram noticiam perferatur, ut nostra auctoritate, quod in nostro capitulari continet, subire cogatur.
Ut presbyteri non ordinentur, priusquam examinentur, et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur, qualiter se a viciis cavere debeant et qualiter subditos doceant; ne torpentes vel ebetes in doctrina sancta vel vitio malae fame eorum neglectu vel aliqua mala similitudine, quod absit, abspargantur, quoniam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii ęssę noscuntur, quia nimis graviter peccant, qui sacerdotes et ministros Christi detraunt. Quoniam testante ęvangelica tuba melius est unicuique, ut suspendatur mola ||fol. 34ra|| asinaria collo eius et demergatur in profundo maris, quam scandalizet unum de pusillis Christi videlicet ministris. Et alibi: qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes sumoperere [c] caveant obnixe monemus et quoram deo testamur et sicut dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministros. Similiter et Christi domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus, ne locum subditis tribuant detraendi, quia, qui detrait fratrem suum, homicida est; et peior [d] legitur ęssę detractio quam fornicacio. Ideo monemus et praecipue rogamus, ne fiat, ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de omnibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis, qui ex hoc [e] detractionis scelere detecti coram nobis fuerint, peragi deo annuente decernimus; ut pax ęcclesiarum, in quantum dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum.
Ut nullus presbyter ad introitum ęcclesię exenia donet.
Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum.
Ut nullus laicus presbyterum in ęcclesia mittere vel de ęcclesia eicere praesumat nisi per consensum ępiscopi.
Ut ępiscopi praevideant, quem honorem presbyteri pro ęcclesiis suis senioribus tribuant.
Ut decime in potestatem episcopi sint, qualiter a presbyteris dispensentur.
Ut ęcclesia vel altaria melius constituantur. Et ut nullus presbyter annonam vel fenum in ęcclesia mittere praesumat.
Ut ęcclesię vel altaria, que ambigua sunt, de consecratione consecrentur.
Ut presbyteri per parrochias suas feminis praedicent, ut linteamina altaribus praeparent.
Ut nullus presbyter alterius parroechianum [g], nisi in itinere fuerit [h] vel placitum ibi abuerit, ad missam recipiat.
||fol. 34rb|| Ut nullus presbyter in alterius presbyteri parrochia eo inconsulto missa cantare praesumat, nisi in [i] itinere fuerit; nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.
Ut terminum abeat unaqueque ęcclesia, de quibus villis decimas recipiat.
Ut unusquisque presbyter res, quas post diem consecrationis adquisierit proprię ęcclesię relinquat.
Ut nullus presbyter aut laicus penitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios iuxta qualitatem penitentie dederit.
Ut nullus presbyter cartas scribat, nec conductor suis senioribus [l] existat.
Statutum est, ut si quis presbyter in domiciliis agenda celebraverit sine licentia et consilio sui ępiscopi, honore sacerdotali privetur.
Ut unusquisque presbyter capitula abeat de maioribus vel de minoribus viciis, per que cognoscere valeat vel praedicare subditis suis, ut se caveant ab insidiis diaboli.
Ut presbyter eucharistiam abeat paratam, ut, quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.
Ut presbyter in cena domini tres ampullas secum deferat, unam ad crismam, aliam ad oleum ad caticuminos inungendos, terciam ad infirmos unguendos iuxta sententiam apostolicam, ut, quando quis infirmatur, inducat presbyteros ęcclesię, et orent super eum unguentes eum [m] oleo in nomine domini.
Ut omnes presbyteri, diaconi et subdiaconi sub potestate ępiscopi maneant.
Ut nullus presbyter praesumat in alia parroechia babtizare nec missas celebrare sine iussione ępiscopi, in cuius parroechia est. Et omnes presbyteri ad concilium ępiscopi conveniant. Et si hoc, quod superius comprehensum est, facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur tam ipsi quam et defensores eorum.
Si quis non confitetur dei verbum passum carne et crucifixum carne et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificatur ut deus, anathema sit.
||fol. 34va|| Si quis presbyter ab ępiscopo suo degradatus vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo offitio sine comiatu facere praesumpserit et postea ab ępiscopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se ęssę excommunicatum similiter. Quicumque clericus vel laicus vel femina incestum commiserit et ab ępiscopo suo correptus se emendare noluerit, et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis, qualis sit modus istius excommunicationis: In ęcclesiam non debet intrare nec cum ullo christiano cibum vel potum summere; nec eius munera quisquam accipere debet vel osculum porrigere nec in orationem se iungere nec salutare, antequam ab ępiscopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit, quod iniuste sit excommunicatus, licentiam abeat ad metropolitanum ępiscopum venire, ut ibidem secundum secundum [n] canonicam institutionem diiudicetur; et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et ępiscopus hoc minime emendare potuerit, regis iuditio exilio condempnetur.
Hec [o] vero per singula capitula in statutis Niceni concilii legere potestis seu in aliis sanctorum patrum synodalibus edictis et in Antioceno concilio, quod hi, qui dampnati sunt a synodo vel a suo ępiscopo et postea ministrare praesumunt, praecipitur, ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententia subiaceat, sicut et dampnatus.
Item in eodem concilio: Ut ępiscopus vel quibuslibet ex clero sine consilio vel litteris ępiscoporum vel metropolitani non audeat regalem dignitatem pro suis causis clamare, sed in communi ępiscoporum concilio causa eorum examinetur.
Item in eodem concilio: Praecipitur, ut a vespera usque ad vesperam dies dominica servetur.
Item in eodem concilio: Praecipitur, ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur nisi illorum, quas abemus in auctoritate. Hi sunt Michael, Gabriel, Raphael.
Item in eodem concilio: Quod non oporteat mulieres ad altare ingredi.
Item in eodem concilio Calcedonensi: Quod non oporteat ępiscopum aut quemlibet ex clero per peccunias ordinare, quia utrique deponendi sunt, ||fol. 34vb|| et qui ordinat, et qui ordinatus est, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum: Si quis ępiscopus aut presbyter aut diaconus per peccunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius, et a communione abscidantur.
Item in eodem concilio: Ut coclearii, malefici, incantatores et incantatrices fieri non sinantur, quos in Symone mago dominus terribiliter dampnavit.
Item in eodem concilio: Ut si clerici inter se negotium aliquod abuerint, a suo ępiscopo diiudicentur, non a secularibus.
Item in eodem concilio: Ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum fatiant.
In concilio Carthaginensi: Primo omnium necesse est, ut fides [p] sanctę trinitatis et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis et ascensionis eius [q] in celos diligenter omnibus praedicetur.
Item in eodem concilio: De his, qui in periculo sunt constituti et convertunt se ad deum, ut cannonice inquirantur de reconciliatione et cannonice reconcilientur.
Item in eodem: Ut illi, qui non sunt bone conversationis et eorum vita est accusabilis, non audeant ępiscopos maiore natu accusare.
Item in eodem: Ut qui cum excommunicato praesumptiose quis communicaverit, excommunicetur et ipse.
Item in eodem [s] concilio infra dua capitula: Ut nullus presbyter contra ępiscopum suum superbire audeat.
Item in eodem: Ut clerici ęcclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ęcclesiasticos iudicentur et non apud seculares.
Item in eodem: Ut falsa nomina martyrum et incerte sanctorum memorie non venerentur [u].
Item in eodem: Ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum viventem viro suo, nec vir aliam accipiat viventem uxore priore.
In concilio Grangrensi: Ut nulli liceat oblationes, que ad pauperes pertinent rapere vel fraudare.
||fol. 35ra|| Item in eodem: Ut ęcclesiastica a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate [w] rationabili non salvantur [x].
In concilio Ancyrano [y]: Si inventi sunt inter vos, qui cum quadrupedibus aut cum consanguineis usque ad septimum geniculum vel masculis contra naturam peccant, dura et districtiora penitentia sunt coercendi. Quapropter ępiscopi et presbyteri, a quibus iuditium penitentię iniungitur, conentur omnimodis [z] hoc malum a consuetudine proibere vel abscidere.
Item in eiusdem: Ut nomina publice non recitentur ante praeces sacerdotales.
Item eiusdem: Ut nulli sacerdoti liceat ignorare sanctorum canonum instituta.
Item eiusdem: Ut si quis sacerdotum contra constituta decretalia praesumtiose egerit et corrigi noluerit, ab offitio suo submoveatur.
Ut ępiscopi diligenter discutiant per suas parroechias presbyterorum fidem et babtisma chatholicum et missarum celebraciones, ut fidem rectam teneant et babtisma chatholicum observent et missarum praeces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus praedicent intelligendum, ut quisque sciat, quid petat a deo. Et ut 'Gloria [a] patri' cum omni honore apud omnes cantetur, et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo dei communi voce 'Sanctus, sanctus, sanctus' decantet. Et omnimodis dicendum est presbyteris et diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione dei quam in armis.
Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu ępiscoporum presbyteri in quibuslibet ęcclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vite et doctrine ępiscopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reitiant.
Sancitum est de villis novis et ęcclesiis in eis noviter constitutis, ut decime de ipsis villis ad easdem ęcclesias conferantur.
Sancitum est ab ępiscopis de presbyteris, qui feminas secum indiscrete abitare permittunt et propter hoc male opinionis suspitione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores [d] sacrorum canonum canonica invectione feriantur.
Ut scribe vitiose non scribant.
||fol. 35rb|| De incestuosis, ut canonice examinentur et nec propter alicuius amiticiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur.
Ut omnes fideles communicent et ad missas perspectent sine aliqua occasione.
Si quis ad ęcclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ęcclesię pacem abeat nec sit ei necesse ęcclesiam ingredi; et nullus eum inde per vim abstraere praesumat, sed liceat confiteri, quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discutionem in publico perducatur.
Ut sacerdotes admoneant populum, ut helemosinam dent et orationes fatiant per diversis plagis, quas assidue pro peccatis nostris patimur.
Ut ipsi sacerdotes unusquisque secundum ordinem suum praedicare et docere studeant plebem sibi commissam.
Ut parentes filios suos et patrini eos, quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant; illos, quia eos genuerunt, et eis a domino dati sunt; et istos, quia pro eis fideiussores existunt.
Ut ęcclesię antiquitus constitute nec decimis nec ulla possessione [e] priventur.
De his, qui sine consensu ępiscopi presbyteros in ęcclesiis suis constituunt vel de ęcclesiis eitiunt et ab ępiscopo vel a quolibet misso dominico amoniti obedire noluerint, ut bannum nostrum rewadiare cogantur et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur; et tunc nos decernamus, utrum nobis placeat aut illum bannum persolvant aut aliam armiscaram sustineant.
De ęcclesiis, qui inter choeredes divise sunt, consideratum est, quatenus si secundum providentiam et ammonitionem ępiscopi ipsi choeredes eas voluerint tenere et honorare fatiant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum [g] benefitium ęcclesię pertinentes ita divise invente fuerint, ut describantur et nobis renuntientur.
De uno manso ad ęcclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est, presbyteris cum sua lege restituere fatiant.
De decimis, que populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab ępiscopis proibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit et nec ępiscopum nec comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire compellatur. Ceteri vero distringantur, ut inviti ęcclesię restituant, qui voluntarie dare neglexerunt.
Ut quandocumque testes ad rem quemlibet discutiendam querendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite, in cuius ministerio de re qualicumque agendum est, tales eligantur, quales obtimi in ipso pago invenire possint. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.
Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere nec testimonium dicere. Nec placitum comes abeat nisi ieiunus.
Ut presbyter, qui sanctum chrysma donaverit ad iuditium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat.
Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem nec ad libertatem suam amitendam aut res reddendas vel mancipia iudicetur [h]. Sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.
Qui viduam intra in primos XXX dies viduitatis vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est LX solidos, in triplo componat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei componat, illam vero ulterius non adtingat.
Qui hominem publicam penitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo componat et wirgildum proximis eius persolvet.
De observatione praeceptorum dominicorum et inmunitatum praecipimus, ut ita [i] observentur, sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.
De locis iamdudum sacris et nunc spurticia fedatis, ut iuxta possibilitatem in anticum statum reformentur.
Ubicumque commutationes tam temporę nostro quamque genitoris nostri legitimae et rationabiles atque utiles ||fol. 35vb|| ęcclesiis dei factae sunt, permaneant. Ubicunque vero inutiles et incommodae atque inrationabiles factae sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet, aut alia quaelibet causa, quae rationabilis non ęssę videatur, inventa fuerit, diligenter describatur, et ad nostram noticiam perferatur.
Ecclesiam, in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur sanctificare non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum et inde evulsa corpora et rasis in [l] locis dignis eius reedificetur. Si hec consecrata prius fuit, missas in ea celebrare licet; si tamen fideles fuerint, que in ea sepulti [m] sunt.
Laicus non debet in ęcclesia lectionem recitare nec alleluia dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine alleluia.
Presbytero [p] non licet peccatum ępiscopi prodere, quia super eum est.
Ut nullus presbyter alterius parrochianum, nisi [q] in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.
Ut nemo sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate canonum iudicare praesumat. Et ut quando unicuique quisquam sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta praedictum canonicum modum penitentiam tribuit, nisi comam dimiserit aut abitum mutaverit, manus ei secundum canonicam auctoritatem inponat cum orationibus, que in sacramentario ad dandam penitentiam continentur. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte fiat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit, publice ac manifeste fiat et publice coram ęcclesia iuxta canonicos peniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem penitentiam occulte vel manifeste, canonice reconcilietur, et manus eius cum orationibus, que in sacramentario ad reconciliandum penitentem continentur, imponatur, ut divinis praecibus et miserationibus absolutus a suis facinoribus ęssę mereatur; quoniam sine manus inpositione nemo absolvitur ligatus. Et ideo dominus et magister noster discipulis suis a successoribus eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi abeant potestatem et pe||fol. 36ra||nitentiam condigne agentes absolvi atque peccata cum divina invocatione dimitti queant. Nec mirum hoc, quia si homines suis servis dant potestatem de subditis ligandi et solvendi vel nocendi vel adiuvandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative potestatem praepositis sanctę ęcclesię dedit dicens: Accipite spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. Et reliqua.
In concilio Cartaginensi de eadem re praecipitur, ut si cuiusquam penitentis publicum et vulgatissimum crimen [r] est, quod universam commoverit ęcclesiam, ante absidam manus ei inponatur. Et alibi in canonibus vel in decretalibus Leonis pape praecipitur de eadem re, ut absolutio penitentium per manus impositionem ępiscoporum supplicationibus fiat. Et reliqua multa talia et horum similia.
Penitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistię acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint.
Multiplex misericordia dei ita lapsis humanis subvenit, ut non solum per babtismi gratiam, sed ętiam per penitentiam medicinam spes vite reparetur ęternę, et qui regenerationis dona violarunt, proprio se iuditio condempnantes ad remissionem criminum perveniant; sic divine voluntatis praesidiis ordinatis, ut indulgentiam dei nisi subplicationibus sacerdotum nequeant obtineri. Mediator enim dei et hominum dominus Iesus Christus hanc praepositis ęcclesię tradidit potestatem, ut et confitentibus penitentię sanctionem darent et ab eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique operi incessabiliter ipse salvator intervenit, qui numquam his abest, sicut ipse ait: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur, ut si quid per servitutem nostram bono ordine et grato inpletur effectu, non ambigamus per spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis eorum pro quibus domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo, munere indulgentie praesentis exciderit et, priusquam ad constituta remedia perve||fol. 36rb||niat, temporalem vitam humanam conditione finierit, quod manens in corpore non recepit consequi exutus carne non poterit. Idcirco necesse est nos eorum, qui obierint merita actusque discutere, cum dominus noster, cuius iuditia nequeunt comprehendi, quod sacerdotum impleri ministerium [t] non sinit, sue iusticiae reservavit, ita potestatem suam timeri volens, ut hic error omnibus prosit, et, quod quibusdam tepidis aut neglegentibus accidit, nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est, ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His autem, qui temporę necessitatis periculis urguentibus praesidium penitentię et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicendum est nec reconciliatio deneganda: quia misericordię [u] dei nec mensuras possumus ponere nec temporę definire, apud quem nullas patitur venire moras conversio dicente dei spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud dominum misericordę et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque dei donis non debemus ęssę difficiles nec se accusantium gemitus [v] lacrimasque neglegere, cum ipsam penitendi affectionem ex dei credamus inspiratione conceptam dicente apostolo: Ne forte det illis deus penitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
Si quis in periculo vel pace aut infirmitate penitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem et infundatur hori eius eucharistia.
Ut penitens ostensis necessariis penitentie fructibus legittimam communionem cum reconciliatoria manus inpositione percipiat.
Penitentes temporę, quo penitentiam petunt, inpositionem manus super caput et cilitium a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.
Omni temporę ieiunii manus penitentibus a sacerdotibus inponantur.
Ne absolvendos lapsos in fide credamus nisi per inpositionem manus ępiscopi.
Placcuit his, qui accepta penitentia ante reconciliationem migrant ad dominum communicari, pro eo quod honoraverunt penitentiam. Quod si supervixerint, stent in ordine penitentum, ut legittimam communionem statuto temporę reconciliatione et manus inpositione episcopi vel eius iussu presbyteri recipiant.
Qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione purgari.
Criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum impositionibus eorumque supplicationibus iuxta canonum instituta placcuit purgari, ita ut nemo sine manus impositione episcopi aut eius iussu alicuius presbyteri se credat ęssę a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum, si absolutio peccatorum per manus inpositionem praecibus fit sacerdotum, cum dominus in veteri lege super caput hostię manum sacerdotis praeceperit inponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita invocatione sancti spiritus, qui est remissio peccatorum, per manus ępiscoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum impositione suplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando dominus Lazarum suscitavit, ait suis discipulis: Tollite lapidem, subauditur, ut mortuus surgat, dans exemplum, ut sicut ipsi manibus tollunt lapidem, ut mortuus surgat, ita ipsi aut [y] successores eorum manus penitentibus inponantur, ut per impositionem manuum suis praecibus mortuum de sepulchro, id est peccatorem de viciis surgere et relevare fatiant, et sicut illi praedictum Lazarum institis, id est funibus conligatum, iubente domino solvunt, qui ait: Solvite illum et sinite abire, ita isti eorum supplicationibus auxiliante domino et comittante spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus impositionem peccatorum solvant vincula eosque temporę a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent et absolutos ire permittant.
Ut secundum formam canonum penitentibus detur penitentia, et prius eos a communione suspensus ad offitium ęcclesię excubare fatiant et inter reliquos penitentes ad manus inpositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis temporę, sacerdo||fol. 36vb||tali praecę per manus impositionem iuxta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient penitentes et sacra communione confirment.
Qui a communione separantur in locis, quibus seclusi fuerant, per manus impositionem recipiant communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus impositione credat; sed per manus impositionem precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas abet ęcclesiastica.
Qui penitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia diffirendus est. Sed si pro certo [b] mortis urguetur periculo [c] penitentiam per manus impositionem accepta, statim [d] reconciliatio adibenda est, ne prius ab humanis rebus eger abscedat, quam donum reconciliationis accipiat [e], sicque sub perstibus [f] quodammodo doloris [g] videtur ęssę perpetuo [h], si [i] praecisum ab ęcclesię membris eum, qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde iuxta pape Leonis edictum his, qui in tempore necessitatis et in periculi urguentis instantia praesidium penitentie et mox reconciliationis remedium inplorant, nec satisfactio interdicenda [k] est nec reconciliatio deneganda; quia misericordię dei nec mensuras possumus ponere nec tempora [l] definire. De his autem, qui acceptam penitentiam antequam reconcilientur, ab ac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo abeatur, illorum tamen nos sententia placavit [m], qui multiplici [n] numero de [o] huiusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in ęcclesiis commendetur, et ut [p] oblatio pro eorum delictis [q] spiritualiter [r] accipiatur.
Item confirmatum est, ut, si quando presbyteri vel diaconi in aliqua graviore culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri [s], non eis manus tamquam penitentibus vel tamquam fidelibus laicis inponatur, neque permittendum, ut rebabtizati [t] ad clericatus gradum promoveant.
De penitentibus, qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus penitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, quinta feria ante pascha eis remittendum Romane ęcclesię ||fol. 37ra|| consuetudo demonstrat. Ceterorum de pondere estimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut adtendat ad confessionem penitentis et ad fletus atque lacrimas corrigentis, ac [v] tum potest libere [w] dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si [x] quis egritudinem inciderit atque usque ad [y] desperationem devenerit, ei est ante tempus paschę relaxandum, ne de seculo absque communione discedat.
Qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et crebris manum inpositionibus purgari, ut deinceps ab idolotidis abstinentes sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut ydola adoraverunt aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per penitentiam publicam et per manus inpositionem sacerdotali praece sint reconciliati, non oportet admitti. Tempora penitudinis abita moderatione sunt constituenda, prout conversorum animos sacerdotes inspexerint ęssę devotos, pariter ętiam abentes ętatis senilis intuitum et periculorum quorumque aut egritudinum respitientes necessitates, in quibus, si quis ita graviter urgueatur, ut dum adhuc [a] penitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem, id est per manus inpositionem, absolutione praecum sacerdotalium communionis gratia subveniri.
Penitentes, qui ex gravioribus peccatis penitentiam gerunt, si ex corde peniteant, sicut Niceno synodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel septem annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum. Duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo populis [b] in oratione socientur. Nec confundantur deo colla summittere [c], qui eum non timuerunt abnegare. Quod si utpote mortales intra metas praescripti temporis ceperit eos [d] vite finis urguere, subveniendum est inplorantibus seu ab ępiscopo, qui penitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen datam ęssę probaverit, aut similiter a presbytero iussu aut permissu tamen proprii ępiscopi per manus inpositionem absolutione praecum sacerdotalium viaticum abeuntibus de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate voccabulum est, seu clericis seu laicis aut ętiam similibus puellis, quibus ig||fol. 37rb||norantia subfragatur ętatis, aliquandiu sub manus inpositione detentis reddenda communio est. Quod si ante praefinitum penitentie tempus dispecti a medicis aut evidentibus mortis praessi indiciis, recepta quiquam communionis gratia convaluerint, servemus in eis, quod Niceni canones ordinarunt, ut abeantur inter illos, qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem praestitutum.
Nec caticumini praetereundi sunt, quia non est causa dissimilis, sicut iidem sancti canones ordinarunt. Hi, qui quolibet modo Christum, quem semel confessi sunt, obdurant, tribus annis inter audientes sint, et postea cum caticuminis permittantur orare, per manus inpositione communionis chatolice gratiam recepturi.
Qui penitentiam publice gerunt, debent unum annum esse cum cilitio inter audientes vel usque ad magnum diem, et populo, quando intrat in ęcclesiam, perfusi lacrimis debet [e] veniam postulare praecarique eum humiliter, ut pro eis dignentur, orare. Tribus vero annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum in loco retro hostio ęcclesię penitentibus constituto et seorsum infra ipsam tamen ęcclesiam, secluso populo tamen, iam non in terram prostrati, sed vultu et capite humiliato humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent et pro se orare poscant. Duobus ętiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerri [f], sed populis tantummodo in oratione sotientur, ut perfectionem septimo in cena domini consequantur anno, id est per ępiscopi vel eius iussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus inpositionem, absolutione sacerdotalium praecum, communionis chatolice gratiam recepturi. Subicimus tamen [g], qualiter septem annorum penitentia agatur. In his vero septem annis multiplicetur [h] ieiuniis, orationibus, fletibus et helemosinarum, prout melius potuerint, exibitionibus et lacrimis persistant. Et ne ulterius eis talia contingant, ammodum caveant, ut mereantur illam domini vocem audire dicentem [i]: Vade et amplius noli peccare.
Ut hi, qui frequenti aeracione [l] peccata vel penitentiam frequentant [m] dura [n] sententia, nisi per satisfactionem, quod [o] praevaricati sunt, emendare nitantur, coerceantur vel condempnentur [p], ut haec, que voluntarie non diluerunt vel invitus emendent. Quod si [q] aliquis rennuerit et praeceptis [r] sui sacerdotis inobediens apparuerit, secundum modum culpe excommunicetur. Si quis autem eum [s] ante reconciliacionem et eorum satisfactionem absque proprii ępiscopi licentia communicare praesumpserit, simili excommunica||fol. 37va||tioni subiaceat. Sacerdotes autem, ad quos pertinere noscuntur, si eos quolibet munere vel favore aut neglegentia ammonere noluerint aut per satisfactionem revertentes non susceperint aut contempnentes de ęcclesia non reiecerint, simili sententia plectantur, quousque vel emendationis vel eorum dampnationis sententia promulgetur.
Ut sacerdos penitentiam imploranti absque persone acceptione penitentie leges iniungat.
Ut neglegentiores penitentes tardius recipiantur.
His, qui penitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitatus venit, oppraessus in infirmitate ommutuit [t] vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium, qui eum audierunt, et accipiat penitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit, commoneatur a supradictis testibus peticionis sue satisfactio et subdatur statutum penitentie tempus, quandiu sacerdos, qui penitentiam dedit, probaverit.
Penitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistię acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.
Penitentes, qui antequam leges penitentie exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblacionibus commendetur.
Dignum ac necessarium est, ut missi nostri per queque loca directi simul cum ępiscopis uniuscuiusque diocesis perspitiant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum similiterque puellarum, si in apto et in congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula dicitur [u]. Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia necessaria infra monasteria exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras, quia omnino non expedit animabus eorum. Similiter quoque edificationes monasteriorum supradicti missi nostri et cum eis ępiscopi per diversa loca praevideant, si apte sint et congruenter sanctę professioni [v] composite, vel si claustrum firmum abeant, in quo salvari possint in eis commorantium sub disciplina canonica vel regulari. Ubi autem aliter inventa fuerint, hoc omnimodis ępiscopis loci ipsius faciant emendari, ita ||fol. 37vb|| ut condignam professioni eorum custodiam abeant canonici vel monachi atque nonnanes, ne detur eis occasio malefatiendi, quod absit.
Praecipimus, ut unusquisque ępiscopus sciat per singula monasteria, quantos [w] quisque abba canonicos in monasterio suo abeat. Et hoc omnino ambo pariter praevideant, si monachi fieri voluerint, regulariter vivant. Sin autem, canonice vivant omnino.
Presbyteri sub sigillo custodiant sanctum crisma, et nulli sub praetextu medicine vel maleficii donare inde praesumant. Quod si fecerint, honore priventur.
Presbyteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdocii dignitatis.
Ut laici presbyteros non eiciant de ęcclesiis neque constituant sine consensu ępiscoporum suorum.
Ut laici omnino munera iniusta non exigant a presbyteris propter commendationem ęcclesię cuiquam presbytero.
Ut unusquisque ępiscopus in sua parrochia diligenter presbyteros vel clericos inquirat, unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum ępiscopum redire fatiat.
Placuit nobis, ut letania maior observanda sit a cunctis christianis diebus tribus.
Constituimus, ut quattuor tempora anni ab omnibus cum ieiunio observentur, id est in Martio mense ebdomada I, feria IIIIa et VIa et sabbato veniant omnes ad ęcclesiam hora nona cum letaniis ad missarum sollempnia. Similiter in mense Iunio ebdomada II, feria IIIIa et VIa, sabbato ieiunetur usque horam nonam, et a carne ab omnibus abstineantur; similiter in mense Septembrio ębdomada IIIa et in mense Decembrio ebdomada, que fuerit plena ante vigilia natalis domini, sicut est in Romana ęcclesia traditum.
Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contempserit et observare cum ceteris chrystianis noluerit, in Gangrensi concilio praecipitur, ut anathematizentur, nisi emendare se studeant.
Omnes dies dominicos cum omni veneratione observare decrevimus et a servili opere abstinere. Et mercatus in eis minime sit nec [y] placitum, ubi aliquis ad mortem vel ad penam iudicetur.
Admonemus atque praecipimus, ut decima deo omnino dari non neglegatur, quam deus ipse sibi dari constituit. Quia timendum est, ||fol. 38ra|| ut quisquis deo suum debitum abstrait, ne forte deus per peccatum suum aufferat ei necessaria sua, et qui decimam dare neglexerit, novem partes aufferantur [z] ab eo.
Reum confugientem ad ęcclesiam nemo abstraere audeat neque inde donare ad penam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ęcclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legittime componant, quod inique fecerunt.
Precipimus, ut in ęcclesiis aut in domibus ęcclesiarum vel in atriis placita secularia minime fiant.
Ęcclesie antiquitus constitute nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur.
Quicumque benefitium ecclesiasticum abent, ad tecta [a] ęcclesię restauranda vel ipsas ęcclesias emendandas omnino adiuvent et nonam decimam reddant.
Nullus presbyter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet. Quomodo enim dicet dominus vobiscum vel sursum corda ammonebit abere, et alia multa his similia, cum alius nemo cum eo sit?
Oblationem quoque et pacem in ęcclesia facere iugiter ammoneatur populus christianorum, quia ipsa oblacio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.
Symbolum, quod est signaculum fidei, et orationem dominicam discere semper ammoneant [c] sacerdotes populum christianum. Volumusque, ut disciplinam condignam abeant, quia hec discere neglegunt sive in ieiunio sive in alia castigatione. Propterea dignum est, ut filios suos donent ad scolam sive ad monasteria sive foras presbyteris, ut fidem chatolicam recte discant et orationem dominicam, ut domi alios edocere [d] valeant, qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat.
Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum ęssę decrevimus usque ad emendationem congruam.
Precipimus, ut unusquisque compater vel proximi spiritales filios suos catholice instruant.
Canticum turpe atque luxoriosum circa ęcclesias agere omnino contradicimus, quod et ubique vitandum est.
Ut episcopi incestuo||fol. 38rb||sos puriter [e] investigare studeant omnino praecipimus. Et si penitere noluerint, de ęcclesia expellantur, donec ad penitentiam revertantur.
Contradicimus quoque, ut in quarta vel quinta sextaque generacione nullus amplius coniugium copuletur aut, post interdictum factum inventum fuerit, separetur.
Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte babtismatis suscipiat nec filiolam nec commatrem ducat uxorem nec illam, cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.
Si quis viduam uxorem duxerit et postea cum filiastra [f] sua fornicatus fuerit seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duabus fratribus nupserit seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari nec umquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione [g] fieri.
Ut sacerdotes populi sibi commissi curam abeant et instanter de eorum animarum salute praedicent et ut facinorosos secundum ęvangelicam institutionem arguant.
Quod presbyteris providendum sit, ut omnes, qui christiano nominę censentur, orationem dominicam et symbolum memoriter teneant et intellegant.
Ut babtismum non fiat nisi statutis temporibus, id est pascha et pentecosten [h], nisi infirmitas intercesserit. Et ut aliubi non babtizetur nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis causam.
Ut nemo presbyterorum pro babtismo praetium accipere praesumat. Quod si fecerit, sciat se canonica regula ęssę dampnandum.
Ut decime fideliter sanctę ęcclesię reddantur, et presbyteri secundum canonicam regulam fideliter eas dividant.
Ut presbyteri curas seculares nullatenus exerceant, id est, ut neque iudices neque maiores fiant.
||fol. 38va|| Ut presbyteri, qui in titulis consecrantur secundum canones antequam ordinentur promissionem stabilitatis loci illius fatiant.
Ut presbyteri secum feminas licentiam non abeant abitandi, et ut suspitiones effugiant.
De fugitivis presbyteris vel clericis canonica auctoritas observetur, id est, ut nemo nostrum clericum alterius parroechiae ordinet neque ordinatum suscipiat sine permissione sui pontificis. Et hoc considerandum est, quid de talibus fatiendum sit.
Sancitum est, ut nullus presbyterorum in domibus ab ępiscopis non consecratis oblationem offerre quoquo modo praesumat.
Et hoc cavendum est, ut presbyteri vel diaconi vel subdiaconi arma portare non praesumatur neque venationes aliquas exercere.
Qualicumque modo mulier permittente canonice viro suo aut eo defuncto velum sanctum in caput acceperit aut sponte aut in vita, in eo permaneat omnino nec dimittat.
Propter provisiones pauperum, pro quibus curam abere debemus, placcuit nobis, ut nec ępiscopi nec abbates nec comites nec vicarii nec iudices nullique omnino sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec tollere audeat. Sed quisquis ex eis comparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc fatiat. Ubicumque autem aliter fuerit inventum factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram.
Ut ępiscopi potestatem abeant res ęcclesiasticas praevidere, regere et gubernare atque dispensare secundum canonicam auctoritatem. Volumus, ut et laici in eorum ministerio obediant ępiscopis ad regendas ęcclesias dei, viduas et orphanos defensandos, et ut obedientes sint comitibus et iudicibus ad iusticias fatiendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendatium vel falsum testimonium neque periurium aut per praemium lex iusta [l] in aliquo depravetur.
Si quis causam iudicatam repetere praesumpserit in mallo ||fol. 38vb|| ibique testibus convictus fuerit, aut XV solidos componat aut XV ictus ab scabinis, qui causam prius iudicaverunt, accipiat.
Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi traditiones facere.
In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant observantes divine scripture doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nichil sine licentia ępiscopi sui vel magistri eorum composite agere praesumant. In unoquoque ępiscopatu, ut simul manducent et simul dormiant, ubi his facultas ad fatiendi subpetit, vel qui de rebus ęcclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant et singulis diebus mane prima ad lectionem veniant et audiant, quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant et obedientiam secundum canones suis magistris exibeant.
Ludovicus imperator [n]: Presbyteri interfecti ab ępiscopo, ad cuius parroęchiam pertinet, solvatur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri ita videlicet, ut medietatem wirgildi eius ępiscopus utilitatibus ęcclesię, cui praefuit, tribuat, et alteram medietatem in elemosina illius iuste dispertiat: quia nullus nobis eius heres proximior videtur quam ille, qui ipsum domino sotiavit.
Ut ępiscopum nulli criminosi liceat accusare.
Ut deinceps monasteria, que deo sacrata ęssę noscuntur, diversoria secularia secundum canonicam institutionem, in quantum hoc cavere possumus, non fatiant, sed religiosis et deo timentibus hominibusque sacratis tribuantur.
Ut coniurationes vel conspirationes non fatiant, quia he fatientes sacri canones graviter dampnant.
Si quis ęcclesiasticam rem tenet et admonitus iuditium declinaverit, quousque ad discutionem veniat aut rem restituat ęcclesiasticam, a communione privetur.
Si servus ęcclesię compraehensus in furto fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus servum ęcclesię super furto non praesumente sine audientia vicedomni aut archidiachoni [p] aut detinere aut iniuriare praesumpserit, anno integro ab ęcclesię liminibus arceatur.
Quicumque iudex aut secularis presbyterum aut diachonem aut quemlibet de clero vel de iunioribus absque audientia ępiscopi vel archidiaconi vel archipresbyteri iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omni christianorum consortio abeatur.
Ut homicidis vel ceteris reis, qui legibus mori debent, si ad ęcclesiam confugerint, nullus eis victus detur.
Ut unusquisque suam decimam donet atque per iussionem episcopi dispenset.
Ut latrones de infra emunitate a iudice ipsius immunitatis [q] in comitis placito praesententur. Et qui hoc non fecerit, benefitium et honorem perdat. Similiter vassi [r] nostri, si hoc non adimpleverint, benefitium et honorem perdant. Et qui benefitium non abent, bannum solvant.
De eo, qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet; hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus aut de statu ingenuitatis secundum legem custodiant.
De vindicta et iuditio iusto in latrones facto testimonia ępiscoporum absque peccato comitis ęssę dicuntur, ita tamen ut absque invidia aut occasione mala nichil aliud ubi interponatur nisi vera iusticia ad perfitiendum. Ille vero, qui per hodium vel malum ingenium et nisi propter iusticiam fatiendam hominem punierit, honorem suam perdat et legibus, contra quem iniuste fecit, secundum penam, quam intulerit, emendet.
De rebus vero ęcclesiarum, unde nunc census exeunt, decima et nona cum ipso censu solvantur. Et unde antea non exierunt, similiter et none et decime dentur. De casatis vero L solidus I, de XXXa dimidius solidus, de viginti transmissus unus. Et ut praecarie modo renoventur. Et ubi non sunt scripte, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro.
e [s] cerariis et tabulariis ac cartellariis ita fiat, sicut a temporę longo decretum est.
De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo praesumat facere. Alio vero modo de helemosinis illorum aut de incendiis aut de naufragiis, quamvis conibentiam facit, ||fol. 39rb|| nemo in hoc iurare praesumat.
De iterantibus, qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos per collectam nemo sit ausus adsallire. Et nemo erbam defensionis tempore praesumat tollere, nisi in ostem pergat, aut missus noster sit.
De theloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nullus tollat, nisi quod ab antiquo tempore statutum fuerat.
De mancipiis, ut non vendantur nisi aut in praesentia ępiscopi vel comitis aut in praesentia [u] archidiachoni aut centenarii aut vicedomni aut iudicis comitis aut ante bene nota testimonia. Et ut foras marcham nemo mancipia vendat. Et qui fecerit, tantas vices bannum solvat, quanta mancipia vendidit. Et si non abet pretium, in wadium se ipsum pro praetio tradat comiti usque dum ipsum bannum solvat.
Si comes in suo ministerio iusticias non fecerit, missis nostris de sua causa vel de suis exseniis serviat, usque dum iusticie ibi facte fuerint. Et si vassus noster iusticias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius casam sedeant et de suo vivant, usque iusticias fatiant.
Si quis pro faida praetium recipere non vult et iusticiam exinde facere, in talem locum eum mittere volumus, ut maius dampnum non crescat.
De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum occulum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tercia culpa, si non se ęmendaverit, moriatur.
Capitulare, qualiter institutum est in hoc ępiscoporum conventu, id est, ut unusquisque ępiscopus tres missas et tria psalteria, unum pro domno rege et aliut pro exercitu Francorum, tercium pro praesenti tribulatione faciat. Presbyteri missas III. Et biduanas omnes fatiant tam ępiscopi, monachi et monachę atque canonici atque eorum infra casati homines, vel qui potentes sunt. Et unusquisque ępiscopus, abbas et abbatissa, qui facere potest, libram donet de argento aut eam valente in elemosinam, mediocres vero dimidiam libram, minores vero solidos V. Ępiscopi, abbates et abbatisse pauperes ||fol. 39va|| famelicos IIII pro ista strictitate nitrire [v] debeant usque temporę messis. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est aut III vel II aut I. Comites fortiores libram de argento aut valente donent in elemosina, mediocres vero mediam libram; vassus dominicus de casatis CCtis mediam libram, de casatis Cum solidos V, de L de casatis [w] unciam I. Et fatiant biduanas et eorum homines atque eorum casati, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, fortiores comites untias III, minores denarios XXX, minores solidum I. Et de pauperibus famelicis, sicut supra scriptum est, ipsi fatiant. Hec omnia, si domino placcuerit, pro domno rege et exercitu Francorum et praesenti tribulacione missa sancti Iohannis sint completa.
Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus, res ęcclesię vota ęssę fidelium, praetia peccatorum et patrimonia pauperum, cui non solum abita conservare, verum ętiam multa deo opitulante conferre optamus, tamen ut ab ęcclesiasticis de non dividendis rebus ullius ęcclesię suspitionem dudum conceptam penitus amoveremus. Statuimus, ut neque [x] nostris neque filiorum et deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam penitus divisionem aut iacturam patiatur.
Statutum est, ut quicquid temporę imperii nostri a fidelibus ęcclesię sponte collatum fuerit, in ditioribus locis duas partes in usus pauperum, terciam in stipendia cedere clericorum aut monacharum, in minoribus vero locis ęque inter olerum [y] et pauperes fore dividendum, nisi forte a datoribus alicubi spetialiter date fuerint.
De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete provovebantur, placcuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. Id enim statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius ad dominis [z] propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens aut latitans aut adibitis testibus munere conductis vel corruptis aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ęcclesiasticos pervenerit, decretum est, ut deponatur, et dominus eius eum recipiet. Si vero pater eius aut mater ab alia patria in aliam migrans in eadem provintia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus ||fol. 39vb|| ad [a] gradus ęcclesiasticos promotus fuerit et, utrum servus sit, ignoraverit, et postea veniens dominus illius legibus eum adquisierit, sanccitum est, ut, si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum cathena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, gradum amittat; quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdocii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel pecculiare, quia propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ęcclesiasticos iure promoveantur, statutum est, ut in potestate dominorum consistat, utrum illis concedere an sibi vindicare velint. Ceterum si post ordinationem aliquid adquisierint, illut observetur, quod in canonibus de consecratis nichil abentibus constitutum est. De ęcclesiarum vero servis communi sententia decretum est, ut archiępiscopi per singulas provintias constituti nostram auctoritatem abeant, suffraganei vero illorum exemplar illius penes se abeant. Et quandocumque de familia ęcclesię utilis [b] inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur et coram sacerdotibus vel coram fidelibus laicis et ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate, libertatem consequatur et tunc demum ad gradus ęcclesiasticos promoveatur. Similiter [c] quoque de his agendum est, quos laici de familia ęcclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his, quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos expetiverint, eadem forma servanda est.
Statutum est, ut nullus quilibet ęcclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat quorum liberi aut propinqui ac inconsulta oblatione possint rerum [d] propriarum exheredari. Quod si aliquis deinceps hoc facere temptaverit, synodali sententia districte feriatur, et res ad [e] exeradatos [f] redeant.
Statutum est, ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deincebs persuadeat. Et qui hoc [g] facere temptaverint, synodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.
Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet ęcclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vite et doctrine ępiscopis consecrandos suisque in ęcclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.
Sancitum est ut unicuique ęcclesię unus mansus integer absque aliquo ||fol. 40ra|| servitio adtribuatur. Et ut presbyteri in eis constituti non de decimis neque de oblationibus fidelium, non de domibus neque de atriis vel ortis iuxta ecclesiam positis neque de praescripto manso aliquod servitium praeter [h] ęcclesiasticum fatiant. Et si aliquod amplius abuerint, inde senioribus suis debitum servitium inpendant.
Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaqueque ęcclesia suum presbyterum abeat, ubi id fieri facultas praevidente ępiscopo permiserit.
De sacris vasis ęcclesię, que in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari comperimus, inibitum est, ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitatem remedimendorum [i] captivorum compellantur.
De ęcclesiis sane destructis vel de nonis et decimis sive de claustris canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, aliis capitulis adnotavimus.
De presbyteris, qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates in cena domini venire soliti erant, sanccitum est, ut de his, qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab ępiscopo eligatur, qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero, qui non longius a civitate quam quattuor aut quinque milibus abitant, more solito ad accipiendum crisma perveniant. Discendi vero gratia alio non quadragesimali temporę ad civitates convocentur.
Ne vero episcopi occasione praedicandi aut confirmandi oneri ęssęnt populis, a nobis admoniti polliciti sunt se deinceps hoc cavere velle et eo temporę suum ministerium, in quantum facultas datur, exsequi quo eorum profectio, quantum illis inest, his, quibus prodęssę possunt et debent, non sit importuna vel honerosa.
Ne pueri sine voluntate parentum tonsurentur vel puelle velentur, modis omnibus inibitum est. Et qui hoc facere temptaverit, multamque in capitulis legis mundane a nobis constituta continetur, persolvere cogatur.
De feminis, que viros amittunt, placet, ne se, sicut actenus indiscrete velent, sed ut XXX dies post discessum viri sui expectent et post trigesimum [o] diem per consilium ępiscopi sui vel, si ępiscopus absens fuerit, consilia aliorum religiosorum sacerdotum suorumque parentum atque amicorum id, quod eligere debent, eligant. Et quia a sacro conventu rogati, ut hi, qui publicam gerunt penitentiam, et femine, que viros amittunt, nostra auc||fol. 40rb||toritate, donec deliberent, quid agant, tueantur, spetialiter pro his capitula fieri et legis mundane capitulis inserenda decrevimus.
De raptis et de raptoribus, quamquam spetialiter decrevissemus, quid pati debeant, qui hoc nefas deincebs facere temptaverint, quid tamen de his sacri canones praecipiant, hic inserendum necessarium duximus; quatenus omnibus pateat, quantum malum sit et non solum humana, sed et divina auctoritate constricti abhinc hoc malum caveatur.
De puellis raptis necdum desponsatis in concilio Calcidonensi, ubi DCXXXa patres adfuerunt, capitulo XXXta VIIIto ita abetur: Eos, qui rapiunt puellas sub nominę simul abitandi cooperantes [p] et conhibentes [q] raptores [r] decrevit sancta synodus, si quidem clerici sunt, decidant gradu [s] proprio; si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intellegi, qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes et conhibentes [t] tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta cannonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possint.
De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Ancyranno capitulo X. legitur: De desponsatas [v] puellas et postea ab aliis raptas placcuit erui et eis reddi, quibus ante fuerant desponsate, ętiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica penitentia multetur. Rapte [w] vero, si sponsus eam recipere noluerit, et ipsa eiusdem crimini consentiens non fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si et illa consensit, simili sententia subiaceat. Quod si post hec iungere se praesumpserint, utrique anathematizentur.
De his, qui sacris virginibus se sociant ita in decretis pape Gelasii capitulo XX. continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sotiare cognovimus et post dicatum deo propositum incesta federa sacrilegaque miscere: quos protinus ęquum est a sacra communione detrudi et, nisi publicam probatamque egerint penitentiam, omnino non recipi. Aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen penituerint, non negetur. Si vero de copulacione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt, qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est, ut ab omnibus in christiana religione consistentibus rigore auctoritatis divine vel humane hoc malum radicitus amputetur.
||fol. 40va|| Ne vero puelle indiscrete velentur, placcuit nobis ętiam de sacris canonibus, qualiter observandum sit [x], hic inserere. De temporę velandarum puellarum in Africano concilio capitula XVII. continetur, ut non ante XXV annos consecrentur. Item in eodem concilio capitula XCIII. de virginibus velandis ita continetur: Item placcuit, ut quicumque ępiscoporum necessitate virginali, cum et vel petitor potens vel raptor aliquis formidator, vel si ętiam aliquo mortis periculoso scrupulo compuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his, ad quorum curam pertinet, velaverit virginem seu velavit ante XXV annos ętatis, non ei obsit concilium, quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur, quia iuxta piorem [y] sanctiorem virgines XXmo Vto ętatis sue anno rite consecrande sunt. Quod si praemisse necessitates ante id fieri compulerint, nullum possit ępiscopo afferre praeiuditium consecranti.
Sancitum est, ut nullus deinceps quamlibet examinationem sancte crucis facere praesumat, ne Christi passio neque glorificatio cuiuslibet temeritate contemptui abeatur.
Episcopus sive per se sive per vicarios pabulum verbi divini sedule populis adnuntiet, quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti iudicis excitat sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit. Et ut clerum [z] sibi commissum in sobrietate et castitate nutriat divinisque officiis imbuat, qui rite ad sanctos sacros ęcclesiasticos ordines promoveri possint. Et ut operam dent, quatenus presbyteri missalem et lectionarium sive ceteros libellos sibi necessarios bene correctos abeant, et qualiter ęcclesias destructas sibi pertinentes iuxta [a] vires emendent, qualiter ętiam viduas diligenter instruant, quomodo ętiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant, edoceant. Et ut superstitiones, quas quibusdam in locis in exequiis mortuorum nonnulli fatiunt, eradicent, ut exemplo sue innocentie alios ad bene vivendum provocent et cunctis ęcclesiasticis negociis, quantum dominus iuverit, totis viribus consulere satagant, diligenter ammonuimus. Et ut liberius exsequi valeant, nos, in quantum dominus posse dederit, opem ferre modis omnibus optamus.
Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ęcclesia interfecerit, de vita componat. Si vero foris rixati fue||fol. 40vb||rint, et unus alterum in ęcclesiam fugerit, et ibi se defendendo eum interfecerit, si huius facti testes non abuerit, cum XII iuratoribus legittimis iurare cogatur. His vero, qui interfectus est, absque compositione iaceat ac deinde interfector secundum iuditium canonicum congruam facinoris, quod admisit, penitentiam accipiat, id est XXI annis, VII ex his in pane et aqua ad hostium ęcclesię satisfatiat remotus ab oratione et communione fidelium, ceteros VII sotietur orationi fidelium; transactos, qui supersunt, VII communionem plenam perfecte consequatur, abstinentia eius sacerdotali providentia temperetur. Si servus hoc admiserit, iuditio aque ferventis examinetur, utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus eius, iuxta quod wirgildus illius est, ad ecclesiam persolvat aut eum, si voluerit, eidem ęcclesię tradat. De ęcclesiastico et fiscalino et beneficiario servo volumus, ut pro una vice wirgildus eius pro eo componatur, altera vice ipse servus ad supplitium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legittimos heredes illius perveniat. Si in atrio ęcclesię, cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel componatur. Si vero porta vel ęcclesia [d] non est consecratam, eo modo componatur, quod in atrio committitur [e], sicut componi debet, quod in immunitate [f] violata committitur.
Sanguinis effusio in ęcclesia facta cum fuste, si presbyter fuerit [h], triplo componatur, due partes eidem presbytero, tercia pro fredo ad ęcclesiam, insuper et bannus noster. Similiter de diachono iuxta suam compositionem triplo persolvatur, et insuper bannus noster. Similiter et de ictu sine sanguinis effusione, de uniuscuiusque ordine clericorum secundum suam compositionem triplo, et bannus noster. Et qui non abet, unde ad ęcclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ęcclesię, usque dum totum debitum persolvat.
Vidue, pupilli et pauperes quandocunque in mallum ante comitem venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur. Et si testes per se ad causas suas querendas abere non potuerint vel legem nescierint, comes illos vel illas [i] adiuvet, dando eis talem hominem, qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur.
||fol. 41ra||Si quis res suas pro salute animę sue vel ad aliquem venerabilem locum vel propinquo suo vel cuilibet alteri tradere voluerit et eo tempore infra ipsum comitatum fuerit, in quo res ille posite sunt, legittimam traditionem facere studeat. Quod si eo temporę, quo illas tradere vult, extra eundem comitatum fuerit, id est sive in exercitu sive in palatio sive in alio quolibet loco, adibeat sibi vel de suis pagensibus vel de aliis, qui eadem lege vivunt, qua ipse vivit, testes idoneos. Vel si illos abere non potuerit, tunc de aliis, quales ibi [o] meliores inveniri possunt et quoram ipsis, rerum suarum traditionem fatiat et fideiussores vestiture donet ei, qui illam traditionem accipit, qui vestituram fatiant. Et postquam hec traditio ita facta fuerit, heres illius nullam de praedictis rebus valeat facere repeticionem. Insuper et ipse per se fideiussorem fatiat eiusdem vestiture, ne heredi ulla occasio remaneat hanc tradictionem immutandi, sed potius necessitas incumbat illam perfitiendi. Et si nondum res suas cum coheredibus suis divisas abuit, non ei hoc sit impedimentum; sed coheres, si sponte noluerit, aut per comitem [p] aut per missum eius distringatur, ut divisionem cum illo fatiat, ad quem defunctus hereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet ęcclesię eam tradere rogavit, coheres eius eam legat, cum illa ęcclesia de praedicta hereditate abeat, quam cum alio coherede suo abere debet. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legittimos. Postea ipse res ad emunitatem ipsius ęcclesię redeant.
Quicumque hominem aut ex levi causa aut sine causa interfecerit, wirgildum eius his, ad quos ipse pertinet, componat. Ipse vero propter talem praesumptionem in exilio mittatur, quantum tempus nobis placcuerit. Res tamen suas non amittat.
In compositionem wirgildi volumus, ut ea dentur, que in lege continentur excepto accipitre et spata, quia propter illa duo aliquoties periurium committitur, quando maioris praecii ||fol. 41rb|| quam illa sint esse iurantur.
Si quis sponsam alienam rapuerit aut patri eius aut ei, qui legibus eius defensor ęssę debet, cum sua lege reddat. Et quicquid cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et si hoc defensor eius perpetrari consensit et ideo raptori nichil querere voluerit, comes singula de unaquaque re freda [r] nostra ab eo exactare fatiat. Sponso vero legem suam componat et insuper bannum nostrum, id est LX. solidos, solvat vel in praesentiam nostram comes eum advenire; et quanto temporę nobis placcuerit, in exilio maneat et illam feminam ei abere non liceat.
Si quis cum altero de qualibet causa contentionem abuerit, et testes contra eum per iuditium producti fuerint, si falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veratium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambe partes testium ita inter se dissenserint, ut nullatenus una pars alteri velit credere, eligantur duo ex ipsis, id est ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent.
Ut ępiscopi cum comitibus stent, et comites cum ępiscopis, et uterque pleniter suum ministerium peragere possit.
Ut latrones vel homicide seu adulteri vel incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti.
De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus praesumat alterius res proprindere, sed magis suam causam querat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant, quod iustum est.
Ut si aliquis voluerit dicere, quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iusticia dilatanda.
De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.
||fol. 41va|| De his, qui seculum relinqunt propter servitium impediendum et nunc neutrum fatiunt, ut unum e duobus eligant aut pleniter secundum canonicam aut secundum regule institutionem vivant aut servitium dominicum fatiant.
De hoc si evenerit fames, claves aut inequalitas aeris vel alia qualiscumque tribulatio, ut non expectetur edictum dominicum, sed statim depraecetur dei misericordia, ut et in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet, prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat, et ne foras imperium nostrum vendatur aliquod alimonium.
De armis infra patriam non portandis, id est scutis et lanceis et loricis. Et si faidosus quis sit [u], discutiatur, tunc quis e [v] duobus contrarius sit, et ut paccati sint, constringantur ad pacem, ętiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, componat illum et manum, quam periuravit, absque ulla redemptione perdat et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus hec fuerit post bannum, asta frangatur in dorso eius.
De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitularę mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de XII mansis bruniam abeat. Qui vero bruniam abet et eam secum non duxerit, omne benefitium cum brunia perdat.
De clamatoribus vel causidicis [w], qui nec iuditium scabinorum adquiescere nec blasphemare [x] volunt antiqua consuetudo servetur, id est, ut in custodia recludatur, donec unum e duobus fatiant. Et si ad palatium pro hac re proclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur, sed cum custodia et cum ipsis litteris ad palatium nostrum remittantur et ibi discutiantur, sicut dignum est.
De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis et unicuique proprio seniori [y] ad utilitatem nostram et suis senioris, excepto his sacramentis, que iuxte secundum legem alteri ab [z] altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt [a] propter iuvenilem ętatem iurare, modo fidelitatem promittant.
||fol. 41vb|| Quicumque conspirationes facere praesumpserit et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut ubicumque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur. Adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur et nares sibi invicem praecidant. Ubi nichil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur et capillos sibi invicem detundant. Si vero per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt aut iurent cum idoneis iuratoribus, quod hoc pro malo non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componantur. Si vero servi sunt, flagellentur, ut de cetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio neque per sacramentum neque sine sacramento fiat.
De periuriis, ut caveantur et non admitantur testes ad iuramentum, antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori liceat testes eligere absente suo accusatore. Et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum vel ad testimonium admittantur. Et ille, qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille, qui eum refutat et probet, quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.
De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur, et tales eligantur, qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuntietur.
De teloneis placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur tam de pontibus quam de navigiis seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur vel cum navibus sub pontibus transitur seu his similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus praestatur [c], non exigantur. Similiter ętiam nec de his, qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit, unde dubitetur, ad placitum nostrum, quod cum missis nostris abituri sumus, interrogetur.
Liberi homines qui ad servi||fol. 42ra||cium dei se tradere volunt, prius hoc non fatiant, quam a nobis licentiam postulent. Hoc [d] vero ideo praecipimus, quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his, qui res illorum concupiscunt, circumventos audivimus. Et hoc ideo fieri proibemus.
De oppraessione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iusticiam oppraessi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo hec ut supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iusticiam fiant exheredati, et regale obsequium minuantur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut sepius non fiant manniti ad placitum, nisi sicut in alio capitulari praecipimus.
De ęcclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi ępiscopo probante minime venerentur, salva ętiam de hoc et de omnibus ęcclesiis canonica auctoritate.
De heribanno volumus, ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius persone gratia blandientia seu terrore secundum iussionem nostram, id est, ut de homine abenti libras sex in auro vel in argento, bruniis, ęramenta, pannis integris, caballis, bovis, ovis, vaccis vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant expoliati pro ac re de vestimentis eorum, accipiant legitimum heribannum, id est libras III. Qui vero non abuerit amplius in suprascripto praetio valente nisi libras III, solidi XXX ab eo exigantur. Qui autem non abuerit amplius nisi duas libras, solidos X solvat. Si vero nisi unam libram abuerit, solidos V, ita ut iterum se valeat praeparare ad dei servitium et ad nostram utilitatem. Et missi nostri caveant et diligenter inquirant, ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant iusticiam alteri tradendo aut commendendo.
Liberi homines, qui uxores de fiscalinis regalibus abent, et feminę, que libere sunt et homines similiter fiscalinos regios abent aut accipiunt, vel de hereditate parentum vel de causa sua querenda nec de testimonio pro ac re abitiantur; sed talis ętiam nobis in ac causa honor servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur.
Ut laici symbolum et orationem dominicam pleniter ediscant. Comites quoque et centenarii et ceteri nobiles viri legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum ęst. Praecipimus autem missis nostris a, que a multis iam annis per capitularia nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare vel in consuetudinem abere debeant, ut hec omnia nunc diligenter inquirant et omnino ad servitium dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium christianorum hominum profectum innovare studeant et, quantum domino donante praevalent, ad perfectum usque perducant et nobis omnino adnuntient, quis inde certamen bonum hoc adimplere abuisset, ut ad [e] deo et a nobis gratiam abeat. Qui autem neglegens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat, qualem talis sit contemptor recipere dignus, ita ut ceteri metum abeant amplius.
Quicumque subdiaconum occiderit, trecentos solidos componat; qui diaconum, CCCCtos solidos; qui presbyterum, DC; qui ępiscopum, DCCCC; qui monachum, CCCC culpabilis iudicetur.
Si quis in inmunitatem dampnum aliquod fecerit, DC solidos componat.
Si autem homo furtum aut homicidium fecerit, vel quodlibet crimen foris committens infra immunitatem fugerit, mandet comes [f] vel ępiscopo vel abbati vel vicedomno vel illi, qui locum ępiscopi vel abbatis tenuerit, ut reddat ei reum. Si illi contradixerit et eum reddere noluerit, pro prima contradictione XV solidos componat. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit [g] XXX solidos componat. Si nec ad terciam consentire voluerit, quicquid reus dampni fecerit, totum ille, qui eum infra immunitatem retinet nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licentiam abeat ipsum hominem infra immunitatem querendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comitti responsum fuerit, quod reus infra immunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret, quod ipse eum ad iusticiam cuiuslibet diffatiendam fugere non fecisset; et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam immunitatem [h] comiti collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem defecerat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille, qui in immunitatem dampnum fecit, DC solidos componere debet, ita qui comitti collecta manu resistere praesumpsit, DC solidis culpabilis iudicetur.
||fol. 42va|| De locis dandis ad claustra canonicorum fatienda, si de eiusdem ęcclesię rebus fuerit, nostra liberalitate concedatur ibi; si de alterius vel ęcclesię vel liberorum hominum commutetur; si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur.
Quicumque temporę messis vel tempore vindemie non necessitate, sed propter cupiditatem comparat annonam aut vinum vel verbi gratia de duobus denariis comparat modium I et servet, usque dum venundare possit contra denarios IIII aut sex seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si vero hoc propter necessitatem comparat, ut sibi abeat et aliis tribuat, negotium dicimus.
Ne de uno loco ad alterum transeat ępiscopus sine decreto ępiscoporum, vel clericus sine iussione ępiscopi sui.
Ut ęcclesia vel altaria, que ambigua sunt de consecratione, consecrentur.
Ut ab ebrietate primo omnium seniores semedipsos caveant et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendat.
Vobis comittimus dicimus vosque commonemus, qui ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sancte dei ęcclesię exibeatis et cum ępiscopis vestris [i] concorditer vivatis et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis, et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et iusticiam fatiatis, et que nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in vestris ministeriis studiose perficiatur.
Omnes laicos monemus, ut honorem ęcclesiasticum conservent et dignam venerationem ępiscopis et dei sacerdotibus exibeant et ad eorum praedicationem cum suis devote occurrant et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter conservent et suos observare doceant et compellant. Omnes sumopere, ut dies dominicus, sicut decet, honoretur et colatur. Et ut liberius fieri possit, mercata et placita a comitibus, sicut sepe ammonitum fuit, illo die proibeatur.
Ępiscopi vel comites ad invicem et cum ceteris fidelibus concorditer vivant et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant.
De operibus in restaurationem ęcclesiarum sive in fatiendo sive in redimendo ępiscopalis potius sequatur [k] voluntas. ||fol. 42vb|| Nullatenus tamen remaneat, quin sicut a nobis sepe iussum est, hec aut illut partibus [l] ęcclesiarum persolvatur. Et hoc omnibus notum sit, quia quicumque neglegenter exinde egerit et coram nobis exinde neglegens repertus fuerit, illut volumus omnino, ut subeat, quod in nostro capitulari de ac re comuni consultu fidelium nostrorum ordinavimus.
Comites ministris ęcclesię eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite ammonitus non se correxerit, volumus, ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram noticiam perferatur, ut nostra auctoritate, quod in nostro capitulari continet, subire cogatur.
Dictum est nobis, quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his, qui decimas non dant, wadios accipiant et a presbyteris quibusdam pro neglegentiis inter se peccuniam dividant, quod penitus abolendum decrevimus, ne forte avaritie locus detur. Et constituimus, ut incestuosi iuxta canonicam sententiam penitentia multentur. Qui vero decimas post crebras admonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi nolumus propter periculum periurii.
De ęcclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem fatiant, utrum per neglegentiam aut impossibilitatem destructe sint. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur ab his, qui eas restaurare debuerunt. Si vero per inpossibilitatem contigi, ut [m] aut [n] pluriores sint, quam necesse sit, aut maioris magnitudinis quam [o] ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopus modum inveniat qualiter congrue emendari et consistere possint.
De his, qui nonas et decimas iam per multos [p] annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant nonas et decimas cum sua lege et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc neglegentiam [q] iteraverit, benefitium, unde hec nona et decima persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in ca||fol. 43ra||pitulare bone memorie genitoris nostri in libro primo capitulo LVII.: Quicumque decimam abstrait de ęcclesia, ad quam per iusticiam dari debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amiciciam aut aliam quamlibet occasionem ad alteram ęcclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem decime quantitatem cum sua lege restituat.
Quicumque de rebus ęcclesiarum, quas in benefitium abent restaurationes earum facere neglexerint [s], iuxta auctoritatis nostrę capitularem, in [t] quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, sicut in libro IIII. capitulo XXXVIIII. continetur: De opere et restauratione ęcclesiarum constitutum est, ut de frugibus terrę et animalium nutrimine et cunctis censibus exceptis hostilensibus persolvantur. De opere vel restauratione ęcclesiarum comes vel ępiscopus sive abba una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem fatiant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiant ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus ęcclesiarum abere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum ecclesiasticarum abent vel unusquisque per se iuxta quantitatem, quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere fatiendo argentum donent, iuxta estimationem operis in argento persolvant. Cum quo praetio rector ęcclesię ad praedictam restaurationem operarios conducere et matheriam emere possit. Et qui nonas et decimas neglexerit, primum quidem illas cum sua lege restituat et insuper bannum nostrum persolvat; ut ita castigatus caveat ne sepius iterando benefitium amittat.
De his, qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere, ut nonas exinde non persolvant et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus, ut de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitum aut vasallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire compellatur.
Pervenit ad nos, quod quedam ęcclesia ac monasteria nostras [u] et praedecessorum nostrorum immunitates abentia multa praeiuditia et infestationes a quibusdam patiantur, et nec per easdem immunitates ullam defensionis tuitionem abere valeant propter hoc, quod ab eis||fol. 43rb||dem immunitatum [v] temeratoribus dicatur non plus immunitatis nominę complecti quam claustra monasterii, cetera quoque quam suis ad easdem ęcclesias vel monasteria pertinet extra immunitatem ęssę. Propter hoc volumus atque decernimus, ut omnes intellegant non solum claustra monasterii vel ecclesię atque castitia ecclesiarum sub immunitatis defensione consistere, verum ętiam domus et villas et septa villarum et piscatoria manu [w] facta, et quicquid fossis aut sepibus vel ętiam alio clausarum genere praecingitur, eodem immunitatis nominę contineri. Et quicquid intra huiusmodi monumenta ad ius earundem ęcclesiarum vel monasteriorum pertinentia a quolibet homine nocendi vel dampnum inferendi causa spontanea voluntate committitur, in hoc facto immunitas fracta iudicatur. Quod vero in agros et campos ac silvas, que sine laboratibus sunt et nullo modo munitione cinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus aliquod dampnum factum fuerit, quamvis idem ager aut campus vel silva ad ęcclesiam vel monasterium praeceptum immunitatis abentem pertineat, non tamen in hoc immunitas fracta iudicanda est. Et ideo non sexcentorum solidorum compositionem, sed secundum legem, que in eodem loco tenetur is multandus est, qui scandalum vel damnum in tali loco fecisse convictus fuerit.
De iusticiis ęcclesiarum dei, viduarum, orphanorum et pupillorum praecipimus, ut in publicis iudiciis non despitiantur clamantes, sed primo diligenter audiantur.
Ut nullus comparet caballum, bovem et iumentum vel alia, nisi illum hominem cognoscat, qui eum vendit aut de quo pago est vel ubi manet aut quis est eius senior.
Optimus quisque in pago vel civitate in testimonium assumatur et cuius, contra quem testimoniare debet, nullum crimen possit indicere.
Ut illi, qui eribannum solvere debent, coniectum fatiant ad haribannatorem.
Ut nec colonus nec fiscalinus alicubi traditiones facere audeat.
Illi homines, qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint, et postea eis vita fuerit concessa, si ipsi iusticiam ab aliis requisierint aut ab eis alii iustitiam querere voluerint, ita inter illos iuditium ||fol. 43va|| terminetur. Primum omnium de illis causis, pro quibus iudicatus fuerit, ad mortem nullam potest facere repetitionem, quia omnes res sue secundum iuditium Francorum in publice fuerunt revocate. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cum iusticia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium non suscipiatur nec inter scabinos ad legem iudicandam teneatur. Et si ad sacramentum aliquid iudicatum fuerit, quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, contendat.
Si alicui post iuditium scabinorum fuerit vita concessa, et ipse impostmodum aliqua mala perpetraverit et iusticiam reddere noluerit dicendo, quod mortuus sit et ideo iusticiam reddere non debeat, statutum est, ut superius iuditium sustineat, quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliqua mala fecerit, secundum equitatis ordinem licentiam abeat suam requirendi de causis perpetratis, postquam ad mortem diiudicatus est. De praeteritis maneat, sicut supra diiudicatum fuit.
Ut nullus alius de liberis hominibus ad placitum vel ad mallum venire cogatur exceptis scabinis vel vassis comitum, nisi qui causam suam adquirere debent aut respondere.
Ut testes ad testimonium dicendum praemio non conducantur. Et ut nullis testimonium dicat aut sacramentum iuret nisi ieiunus. Et ut testes, priusquam iurent, separatim discutiantur, quid dicere velint de illa re, unde testimonium reddere debent.
Ut nullus quilibet missus noster neque comes neque iudex aut scabinus cuiuslibet iusticiam dilatare praesumat, si statim adimpleta potuerit esse secundum rectitudinem neque praemia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium malum praesumat accipere.
De latronibus, qui magnam abent blasphemiam, quicumque aliquem ex his comprehenderit, nullum dampnum exinde patiatur.
Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam querendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite, in eius ministerio de re qualicumque agendum est, tales eligantur, quales obtimi in ipso pago inveniri possunt. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.
Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem neque ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in praesentia comitis ||fol. 43vb|| vel missorum nostrorum iudicentur.
Ut unusquisque missorum nostrorum in plavito suo notum fatiat comitibus, qui ad eius missaticum [b] pertinent, ut in illis mensibus, quibus ille legationem suam non facit, conveniant inter se et communia placita fatiant, tam ad latrones distringendos quam ad ceteras iusticias fatiendas.
Volumus, ut uxores defunctorum post obitum maritorum terciam partem conlaborationis, quam simul in benefitio conlaboraverunt, accipiant. Et de his rebus, quas is, qui illut benefitium abuit, aliunde adduxit vel comparavit, vel ei ab amicis suis conlate sunt, as volumus tam ad orphanos defunctorum quam ad uxores eorum pervenire.
Si quis cum altero de qualibet causa contentionem abuerit, et testes contra eum per iuditium producti fuerint, si ille falsos eos ęssę suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veratium testimonium falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambe testium partes ita inter se dissenserint, ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent, ut [c] utra pars falsitatem aut veritatem suo testimonio sequatur. Et capiant, qui victus fuerit, propter periurium, quod ante pugnam commisit, dextera manus amputetur. Ceteri vero eiusdem partis testes, qui falsi aparuerint, manus suas redimant. Cuius compositionis due partes ei, contra quem testati sunt, dentur, tercia pro fredo solvatur. Et in seculari quidem causa huiuscemodi testium diversitas in campo comprobetur. In ecclesiasticis autem causis, ubi de una parte seculare, de altera vero ęcclesiasticum negotium est, idem modus observetur. Ubi vero ex utraque parte ęcclesiasticum fuerit, rectores earundem ęcclesiarum, si se familiariter pacificare velint, licentiam abeant. Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos convenire non possit, advocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis veniant; et ibi legitimus terminus eorum contentionibus [d] inponatur. Testes vero de qualibet causa non aliunde querantur nisi de ipso comitatu, in quo res, unde causa agitur, posite sunt; quia non est credibile, ut vel de statu hominis vel de possessione cuiuslibet per alios melius rei veritas cognosci valeat quam per illos, qui viciniores sunt. Si tamen contentio, que inter eos exorta est in confinio duorum comitatum fuerit, liceat eis de vicina centena adiacentis comitatus ad causam suam testes abere.
||fol. 44ra|| Quicumque terram tributariam, unde tributum ad partem nostram exire [e] solebat, vel ad ecclesiam vel cuilibet alteri tradiderit his, qui eam susceperit, tributum, quod inde solvebatur, omni modo ad partem nostram persolvat, nisi forte talem firmitatem de parte [f] dominica abeat per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere.
Si quidem terram censalem [g] abuerit, quam antecessores sui vel ad aliquam ęcclesiam vel ad villam nostram dederunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest, nisi ille voluerit, ad cuius potestatem vel illa ęcclesia vel illa villa pertinet, nisi forte filius aut nepos eius sit, qui eam tradidit aut eius eadem terra ad tenendum placita sit. Sed in ac re considerandum est, utrum ille, qui hanc tenet, dives an pauper sit et utrum aliut benefitium abeat vel ętiam proprium. Et qui horum neutrum abet, erga hunc misericorditer agendum est, ne ex toto expoliatus in egestatem incidat, ut aut talem censum inde persolvat, qualis ei fuerit constitutus, vel portionem aliquam inde in benefitium accipiat, unde se sustentare valeat.
De observatione praeceptorum nostrorum et immunitatum, ut ita observentur, praecipimus, sicut a nobis et ab anecessoribus nostris constitutum est.
Quicumque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat penitentiam. Et si contumax fuerit, compraehendatur a comite et ferro vinciatur et in custodia mittatur, donec res ad nostram noticiam deducatur.
De liberis hominibus, qui proprium non abent, sed in terra dominica resident, ut propter res alterius ad testimonium non recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo ęssę possunt, quia liberi sunt. Illi vero, qui et proprium abent et tamen in terra dominica resident, propter hoc non abiciantur, quia in terra dominica resident; sed propter hoc ad testimonium recipiantur, quia proprium abent.
Fecit hos gradus in gremio synodi, ut non presbyter adversus ępiscopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non accolitus adversus subdiaconum, non exorcista adversus accolitum, non lector adversus exorcistam, non hostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non damnabitur [k] praesul sine LXX duobus testibus, neque praesul summus a quoquam iudicabitur; quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. Presbyter autem nisi in XLIIII testibus non dampnabitur. Diaconum autem cardine ||fol. 44rb|| constitutus in urbe Roma nisi in XXXVI non condempnabitur. Subdiaconus, accolitus, exorcista, lector nisi, sicut scriptum est, in VII testimoniis filios abentes et uxores et omnino Christum praedicantes. Sic datur mistica veritas.
Pro nimia reclamatione, que ad nos venit de hominibus ęcclesiasticis seu fiscalinis, qui non erant adiurnati, quando in Cenomannico pago fuimus, visum est nobis una cum consultu fidelium nostrorum statuere, quicumque de praedictis hominibus quartam facti tenet, et cum suis animalibus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico arat [m] et postea nullum servitium ei manuale in ipsa ebdomada et a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non abet, ut in uno die hoc explere valeat, perficiat praedictum opus in duobus diebus. Et qui solummodo ita invalida, ut per se non possit arare, quattuor animalia abet, cum eis sotiatis sibi aliis aret uno die in campo senioris et uno die postmodum in ipsa ebdomada opera manuum fatiat. Et qui nichil ex his facere potest neque animalia abet, per tres dies seniori suo a mane usque ad vesperam operetur, et senior suus ei amplius non requirat. Diversis namque modis hec agebantur, a quibusdam tota [n] ebdomada operabatur, a quibusdam dimidia et a quibusdam duo dies. Idcirco hec statuimus, ut ne familia se a praedictis operibus subtraere possit neque a senioribus amplius eis requiratur. Et qui minus quartę optime de terra abet, secundum estimationem sui telluris opera fatiat. Hec ab Adalardo comite palacii nostri ad eorum satisfactionem una cum aliis fidelibus nostris praecipi nostra vice et publice adnuntiari iussimus.
Ut ępiscopi incestuosos homines emendent et magnam diligentiam abeant ex eis, seu et de viduis infra suam parroechiam potestatem abeant ad corrigendum.
Ea vero, que bonae [p] memoria genitor noster in suis placitis et sinodis constituit, conservare praecipimus.
Si quis a servo alieno aliquid comparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit ęssę emptionem, reddat praetium emptori, ut emptio nichil abeat firmitatis. Si ipsum non abet, similem reddat.
Placcuit, ut ęcclesiarum negotia absque ulla dila||fol. 44va||tione continuo a iudice audiantur et proficue incremententur.
Placcuit, ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur successorum nostrorum expectetur sententia.
Placcuit, ut testes non admittantur, qui sunt socii criminis, sec [r] ad testimonium [s] aut per innocentes et veraces testes manifestius convincatur et de maioribus nostra aut infames neque calumniatores vel ceteri, quos canon et lex proibet.
Nuptias proibemus incestas, id est usque adfinitatis lineam, vel, quandiu inter se hereditare potuerint, non coniungantur; quia hec potius incestiva quam coniugia sunt iudicanda.
Placuit, ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.
Placcuit, ut inter pares sententias clementior semper severiori praeferatur.
Placcuit, ut qui de se confessus est, super alium non credatur.
Ut testimonium unius hominis non accipiatur. Nam si ex utraque parte plures sint, veratiores atque religiosores et honestiores elegantur, qui sacramento suo confirment testimonium nichilque se falsi ęssę dicturos.
Precipimus atque iubemus, ne forte, quod absit, aliquis circa ępiscopos leviter aut graviter agat, quod ad periculum totius imperii nostri pertinet. Et ut omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem et dignitatem sacerdotalem. Quod ex verbis domini facile intellegi potest, quibus beato Petro, cuius vicem ępiscopi gerunt, ait: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celo; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in celo. Et alibi discipulis [u] generaliter dicit: Accipite spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Illut ętiam ad exemplum reducendum est, quod in ęcclesiastica istoria Constantinus imperator ępiscopis ait: Deus, inquid, constituit vos sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari, propter quod dei solius inter vos expectate iuditium, ut vestra iurgia, quaecumque sint, ad illut divinum re||fol. 44vb||serventur examen. Vos etenim nobis a deo dati estis dii. Et conveniens non est, ut homo iudicet deos, sed ille solus, de quo scriptum est: Deus stetit in sinagoga deorum. In medio autem deos discernit. Sed et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro, quem de contemplativa et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum compraehenderit. Ipsi enim, inquid, id est sacerdotibus, propria animarum curandarum sollicitudo commissa est; qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes pro peccatis hominum velut pro suis infatigabiliter supplicant deo; ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placcatur deus, avertunt iram future animadversionis a populo; qui per dei gratiam fiunt divine voluntatis iudices, ęcclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis assertores, prave doctrine hostes, omnibus bonis amabiles et male sibi consciis ętiam ipso visu terribiles, vindices oppraessorum, patres in fide catholica regeneratorum, praedicatores celestium praemiorum, exempla bonorum, ducumenta virtutum et forma fidelium. Ipsi sunt decus ęcclesię, in quibus fulget ęcclesia, ipsi columne firmissime, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium, ipsi ianue civitatis ęterne, per quos omnes, qui credunt, ingrediuntur ad Christum; ipsi ianitores, quibus claves date sunt regni celorum; ipsi etiam dispensatores regie domus, quorum arbitrio in aula regis ęterni dividuntur gradus et offitia singulorum.
Sciendum est omnibus atque credendum, quod spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur et quod fidelibus in ecclesia Christi eiusdem sancti spiritus dono per ministerium sacerdotale et per penitentiam et absolutionem manusque impositionem remissio peccatorum indubitanter adtribuatur.
Placuit sciri omnibus, quod quatuor sunt vitia, que nostram fidem inter cetera mala commaculant; que quanta sunt occultiori, tanto pernitiosiora, id est: superbia, per quam angelus diabolus effectus de celo est eiectus; invidia, per quam idem diabolus hominem de paradiso eiecit; hodium et discordia, que caritatem inter proximos extingunt, et dilectionem evacuant et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere nec quietam tranquillamque, ut decuerat, christianos vitam ducere.
Primum igitur, quod universalis sancta dei ęcclesia unum corpus ma||fol. 45ra||nifeste ęssę credatur, eiusque caput Christus apostolicis oraculis approbamus. Unde Paulus: Vos autem estis, inquid, corpus Christi et membra de membra. Itemque: Sicut enim in uno corpore multa membra abemus, omnia autem membra non eundem actum abent, ita multi unum corpus sumus in Christo. Item: Cuius caput Christus, et quo totum corpus per nixum et coniunctiones administrandum crescit in templum sanctum in domino. Sunt et alia huiusce [v] rei innumera [w] exempla, que hic ob prolixitatem vitandam praetermituntur. Quisquis ergo per aliqua inlicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, noverit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est, ut corpori Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus penitentie in propmtu [x] abetur, restituere non neglegat.
Principaliter itaque tocius sanctę dei ęcclesię corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua re Gelasius Romane sedis venerabilis ępiscopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: Due sunt quippe, inquid, imperatrices auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto ętiam pro ipsis regibus hominibus que in divino reddituri sunt examine rationem. Fulgentius quoque in libro de veritate praedestinationis et gratię ita scribit: Quantum pertinet, inquid, ad huius temporis vitam, in ęcclesia nemo pontifice potior et in seculo christiano imperatore nemo celsior invenitur.
Emersisse reprehensibilem et valde inclitum usum comperimus, eo quod quidam corępiscopi ultra modum suum progredientes et donum sancti spiritus per impositionem manuum tradant et alia queque, que solis pontificis debentur contra fas peragant; presertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum spetiem in ęcclesia gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus impositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Cesariensi ita de corępiscopis abetur scriptum: Corępiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur ęssę, ut comministri autem propter studium, quod erga pauperes exibent, honorentur.
Qui in vicis vel possessionibus corępiscopi nominantur, quamvis manus impositio||fol. 45rb||nem ępiscoporum perceperint, et ut ępiscopi consecrati sint, tamen sanctę synodo placcuit, ut modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi ęcclesias earumque moderamine curaque contenti sint.
Igitur quia constat religionem christianam per successores apostolorum salubriter administrare populisque ad vitam ęternam ducatum exiberi debere, primo necessarium iudicavimus omnibus praecipere, ut honorem debitum venerabiliter ępiscopis absque ulla simulatione aut detractione impendant eisque in [a] omnibus ut patribus obediant et, quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagant, sicut dei et nostram gratiam abere voluerint. Nam dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierit, dic ęcclesię. Et si ęcclesiam non audierit, sit tibi sicut etnicus et publicanus. Et alibi: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est meis discipulis vel apostolis, quorum locum ępiscopi nunc in ęcclesia tenent, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de istis minimis. Hec omnia fidelibus ammoda ut perpendas, ne in hoc, quod absit, incidant scandalum, sed magis eis obediendo, non filii perditionis, sed filii dei efficiantur; et non cum stultis penam, sed cum iustis praemia percipiant sempiterna. Nam ępiscopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, ammodum honorari omnes monemus, nec eos lacerari aut blasphemari vel detrai a quoquam volumus, quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur in ęcclesia. Nam qui detrait alium hominem, sicut homicida reputabitur. Quid erit de illis, qui sacerdotes detraunt [b], quoniam et ipsi se ipsos occidunt, et audientes interimunt. Dupla enim pena digni sunt, qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles vel inobedientes extiterint, sciant se a liminibus sancte ęcclesię fore alienos.
De presbyteris et eorum ęcclesiis, unde multa negleguntur et scandala generantur, in nostra discussione quattuor nobis pericula apparuerunt. Primo, quia nonnulli ex nostris sacerdotibus quadam securitate accepta nec ea, que ad cultum divinum pertinent, fatiunt neque in restauratione et luminaribus ęcclesię studium abent nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exibent et insuper ęcclesias suas expoliant, ||fol. 45va|| et in praediola sua propria transferunt. Que omnia ad neglegentiam ępiscoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum permoti in tantam audatiam prorumpunt, ut eos ętiam inlicite et inhoneste atque inreverenter tractare praesumant. Unde sumopere omnibus nobis ab in providendum iudicavimus, ut ea, que a domno imperatorę consensu ępiscoporum ob honorem et amorem dei ęcclesiis concessum est, non in avaritiam presbyterorum aut in rapacitatem ępiscopalium ministrorum cedant, sed in utilitatem ęcclesię et in usus clericorum et pauperum deveniant.
Illut non minus periculosum ęssę didicimus, quod in quorundam ępiscoporum parrochiis quosdam presbyteros contra interdicta sanctorum canonum feminas in domibus suis non solum abitare, sed ętiam ministrare fatiunt; quas et laqueum sacerdotibus persepe extitisse et multos occasione in scandalum et in detractionem corruisse cognovimus. Que transgressio et temporę genitoris nostri et nostro in conventibus ępiscoporum secundum auctoritatem canonicam proibita, sed necdum ad correptionem plene est perducta. Unde in commune censuimus, ut hi, qui tante transgressionis incorrectores actenus extiterunt, si abhinc huius rei correctores esse neglexerint, iuxta apostoli sententiam quasi consentientes malorum coherceantur.
Similiter de illis presbyteris, qui contra statuta canonum villici [d] fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sententur [e] et diversissimis modis usuris inserviunt et aliorum domos inhoneste et impudice frequentant et comessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus, ut ab hinc districte severiterque coerceantur, ne per eorum inlicitum et indecentem actionem et ministerium sacerdotale vituperetur [f], et quibus debuerant ęssę in exemplum, deveniant in scandalum.
Pari ergo consensu nobis visum est, ut pontifices, sanctorum praecedentium patrum exempla sequentes religiosos conversationis sue testes abeant, quatenus detrahere volentibus locum minime praebeant. Ut erga sacerdos discipulis suis de se ipso exemplum bonum debeat praebere apostolus scribens ad Titum docet, dicens: In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in caritate, in castitate. ET RELIQUA. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit, ut huius sedis pontificibus ad secreto cubili sui servitia laici pueri [i] eis seculares obsequantur; et cum pastoris vita ęssę discipulis semper debeat in exemplum, plerumque clerici qualis in secreto sit vita sui ||fol. 45vb|| pontificis nesciunt et, ut dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re praesenti decreto constituo, ut quidam ex clericis vel ętiam ex monachis electi ministerio cubili pontificalis obsequantur, ut his, qui in loco est regiminis, abeat testes tales, qui eius in secreto conversationem videant et ex visione sedula exemplum profectus sumant. Hec igitur beatus Gregorius scripsit. Ceterum, si qui de hac re copiosiora exempla querere voluerint, vita beati Agustini et Ambrosii et ceterorum aliorum sanctorum virorum legant et perspicue invenient, quod vita et conversatio pontificis semper testes vite probabiles abere debeat.
Quoniam multi ępiscoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nominę praedia et mancipia emunt, et, ut propinquorum suorum dant, statuunt, et ob hoc et iura ęcclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detraitur et contempnitur, placcuit omnibus, ut deincebs hoc avaritie genus caveatur [k]; fixumque abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut ępiscopus res [l] sui uris [m], quas aut ante ępiscopatum aut certe in ępiscopatu hereditaria successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam, quicquid vult, fatiat et, cui vult, conferat. Postquam autem ępiscopus factus est, quascumque res de facultatibus ęcclesię aut suo aut alterius nominę qualibet conditione comparaverit, decrevimus, ut non propinquorum suorum, sed in ęcclesia, cui praeest, iura deveniant. Similiter et de presbyteris, qui de ęcclesiarum rebus, quibus praesunt, praedia eo modo emunt, fatiendum statuimus, quoniam multos presbyterorum occasione taliter emptorum [n] rerum ęcclesias, quibus praesunt, expoliasse et a suo ministerio multis modis exorbitasse et se diabolo mancipasse et ac occasione multos laicorum in scandalum dampnationis et perditionis corruisse comperimus.
Didicimus sane nonnullos ępiscopos in gubernandis congregationibus sibi subiectibus, canonicis videlicet, monachis et sanctimonialibus, actenus valde neglegentes extitisse et ob id multos in sui detractione et contemtum provocasse, ita ut nonnulli alii praelati in eorum parrochiis constituti, eorum prava exempla secuti, suas similiter congregationes neglexerint: quos et fraterno et sinodali conventu admonendos [p] ęssę necessario duximus, ut ab ac neglegentia deinceps se coibeant et ceteris se imitabiles praebeant, ne forte propter illorum incuriam et divine servitutis contentus et pericula proveniant animarum, et auribus ||fol. 46ra|| excellentie nostre molestia ingeratur et sacerdotali mediocritati in sacris conventibus tedium et opprobrium inferatur.
Comperimus quosdam ępiscopos et abbates atque sacerdotes non causa necessitatis aut utilitatis, sed potius avaritie et proprie delectationes sepissime propria civitate sive sede vel monasterii septa aut ęcclesie proprie derelicta cleroque neglecto remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et praedicatio in plebibus et cura subiectorum postponitur et ospitalitas neglegitur. Quod ne ulterius a quoquam sine inevitabili necessitate aut aliqua utilitate fiat pari consensu inibuimus.
De clericis laicorum, unde nonnulli eorum conqueri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum praeces nolint in ęcclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit, ut in utrisque partibus pax et concordia servetur, et cum caritate et ratione utiles et idonei eligantur. Et si laicus idoneum utilemque clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab ępiscopo sine certa ratione repellatur. Et si reiciendus propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.
Placcuit, ut monachi et presbyteri necnon et clerici [s], qui postposita canonica auctoritate passim palatium adeunt et nostris sacris auribus importunissimam molestiam inferunt, ut non hoc facere praesumant; quoniam in huiuscemodi facto et vigor ęcclesiasticus contempnitur et religio sacerdotalis et professio monastica vilior efficitur.
Volumus atque praecipimus nostra auctoritate adnuntiari omnibus immo et a sacerdotibus praedicari, nec tam temeraria christianorum sanguis effusio in regno nostro fieri sinatur semper illut adtendentes, quod dominus post diluvium dixit famulo suo Noę: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis ipsius. Ad imaginem quippe dei factus est homo. Et in lege: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et apostolus: Nam principes [t] non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et abebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei, qui malum agit. De illo enim spetialiter divina auctoritas dicit: Gladium dei portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio. E contra vero nescimus, qua pernoxa inventione a nonnullis usurpatum est, ut hi, qui nullo ministerio publico fultiuntur, propter ||fol. 46rb|| sua hodia et diversissimas voluntates pessimas indebitum sibi usurpant in vindicandis proximis et interficiendis hominibus vindicte ministerium, et quod rex saltim uno exercuere debuerat propter terrorem multorum, ipsi impudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium, et putant sibi licere ob inimiticiarum vindictas, quod nolunt, ut rex fatiat propter dei vindictam.
Abbatibus canonicis et regularibus et abbatissis, que sanctimonialibus praeesse videntur, sive laicis, qui monasteria abent, omnino praecipimus ut de se ipsis magnam curam abeant et ceteris bonum exemplum praebeant et religiose, sicut decet, conversentur. Et quod uniuscuiusque professioni inconveniens est et in sacris canonibus proibetur, omnino caveant, et loca sibi a nobis propter aliquam necessitatem concessa deperire et destrui propter neglegentiam non dimittant et congregationes sibi commissas sive spiritaliter sive temporaliter paternę affectu gubernare eisque necessaria stipendia administrare non neglegant, ne forte propter aliquam inopiam et divina offitia neglegantur, et ipse congregationes religiosius vivere compellantur. Et qui hec agere neglexerint, sciant se ea illis aufferre et religiosioribus dare.
Placcuit nobis, ut, sicut episcopis [u] et reliquis sacerdotibus ac dei servis ammoniti fuimus, ne capelle in nostro palatio vel aliubi absque illa nostra sine permissu vel iussu ępiscopi, in cuius est parrochia, fiant. Et ut omnes per dies dominicos et festivitates praeclaras sacra eucharistia communicent, nisi quibus abstinere praeceptum est. Et ut observatio omnium dierum [v] dominicorum a mane usque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiat.
Omnes, qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii abeantur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium [w], qui in fide falsi docentur, nec eis ęssę credendum, qui veritatis fidem ignorant.
Si quis ministros ęcclesię, id est subdiaconum, lectorem, exorcistam, acolitum, hostiarium iniuriaverit aut percusserit vel plagaverit, componat hoc tripliciter, sicut solent componere parentes eius. Diaconi vero, presbyteri atque ępiscopi iniuria in quadruplum componatur. Reliquorum autem clericorum iniuria componatur sicut parentum eorum. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, ||fol. 46va|| iniuria dupliciter componatur secundum genealogiam suam, ut reverentia sit deo et ęcclesię et pax eis, qui illi deserviunt.
Si quis homo contumax vel superbus timorem dei vel reverentiam ęcclesiarum sanctarum non abuerit et fugientem servum suum vel quem persecutus fuerit et aliquid de ecclesia vel de porticu eius per vim abstraxerit et deo honorem non dederit, componat ad ipsam ęcclesiam pro neglectu suo solidos D, et pro fredo ad fiscum solidos CC. Ipse vero publica penitentia iuxta iuditium episcopi multetur, ut sit honor dei et reverentia sanctorum, et ut ęcclesia dei semper invicta permaneat.
Cuncta, que circa sanctarum loca ęcclesiarum [y] eiusque ministros vel olim ordinavit antiquitas, vel antesuccessorum [z] nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra roboravit serenitas, inlibata custodiri nunc et in futuro praecipimus.
Placcuit, ne praedia celestium secretorum dicata deoque tradita a quibusdam aliqua occasione vexentur aut invadantur, sed sub immunitatis tuitione perpetua firmitate perdurent; similiter et homines earum et omnia, que in eis subiecta ęssę noscuntur. Si quis contra hec venerit, componat sicut de immunitate [b] constituimus, et penitentia publica a sacerdotibus usque ad satisfactionem multetur.
Si quis die dominico opera servilia fecerit, liber homo si bovem iuncxerit et cum carro ambulaverit, dextram bovem perdat [c]. Et si absque canonica auctoritate proibita sunt servilia fecerit opera, sacerdotibus illa emendet, sicut de reliquis neglegentiis iudicibus emendari solet et ab ipsis sacerdotibus penitentiam iuxta modum culpe accipiat. Similiter et de praecipuis festivitatibus observare placcuit. Quod si sacerdotes eos nequiverint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur, eisque obedire omnibus fatiant.
Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem praedare voluerit aut fenum tollere aut granum sive peccora maiora vel minora domosque infrangere vel incendere, hec ne fiant, omnino proibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum fuerit, LX solidis, si liber [d] est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum XII testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subiaceat, et dominus omnia [e] similia restituat, quia servum suum non correxit nec custo||fol. 46vb||divit, ut talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos comedimus, cito defitiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat.
Si quis alienum servum ad furtum suaserit aut ad aliquid dampnosum in fraudem domini sui, ut posset accusare eum, et fraus ipsa fuerit detecta per investigationem iudicis, dominus nec servum perdat nec pro hoc aliquam fatiat compositionem; sed ille cuius conlusione vel exortatione [g] admissum est, tamquam fur dampnetur, et servus, quod tulit, reddat et insuper CXX ictus accipiat.
Fur nocturno temporę captus in furto, dum res furtivas [h] secum portat, si fuerit occisus, nullo ex hoc homicidio querela nascatur.
Si quis de fure nesciens aliquid comparaverit, querat accepto spatio venditorem. Quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et testibus in nocte et, quod apud eum cognoscitur, restituat et furem querere non desistat. Quod si furem celare voluerit et periurans postea detectus fuerit, tamquam fur ille ita iste in crimine dampnetur in nocte.
Si quis occulte in nocte vel in die alterius caballum aut bovem aut aliquod animal occiderit et negaverit et postea exinde probatus fuerit, tamquam furtivum componat.
Si quis causa faciente occiderit alienum animal et non negaverit, similem dare non tardet et cadaver mortui accipiat.
Si quis furtivam rem scienter emere praesumpserit et exinde probatus fuerit, similem rem reddat illi, cuius peccuniam comparavit salva videlicet eius iusticia in altero.
Si quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur componat.
Volumus, ut sacramenta cito non fiant, sed unusquisque iudex prius causam veraciter cognoscat, ut eum veritas latere non possit, nec facile ad sacramenta veniant.
Si quis contra caput alterius falsa suggesserit vel pro quacumque invidia aut iniusta accusatione aliquem commoverit, ipse penam vel dampnum, quod alteri intulit, excipiat. Neminem dampnes, antequam inquiras veritatem. Quia scriptum est: Omnia autem probate. Quod bonum est, tenete. ||fol. 47ra||
Si quis per aliquam invidiam vel domum in nocte vel in die ignem imposuerit et incenderit liberi vel servi domum, primo omnia edificare restituat et, quicquid ibi arserit, componat et insuper LX solidis sit culpabilis, et publica penitentia secundum iuditium sacerdotum multetur. Et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem componat et omnia, que ibi perdiderint restituat.
Si quis servum iniustę accusaverit alienum et innocenti tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, duos servos eiusdem meriti sine dilatione domino restituat.
Si quis viam publicam aut litostratum vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege componat et clausuram, quam ibi fecerit, tollat. Quod si negare voluerit, cum duodecim sacramentalibus iuret.
Si quis viam convicinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege componat et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita fatiendum est.
Si quis fontem quacumque invidia coinquinaverit vel maculaverit, emundet eum primo, ut nulla sit coinquinationis in eo suspitio et cum lege sua vicinis hoc emundet. Si autem plurimorum in vicinio puteus fuerat, compositione inter se multentur.
Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quecumque speties fuerint commendate sive custodiendo tradite sint sive vendende et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio concremate, una cum testibus, qui commendata susceperit, praebeat sacramenta nichil exinde suis profuisse compendiis et nihil cogatur exsolvere [o] excepto aurum et argentum, quod ardere non potuit, perdiderat, spatium tribuatur, donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret. Compositio vero furti ad eum cui abuit commendata pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendatarum domino suscipiente reddatur, dampnum vero medium utrique sustineant. Et si postmodum dominus apud eum, qui commendaverit, quecumque fuerint supraessa, repererit, sicut furtiva ab eo exigantur.
Rem in contentione positam non liceat donare nec vendere.
Si quis servum suum vendiderit, forsitan eius nesciens facultates abeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius ubicumque invenire poterit [p].
Si quis servus de pecculio suo fuerit redemptus, et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat; quia non praetium, sed res servi sui, dum ignorat, accepit.
Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsa inlesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit atque negaverit interrogatus, furtivam componat.
Si quis alicuius mortuum reppererit et eum humanitatis causa humaverit, ut neque a porcis inquinetur, neque a bestiis seu canibus laceretur, seu liber sit seu servus, nullam ex hoc calumniam sustineat, sed magis a parentibus eius remunerationem condignam accipiat. Et si a parentibus mercedem noluerit recipere, recipiat a domino, qui praecepit mortuos sepelire.
Placcuit in venditione hanc formam servari, ut seu res seu mancipia vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propterea venditionis firmitatem inrumpat, quod dicit se vili praetio vendidisse; sed postquam factum est negotium, non sit mutatum, nisi forte vitium sibi a venditore celatum invenerit. Si autem venditor dixerit vitium, stet [q] emptio et non sit mutata. Si autem non dixerit, mutare potest in illa die et in alia vel in tercio die. Et si amplius de tribus noctibus illut abuerit, postea non potest mutare, nisi forte eum invenire infra tres dies non poterit. Tunc quando invenerit, recipiat, quia vitium vendidit. Et si non voluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus, quod vitium ibi nullum sciebat in illa die, quando negotium fecit; et stet factum.
Qui arras dederit pro quacumque re, praetium cogatur implere, quod placcuit emptori.
Placcuit, ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare praesumat eisque nocere audeat, quia alii propter deum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis praesumptiosus fuerit, qui peregrino nocuerit vel eum asallierit aut dispoliaverit, lederit, plagaverit, ligaverit, vendiderit vel occiderit, ipsi peregrino singillatim dupliciter sicut de alio homine solet componi, aut suo seniori vel sotio cum sua lege componat. ||fol. 47va|| Quod si mortuus fuerit et seniorem ibi vel sotium non abuerit, tunc ępiscopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam compositionem in duplo sicut de indigena distringente iudice accipiant et in suam elemosinam illa tribuant; et insuper LX solidos fisco cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam factam et quicquid illi tulit dupliciter, ut praedictum est, per singula illi componat, sicut solet de infra provintia aliquem componere. Si autem eum occiderit, aut liberum hominem de ipsa provintia in duplo componat; et ipsa peccunia a memoratis sacerdotibus in sua detur helemosina, quoniam dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.
Si quis vendiderit res alienas sine voluntate domini sui aut servum aut ancillam aut quamcumque rem, ipsam legibus [r] reddat et similem aliam addat. Et si ipsum non potest invenire, duos consimiles et equalis meriti reddat.
Si quis alicuius caballi, bovi vel cuilibet de quadrupedibus unum occulum excusserit, adpraetietur illut pecus, quod valet, et partem terciam componat.
Si quis iussione regis vel ducis illius, qui ipsam provintiam regit, hominem occiderit, non requiratur ei nec propterea faidosus sit; quia lex et iussio dominica occidit eum, et ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores eius defendant eum et totam proieniem eius, ne ob hoc pereat aut malum patiatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquod mali passi fuerint aut occisi, dupliciter componantur.
Si quis scripturam profert, veritatem eius testibus probare debet; quia in omnibus causis constitutum est, ut scripturam prolator adfirmet.
Quicquid provincialibus per benefitium principis tributorum fuerit relaxatum, ab exactore non requiratur.
Presbyteros criminosos canonice ad synodum venientes iubemus iuxta decreta papę Innocenti capitulo XXXIII. in medio collocari; discusisque obiectionibus, que ipsis presbyteris impinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur offitio - quia, qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt - atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo inlicite polluerunt. Et si convinci non potuerint, secundum ||fol. 47vb|| anterius capitulum consultu Leonis pape et multorum episcoporum statutum cum aliis presbyteris et fidelibus iustisque hominibus satisfatiat ępiscopo suo [u] et populo.
Ut unusquisque presbyter missam ordine Romano cum sandaliis celebret. Et hoc populo nuntietur, quod per omnes dies dominicos oblationes deo offerant, et ut ipsa oblacio foris septa altaris recipiatur.
Ut omnis presbyter die dominico cum psallentio circumeat [v] ęcclesiam suam una cum populo et aquam benedictam secum ferat. Et ut scrutinium more Romano temporę suo ordinate agatur.
Dignum ac necessarium est, ut missi per queque loca directi simul cum ępiscopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum similiterque puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasterii, sicut in sancta regula dicit: Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum.
Ut de ospitalitate et cura pauperum memores sitis [w], et propter quod res ęcclesiasticę a fidelibus oblate et ab ęcclesia recepte sint. Et eo modo illos distribuatis, ut ab illo, cui de his rationem reddituri estis, non dampnationem, sed ęterni gaudii mercedem accipere mereamini.
Volumus vos scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicumque necesse est, ut ministerium vestrum [x] adimplere valeatis. Simulque vos admonemus, ut propter humilitatem nostram et hobedientiam, quam monitis vestris [y] propter dei timorem exibemus, honorem nobis a deo concessum conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt.
Admonemus ętiam ępiscopos et abbates, ut per praemia benefitia hominibus suis nec aufferat nec donent, quia multe reclamationes et querele de ac causa ad nostras aures solent pervenire.
Ut nullus de consiliariis nostris propter benefitium cuilibet a nobis impetrandum munera accipiat, quia nos volumus illi benefitium dare, qui nobis bene servierit.
||fol. 48ra|| Nemo audeat clericum aut monachum vel sanctimonialem feminam ad civile iuditium accusare, sed ad ępiscopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam et iustam sententiam proferat. Hec omnes ępiscopi custodiant et omnes fideles sancte dei ęcclesię. Et nostri provintiarum praesides procurent quorumcumque clericorum vel monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hec constitutionem violaverit in magistratu positus, X librarum auri pęna multabitur. Si exsecutor est, in catenis ęcclesiarum recludatur pęnas luiturus et offitium perdat.
Si monachus [a] monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius et que in monasterium introduxit et que non introduxit, dominio [b] monasteria sint, et ipse offitio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.
Si aliquis incognitus in monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi abitus ei non pręstetur. Et si intra III annos aut servus aut libertus vel colonus queratur, domino suo reddatur cum omnibus, que attulit, fide tamen accepta de impunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, queri postea non potest; sed tantum ea, que in monasterium adduxit, dominus servi recipiat.
Si autem monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur, et res eius in monasterio aditiantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provintie eum teneat et curie sue connumeret.
Nemo ęcclesiam hedificet, antequam civitatis ępiscopus veniat [d] et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat, qui hedificare vult, quod ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum suffitiat et facta donatione sic domum hedificet.
Qui in domo sua oratorium abuerit, orare ibi potest. Tamen non audiat [f] in eo sacras missas sine permissu ępiscopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes et ministri eius, qui hoc cognovit et non proibuit, libram [g] auri multabitur, et ab ępiscopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.
Abbatissa eligatur a cuncta congregatione, non secundum ordinem, sed quam meliores oppiniones ęssę constiterit, et quam meliores elegerint. Et qui eam eligunt, proponant sanctis angeliis dicentes, quod non propter amicicias vel gratiam humanam, sed scientes eam fidem rectam et vita castam et administratione dignam ad omnem||fol. 48rb||que statutum monasterii utilem. Et tunc confirmetur ab ępiscopo, cui monasterium subiectum est.
Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corriperit religiosam feminam, bona amborum ęcclesia vindicet, in qua talis mulier abitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hec mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautioni tradatur. Si vero libero abet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis locis non vindicetur, comes loci illius hec nostro fisco addicat. Si vero comes provintie vindictam tali crimini imponi neglexerit, honore careat, et duas libras auri fisci viribus dare compellatur.
Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel quocumque commento vendere. Hoc ętiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis pena sancxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit, sed his, qui accipit, praetium ammittat. Et qui distraxit, praetium, quod accepit, in ipso monasterio amittat et una cum praetio monasterium perdat, et ipse monasterium in pristinum reformetur statum.
In civitatibus, in quibus praesides praesunt, ipsi audiant causas seu et defensores. Qui autem ępiscopum vel sacerdotes aut clericos iudicare sibi maluerint, hoc quoque fieri non permittimus.
Si quis ex schenicis vestem sacerdotalem aut monasticam vel mulieris religiose, vel qualicumque ęcclesiastico statu similem indutus fuerit, corporali pene subsistat, et exilio [k] tradatur.
Ne anni neque viceni octoginta annorum praescriptio religiosis domibus obponatur, sed sola quadraginta annorum curricula, et non solum in ceteris rebus, sed ętiam in legatis et hereditatibus.
Sancitum est, ut nullus ępiscopum aut sacerdotem vel clericum apud iudices publicos accusare praesumat, sed apud ępiscopos.
Decretum est, ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.
A sancta Romana et apostolica ęcclesia olim statutum [l] est et a nobis sinodali sententia confirmatum, ut nullus ex sacerdotali cathologo iudicetur aut dampnetur, nisi accusatus accusatores legittimos praesentes abeat locumque defendendi ad abluenda crimina accipiat. ||fol. 48va||
Item a praedicta sancta Romana et apostolica ęcclesia sancitum est et ab omnibus synodali auctoritate decretum, ut semper primo persona, fides, vita et conversatio accusantium enucleatim perscrutetur et postea, que obitiunt, fideliter pertractentur; quia non aliter fieri quicquam debet, nisi prius impeditorum vita discutiatur.
Placcuit, ut, si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetierit, secundum praeceptum Pauli apostoli legittima testimonia requirantur ab illo. Quod si non poterit datis testimoniis adprobare, quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.
Si accusatoris persona in iuditio ępiscoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.
Non est iustum iudicare aut condempnare virum, cuius causa ad liquidum non est examinata.
Maior a minore non potest iudicari.
Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legittimo accusatore. Quoniam et dominus Iudam furem ęssę sciebat. Sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.
Eius, qui frequenter litigat, et ad accusandum est facilis, accusationem absque grandi examine nemo recipiat.
Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere interrogandi ac proponendi adiciendique patientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi peractis omnibus iam nichil amplius abuerint in questione, quod proponant. Et tamdiu actio ventiletur, quousque rei veritas perveniatur. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat, quod adnecti conveniat.
Sunt quidam, qui contra ęcclesiasticam regulam pugnare videntur et per testes redemptos putant se ad accusationem ammitti debere. Hi omnino non admittantur, nisi actis publicis docuerint omni se suspitione carere.
Non licet imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere.
Laicis quamvis religiosis nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus vel de deo dicatis hominibus aliquid disponendum adtribuatur facultas.
Quandocunque a quibuslibet iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ęcclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur, qui provocaverint.
Iniustum iuditium et definitio iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata non valeat.
Stand: 2008-10-24