Berlin, Staatsbibliothek - Preußischer Kulturbesitz, Cod. Phill. 1762

||fol. 78r||
(Ad1.0)
ANNO INCARNATIONIS DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI DCCCXVII IMPERII VERO GLORIOSISSIMI PRINCIPIS HLUDOVVICI IIII. VI. ID. IUl CUM IN DOMO AQUISGRANI PALATII QUE LATERANIS DICITUR, ABBATES CUM QUAM PLURIBUS UNA SUIS RESEDISSENT MONACHIS HAEC QUAE SUBSEQUUNTUR CAPITULA COMMUNI CONCILIO AC PARI VOLUNTATE INVIOLABILITER A REGULARIBUS CONSERVARI DECREVERUNT.
(Ad1.1)
CCCCLXXVII[II].
DE ABBATIBUS, MOX UT AD MONASTERIA SUA REMEAVERINT, UT REGULAM DISCUTIANT ET EFFICACITER LEGANT ET QUOD LEGERINT ET INTELLEXERINT, CUM SUIS OBSERVENT MONACHIS.

Ut abbates, mox ut ad monasteria sua remeaverint, regulam per singula verba discutientes pleniter legant, et intellegentes domino opitulante efficaciter cum monachis suis implere studeant.

(Ad1.2)
CCCCLXXX.
DE MONACHIS, UT REGULAM SANCTI BENEDICTI, QUI VALUERINT, MEMORITER DISCANT.

Ut monachi omnes, qui possunt, regulam memoriter discant.

(Ad1.3)
CCCCLXXXI.
DE REGULARI OFFICIO, UT IUXTA PRAECEPTUM SANCTI BENEDICTI CAELEBRETUR [I]NTER A[... mehr nicht lesbar] ||fol. 78v||

Ut officium iuxta quod in regula sancti Benedicti continetur celebrent monachi.

(Ad1.4)
[C]CCCLXXXII.
UT TAM IN QUOQUINA QUAMQUE ET IN CUNCTIS MONASTERII OFFICINIS MONACHI OPERENTUR ET UT IPSI VESTIMENTA SUA LAVENT.

Ut in quoquina, in pistrino, et in ceteris officinis propriis operentur manibus, et vestimenta sua oportuno tempore lavent.

(Ad1.5)
[C]CCCLXXXIII.
DE MONACHIS, UT POST MATUTINALEM EXPLETIONEM, NISI ANTE CONSTITUTAM SURREXERINT HORAM DENUO AD LECTOS SUOS NON PRAESUMANT CAUSA DORMIENDI REDIRE.

Ut nullo umquam tempore post vigilias causa dormiendi, nisi contigerit eos ante horam constitutam surgere, ad lectos redeant suos.

(Ad1.6)
[C]CCCLXXXIIII.
UT MONACHI, NISI IN SABBATO SANCTO PASCHAE, PER TOTAM QUADRAGESIMAM NON RADANTUR; ALIO TEMPORE POST FUNCTOS XV DIES LICITO RADANTUR TAM IN SABBATIS QUAM ET IN OCTAVIS PASCHAE.

Ut in quadragesima, nisi in sabbato sancto, non radantur, in alio enim tempore semel per XV dies radantur, et in octabas paschae.

(Ad1.7)
[C]CCCLXXXV.
DE BALNEARUM USU.

Ut balnearum usus in arbitrio prioris consistat.

(Ad1.8)
[C]CCCLXXXVI.
DE NON EDENDIS VOLATILIBUS A MONACHIS INTUS FORISVE, NI INFIRMITATIS CAUSA.

Ut volatilia intus forisve, nisi pro infirmitate, nullo tempore comedant.

(Ad1.9)
[C]CCCLXXXVII.
NE EPISCOPI MONACHIS VOLATILIA COMEDERE PRAECIPIANT.

Ut nullus episcoporum monachis volatilia comedere pręcipiat.

||fol. 79r||
(Ad1.10)
CCCCLXXXVIII.
NE A MONACHIS POMA ET LACTUCAE, NISI QUANDO ALIUS SUMITUR, MANDUCENTUR.

Ut poma et lactucae, nisi quando alius sumitur cybus, non comedantur.

(Ad1.11)
CCCCLXXXVII[II].
DE CERTO TEMPORE FLEBDTHOMANDI NON OBSERVANDO ET UT MONACHIS TUNC IBI CIBUS POTUSQUE MAGIS IN SUPPLEMENTO LARGIATUR.

Ut certum fletomiae tempus non observent; sed unicuique secundum quod necessitas expostulat concedatur, et specialis in cybo et in potu tunc consolatio praebeatur.

(Ad1.12)
CCCCXC.
UT SI NECESSITAS POSTULAVERIT, MONACHIS POST VESPERTINUM CIBUM ANTE LECTIONEM COMPLETORUM POTUS TRIBUATUR. SIMILITER QUADRAGESIMALI TEMPORI VEL QUANDO MORTUORUM OFFICIUM EGERINT.

Ut si necessitas poposcerit ob operis laborem, post refectionem vespertinam, etiam et in quadragesima pari modo, et quando officium mortuorum caelebratur, priusquam lectio conpletorii legatur, bibant.

(Ad1.13)
CCCCXCI.
DE MANACHO A PRIORE SUO INCREPATO.

Ut cum a quocumque priore suo increpatus quis eorum fuerit, Mea culpa primo dicat; dehinc prosternens se illius pedibus cum cappa, si habuerit, veniam petat. Et tunc iubente priore surgat, et unde interrogatus fuerit, rationem humiliter reddat.

(Ad1.14)
CCCCXCII.
NE NUDI CORAM ALIIS VAPULENT MONACHI.

Ut nudi pro qualibet culpa coram fratrum obtutibus non flagellentur.

(Ad1.15)
CCCCXCIII.
NE SOLI IN ITINERE DIRIGANTUR MONACHI.

Ut soli sine alio fratre in via non dirigantur.

||fol. 79v||
(Ad1.16)
[CCC]CXCIIII.
NE SIBI COMPATRES VEL COMMATRES MONACHI FACIANT.

Ut sibi compatres commatresve non faciant, neque osculentur feminas.

(Ad1.17)
[CCC]CXCV.
NE MURMURENT MONACHI TEMPORE LEGENDI ET MERIDIANO OCCUPATI AD COLLIGENDAS FRUGES.

Ut, si necessitas fuerit, eos occupari in fruges colligendo, constitutum legendi et meridie pausandi tempus permittatur, et operatores non murmurent.

(Ad1.18)
[CCC]CXCVI.
DE MONACHIS QUARTA ET SEXTA FERIA IEIUNANTIBUS.

Ut quarta et sexta feria ieiunantes, ante nonam aut post nonam, si necessitas fuerit, iuxta prioris arbitrium levi opera exerceant.

(Ad1.19)
[CC]CCXCVII.
UT IN QUADRAGESIMALI TEMPORE MONACHI LIBROS ACCIPIANT.

Ut in quadragesima libris de biblioteca secundum prioris dispositionem acceptis, alias, nisi prior decreverit expedire, non accipiant.

(Ad1.20)
[CC]CCXCVIII.
DE VESTIMENTO MONACHIS NEC SATIS PRETIOSO NEC SATIS VILI DANDO.

Ut eis vestimenta nec multum vilia, nec multum pretiosa, sed mediocra dentur.

(Ad1.21)
[CC]CCXCVIIII.
DE CUCULLAE MENSURA.

Ut mensura cucullę duobus consistat cubitis.

(Ad1.22)
fehlt
DE POTESTATE ABBATIS, SI EXTRA MENSURAM INFRA POSITAM ALIQUID ADDENDUM DECREVERIT.

Ut si infra positae mensurae decreverit abbas causa necessitatis quippiam augeri, in illius maneat potestate. Alioquin hoc omnino praevideat [a], ut camisas II, et tonicas II, et cucullas II, ||fol. 80r|| et cappas II; quibus vero necesse est addatur et tertia, et pedales IIIIor et femoralia II, rocco I [b], pellicia usque ad talos I, fasciolas II, quibus autem necesse est itineris causa, alias II, Uuantos in aestate, muffulas in hieme vervicinas, calciamenta diuturna paria II, subtulares per noctem in aestate II, in hieme vero soccos, saponem et unctura sufficienter, pinguedinem ad aesum excepto VI feria et XX diebus ante nativitatem domini, et septimana in quinquagesima. Ubi autem vinum non est unde emina detur, duplicem mensuram de cervisa bona. Et quaecumque praeter haec regula iubet, singuli, cum necessitas expostulaverit, absque dilatione accipiant.

(Ad1.23)
DI.
DE PEDIBUS FRATRUM VICISSIM LAVANDIS.

Ut in quadragesima, sicut et in alio tempore, vicissim sibi pedes lavent, et antiphonas huic officio congruentes decantent. In caena vero domini pedes fratrum, si valet, abbas lavet et osculetur et poculum porrigat.

(Ad1.24)
DII.
DE MANDATO POST CAENAM FIENDO.

Ut mandatum post caenam fiat.

(Ad1.25)
DIII.
DE MENSURA MONACHORUM, UT EA ABBATES ILLORUM SINT CONTENTI.

Ut ea quam monachi sui habent mensuras sint abbates contenti, in manducando, in bibendo, in dormiendo, in vestiendo, in operando, si in aliis utilitatibus non fuerint occupati.

(Ad1.26)
DV.
DE VILLIS FRATRUM, UT EAS NON CIRCUMEANT MONACHI. ||fol. 80v||

Ut villas frequenter et, nisi necessitas cogerit, non circumeant, neque suis illas monachis custodiendas committant. Et si eos ire ad eas necessitas fuerit, expleto necessitatis negotio ad sua mox monasteria redeant.

(Ad1.27)
DVI.
DE ABBATE VEL QUOLIBET MONACHO, NE AD PORTAM MONASTERII CUM QUOCUMQUE HOSPITE MANDUCARE PRAESUMAT.

Ut abbas vel quispiam fratrum ad portam monasterii cum hospitibus non reficiant. In refectorio autem omnem eis humanitatem manducandi ac bibendi exhibeat. Si vero propter hospitem voluerit ad solitam mensuram fratribus sibique augere, in sua maneat potestate.

(Ad1.28)
DVI.
NE SERVITORES FRATRUM POST REFECTIONEM EORUM AD UNAM MENSAM, SED IN PROPRIIS SEDEANT LOCIS.

Ut servitores non ad unam mensam [c], sed in propriis locis, post refectionem fratrum reficiant; quibus eadem lectio, quę fratribus recitata est, recitetur.

(Ad1.29)
DVII.
DE LECTORE, UT NIHIL NISI QUOD REGULA DECERNIT ACCIPIAT.

Ut lectori nihil nisi quod regula [d] iubet detur.

(Ad1.30)
DVIII.
DE ALLELUIA IN SEPTUAGESIMA DIMITTENDA.

Ut alleluia in septuagesima dimittatur.

(Ad1.31)
DVIIII.
DE PRAEPOSITO, UT MAIOREM QUAM CETERI HABEAT [e] POTESTATEM.

Ut praepositus intra et extra monasterium post abbatem maiorem reliquis abbati subditis habeat potestatem.

(Ad1.32)
DX.
DE PRAEPOSITO ||fol. 81r|| MONACHIS NON CONSTITUENDO NISI ET IPSE MONACHUS SIT.

Ut monachis non nisi monachus constituatur praepositus.

(Ad1.33)
DXI.
DE SENIORIBUS FRATRIBUS MONASTERIUM CIRCUMEUNTIBUS.

Ut de senioribus monasterium circumeuntibus quidam cum fratribus in oboedientiam exeant, quidam in monasterio propter custodiam remaneant.

(Ad1.34)
DXII.
DE NOVICIO FRATRE, UT NON FACILIS EI IN MONASTERIUM TRIBUATUR INGRESSUS.

Ut novicio non facilis monasterio tribuatur ingressus, et ut in cella hospitibus serviat paucis diebus. Res vero, quas habet, parentibus suis commendet. Expleto probationis suae anno, secundum quod regula praecipit inde faciet. Ipse vero nec tundatur, nec vestimenta pristina inmutet, priusquam oboedientiam promittat.

(Ad1.35)
DXIII.
DE MONACHO, QUAM PROFESSIONEM FACIAT.

Ut monachus, professione facta, tribus diebus coculla coopertum habeat caput.

(Ad1.36)
DXIIII.
DE PUERO, UT PATER ET MATER [f] EUM AD ALTARE OFFERANT.

Ut puerum pater aut mater tempore oblationis offerant altari, et petitionem pro eo coram laicis testibus faciant, quem tempore intelligibili ipse puer confirmet.

(Ad1.37)
DXV.
DE INFANTIBUS OBLATIS, UT CARNEM NON COMEDENT.[g]

Ut infantes oblati carnem non nisi causa infirmitatis manducent.

(Ad1.38)
DXVI.
DE FRATRIBUS POST SEXTAM DORMIENTIBUS. ||fol. 81v||

Ut quando fratres post sextam dormiunt, si quis eorum voluerit legere, in ecclesia aut in lectu suo legat.

(Ad1.39)
DXVII.
DE FRATRIBUS, UT USQUE AD NONAM IN QUADRAGESIMA OPERENTUR.

Ut in quadragesima usque ad nonam operentur fratres, quatenus missa celebrata congruo tempore reficiant.

(Ad1.40)
DXVIII.
DE HIS, QUI QUOLIBET MODO TAMEN GRAVITER DELINQUUNT FRATRIBUS.

Ut domus semota his, qui fugere aut pugnis baculisve inter se voluerint confligere, aut quibus ex integro factae sunt regulares disciplinae, habeatur huiusmodi qua in hieme ignis possit accendi, et atrium iuxta sit in quo valeant quod eis iniungitur operari.

(Ad1.41)
DXVIIII.
DE EO QUI IN REFECTORIO NEGLEGENTER CORAM FRATRIBUS ALIQUID EXCESSERIT.

Ut si quis neglegenter sonitum fecerit, aut aliud quid excesserit in refectorio, mox a priore veniam petat.

(Ad1.42)
DXX.
DE PLEBEIO NON RECIPIEND[O] IN MONASTERIO NISI MONACHUS FIERI VOLUERIT.

Ut nullus plebeius seu clericus saecularis in monasterio ad habitandum recipiatur, nisi voluerit fieri monachus.

(Ad1.43)
DXXI.
NE MONACHUS IURANDO SERMONEM PROFERAT, NISI SICUT SANCTI PATRES CONSTITUERUNT LOQUI.

Ut nemini liceat sermonem iuramenti aut adfirmationis, nisi sicut sancti patres soliti fuerunt loqui.

(Ad1.44)
DXXIII.
DE ABBATIBUS CELLULAS MONACHORUM VEL CANONICORUM HABENTIBUS. ||fol. 82r||

Ut abbatibus liceat habere cellas in quibus aut monachi sint aut canonici. Et abbas praevideat, ne minus de monachis ibi habitare permittat quam sex.

(Ad1.45)
DXXIIII.
DE SCOLA IN MONASTERIO NON HABENDA NISI DE HIS, QUI OBLATI FUERINT.

Ut scola in monasterio non habeatur nisi eorum qui oblati sunt.

(Ad1.46)
DXXV.
DE PRAECIPUIS SOLEMNITATIBUS SANCTORUM, UT PLENARIUM IN EIS OFFICIUM FIAT ET BIS MONACHI EDANT.

Ut in pręcipuis sollempnitatibus, id est, in natale et in octabas domini, in epiphania, in pascha quoque, et ascensione domini, in pentecosten, et in sanctorum festivitatibus, id est, sancti Stephani et in beati Iohannis evangelistae [h], et in natale infantium, in purificatione et assumptione sanctae Marię, similiter in beatorum apostolorum festis, et in sancti Iohannis baptistae, in sancti Laurenti, sancti Martini, seu in nataliciis quibuslibet sancti, cuius honor in qualicumque parrochia specialiter caelebratur, plenarium officium agatur, et bis reficiatur.

(Ad1.47)
DXXVI.
DE IEIUNIO IN PARASCEVĘ.

Ut in parasceve non aliud nisi panis et aqua sumatur.

(Ad1.48)
DXXVII.
DE BENEDICTIONE POST COMPLETORIUM DICENDA.

Ut benedictio post completorium a sacerdote dicatur.

(Ad1.49)
DXXVII.
DE DECIMIS DANDIS TAM ECCLESIAE QUAM PAUPERIBUS.

Ut de omnibus in aelemosina datis tam ecclesiae quam fratribus ||fol. 82v|| decimae pauperibus daentur [i].

(Ad1.50)
DXXVIII.
DE SPECIALIBUS PSALMIS PRO AELEMOSINARIIS ET DEFUNCTIS CANTANDIS.

Ut pretermissis partionibus psalterii, psalmis speciales pro ęlemosinariis et defunctis cantentur.

(Ad1.51)
DXXVIIII.
DE PENTECOSTE, UT PER EBDOMADAM NON FLECTENTUR GENUA, NEQUE IEIUNETUR, NISI DIES IEIUNII EXTITERINT.

Ut in ebdomada pentecosten non flectentur genua et non ieiunetur, nisi statuti fuerint dies ieiunii.

(Ad1.52)
DXXX.
DE LAICIS IN REFECTORIUM MONACHORUM MANDUCANDI VEL BIBENDI CAUSA NON DUCENDIS.

Ut laicus causa manducandi ac bibendi in refectorium non ducatur [k].

(Ad1.53)
DXXXI.
DE VESTIMENTIS ET CALCIAMENTIS, UT FRATRIBUS QUOTIES EXPEDIT DENTUR.

Ut quoties exposcit necessitas, vestimenta et calciamenta et omnia necessaria fratribus dentur.

(Ad1.54)
DXXXII.
DE HIS, QUI PRAEPONUNTUR, UT NONNI VOCENTUR.

Ut qui praeponuntur, nonni vocentur.

(Ad1.55)
DXXXIII.
DE SENIORE DECANO.

Ut senior decanus reliquis [l] decanis praeponatur, et abbate vel praeposito praesente locum proprium teneat.

(Ad1.56)
DXXXIIII.
DE PRAEPOSITO, DECANO ET CELLERARIO.

Ut praepositus, decanus, cellerarius de eorum ministerio, nisi causa utilitatis aut necessitatis, removeantur.

(Ad1.57)
DXXXV.
DE LIBRA PANIS, UT TRIGINTA SOLIDOS PENSET ANTEQUAM COQUATUR.

Ut libra panis XXX solidis per XII denarios metiatur.

||fol. 83r||
(Ad1.58)
DXXXVI.
DE DORMITORIO HOSPITUM.

Ut dormitorium iuxta oratorium constituatur, ubi supervenientes monachi dormiant.

(Ad1.59)
DXXXVII.
DE ABBATIBUS, UT SECUM MONACHOS IN ITINERE NON NISI AD SYNODUM DUCANT.

Ut abbates monachos secum in itinere, nisi ad generalem synodum, non ducant.

(Ad1.60)
DXXXVIII.
DE DUOBUS SIGNIS AD TERTIAM, SEXTAM ET NONAM PULSANDIS.

Ut duo tantum signa ad tertiam, sextam nonamque pulsentur.

(Ad1.61)
DXXXVIIII.
DE MONACHIS, UT DISCONSUTAS CAPPAS NON HABEANT, NISI TANTUM VILLOSAS.

Ut monachi cappas discussutas praeter villosas non habeant.

(Ad1.62)
DXL.
DE ABBATIBUS ET PRAEPOSITIS ATQUE DECANIS, UT BENEDICTIONEM LECTORIBUS TRIBUANT, LICET PRESBITERI NON SINT.

Ut abbas, praepositus, vel decanus, quamvis presbiteri non sint, lectoribus benedictionem tribuat.

(Ad1.63)
DXLI.
UT E FRATRIBUS DOCTI ELIGANTUR QUI SUPERVENIENTIBUS MONACHIS LOQUANTUR.

Ut docti fratres eliguntur qui cum supervenientibus monachis loquantur.

(Ad1.64)
DXLII.
DE INCERTO FURTO UT ORATIO ET EXCOMMUNICATIO FIAT, QUOUSQUE QUI CULPABILIS EXISTIT MANIFESTETUR.

Ut de furto incerto oratio et excommunicatio a corpore et sanguine Christi fiat, quousque culpabilis confiteatur.

(Ad1.65)
DXLIII.
DE MONACHO QUI ADVERSUS ALIUM MONACHUM TESTIMONIUM PROTULERIT.

Ut si frater adversus fratrem pro qualibet culpa testimonium protulerit, ||fol. 83v|| fratri perfectiori credatur.

(Ad1.66)
DXLIIII.
DE PSALMO INVITARIO ET GLORIA PRO DEFUNCTIS NON CANTANDIS.

Ut psalmus [m] invitatorius et Gloria pro defunctis non cantetur.

(Ad1.67)
DXLV.
DE LECTORE, UT STANS BENEDICTIONEM PETAT.

Ut lector stando benedictionem postulet.

(Ad1.68)
DXLVI.
DE EULOGIIS IN REFECTORIO FRATRIBUS A PRESBITERIS DANDIS.

Ut eulogiae fratribus a presbiteris in refectorio dentur.

(Ad1.69)
DXLVII.
QUOD AD CAPITULUM PRIMO MARTYROLOGIUM LEGENDUM SIT, ET VERSUS POSTEA DICENDUS, INDE REGULA.

Ut ad capitulum primitus martyrologium legatur, et dicatur versus, deinde regula, aut omelia quaelibet legatur. Deinde: Tu autem, Domine dicatur.

(Ad1.70)
DXLVIII.
DE LECTIONE IN CAPITULO EXPONENDA.

Ut ad capitulum lectio tradatur, similiter ad conlationem, si tempus fuerit oportunum.

(Ad1.71)
DXLVIIII.
DE IEIUNIO FRATRUM AESTIVO TEMPORE.

Ut quando fratres aestivo tempore ieiunant, post sextam dormiant.

(Ad1.72)
DL.
DE EO QUI CULPAE NOXA TENETUR, UT DIE DOMINICO REMISSIUS HABEAT.

Ut is qui noxa culpa tenetur, die dominico remissius habeat et veniam non petat.

(Ad1.73)
DLI.
DE EO, UT AD MISSAM [INCLINATI SANCTUS DICANT, ET AD PATER durchgestr., siehe nächste Rubr.; am Rande: abbate defuncto [n]] NOSTER GENUFLECTANT.

Ut pro abbate defuncto anniversarium fiat officium.

||fol. 84r||
(Ad1.74)
DLII.
DE EO, UT AD MISSAM INCLINATI SANCTUS DICANT ET AD PATER NOSTER GENUFLECTANT.

Ut ad missam Sanctus stantes et Pater noster genua flectentes dicant.

(Ad1.75)
DLIII.
NON DEBET ALIQUIS PRO MUNERE IN MONASTERIO RECIPI.

Ut nullus pro munere recipiatur in monasterio, nisi quem bona voluntas et memoria commendant.

(Ad1.76)
DLIIII.
DE MENSURA CIBI AC POTUS, QUAE MONACHIS SEPARATIM DEBET TRIBUI.

Ut unicuique fratri in cibo et in potu sua mensura separatim detur, et de ipsa mensura sibi data alicui nihil tribuat.

(Ad1.77)
DLV.
DE FRATRUM PINGUEDINE, QUAM ACCIPERE DEBEANT IN VICTU COTIDIANO.

Ut fratres aliquid pinguedinis in victu cotidianum habeant; excepto sexta feria et diebus VIII ante natalem domini, et a quinquagesima usque ad pascha.

(Ad1.78)
DLVI.
IN DOMINI NATALE ET FESTIVITATE PASCHAE MONACHIS VOLATILIA SUMERE IIIIor DIEBUS CONCESSUM EST.

Ut volatilia in natale domini et in pascha tantum quattuor diebus, si est unde, comedant. Si vero non fuerit unde, non requiratur per debitum. Si autem abba aut monachi abstinere se voluerint, in eorum sit arbitrio.

(Ad1.79)
DLVII.
DE MUFFULIS MONACHIS DANDIS.

Ut muffulę vervicinę fratribus dentur.

(Ad1.80)
DLVIII.
DE DISCIPLINAE MODO.

In doctrina sua ab apostolicam debet illam semper formam servare, ||fol. 84v|| in qua dicit: Argue, obsecra, increpa. id est, indisciplinatos et inquietos debet, durius arguere, oboedientes autem et mites et patientes, ut in melius proficiant obsecrare. Neglegentes et contempnentes ut increpet et corripiat admonemus; neque dissimulet peccata delinquentium; sed mox ut coeperint oriri, radicitus ea ut praevalet amputet, memor periculi Heli de Sylo. Inprobos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatione in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur. Et iterum: Percute filium tuum virga, et liberabis animam eius a morte. In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio proprii cordis sequatur voluntatem neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve infra monasterium aut foris contendere. Quod si praesumpserit, regulari disciplinę subiaceat. Si frequenter [o] correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correctio, id est, verberum vindictae in eum procedant. Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque ire, vel quippiam, quamvis parum, sine iussione abbatis facere, vindictae regulari subiaceat. Peccantes autem coram omnibus arguantur, ut ceteri ||fol. 85r|| metum habeant.


[fol. 85r endet die Collectio monastica ohne Schlußbemerkung.] [p]
(Ad2.0)
CAPITULA QUAE DEINCEPS SEQUUNTUR NON TUNC QUANDO PRAESCRIPTA VELUT IN SUBSEQUENTIBUS HABENTUR INVENTA, COLLECTA, ORDINATA, HUCQUE INSERTA ESSE NOSCUNTUR, SED POSTMODUM A FIDELIBUS REPERTA HAC IN SCEDULA SICUT ACTA ERANT SUNT INSERTA UT FACILIUS A FIDELIBUS QUOTIENS NECESSE FUERIT REPPERIANTUR. INCIPIUNT CAPITULA, QUAE SUNT GENERALITER PER PARROCHIAS POPULIS DENUNCIANDA.
(Ad2.1)
fehlt
UT FIDEI SACRAMENTO BAPTIZANDI IMBUANTUR ET UT PARVULI DE SACRIS FONTIBUS NON SUSCIPIANTUR VEL HOMINES AD CONFIRMATIONEM TENEANTUR QUI IN PUBLICA POENITENTIA ADHUC CANONICE INRECONCILIATI MANSERINT.

Hoc admonendum vel denunciandum fidelibus necessariae providimus, ut hi qui fidem Christi expetunt, et provectae aetatis sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruantur et fidei et baptismatis sacramento. Similiter et illi instruendi sunt, qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, et intellegant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderint, vel pro quo fideiussores extiterint. Illos tamen specialiter ab his officiis removendos iudicamus, ne alios de sacrosancto fonte baptismatis suscipiant, nec etiam ad percipiendum sancti spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati et poenitentiae publice sunt subacti, donec per poenitentię satisfactionem reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina et canonica auctoritas ||fol. 85v|| ab ecclesiarum liminibus et a castris militaribus, ne ruina sint populi, sequestrat, multo magis ab his sacris officiis usque ad tempus paenitentię, uti iam dictum est, peractum sunt sequestrandi.

(Ad2.2)
II. [q]
QUO TEMPORE BAPTISMA CELEBRARI OPORTEAT.

Ut extra statuta tempora canonum baptismata non celebrentur: quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, fieri prohibent; in tantum ut etiam eos, qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis arceant.

(Ad2.3)
fehlt
UT PACTUM IN BAPTISMATE FACTUM CUM DEO A BAPTIZATIS OBSERVETUR.

De eo etiam instruendos fideles necessario praevidimus, ut intellegant pactum quod cum deo in baptismate fecerunt. Pactum quod cum deo in baptismate fit, a multis ex toto, a multis ex parte transgreditur. quando quis post acceptam baptismatis gratiam aut ad infidelitatem aut heresem aut certe ad schisma prolabitur.

(Ad2.4)
IIII.
QUID SIT ABRENUNTIO IN BAPTISMATE ET QUOMODO OBSERVANDA SIT.

Quid sit abrenuntiare diabolo, operibus et pompis eius, valde omnes fideles intellegere oportet. Quapropter necesse est ut praedicatores in admonendo et adiutores in discendo et opere complendo ab hinc, ut suum cavere possint periculum, magis adhibeant studium. Abrenuntiare igitur diabolo est ||fol. 86r|| poenitus eum respuere, spernere, reicere, eique contradicere, seque unumquemque ab eo alienare, sive aliud quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Opera eius sunt, quae utique operibus salvatoribus contraria existunt. Primum superbia, cuius ille auctor est, et quae eo ex angelo doemonem fecit, quae est etiam initium omnis peccati, et cetera vitia, quae ex radice procedunt superbiae. Pompa diaboli haec est quae et pompa mundi, id est, ambitio, arrogantia, vana gloria, omnisque cuiuslibet rei superfluitas in humanis usibus, unde crescit aelatio, quae multocies honestati solet adscribi, et cetera huiusmodi quę de fonte superbię procedere noscuntur. Haec et his similia sunt quae unusquisque fidelis tempore baptismatis a se reiecit, Christo se mancipavit, pactumque cum deo fecit ne penitus ad ea quibus abrenuntiavit rediret. Verum si iura [r] humanae pactionis firmiter conservantur, fixius tamen atque ferventius iura tanti pacti, quae cum deo facta sunt, inviolabiliter sunt observanda.

(Ad2.5)
V.
DE SCOLIS PER SINGULAS URBES AGENDIS.

Inter nos pari consensu decrevimus, ut unusquisque episcoporum in scolis habendis et ad utilitatem ecclesiae militibus Christi praeparandis et educandis ab hinc maius studium adhiberet. Et in hoc uniuscuiusque studium volumus probare, ut quando ad provinciale ||fol. 86v|| episcoporum concilium ventum fuerit, unusquisque rectorum scolasticos suos eidem concilio adesse faciat; quatenus et ceteris ecclesiis noti sint, et ei sollers studium circa divinum cultum omnibus manifestum fiat.

(Ad2.6)
VI.
QUOD AB EPISCOPIS IEIUNIS IMPOSITIONEM MANUUM FIERI OPORTEAT.

Ut episcopi nonnisi ieiuni per impositionem manuum spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, pascha videlicet et pentecosten, baptismum, ita etiam traditionem sancti spiritus a ieiunis pontificibus convenit celebrari.

(Ad2.7)
VII.
DE EPISCOPIS INDISCRETE PER DIVERSA NON MITTENTIS.

Ut presbiteri, sicut hactenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur, nec ab episcopis, nec ab aliis praelatis, nec etiam a laicis; ne forte, propter eorum absentiam, et animarum pericula et ecclesiarum, in quibus constituti sunt, neglegantur officia.

(Ad2.8)
VIII.
UT PRESBITERI QUI GRADUM AMISERINT, CANONICAE POENITENTIAE SUBDANTUR.

De presbiteris gradum amittentibus visum est nobis ut unusquisque episcoporum vitam et conversationem morumque emendationem eorum qui gradum amittunt [s] tam ipse quam per ministros suos noverit, eosque poenitentiae canonicę subdere non neglegat, iuxta quod in concilio Cesariensi titulo primo scribitur: Presbiter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et sub poenitentia redigi. Nonnulli enim, amisso gradu, adeo filii ||fol. 87r|| Belial efficiuntur, ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis, propter quorundam episcoporum incuriam, legibus constringantur.

(Ad2.9)
VIIII.
UT NULLUS PRESBITERORUM MISSAM SOLUS CELEBRARE PRAESUMAT. [t]

Visum etiam nobis fuit illud inhibendum, ut nullus presbiterorum solus missam celebrare praesumat: quia ita nec verba domini salvatoris, quibus mysteria corporis et sanguinis suis discipulis celebranda contradidit, nec apostoli Pauli documenta declarant, nec etiam in ipsis actibus apostolorum, si enucleatim legantur, ita fieri debere ullo modo invenitur. Unde conveniendus immo interrogandus nobis videtur huiusmodi corporis et sanguinis domini solitarius consecrator, quibus dicit: Dominus vobiscum, et a quo illi respondetur: Et cum spiritu tuo, vel pro quibus supplicando domino inter cetera: Memento, Domine, et omnium circumadstantium, cum nullus circumstet, dicit. Quae consuetudo, quia apostolicae et ecclesiastice auctoritati refragatur, et tanto mysterio quandam dehonorationem inrogare videtur, omnibus nobis in commune visum est ut deinceps huiuscemodi usus [u] inhibeatur.

(Ad2.10)
X.
UT IN UNAQUAQUE ECCLESIA PROPRIUS PRESBITER ABEATUR.

Saepe namque in aliis conciliis et nunc in nostris conventibus constitutum est, ut in unaquaeque ecclesia, si facultas suppetit, proprium habeat presbiterum, et unusquisque presbiter una tantum sit contentus ecclesia.

(Ad2.11)
XI.
UT IN DIE DOMINICA RURALE OPUS NON FIAT. ||fol. 87v||

Inter cetera vero admonitionis nostrae officia satis illud nobis necessarium visum est, ut populis fidelibus terribiliter denuntietur ut diem domnicum, in quo auctor vitae surrexit a mortuis, honorabiliter et venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum dies colere, et Iudaei more carnali sabbatum carnaliter observare satagunt, quanto magis christianae religionis devotio ob memoriam dominicae resurrectionis eundem diem venerabiliter atque honorabiliter colere debet? Multi namque nostrorum visu, multi [v] etiam quorundam relatu didicimus quosdam in hac die opera ruralia exercentes fulmine interemptos, quosdam artuum contractione multatos, quosdam etiam visibili igne absumptos, subito in cinerem resolutos poenaliter obcubuisse [w]. Proinde necesse est, ut primum sacerdotes, reges, et principes, cunctique fideles huic diei debitam observationem atque reverentiam devotissime exhibeant.

(Ad2.12)
XII.
DE MISSARUM CELEBRATIONIBUS IN LOCIS INCONGRUENTIBUS ANE [x] AGENDIS.

Illud etiam, quamquam saepe admonitum sit, nobis iterum inculcandum populisque denuntiandum summopere visum fuit, ut missarum caelebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Et necesse est ut unusquisque episcoporum huiuscemodi temerariam consuetudinem a parroechia sua poenitus amoveat. Et si quis presbiterorum abhinc excepto quando in itinere pergitur, et locus basilicae ||fol. 88r|| procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus dei sine missarum celebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat missarum caelebrationes in huiuscemodi inlicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere adtemptaverit, dignum est, ut gradus sui periculum incurrat. Satius igitur est missam non audiri quam eam ubi non licet nec oportet celebrari aut audiri.

(Ad2.13)
XIII.
QUOD PRESBITERI INCONSULTIS EPISCOPIS VIDUAS VELARE NON DEBEANT.

Quia ergo quod saepe in vestris conciliis prohibitum est, viduas inconsultis episcopis velari non debere, et eandem constitutionem a quibusdam praevaricari nunc cognovimus, prorsus ne deinceps fieret interdiximus; ut si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquam viduam inconsulto episcopo velare praesumat, gradus sui periculum incurrat.

(Ad2.14)
XIIII.
DE PUELLIS VIRGINIBUS A PRESBITERIS NON VELANDIS.

Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis inhibuimus, in qua re hactenus multos presbiterorum partim ignorantia, partim temeritate deliquisse deprehendimus.

(Ad2.15)
XV.
QUOD QUAEDAM FEMINĘ SIBI VELUM ABSQUE CONSENSU SACERDOTUM IMPONUNT.

Deprehendimus et aliam neglegentiam, eo quod quaedam feminae sine consensu sacerdotum velum sibi incaute inponant, quod ||fol. 88v|| similiter, ne ulterius fieret, inhibuimus.

(Ad2.16)
[X]VI.
DE ABBATISSIS ET SANCTIMONIALIBUS QUAE CONTRA CANONES VIDUIS ET PUELLIS VELUM IMPONUNT.

Nihilhominus etiam quibusdam locis inolitum invenimus usum stultitiae et ecclesiasticae auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullae abbatissae et aliquae ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum imponere praesumant, et ideo nonnullae taliter velatae putant se liberius suis carnalibus desideriis posse vacare et suas voluntates explere. Quapropter statuimus ut si aut abbatissa aut quaelibet sanctimonialis post hanc diffinitionem in tantam audaciam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare praesumpserit, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur.

(Ad2.17)
XVII.
DE FEMINIS NOBILIBUS, QUAE POST MORTEM VIRORUM SUORUM CAPITA VELANT STATIM.

De nobilibus feminis, quae amissis viris repente velantur, et in propriis domibus diversas necessitates opponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram serenitate vestra iamdudum ventilatum et definitum est, maiori solertique studio admonendas esse et instruendas ab episcopis statuimus quatenus sive saluti consulant, ne sic indiscrete vivendo, et propria noxiaquae libertate utendo, et per diversa vagando, periculum animarum suarum incurrant, semper illud apostolicum ||fol. 89r|| ante oculos habentes, quo dicitur: Vidua quę in deliciis est, vivens mortua est.

(Ad2.18)
XVIII.
DE INLICITO ACCESSU FEMINARUM AD ALTARE. [y]

Ut inlicitus accessus feminarum ad altare non fiat modis omnibus inhibuimus. Quia quorundam relatu didicimus in quibusdam provinciis contra legem diutinam canonicamque institutionem feminas sanctis altaribus se ultro ingerere sacrataque vasa inpudenter [z] contingere et indumenta sacerdotalia presbiteris administrare [a] et, quod his magis indecentius ineptiusque est, corpus et sanguinem domini populis porrigere et alia quaeque, quae ipso dictu turpias exercere, inhibuimus ne ulterius fieri praesumat. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calcidonensi et in decretis Gelasii papae copiosae invenitur.

(Ad2.19)
XVIIII.
UT NULLUS CANONICORUM VEL MONACHORUM, NISI PRAEDICATIONIS AUT ALICUIUS CERTE NECESSITATIS CAUSA ET HOC LICENTIA EPISCOPI VEL QUI AB EO SUA VICE FUNGITUR, MONASTERIUM MONACHARUM AUT CANONICARUM ADIRE PRAESUMAT.

Quia etiam comperimus quosdam canonicos et monachos, praeposito religionis suae pudore, monasteria sanctimonialium tam monachorum quam canonicarum inconsulto episcopo suo inpudenter [b] ||fol. 89v|| atque inreverenter adire; qui obtinere solent se non ob aliud illuc accedere, nisi aut propinquitatis aut familiaritatis aut certe nescio cuius conlucutionis [c] gratia. Quod factum, quia nec canonico nec monastico congruit praeposito, prorsus interdicimus, nisi forte causa praedicationis aut certe inevitabilis necessitas id facere coegerit. Et hoc nullatenus sine licentia episcopi, aut illius qui vice illius fungitur, fieri praesumatur. Quod si sermo praedicationis faciendus est, congruo in loco coram omnibus fiat. Si vero conloquendum cum aliqua sanctimonialium ratio expostulat, id non aliubi nisi in constituto loco, id est, in auditorio [d], sub testimonio virorum religiosorum et religiosarum feminarum fiat. Quando vero sacerdotibus in monasteriis puellaribus missarum celebrationes faciendae sunt, cum ministris sibi deputatis illuc ingrediantur. Quibus rite peractis, non ad secretas conlocutiones sanctimonialium se ullo modo divertant, sed cum ministris suis ilico egrediantur. Porro si sacerdotibus sanctimoniales peccata sua confiteri voluerint, id non nisi in ecclesia coram sancto altari, adstantibus haud [e] procul testibus, faciant. Si autem infirmitas praepedierit ut in ecclesia eadem confessio fieri nequeat, in quacumque libet modo facienda est, non nisi testibus similiter haud procul adstantibus fiat. Nullo modo quippe videtur nobis ||fol. 90r|| convenire, ut monachus relicto monasterio suo idcirco sanctimonialium monasteria adeat, ut confitentibus peccata sua modum poenitentię inponat.

(Ad2.20)
XX.
QUOD PECUNIA A PAUPERE NON SIT EXIGENDA CUM USURA.

Quia ergo in multimodis usurarum adinventionibus quosdam clericos et laicos oblitos praeceptionis dominicę, qua dicitur: "Pecuniam tuam non dabis ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges, ego dominus deus vester", in tantum turpissimi lucri rabiem exarsisse cognovimus, ut multiplicibus atque innumeris usurarum generibus sua adinventione et cupiditate repertis pauperes adfligant, opprimant, et exhauriant, adeo ut multi fame confecti pereant, multi etiam, propriis derelictis, alienas terras expetant, in quibuscumque locis haec fieri didicimus, ne ulterius fieret, cum ingenti protestatione modis omnibus inhibuimus, adtendentes illud quod in libro Exodi dominus per legislatorem dicit: Si pecuniam tuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urgues eum quasi exactor, nec usuris opprimes. In libro quoque Levitici: Si adtenuatus - inquit - fuerit frater tuus et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, non accipias ab eo usuram nec amplius quam dedisti. ||fol. 90v|| Time deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Et in libro Deuteronomii: Si unus, inquit, de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuę, in terra quam dominus deus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, ne contrahes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo eum indigere perspexeris. Item in eodem: Cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo, adpropinquat VII annus remissionis, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare, ne clamet contra te ad dominum, et fiat tibi in peccatum; sed dabis ei, nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi dominus deus tuus in omni tempore ad quę manum miseris. Amos propheta ait: Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae dicentes: Quando transibit messis, et venundabimus merces, et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut inminuamus mensuram, et augeamus siclum, et subponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis, et quisquilias frumenti vendamus. Hieronimus in expositione Ezechielis prophetę: Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod pręvidens scriptura, omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non recipias quam dedisti. Solent in agris frumenti ||fol. 91r|| et milii, vini et olei, ceterarumque specierum usura exigi, sive, ut appellat sermo divinus, superabundantiae verbi gratia, ut hiemis tempore demus decem modios, et in messe recipiamus XV, hoc est, amplius parte media, qui iustissimum se putaverit, partem plus accipiat portionem. Et solent argumentarie dicere: Dedi unum modium, qui satus fecit decem modios. Nonne iustum est ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate novem et semis de meo habeat? Nolite errare, inquid apostolus, deus non inridetur. Respondeat enim nobis breviter fenerator misericors, utrum habenti dederit, an non habenti. Habenti utique dare non debuerat; sed dedit quasi non habenti. Ergo quare plus exigit quasi ab habente? Alii pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intellegunt usuram appellari et superabundantiam quicquid illud est, si ab eo quod dederint, plus acceperint. De mensurarum quoque inaequalitate, et modiis iniustis et sextariis, quae domini lege habere prohibentur, qualiter res ad certam correctionem perduci possit, non satis perspicue nobis patet, eo quod in diversis provintiis diversae ab omnibus pene habeantur. Optamus et admonemus, ut saltim nullus duplices mensuras in sua dominatione aut habeat aut haberi permittat: quoniam hac occasione multos ||fol. 91v|| pauperes adfligi in plerisque locis cognovimus.

(Ad2.21)
fehlt
fehlt, schließt sich direkt und ohne Initiale oder dergl. an das vorhergehende Kapitel an.

Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina improbat et condemnat, pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur, et ecclesiae status infirmatur, et regnum periclitatur. Contra quos nos eorum maliciam exaggerantes, quamquam in sacris eloquiis satis sint exsecrata, nos necessarium praevidimus iterum nostra ammonitione et exhortatione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quae incomparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes, tanto gravius delinquunt, quanto contra naturam peccant, pro quo etiam scelere igne caelesti conflagratę infernique hiatu absortae sunt civitates, necnon et XL et eo amplius milia stirpis Beniaminee mucrone fraterno confossa sunt. Haec porro indicia et evidentes vindictae declarant quam detestabile et exsecrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Extant et aliae perniciosissima mala, quae ex ritu gentilium remansisse non dubium est; ut sunt magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatorum coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. De quibus in lege dicitur: ||fol. 92r|| Anima quae declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. Sanctificamini et estote sancti, quia ego sanctus sum dominus deus vester. Custodite praecepta mea, et facite ea, quia ego dominus qui sanctifico vos. Et alibi: Magos et ariolos et maleficos terrae vivere ne patiamini. Dubium etenim non est, sicut multis est notum, quod a quibusdam praestigiis atque diabolicis inlusionibus ita mentes quorundam inficiunt poculis amatoriis, cibis, vel filacteriis, ut in insaniam versi a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias. Ferunt enim suis maleficiis aera posse conturbare, et grandines inmittere, futura praedicere, fructus et lac auferre, aliisque dare, et innumera a talibus fieri dicuntur. Qui ut fuerint huiusmodi reperti viri seu feminę, in tantum [f] disciplina et vigore principis acrius corrigendi sunt, in quantum manifestius ausu nefando et temerario servire diabolo non metuunt. De his quoque in concilio Ancyrano titulo XXIII. ita scriptum est: Qui divinationes expetunt, et more gentilium subsequuntur, aut in domos suas [g] expetunt [h] huiuscemodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte malefica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradus poenitentię ||fol. 92v|| definitos. Oportet enim haec in omnibus, et maxime in his locis, ubi licite et inpune multis se posse aut perpetrare hoc confidunt, ut studiosius et diligentius admoneantur et severius corrigantur.

(Ad2.22)
fehlt
DE ALIIS VITIIS, QUAE IN USU QUASI PER NATURAM HABENTUR.

Sunt et alia detestanda vitia, quae ita habentur quasi naturaliter [i] in usu, ut ea perpetrantes quanti sint discriminis non advertant; sicut sunt ea quę apostolus aperte enumerat, id est, aebrietas, commessationes, contentiones, irae [k], rixę, dissensiones, detractiones, invidię, inimicitiae, quae homines, iuxta eundem apostolum, a regno dei excludunt, ita inquiens: Qui enim talia agunt, regnum dei non consequuntur. In tantum enim ea inpudenter et fidenter quidam committunt ut merito de illis dici possit: Laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Unde oportet ut omnes Christiani haec et subtiliter intellegant et studiosissime caveant, ne forte ea perpetrantes, et alia bona quae agunt perdant, et prope haec a regno dei se alienos faciant. Similiter etiam de ocioso sermone, pro quo iuxta domini vocem, omnes reddituri sumus in die iudicii rationem: de scurilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum, maledicentes regnum dei non ||fol. 93r|| possidebunt. De mendacio, de periculoso, noxio, assiduoque iuramento, et obscenis turpibusque canticis, omnibus Christianis intellegendum et observandum est ut summopere ab his se caveant, ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum patiantur animarum. Haec igitur quae breviter praemissa sunt, primum adiuvante divina gratia a nobismetipsis abdicando, formam et exemplum aliis prębere volumus, et fidelibus vestris humiliter innotescere et fideliter denuntiare necessario iudicavimus. Sed et per parroechias nostras omnes admonendo instruere cupimus, ne, quod absit, per suam ignorantiam et nostram neglegentiam huiuscemodi mortiferis subiaceant periculis.

(Ad2.23)
fehlt
QUOD LAICI UXORES SOLA CAUSA FILIORUM HABERE DEBEANT.

Congessimus etiam in opere conventus nostri nonnulla alia capitula ad laicorum fidelium observationem et salutem pertinentia, quorum hic omissa prolixitate mentionem tantum facimus; scilicet quod nosse eos oporteat coniugium a deo esse constitutum, et quod non sit causa luxurię, sed causa potius filiorum appetendum, et ut virginitas, sicut doctores nostri tradunt, usque ad nuptias sit custodienda, et uxores habentes neque pelicem neque concubinam habere debeant; quomodo etiam in castitate uxores diligere, eisque ut pote vasi infirmiori honorem debitum debeant inpendere; ||fol. 93v|| et quod commixtio carnalis cum uxoribus, gratia fieri debeat prolis, non voluptatis; et qualiter a coitu pregnantium uxorum viris abstinendum sit, necnon et qualiter menstruo tempore viris ab uxoribus suis abstinendum sit; et quod nisi causa fornicationis [l], ut dominus ait, non sit uxor dimittenda, sed potius sustinend[a]; et quod hi qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis alias ducant, domini sententia adulteri esse notentur; sive etiam qualiter incesta Christianis cavenda sint, et quod loca deo dicata frequentius devotiusque a fidelibus ad deum exorandum sibique propitium faciendum sint adeunda; et quod in basilicis deo dicatis non sit fabulis ociosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum, et negotia saecularia publicaque placita habenda; et quod qui haec in ecclesiis dei faciunt, maiora sibi peccata adcumulent. De iusto iudicio iudicando [m], et munerum acceptione cavenda. De falso testimonio vitando, et de detractione vitanda, necnon et de ceteris quae longum est enumerare. Sunt etiam et alia plura flagi[tia] pernecessarium corrigenda; quae nos ideo hic inserere non necessarium duximus quoniam satis evidenter in vestris capitulis ea conprehensa esse scimus, quae vos vestra auctoritate et fidelium consultu per strenuos ||fol. 94r|| missos vestros corrigenda esse censuistis. Haec nos fideles et devotissimi famuli et oratores vestri iuxta parvitatem sensus nostri, prout brevitas temporis permisit, secundum sanctam ordinationem vestram, de his quae ad nostram et consacerdotum subiectorumque nostrorum correctionem et emendationem pertinere perspeximus, necnon et de his quae populis necessario adnuntianda et admonenda praevidimus, illud etiam quod vestrae pietati deposcendum modo iudicavimus, pauca de multis quae in nostris conventibus gesta sunt excerpentes, in unum redigendo succincte et ordinatim adnotavimus. Sed quamquam ordine praepostero de his quae pręmissa sunt, vestro ardentissimo desiderio prius satisfacere elegerimus illud tamen quod in capite prius ponendum fuerat, et ad vestram specialiter personam ministeriumque pertinere cognovimus, nullatenus oblivioni tradidimus; sed potius vestrae saluti prospicientes, nonnulla capitula necessaria fideliter collegimus, et vobis familiariter admonitionis gratia porrigenda devovimus; ut aperte atque distincte inspiciendo, legendo, et audiendo vestra cognoscere possit solertia de quibus et pro quibus in memoratis conventibus nostris, secundum virium possibilitatem nostrarum, fideliter egerimus.

(Ad2.24)
I.
DE REGIS VOCABULO ET QUALIS IPSE ESSE DEBEAT. ||fol. 94v||

Ut quid rex dictus sit, Isidorus in libro sententiarum scribit. Rex enim, inquit, a recte agendo vocatur. Si enim pie et iuste et misericorditer regit, merito rex appellatur. Si his caruerit, non rex, sed tyrannus est. Antiqui autem, ut idem Isidorus in libro ethimologiarum scribit, omnes reges tyrannos vocabant. Sed postea pie et iuste et misericorditer regentibus regis nomen adepti; impie vero, iniuste, crudeliterque principantibus, non regis, sed tyrannicum aptatum est nomen. Unde et beatus Gregorius ait in Moralibus: Viros namque sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis didicimus, eo quod recte agant, sensusque proprios bene regant, et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte igitur illi reges vocantur qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo pacificare noverint. Ad quid etiam constitutus sit imperator, Fulgentius in libro de veritate praedestinationis et gratiae scribit: Clementissimus quoque imperator non ideo est vas misericordiae praeparatum in gloria quia apicem terreni principatus accepit, sed si imperiali culmine recte fide vivat, et vera cordis humilitate praeditus, culmen regie dignitatis sanctae religioni se subiciat, si magis in timore servire deo quam in timore dominari ||fol. 95r|| populo delectetur, si in eo lenitas iracundiam mitigat, ornet benignitas potestatem, si se magis diligendum quam metuendum cunctis exhibeat, si subiectis salubriter consulat, si iustitiam sic teneat ut misericordiam non relinquat, si prae omnibus ita se sanctae matris ecclesiae catholicę meminerit filium ut eius paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum. Magis enim christianum regitur ac propagatur imperium dum ecclesiastico statu per omnem terram consulitur quam cum in parte quacumque terrarum pro temporali securitate pugnatur. Unde et Isidorus scribit: Principes namque saeculi nonnumquam intra ecclesiam potestatis adeptę culmina tenent ut per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Ceterum intra ecclesiam potestates necessariae non essent nisi ut quod non pręvalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem. Saepe per regnum terrenum caeleste regnum proficit; ut qui intra ecclesiam positi contra fidem et disciplinam ecclesię agunt, rigore principum conterantur, ipsamque disciplinam, quam ecclesiae utilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat. Salomon in Proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.

||fol. 95v||
(Ad2.25)
II.
DE MINISTERIO REGALE, QUALE SIT.

Regale namque ministerium specialiter est populum dei gubernare et regere cum aequitate et iustitia, et ut pacem et concordiam habeant studere. Ipse enim debet primo defensor esse ecclesiarum et servorum dei, viduarum, orfanorum, ceterorumque pauperum, necnon et omnium indigentium. Ipsius enim terror et studium huiusmodi, in quantum possibile est, esse debet; primo, ut nulla iniustitia fiat; deinde, si evenerit, ut nullo modo eam subsistere permittat, nec spem dilitiscendi sive audaciam male agendi cuiquam relinquat; sed sciant omnes quoniam si ad ipsius notitiam pervenerit quippiam mali quod admiserint, nequaquam incorreptum aut inultum remanebit, sed iuxta facti qualitatem erit et modus iuste correctionis. Unde oportet ut ipse qui iudex est iudicum, causam pauperum ad se ingredi faciat, et diligenter inquirat, ne forte illi qui ab eo constituti sunt, et vicem eius agere debent in populo, iniuste aut neglegenter pauperes oppressiones pati permittant. Scire autem et unumquemque, cuiuslibet sit ordinis, oportet quia si de ocioso sermone deo rationem redditurus est, multo magis de ministerio sibi divinitus commisso. De ministerio autem regis ita Iob loquitur: ||fol. 96r|| Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator; auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat [n], et cor viduę consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Salomon. Rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Item idem in libro Sapientię: Diligite iustitiam qui iudicatis terram, sentite de domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Item ibi: Audite ergo reges et intelligite, discite iudices finium terrae, prębete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a domino potestas vobis et virtus ab altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur; quoniam cum essetis ministri eius, non recte iudicastis, neque custodistis legem iustitię, neque secundum voluntatem dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis dominus, quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt ||fol. 96v|| fiat. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes enim potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cuiusquam dominus, nec reverebitur cuiusquam magnitudinem: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter pro omnibus cura est illi. Extant et alia innumera sanctarum scripturarum testimonia regio nomini et officio convenientia; super quibus colligendis vestra sancta devotio idcirco magnum nobis ademit laborem, eo quod divina gratia adeo tot virtutum praerogativis vestrum repleverit animum et exornaverit dignitatem ut non sit necesse sacerdotibus domini copiosioribus exemplis qualibet exaggeratione vestrum animum onerare. Quare quia deo omnipotenti gratias uberrimas ac multiplices referimus, qui ita vos pia [o] religione, sancta devotione, benigna humilitate, amore iustitiae, operibus misericordię, ceterarumque sanctarum virtutum profectione sua gratuita, pietate ditavit ut merito ab omnibus amandi et imitandi sitis. Verum quod nos si haec vobis caelitus adtributa non fuissent, cum temporali periculo propter auctoritatem ministerii nostri vos ad ea peragenda admonere, immo admonendo exigere a vobis quoquo modo debueramus, vos e contra, propter divinum amorem et honorem, et admonendo nos ||fol. 97r|| ad potiora provocatis, et pium oportunumque adiutorium nobis ferre devotissime curatis. Proinde humillimis precibus specialiter pietati vestrae suggerimus ut bonum quod coepistis, deo opitulante indesinenter perficere non gravemini, et in adimplendis operibus iustitiae et pietatis ac misericordiae nullatenus deficiatis: quoniam non inchoantibus, sed perseverantibus, praemium aeternę vitae datur. Et iuxta veritatis vocem: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

(Ad2.26)
III.
QUOD IN ELIGENDIS ET CONSTITUENDIS ECCLESIAE RECTORIBUS NECEM MAGNAM VIGILANTIAM ADHIBERE OPORTEAT.

Iterum monendi magnitudini vestrae suppliciter suggerimus, ut deinceps in bonis pastoribus rectoribusque in ecclesiis dei constituendis magnum studium atque sollertissimam adhibeatis curam. Quia si aliter factum fuerit, et ordo ecclesiasticus suam non habebit dignitatem, et religio christiana in multis labefactando damna detrimenti sui patietur, et animae vestrae, quod non optamus, periculum generabitur.

(Ad2.27)
IIII.
DE ABBATISSIS CONSTITUENDIS.

Similiter deposcimus ut in abbatissis constituendis vestrum specialiter caveatis periculum, sicut vobis saepe est admonitum, et per divinam auctoritatem crebrius manifestatum.

(Ad2.28)
fehlt
DE ADIUTORIO REI PUBLICĘ ET MINISTRIS ELIGENDIS. ||fol. 97v||

Sed et hoc obsecramus, ut in eligendis adiutoribus vestris et rei publicae ministris, qui vice vestra populum dei regere et gubernare atque iudicare debent, sollertissimam providentiam habeatis, semper illud adtendentes quod in libro Exodi ad Moysen dicitur: Provide, inquit, de omni populo viros putentes [p] et timentes dominum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios, qui iudicent populum omni tempore. Quicquid autem maius fuerit, referent ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent, levisque tibi sit partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium domini, et praecepta eius poteris sustentare. Unde et in libro Deuteronomii: Iudices, inquit, et magistros constitues in omnibus portis tuis quas dominus deus tuus dederit tibi, per singulas tribus [q] tuas, ut iudicent populum iusto iudicio, nec in aliquam partem declinent. Item ibi: Dixique vobis in illo tempore: Non possum solus sustinere vos, quoniam dominus deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli plurimę. Dominus deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia, et faciet vobis sicut locutus est. Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus et iurgia. Date e vobis viros sapientes ||fol. 98r|| et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris. Sed et in libro Paralipomenon ita legitur: Constituitque rex Iosaphat iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca. Et praecipiens iudicibus, Videte, ait, quid facitis. Non enim hominis exercetis iudicium, sed domini; et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor domini vobiscum, et cum omni diligentia cuncta facite. Non enim est apud dominum deum vestrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. Rogamus etiam vestram pietatem propter divinam misericordiam, vestramque salutem, ac totius populi utilitatem, necnon et regni honorem atque stabilitatem, ut vestra pietas sollertissimam vigilantiam adhibeat quatenus consiliarii et dignitatis vestrae ministri, custodesque animę vestrae et corporis, qui debent esse intra regnum aliis decus et bonitatis exemplum, et in exteris nationibus bonae opinionis condimentum, caritatem, pacem, atque concordiam, omni simulatione et calliditate postposita, ad invicem habeant; ut secundum dei voluntatem et vestram honestatem atque totius regni profectum communiter decertent, et veri vobis adiutores in omnibus concorditer existant. Tunc etenim veri consilarii verique adiutores vestri et totius regni salubriter esse poterunt, ||fol. 98v|| si unanimes extiterint et invicem dilectionem habuerint. Decet quippe ut sacra domus vestra cunctis spectaculis appareat et imitabilis existat, et fama suae bonae opinionis sive alios imperii vestri subiectos sive exteras nationes abundantissime perfundat. Ubi igitur omnes dissensiones et discordię dirimendae, et omnis malitia imperiali auctoritate est conprimenda, necesse est ut quod in aliis corrigere decernit, in ea minime repperiatur. Nam et hoc humiliter obsecrando admonemus, ut liberos vestros, quos vobis divina pietas largiri voluit, in timore dei iugiter diligenterque erudiatis, sicuti et facitis et ut in mutuae dilectionis caritate et fraternitatis amore atque unanimitatis concordia vicissim consistant, sedula paternaque admonitione insistatis; et ne inlicitis actibus creatoris sui offensam incurrant, provida sollertique circumspectione nihilhominus invigiletis; adtendentes beatum Iob, cuius studium, ut beatus Gregorius in Moralibus libris scribit, circa filios erudiendos tale extitit ut non solum eos exterius perfectos opere et sermone efficeret, verum etiam eorum corda sacrificii oblatione mundaret. Adtendite etiam et David instruentem Salomonem filium suum, de quo in primo libro Malachim legitur: Ego, inquit, ingredior viam universae terrae et esto vir fortis, ||fol. 99r|| et observa custodias domini dei tui, ut ambules in viis eius, et custodias cerimonias eius et iudicia eius et praecepta et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi. Et in libro Paralipomenon: Tu autem, Salomon fili mi, scito deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Adtendite etiam Tobi, de quo legitur quod cum factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, et genuit ex ea filium, nomen suum imponens ei, quem ab infantia timere deum docuit et abstinere ab omni peccato. Item idem adloquens eundem filium suum. Omnibus, inquit, diebus vitae tuę habeto deum in mente, et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta dei tui. Ex substantia tua fac ęlimosinam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fiat, ut nec a te avertatur facies domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Et cetera. Item paulo post. Adtende tibi, fili, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nequaquam patiaris crimen scire. Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo corde dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Et idem non post multa: Consilium semper a sapiente perquire, omni tempore benedic deo, et peto ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Item idem: Audite ergo filii mei patrem vestrum, servite domino in veritate, ||fol. 99v|| et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi; et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et aelemosinas, et ut sint memores dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. His omnibus praelibatis, notescimus vobis quod ea quae in capitulis vestris nobis tractanda commisistis, scilicet quid a principibus et reliquo populo vel ita ut divina auctoritas doceat aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte aut ex toto dimissum sit ut non teneatur, fatemur quia in his capitulis quae superius continentur, necnon et in his quae praesenti anno conscribi et per missos vestros ob vitia comprimenda per imperium vestrum direxistis, multa demonstrata sunt, quae a pastoribus ecclesiarum et a principibus et a reliquo populo hactenus neglecta extiterunt, et aliter quam divina auctoritas se habeat, in his eos egisse et agere novimus. Sed si haec nostra sacerdotalis admonitio effectum deo operante per vestrum bonum studium ab hinc obtinuerit, credimus quod multa quae a multis aliter quam divina auctoritas se habeat dimissa sunt, quae non tenebant, corrigentur. Nam et illud quod in eisdem capitulis continetur, ut manifestum fieret quae causa id effecerint, ut sacerdotes et principes a recto tramite deviassent, exceptis praemissis capitulis, in quibus, sicut diximus, multa neglegebantur, ||fol. 100r|| specialiter tamen unum obstaculum ex multo tempore iam inolevisse cognovimus, id est, quia et principalis potestas, diversis occasionibus intervenientibus, secus quam auctoritas divina se habeat in causas ecclesiasticas prosilierit, et sacerdotes partim neglegentia partim ignorantia partim cupiditate, in saecularibus negotiis et sollicitudinibus ultra quam debuerant se occupaverint, et hac occasione aliter quam divina auctoritas doceat, in utra parte actum extitisse dubium non est. Sed quia, deo miserante, a progenitoribus et genitore vestro et a vobis multa correcta gratulamur, si ea, quae admonemus prosperum successum habuerint, credimus quod ad perfectionis statum vestra intentio nostraque devotio, deo cooperante, pervenire possit. Verumtamen quia novimus statum huius regni sub tali condicione et tenore crevisse atque dilatatum esse, et a prudentissimis sanctisque prodecessoribus nostris, sive scilicet ab episcopis, sive a principibus hanc causam ex toto correctam non fuisse propter haec quae suo tempore dici possunt, et pondus tantae considerationis parvitatis nostrae vires excessit, quoniam nec ocium nec spacium temporis nec plenitudinem consacerdotum nostrorum, sicut ipsa necessitas exposcebat, habuimus, ideo haec congruentiori et aptiori tempori, vita comite, si deus ita annuerit, tractanda ac ||fol. 100v|| consideranda distulimus quoniam tantae considerationis perfectio indiget adsensu et adiutorio principum et multitudine atque devotione necnon et studio sacerdotum et oboedientia vel concordia populi et congruentia loci temporisque spatio. Porro de episcopali libertate, quam deo annuente vestroque adminiculo suffragante adipisci ad dei servicium peragendum cupimus, suo in tempore vobis dicenda atque vobiscum conferenda reservavimus, quatenus ita sit, ut et nosmetipsos salvare, populoque nobis subiecto utiliter prodesse, atque pro vobis et stabilitate imperii vestri liberius valeamus exorare, et de vestris obsequiis et regni adiutorio solatium debitum minime subtrahatur, sed, si possibile fuerit, potius augeatur.


[An Add. 2, 28 schließt sich ohne Zählung und mit ganz normaler Rubrik an: Add. 3, 7:]
(Ad3.7)
fehlt
DE HIS, QUI A PROPRIO EPISCOPO NON ACCIPIUNT CHRISMA. [r]

Si quis de alio chrismate quam de illo novo, quod proprii episcopi largitione vel concessione accipit, baptizare nisi praeoccupante morte temptaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suae damnationis protulisse sententiam manifestatur.

(Ad3.8)
fehlt
UT NULLUS NISI IUSTO IUDICIO EXPOLIETUR.

Non est privilegium quo spoliari possit iam nudatus. Ideo, nisi iusto iudicio decernente, nullus expolietur.

(Ad3.9)
fehlt
DE EO QUI POST VERITATEM REPERTAM ALIQUID DEINCEPS DISCUTIT. ||fol. 101r||

Quisquis enim post veritate reperta aliud ulterius discutit, mendacium quaerit. Idcirco ab omnibus caute agendum est.

(Ad3.10)
fehlt
DE CAUSIS QUAE LEGE NON CONTINENTUR A IUDICIBUS ECCLESIASTICIS MINIME IUDICANDIS.

Ut nullae causae a iudicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur vel quae prohibite esse noscuntur.

(Ad3.11)
fehlt
DE CONVERSATIONE ACCUSATI ET ACCUSATORIS.

Quaerendum in iudicio cuius sit conversationis et fidei is qui accusat et accusatur.

(Ad3.12)
fehlt
DE HIS, QUI CHRISTIANI NOMINIS HONOREM NEGLEXERINT.

Ut accusandi vel testificandi licentia denegetur, qui christianę religionis et nominis dignitatem neglexerint.

(Ad3.13)
fehlt
UT OBLATIONES IN DOMIBUS AB EPISCOPIS VEL PRESBITERIS NON FIANT.

Quod non oporteat in domibus oblationes caelebrari ab episcopis vel a presbiteris.

(Ad3.14)
fehlt
QUOD POSTERIORE PACTO OMNE PACTUM DISSOLVATUR.

Omne pactum posteriori dissolvitur pactu. Homo vero liber statum suum et peiorare et inmeliorare potest.

(Ad3.15)
fehlt
DE ACCUSATORIBUS DE INIMICI DOMO PRODEUNTIBUS.

Accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non est credendum.

(Ad3.16)
fehlt
DE FRATRUM PROVISIONE, NE INRATIONABILITER FIAT. ||fol. 101v||

Itamen consulendum est fratribus ut non videamur destituere quod aedificatum est. Si enim quod aedificavi destruo, praevaricatorem me ipse constituo.

(Ad3.17)
fehlt
DE CLERICIS, QUI IN SEDITIONE ARMA VOLENTES SUMPSERINT.

Clerici qui in quacumque seditione arma volentes sumpserint, reperti, misso ordinis sui gradu, in monasterium poenitentię contradantur.

(Ad3.18)
fehlt
QUOD LEX IMPERATORUM NON SIT SUPRA LEGEM DEI.

Lex imperatorum non est supra legem dei, sed subditus.

(Ad3.19)
fehlt
DE CONFESSIONE PECCATORUM IN ORATIONE DEO COTIDIE AGEND[A].

Quod confessio peccatorum, excepta ea, quae sacerdotibus ad consilium ad consilium accipiendum deumque placandum sit, deo frequenter in oratione sit facienda.

(Ad3.20)
fehlt
QUOD SPIRITALIS EXAMINET OMNIA, ET IPSE A NULLO EXAMINETUR.

Spiritalis iudicat omnia. Ipse autem a nemine iudicatur.

(Ad3.21)
fehlt
UT TEMPORE MENSTRUO AB UXORIBUS ABSTINEATUR.

Quod tempore menstruo omnino ab uxoribus sit abstinendum.

(Ad3.22)
fehlt
DE HIS, QUI ERGA EPISCOPOS VEL ERGA ACTORES ECCLESIAE ALIQUAM QUERELAM IUSTAM HABUERIN[T].

Si quis erga episcopum vel auctores ecclesię quamlibet quaerelam habere iustam crediderit, non primates aut alios adeant iudices priusquam ipsos conveniant familiariter, ||fol. 102r|| non semel, sed saepissime, ut ab eis ipsis [s] aut suam iustitiam aut iustam recipiant excusationem. Si autem secus egerint, ab ipsis et ab aliis communione [t] priventur, tamquam apostolorum patrumque aliorum contemptores, de quibus ait propheta: Erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt vobis.

(Ad3.23)
fehlt
DE POTESTATE LIGANDI ATQUE SOLVENDI CONCESSA SACERDOTIBUS A CHRISTO.

Quod nosse oporteat laicos sacerdotibus ligandi atque solvendi potestatem a domino esse collatam, et quod eorum monitis parere atque excommunicationi humiliter succumbere debeant.

(Ad3.24)
fehlt
UT PRESBITERI QUI SINE PRAECEPTO EPISCOPORUM AD EXTERNAS ECCLESIAS TRANSIERINT, A COMMUNIONE SUSPENDANTUR.

Presbiteri qui sine iussione proprii episcopi de ecclesiis ad alias ecclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni quamdiu ad easdem redierint ecclesias in quibus primitus sunt instituti.

(Ad3.25)
fehlt
DE EO QUI SIBI IUDICEM CONTRARIUM SENSERIT.

Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit, aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exhibeat. [u]

(Ad3.28)
fehlt
DE INIURIA EPISCOPI ET LAETANIA SUBVERSA.

Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina mysteria conturbaverit, vel laetaniam ||fol. 102v|| everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis exilio tradatur. [v]

(Ad3.31)
fehlt
DE INTESTATO EPISCOPO.

Si quiscumque ex gradu ecclesiastico sine testamento et sine cognatione discesserit, hereditas eius ad ecclesiam ubi servivit devoluatur. Similiter de sanctimonialibus. [w]

(Ad3.34)
fehlt
DE ORDINIBUS SACRIS.

Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter, si clericatus honorem contempserint, curiali condicioni cum suis facultatibus subiciantur. [x]

(Ad3.37)
fehlt
DE MULTITUDINE CLERICORUM.

Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel reditum ecclesiarum numerus moderetur. [y]

(Ad3.40)
fehlt
QUALES SINT CLERICI.

Nemo fiat clericus nisi qui bonum testimonium habet et litteratus est.

(Ad3.41)
fehlt
DE EPISCOPIS ET ABBATIBUS, UT ANTE SE IOCA TURPIA FIERI NON PERMITTANT.

Ut episcopi, abbates ante se ioca turpia facere non permittantur; sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant, et lectio divina ibi personat, et sumant cybum cum benedictione et laudem domini secundum apostolum: Sive manducatis, sive bibitis, omnia in laudem dei facite.

(Ad3.42)
fehlt
DE IUSTIS IUDICIIS AB EPISCOPIS AGENDIS. ||fol. 103r||

Ut episcopi iudices iudicia iusta discernant. Quia sunt quędam modo iudicanda, quaedam dei iudicio reservanda. Scriptum est enim: Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat dominus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et tunc laus erit unicuique a deo. Et illud memores sint: In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis.

(Ad3.43)
fehlt
DE CLERICIS QUI DE ECCLESIA DESISTUNT.

Clericis de ecclesia desistentibus, et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nil eis prestetur. Hoc vero quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat.

(Ad3.44)
fehlt
DE MONACHORUM ET CANONICORUM MILITIA CUM CONSILIO UTILITER IMPLENDA.

Ut monachi et canonici pleniter consilium habeant qualiter deo militare animasque eorum melius valeant custodire; ne propter aliquam necessitatem occasionem quaerant vagandi et inter ipsos propter hoc locus temptandi detur diabolo.

(Ad3.45)
fehlt
QUOD VIDUAS IN DELICIIS NON OPORTERE VIVERE.

Ut viduae non sint in diliciis, sed secundum apostolum sub potestate episcopi vivant, sicuti decet.

(Ad3.46)
fehlt
UT CLERICI NON HABEANT ACTIONES SAECULARES.

Clericus vel monachus neque exactor publicarum neque conductor, aut vectigalium vel curationis domus, vel praecurator ||fol. 103v|| litis, vel fideiussor in talibus causis fiat.

(Ad3.47)
fehlt
DE EO QUI CONTRA CANONICA STATUTA EGERIT.

Si quis contra haec statuta fecerit, si episcopus est, omnes res eas ex quacumque causa vel persona, sive ante episcopatum, sive postea ad eum pervenerint, ecclesiae suae eas vindicare sancimus. Si vero clerici ibi hoc fecerint, poenam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ecclesiae vindicandam. Hi vero qui actiones suas eis commiserunt, vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel administratores eius, vel adversus ipsas personas quos crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos pro publice debito vel exactione crediderit, vel fideiussores reciperit, de substantia fisci debitum compellatur exsolvere.

(Ad3.48)
fehlt
DE EO, QUI RES ECCLESIAE PER FALSAM PRAECARIAM VEL FRAUDEM ADIPISCITUR.

Ut si quilibet hominum res ecclesiae per mendacia vel mala ingenia in praecariam sibi adquirere et habere voluerit, et post factas praecarias eadem mendacia ad aures eiusdem rectoris ecclesiae delata fuerint, ipsa ecclesia res suas, quae ei mendaciter abstractae fuerunt [z], pleniter absque ullius contradictione omnimodis recipiat. Ille vero qui res suas per eadem mendacia, propter cupiditatem ipsius praecarię, eidem ecclesiae tradidit, ||fol. 104r|| simili modo in suam recipiat dominationem.

(Ad3.49)
fehlt
QUOD ANTIQUUS MOS PENITENDI, QUI IUXTA CANONICAM AUCTORITATEM AGENDUS EST, IAM AB USU RECESSERIT.

Poenitentiam agere iuxta antiquam canonum institutionem in plerisque locis ab usu recessit, et neque excommunicandi neque reconciliandi antiqui moris ordo servatur; ut a domno imperatore impetretur adiutorium qualiter, si qui publice peccat, publica multetur poenitentia; ut secundum ordinem canonum pro merito suo excommunicetur et reconcilietur.

(Ad3.50)
fehlt
DE CLERICO AD TUTELAM VOCATO.

Si episcopus, presbiter, diaconus, subdiaconus ad tutelam vel curationem vocentur, tantum munus administrationis in hoc concedetur suscipere; si tamen intra IIII menses per conpetentem iudicem in scriptis manifestaverit quod huiusmodi munus suas sponte recepit. Et tunc circa aliam tutelam pręiudicium non patiatur.

(Ad3.51)
fehlt
DE ECCLESIIS IN REBUS PROPRIIS CONSTITUTIS ET INTER HEREDES DIVISIS.

Perlatum ad nos est quod inter heredes ecclesiae in rebus propriis constitutę dividantur, et tanta per eandem divisionem simultas oriatur ut unius altaris IIII partes fiant, et singulae partes singulos habeant presbiteros, sine discordia et simultate nullo modo geri potest. Unde potest nobis visum est, quod huiuscemodi ecclesiae inter heredes ||fol. 104v|| dividi non debeant. Et si in contentionem venerint, et simultates et [a] inter eos surrexerint, per quas sacerdos suo ibi officio canonice fungi non possit, pręcipiatur ab episcopo civitatis ut nullo modo ibi missarum sollemnia celebretur donec illi ad concordiam redeant et pari voto atque consilio ecclesiam illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium ibi peragere possit.

(Ad3.52)
fehlt
DE EO, QUI BIS AUT TER AB EPISCOPIS CONFIRMANTUR [b], IGNORANTIBUS TAMEN EISDEM EPISCOPIS.

Dictum nobis est de plebe bis aut ter ab episcopis, ignorantibus tamen eisdem episcopis, confirmetur. Unde nobis visum est eandem confirmationem, sicut nec baptissimum, iterari minime debere: qui ab his vel amplius baptizatur aut confirmatus, mons deo [c], sed silo domino sub habitu regulari vel clericali religiossime famulari decretum est.

(Ad3.53)
fehlt
DE CLERICIS AD TABULAS LUDENTES.

Si quis clericus aut tabulas ludat, vel spectaculis adtendat, per tres annos a sacro mynisterio prohibeatur. Et si dignam poenitentiam fecerit, reconcilietur.

(Ad3.54)
fehlt
DE HIS, QUI SERVORUM MATRIMONIA DIRIMUNT.

Dictum est nobis quod quidam legitima servorum matrimonia potestiva quadam praesumptione dirimant, non ||fol. 105r|| non adtendentes illud evangelicum: Quod deus coniunxit, homo non separet. Unde nobis visum est ut coniugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant; sed in uno coniugio permanentes, dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis coniunctio fuit et per voluntatem dominorum.

(Ad3.55)
fehlt
DE HIS, QUI PLENITER PECCATA NON CONFITENTUR.

Sed et hoc emendatione indigere perspeximus, quod quidam, dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse substantiis, anima videlicet et corpore, et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur, solerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut ex utrisque plena sit confessio; scilicet, ut et ea confitentur quae per corpus gesta sunt, et ea quibus in sola cogitatione delinquitur. Instruendum est itaque peccatorum suorum confessor ut de octo principalibus vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur, confessione faciat; quia aut cogitatione, aut, quod est gravius, opere, eorum instinctu peccavit. Odium etenim, invidia, superbia, vel certe huiuscemodi animę pestes tanto periculosius ledunt quanto subtilius [d] serpunt.

||fol. 105v||
(Ad3.56)
fehlt
DE SANCTIS ECCLESIIS.

Nullus sub Romana ditione constitutę ecclesiae, vel sinodochię, vel monasterio rectores, earum rem immobilem nequaquam liceat alienare, id est, domum, agrum, mancipium, panes civiles, neque creditori obligare. Alienatio est venditio, donatio, permutatio, emphiteoseos perpetuum contractum et omnes omnino se ab huiusmodi alienatione se abstineant. Tabellio vero, qui talia instrumenta conscripserit, perpetuo exilio tradatur. Magistratus vero iudices, qui talia strumenta consenserint, et dignitatem et facultates amittant.

(Ad3.57)
fehlt
DE HIS, QUI SOLUMMODO CONFITERI PECCATA DEBERE DICUNT.

Quidam deo solummodo confitere debere dicunt peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent. Quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit ecclesiam, ita dumtaxat ut et deo, qui remissio est peccatorum, confiteamur peccata nostra, et cum David dicamus: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi confitebor adversum me iniustitiam meam domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Et secundum apostoli institutionem confiteamur alterutrum peccata nostra, ||fol. 106r|| et oremus pro invicem ut salvemur. Confessio itaque quae deo fit, purgat peccata. Ea vero, quae sacerdoti fit, docet qualiter ipsa purgentur peccata. Deus namque salutis et sanitatis auctor et largitor plerumque hanc praebet sive potentiae invisibili administratione, plerumque medicorum operatione.

(Ad3.58)
fehlt
QUOD PERSONARUM ACCEPTIO IN OMNIBUS CAVENDA SIT IUDICIIS.

Quia igitur apostolo testante non est personarum acceptio apud deum, et in omnibus iudiciis cavenda est, multo magis in hoc poenitentiae iudicio praecaveri debet et nullus sacerdotum umquam aut gratia aut odio alicuius personę secus iudicet quam quod in canonibus sacris invenerit, aut quod illi secundum sanctarum scripturarum auctoritatem ecclesiasticam consuetudinem rectius visum fuerit. Si ergo medici, qui corporibus medicinam inferre conantur, nequaquam propter personę cuiuslibet acceptionem his quos sanare cupiunt, cauterio aut ferro aut duris aliis quibuslibet rebus percipit, multo magis his observandum est qui non corporum, sed animarum medici existunt. Neque pensanda est poenitentia quantitate temporis, sed ardorem mentis et mortificationem corporis. Cor autem contritum et humiliatum deus non spernit.

||fol. 106v||
(Ad3.59)
fehlt
DE MONACHIS ET CASTIMONIALIBUS.

Nemo audeat monachum vel castimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam sententiam proferat. Haec comis episcopi custodiant, et omnes praefecti romani, et prętores populi, et provintiarum praesides, ut curent citius monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit, in magistratu positus, X librarum auri poena multabitur. Si excusator est, in cathenis ecclesiarum recludatur, poenas luiturus, et officium perdat.

(Ad3.60)
fehlt
QUOD MULTI IN POENITENTIA DELICIIS INDULGEANT.

Multi, quod non sine dolore dicendum est, in poenitentia non tam peccati remissionem quam temporis constituti expectant expletionem. Et si carnium et vini usus eis interdictus est, mutata non voluntate, sed eiusdem cibi aut potus perceptione, in tantum deliciis suis indulgent ut deliciosius, his interdictis, aliorum ciborum vel potionum appetitu vivere cognoscantur. Spiritalis autem abstinentia, quae in poenitentibus potissimum vigere debet, et quorundam ciborum ac potionum perceptiones et desiderium fugere debet. Ille inquam, ille magis parsimoniae servire censendus est, qui sibi non solum ||fol. 107r|| quarundam rerum perceptiones sed delectationes corporis poenitus interdicit.

(Ad3.61)
fehlt
DE HIS, QUI EX INDUSTRIA PECCANT.

Sed nec hoc pretereundem putamus, quod quidam ex industria peccantes, propter ęlemosinarum largitionem quandam sibi promittunt inpunitatem. Aelemosina enim extinguit peccata, iuxta illud: Ignem ardentem extinguit aqua, et aelemosina extinguit peccata, sed ea quae aut necessitate aut casu aut qualibet fiunt ut ęlemosinis redimantur, nequaquam eis redimi possunt: quia qui hoc perpetrant, videntur deum mercede conducere, ut eis inpune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet, ut ęlemosinam faciat; sed ideo ęlemosinam facere debet, quia peccavit. Mentem enim et corpus, quae libido traxit ad culpam, afflictio et contritio debet reducere ad veniam.

(Ad3.62)
fehlt
DE MONACHO, QUI MONASTERIUM SUUM DIMISERIT.

Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quae in monasterium introduxit, dominio monasterio sit, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse ||fol. 107v|| non recipiatur.

(Ad3.63)
fehlt
QUOD POENITENTIA SECUNDUM CANONUM STATUTA AGI DEBEAT.

Modus autem poenitentiae peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionem, aut per sanctarum scripturarum auctoritatem, aut per ecclesiasticam consuetudinem sicut superius dictum est, inponi debet, repudiatis [e] ac poenitus eliminatis libellis, quos penitentiales vocant; quorum sunt certi errores, incerti auctores; de quibus rite dici potest: Mortificabant animas, que non moriebantur et vivificabant animas, quae non vivebant. Qui dum peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos inponunt penitentiae modos, consuunt pulvillos secundum propheticum sermonem, sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas.

(Ad3.64)
fehlt
QUOD QUIDAM PRESBITERIS ABSQUE CONSENSU EPISCOPORUM ECCLESIAS DENT VEL AUFERANT.

Inventum est, quod multi arbitrii sui temeritate, et, quod est gravius, ducti cupiditate, presbiteris quibuslibet absque consensu episcoporum ecclesias dant vel auferunt. Unde oportet, ut [f] canonica regula servata nullus absque consensu episcopi cuilibet presbitero ecclesiam det. Quam si iuste adeptus fuerit, ||fol. 108r|| hanc non nisi culpa sua coram episcopo canonica severitate amittat.

(Ad3.65)
fehlt
DE SCOTTIS, QUI SE EPISCOPOS ESSE DICUNT ET QUOD ABSQUE LICENTIA DOMINORUM SUORUM ORDINANT.

Sunt in quibusdam locis Scotti, qui se dicunt episcopos esse, et multos neglegentes absque licentia dominorum suorum sive magistrorum presbiteros et diaconos ordinant. Quorum ordinationem, quia plerumque in simoniacam incidit haeresem, et multis erroribus subiacet, modis omnibus irritam fieri debere omnes uno consensu decrevimus. [g]

(Ad3.67)
fehlt
DE HIS, QUI IN CAENA DOMINI EUCHARISTIAM NEGLEGUNT.

In caena domini a quibusdam perceptio eucharistię neglegitur. Quae quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis his, quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat; cum etiam poenitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici sacramenta reconciliat.

(Ad3.68)
fehlt
QUOD INFIRMI ET EGROTI OLEO BENEDICTO PERUNGENDI SINT.

Secundum beati Iacobi apostoli documentum, cui etiam decreta patrum consonant, infirmi oleo, quod ab episcopis benedicitur, a presbiteris ungui debent. Sic enim ait: Infirmatur aliquis in vobis, inducat presbiteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo ||fol. 108v|| in nomine domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum dominus. Et si in peccatis sit, dimittentur ei. Non est itaque parvipendenda huiusmodi medicina, quae animę corporisque medetur languoribus.

(Ad3.69)
fehlt
DE SPONSA VEL SPONSA IN MONASTERIUM INGRESSA.

Si sponsus vel sponsa intraverit monasterium, id quod arrarum nomine datum est, in simplum tantum reddatur.

(Ad3.70)
fehlt
DE LOCIS, IN QUIBUS MISSAE CAELEBRANDAE SUNT.

In quibus locis et quo apparatu missarum solemnia exceptis basilicis celebrari debeant, et utrum celebrari debeant, quae in concilio Laodicensi ita scribitur: Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel a presbiteris.

(Ad3.71)
fehlt
DE HIS, QUAE AD AURIUM ET OCULORUM PERTINENT OBLECTAMENTUM, QUAEQUE SACERDOT[ES].

Quaecumque aurium et ad oculorum pertinent inlecebras, unde vigor animi et molliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum aliisque nonnullis rebus sentiri potest, ab omnibus dei sacerdotes se abstinere debent: quia per aurium oculorumque inlecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet. Histrionum quoque turpium et obscenorum insolentias iocorum et ipsi animo effugere ceterisque sacerdotibus effugenda praedicare debent.

||fol. 109r||
(Ad3.72)
fehlt
DE ECCLESIA AEDIFICANDA.

Nemo ecclesiam aedificet antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat, qui aedificare vult, quod ad luminariam et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione, sic domum aedificet.

(Ad3.73)
fehlt
UT SACERDOTES A LUDIS SAECULARIBUS SE CAVEANT.

Sacerdotibus non expedit saecularibus et turpibus quibuslibet interesse iocis. Venationes quoque ferarum vel avium minime sectentur.

(Ad3.74)
fehlt
DE PRESBITERIS ET DIACONIBUS, UT EPISCOPORUM SUORUM IN BONIS OPERIBUS VESTIGIA SECTENT.

Presbiteri quoque et diacones in omnibus bonorum operum exhibitionibus sui episcopi vestigia sectentur, et in bonorum morum probitate, quae episcopo observanda sunt, eadem et sibi observanda esse cognoscant. [h]

(Ad3.76)
fehlt
QUANTAM CURAM EPISCOPI CIRCA INDIGAS HABEANT.

Episcopi quidem maximam curam et sollicitudinem circa pauperes habeant, et res ecclesiasticas ecclesiis consolatas cauta circumspectione dispensent, quasi dei ministri, non quasi turpis lucri gratia sectatores. Illisque ita utantur, non ut propriis, ||fol. 109v|| sed ut sibi ad dispensandum commissis.

(Ad3.77)
fehlt
QUOD LICEAT EPISCOPIS PRAESENT[IBUS] PRESBITERIS ET DIACONIBUS DE THESAURO ECCLESIAE PAUPERIBUS EROGAR[E].

Licitum sit episcopis presidentibus presbiteris et diaconibus, de thesauro ecclesiae familiae et pauperibus eiusdem ecclesiae secundum canonicam institutionem, iuxta quod indiguerint, erogare.

(Ad3.78)
fehlt
DE DIACONISSA.

Si diaconissa nupserit, gladio ultoris sternatur, et facultas eius ecclesiae, ubi serviunt, addicatur. Corruptores earum similiter puniantur. Bona vero eorum fisci viribus vindicentur.

(Ad3.79)
fehlt
DE PRESBITERO NON ORDINANDO ANTE LEGITIMUM TEMPUS.

Presbiterum ordinari non debere ante legitimum tempus, hoc est, trigesimum aetatis annum. Sed priusquam ad considerationem presbiteratus accedat, maneat in episcopio discendi gratia officium suum tamdiu donec possint et mores et actus eius animadverti. Et tunc, si dignus fuerit, ad sacerdotium promoveatur.

(Ad3.80)
fehlt
DE EPISCOPIS, QUATINUS PARROCHIAS SUAS DILIGENTER PERSCRUTENTUR.

Ut unusquisque episcoporum parroechiam suam diligenter perscrutari nitatur; ne aliquis presbiter ab alterius parrochia in suam commigrans officium celebrare praesumat sine litteris commendaticiis, sicut olim multis in locis actum esse repertum est. [i]

||fol. 110r||
(Ad3.83)
cap II [k].
NE QUILIBET PRESBITER DE TITULO MINORI TRANSEAT AD MAIOREM.

De titulo minori ad maiorem migrari nulli presbitero licitum sit, sed in eo permaneat, ad quem ordinatus est. Quod si inventus fuerit contra statuta id facere, eadem feriatur sententia, quia de minori ad maiorem transmigraverit sedem.

(Ad3.82)
CII.
UT DECIMAE SEMPER CONSULTU EPISCOPORUM DISPENSENTUR.

Ut decimae, quae singulis dabuntur ecclesiis, per consulta episcoporum a presbiteris ad usum ecclesiae et pauperum summa diligentia dispensentur.

(Ad3.84)
CIII.
DE BLASPHEMIA IN DEUM.

Si quis quolibet modo blasphemia in deo iactaverit, a praefecto urbis ultimo supplitio subiciatur. Qui vero talem cognoscens non manifestaverit, similiter coherceatur. Si praefectus urbis haec punire neglexerit, post dei iudicium nostram indignatione incurrat.

(Ad3.85)
fehlt
DE VIDUIS IUVENIBUS, NE CITO VELENTUR.

Ut iuvenes viduę cito nequaquam velentur, usque dum probetur illarum religio, et bona ab eis nota sit conversatio; ne forte de isdem dici possit ab apostolo: Quae autem in deliciis sunt, viventes mortua est.

(Ad3.86)
fehlt
UT COMITES ET IUDICES EPISCOPIS SUIS CONSENTIANT, IPSIQUE EOS HONORIFICE RECIPIANT.

||fol. 110v|| Comitibus, iudicibus, reliquoque populo expedit, ut suis sint episcopis consentientes et oboedientes propter amorem suique gradus honorem, et semper ab eis utile quaerant consilium, illorumque salubria non spernant monita, sed intenta cordis aure audient. Similiter vero et episcopi praedictas personas humiliter suscipiant, honorifice quae erga eos in omnibus agant, et sic se mutuis studeant sublevare consolationibus.

(Ad3.87)
fehlt
DE HEREDE, QUI PIAM DISPOSITIONEM NON IMPLET.

Si heredes iussa testatoris non impleverint, ab episcopo loci illius omnis res quae his relicta est auferatur cum fructibus et ceteris emolumentis, ut vota defuncti impleantur.

(Ad3.88)
fehlt
UT COMITES VEL IUDICES VILES PERSONAS NON ADMITTANT AD TESTIMONIUM.

Summopere admonendi sunt comites et iudices ne viles et indignas personas coram se permittant ad testimonium accedere: quoniam multi sunt, qui periurare pro nihilo dicuntur, in tantum ut pro unius diei sacietate aut pro quolibet parvo pretio ad iuramentum conduci possint, animasque suas periurio perdere minime formidant. Quam ob rem tales nequaquam ad quodlibet ||fol. 111r|| testimonium admittendi sunt. Et hoc notandum, quod non solum illi quippe iurant, sed etiam, qui peiuris consentiunt, simili plectendi sunt damnatione.

(Ad3.89)
fehlt
UT NULLUS CHRISTIANUS MUNERA EXIGAT PRO QUOLIBET PLACITO.

Nullus christianus pro quolibet placito vel iudicio a qualibet persona munera exigere aut accipere debet, quoniam id divina scriptura multis in locis magna interdicit auctoritate, testante scriptura, quae ait: Munera excaecant oculos sapientium, et subvertunt verba iustorum.

(Ad3.90)
fehlt
DE REBUS, QUAE PAGANIS NON CONCEDUNTUR.

Non liceat christianis iudaeorum neque paganorum vel hereticorum res inphiteoseos vel conductionis titulo here, neque suorum similiter eis accomodare.

(Ad3.91)
fehlt
DE PLACITIS SAECULARIBUS, NE IN ECCLESIA FIANT.

Placita quidem saecularia in ecclesiis vel in atriis ecclesiarum a comitibus vicariis quae usque modo multis in locis habita, sed ne utra fiant interdicendum est cum auctoritate dominica, quem expulsis de templo negotiatoribus adserens debere domum dei domum esse orationis.

(Ad3.92)
fehlt
DE INCESTUOSIS, PARRICIDIS, ATQUE HOMICIDIS. ||fol. 111v||

Incestuosi, parricide, homicide multi apud nos, heu pro dolor, repperiuntur. Sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt admonitionibus aurem accomodare, volentes in pristinis dedurare criminibus: quos oportet per saecularis poenitentię disciplinam a tam prava consuetudine cohercere, qui per salutifera sacerdotum monita noluerunt revocari, quorum aliquos iam excommunicavimus. Sed illi hoc parvipendentes, in hisdem perducarunt criminibus. Quam ob rem vestra decernat mansuetudo, quid de talibus deinceps agendum sit.

(Ad3.93)
fehlt
DE MAGICIS ARTIBUS ET INCANTATIONIBUS.

Ammoneat sacerdotes fideles populos, ut noverint magicas artes incantationes quibuslibet infirmitatibus hominum nihil posse remedii conferre, non animalibus languentibus claudicantibusve, vel etiam moribundis quicquam meredi, non ligaturas ossuum vel herbarum cuiquam mortalium adhibitas prodesse, sed haec esse laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur.

(Ad3.94)
fehlt
NE NOMEN DOMINI IN VANUM IURANDO ASSUMATUR.

Omnes homines admonemus, ne per singula verba, quasi ad confirmationem suae adsertionis, nomen domini in vanum ||fol. 112r|| adsumant, quod ipse dominus interdicit faciendum, ubi ait: Ne assumas nomen dei tui in vanum. In vanum etenim nomen dei assumitur, quando aliquis ad singula verba quibus vult, ut sibi ab alio credatur, deum omnipotentem vestem rei de qua ait invocat, eum quae sibi ita esse adiutorem sicut ea vera sunt quae loquitur. Nam et ipse dominus in evangelio hoc modo prohibens omne genus iuramenti. Nolite, inquid, omnino iurare neque per caelum, neque per terram, neque per caput tuum. Et cetera.

(Ad3.95)
fehlt
DE LAICIS, NE MUNERA A PRESBITERIS EXIGANT.

Ut laici omnino a presbiteris non audeant munera exigere propter commendationem ecclesiae: quia propter cupiditatem plerunque a laicis talibus presbiteris ecclesiae dantur, qui ad peragendum sacerdotale officium indigni sunt.

(Ad3.96)
fehlt
DE PACE ET CONCORDIA.

De pacis bono atque concordio, ut ab omnibus omnino indisrupta teneatur inter episcopos et comites, inter cleros et monachos et omnem populum christianum, ut beatus apostolus Paulus docuit dicens: Sectamini caritatem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit deum. Et idcirco quicquid illud est quod nos ad vere pacis studium et caritatis perfectionem provocat, totis viribus nostris sectandum est; quicquid nos vero ||fol. 112v|| ab illa disiungit, ut venenum mortiferum a nobis cavendum [est].

(Ad3.97)
fehlt
DE COMITIBUS ET IUDICIBUS, UT OBOEDIENTES SUO SINT EPISCOPO.

Ut comites vel iudices reliquusque populus eboedientes [l] sint episcopo, et invicem consentiant ad faciendas iustitias, et munera pro iudicio non accipiant, nec falsos testes, ne per hoc pervertant iudicia iustorum, quia scriptum est: Iustitia elevat gentem, iniustitia vero miseros facit populos. Et psalmista: Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitias in omni tempore.

(Ad3.98)
fehlt
UT EPISCOPI SEMEL IN ANNO PARROCHIAS SUAS CIRCUMEANT.

Ut unusquisque episcopus semel in anno circumeat parrochiam suam. Noverint sibi curam populorum et pauperum in protegendis ac defendendis impositam. Ideo dum conspiciunt iudices ac potentes pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant. Etsi contempserint emendari, eorum insolentia regis auribus intimetur; ut quos sacerdotalis admonitio non flectit ad iustitiam, regalis potestas ab improvitate coherceat.

(Ad3.99)
fehlt
DE CHRISMATE A PRESBITERIS CUSTODIENDO SUB SIGILLO.

Ut presbiteri sub sigillo custodiant chrisma, et nulli sub praetextu medicinę vel sub cuiuslibet rei donare praesumant. Genus enim ||fol. 113r|| sacramenti est, et non ab aliis nisi a sacerdotibus contingi debet. Quod si fecerint, honore priventur.

(Ad3.100)
fehlt
DE HIS, QUI BENEFICIUM HABENT DE REBUS ECCLESIAE.

Ut quisquis beneficium de rebus ecclesiae habent, ad tecta eiusdem ecclesiae restauranda vel ad ipsas ecclesias aedificandas omnino adiuvent.

(Ad3.101)
fehlt
DE EO, QUI INFAMIS FURTO EFFICITUR.

Furti quocumque genere condempnatus infamis efficitur.

(Ad3.102)
fehlt
DE EO, QUI ABSENS FUERIT MINIME DAMNANDO.

Iubemus, ut in causa capitali absens nemo damnetur; quia neque absens per alium accusari aut accusare potest.

(Ad3.103)
fehlt
DE OMNIBUS POSSESSIONIBUS A PRĘCEPTORE POSSESSORI REDDENDIS.

Omnes possessiones et omnia sibi sublata atque fructus cunctos ante litem contestatam praeceptor possessori restituat.

(Ad3.104)
fehlt
DE INCESTIS, QUOD NON SINT LEGITIMI HEREDES.

Omnes nosse volumus, quod incesti non sint legitimi heredes, sed infamia sint notatę utreque personę. Ideoque proximorum copulę vel strupra, quasi quaedam turpissima pestis, kalenda est: quoniam incesti usque ad canonicam separationem ecclesiaeque per [m] publicam penitentiam satisfactionem magis inter energuminos vel audientes quam inter christianos catholicos utrique cum omnibus suis sunt habendi.

||fol. 113v||
(Ad3.105)
fehlt
UT LICEAT LITIGATORI VITIATAM CAUSAM APPELLATIONIS REMEDIO SUBLEVARE.

Iudices observare debent, ut liceat litigatori viciatam causam appellationis remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigant nec a militibus faciant custodiri. Sed agendum negotium suum liberi observent; nec etiam in supplicium destinatis appellandi vox denegetur.

(Ad3.106)
fehlt
DE ORATIONE OBOEDIENTIS.

Sciendum sane est omnibus, quia citius exauditur una oboedientis oratio quam decim milia contemptoris.

(Ad3.107)
fehlt
UT UNAQUEQUE PROVINTIA A IUDICIBUS PROPRIIS IUDICETUR.

Praecipimus, ut non degradetur unaquaeque provintia, sed apud semetipsam habeat iudices episcopos. Et quicumque causam habuerit, a suis iudicibus iudicetur, et non ab alienis, id est, a suae iustis iudicibus provintię et non ab externis, nisi fuerit appellatum.

(Ad3.108)
fehlt
QUOD UNUMQUEMQUE IUSTE ET PIE VIVERE OPORTEAT.

Notum esse omnibus volumus quam iuste, quam sobrie, quam etiam pie vivere debeant. Iuste enim vivere oportet secundum sermonem dominicum pręcipientem: Luceat, inquit, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorifice[nt] ||fol. 114r|| patrem vestrum, qui in caelis est. Hoc est, sic iniuste vivete, ut filii lucis nominari valeatis. Quod vero sobrie vivere debeat quisque monete evangelium dicens: Videte, ne graventur corda vestra crapula et aebriętatę et curis huius vitae. Pie etiam vivere vel patienter monet Paulus exhortando dicens: In omni pacientia et doctrina. Et cum pietate regere domum monet. Et ne ipsa pietas indiscreta videatur, praemittit sententiam dicens: Argue cum omni imperio.

(Ad3.109)
fehlt
DE GRAPHIAE PROLATORE, UT EAM ADFIRMET.

Statutum est, ut scripturam prolator [n] adfirmet. Nam si is qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.

(Ad3.110)
fehlt
QUOD SACERDOS IN HABITU RELIGIONIS PERSISTERE DEBEAT.

Studendum sane omnibus est, ut in habitu religionis quisque sacerdos permaneat, et ore prophetico sibimet praecipi censeat dicendi: Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam. Quando dixit, Clama, ne cesses, omne tempus exclusit, quod nemo potest excusare. Etenim de libris officialibus, ut novimus, patet ratio: quia nequaquam corporeo visu haec requirenda ab illis erat qui spiritaliter vivebant, dicente psalmographo: In me sunt, deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi. Non tamen, qui in medio positi sumus, ||fol. 114v|| scilicet inter spiritalem et corporalem intellectum, ut in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros, ut non vituperetur ministerium nostrum, et propheticum sermonem impleamus dicentem: Iustitiam discite, qui habitatis terram. Et, quod avertat deus a nobis, idem propheta dicit: Sacerdotes ignoraverunt intellegentiam. Et idem propheta: Zelus adprehendat populum ineruditum. Et item alius propheta: Sacerdotes non dixerunt, ubi est dominus? Et tenentes leges meas, nescierunt me. Qua ergo fronte, qua conscientia sacerdotem nominari se fatetur, quem dominus per prophetam nescire se dicit?

(Ad3.111)
fehlt
DE EO QUI CAUSAM HABUERIT, UT A PROPRIIS IUDICIBUS IUDICETUR.

Quicumque causam habuerit, a propriis iudicibus iudicetur; et non ad alienos causa nagandi [o] et protervię, dimittens suam patriam, transeat; sed apud metropolitanum et reliquos episcopos suae provintiae iudicetur.

(Ad3.112)
fehlt
DE CANONICIS CLERICIS, QUI IN CIVITATIBUS VEL IN MONASTERIIS DEGUNT.

Volumus atque praecipimus, sicut synodali atque canonica auctoritate a pastoribus sanctae ecclesię saepissime ammoniti sumus, ut canonic[i] clerici, qui in civitatibus vel in monasteriis degunt, qui beneficia habent, unde victum et vestimentum habere possunt, ut his iuxta apostolum contenti sint, et stipendia fratrum, unde pauperiores ||fol. 115r|| et his, qui assidue in praedictis locis domino famulantes excubant, atque ibi assiduum divinum explent officium, nequaquam assumant aut in suis usibus convertant. Scimus enim, quia absque periculo atque dispendio animarum suarum hoc nullatenus facere possunt. Si quis haec statuta contempserit, utrisque careat, et beneficio et praebenda; atque si gradibus fruitur ecclesiasticis, ipsis privetur.

(Ad3.113)
fehlt
DE COMMUNICATIONE ECCLESIAE CUM NIHIL HABENTIBUS.

Quod habet ecclesiam, cum omnibus nihil habentibus habet commune; nec aliquid inde eis, qui sibi de suo sufficiunt convenit erogare; quando nihil aliud sit habentibus dare quam perdere.

(Ad3.114)
fehlt
DE HIS, QUI SUA POSSIDENT ET SIBI ALIQUID DARI VOLUNT.

Nec illi, qui sua possidentes dari sibi aliquid volunt, sine grandi peccato suo unde pauper victurus erat accipiant. [p]

(Ad3.117)
fehlt
DE SUBINTRODUCTIS MULIERIBUS.

Omnibus igitur clericis feminas secum in domibus suis habere ultra licentiam canonum firmiter sit contradictum. [q]

(Ad3.119)
fehlt
DE FUGITIVIS CLERICIS.

Ut unusquisque episcopus in sua porrochia diligenter presbiteros vel clericos inquirat unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.

||fol. 115v||
(Ad3.120)
fehlt
QUID SINT LAETANIAE.

Laetanię autem greco nomine appellantur, quae latine dicuntur rogationes. Inter laetanias autem et exhomolegisin hoc differt, quod exhomolegisin pro sola peccatorum confessione agantur; laetanię vero, quę indicantur propter rogandum deum et imperandam in aliquo misericordiam eius. Sed nuntiam utrumque vocabulum sub una designatio habetur.

(Ad3.121)
fehlt
DE CLERICIS INIUSTE TONSORATIS.

De clericis vero hoc statuimus, ut hi qui hactenus inventi sunt sive in canonico sive in monachico ordine tonsorati sine eorum voluntate [r], si liberi sunt, ut ita permaneant. Et deinceps cavendum est, ut nullus tondatur nisi legitima aetate spontaneaque voluntate vel cum licentia domini sui.

(Ad3.122)
fehlt
DE EO, QUID SIT RELINQUERE MUNDUM.

Sęculum autem relinquere est, sicut Gregorius dixit, saeculi voluptatibus contraire. Hinc Paulus ammonet dicens: Qui emunt, tamquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur. Et Gregorius in libro pastorum: ut videlicet et sic nobis suppetunt exterius serviant quatenus a superne dilectionis studio animum non reflect[ant].

(Ad3.123)
fehlt
QUOD INCESTUM COMMITTIT, QUI SE CONSANGUINEĘ SUAE ||fol. 116r|| USQUE ADFINITATIS LINEAM CONIUNGIT.

Nullus fidelium usque adfinitatis lineam, id est, usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quomodo incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber fuerit, bannum nostrum, id est, LX solidos fisco nostro persolvat, et insuper canonice ut incestus luat, ac publice iuxta canonicos gradus peniteat. Si autem servus vel ecclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decalvetur et iuxta episcopi proprii iussionem poenitentiam publice et canonice gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus aut ecclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio vel suo sacerdoti [s] aut archidiacono inoboediens vel contumax sive de hoc sive de alio quolibet scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso episcopo ei contendantur usque dum episcopo suo oboediat, ut canonice poeniteat. Quod si nec [t] ita correxerit et ad episcopum et canonicam poenitentiam venire distulerit, a comite comprehendatur, et in carcerem sub magna ęrumna retrusus teneatur, nec rerum suarum potestatem habeat, quod usque episcopus iusserit. Quod si comes vel eius minister hoc adimplere distulerint, canonice ab episcopo suo vel a suo ministro excommunicetur; et usque dum haec pleniter adimpleat, semper communione catholicorum ||fol. 116v|| careat, usque dum ipso episcopo humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inoboediens aut neglegens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat, usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopale auctoritate atque imperiali metu ita corrigamus, ut ceteri timorem habeant, ne deinceps talia committere ullatenus audeant.

(Ad3.124)
fehlt
QUOD INCESTI, QUAMDIU IN SCELERE MANENT, NON FIDELIUM CHRISTIANORUM, SED TANTUM AUT GENTILIUM AUT CATICUMINORUM VEL ENERGUMINORUM LOCUM TENEANT.

Incesti, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles christianos, sed inter gentiles aut caticuminos vel enarguminos habeantur, id est, cum christianis non cibum sumant, non potum, non in eodem vasculo edant aut bibant, sed soli haec faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inoboedientes extiterint, et a tam nefandissim[o] se scelere segregare atque ad publicam poenitentiam ||fol. 117r|| redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur inmundo, vel etiam inter eos, de quibus ipsa per se veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent [u] orare vel in ecclesiam intrare, sed ante ianuam ecclesię excubare, et intrantibus in eam atque exeuntibus ex ea, vultu in terram prostrato, veniam postulare, et ut pro se orare non dedignentur flagitare; et lacrimis perfusi, vultu contrito, atque humiliato spiritu semper omnibus apparere [v] usque ad satisfactionem ecclesiae et proprii episcopi canonicam reconciliationem manere, et ad pristinum incestum numquam redire, nec saecularia negotia exercere, nec prolatis aut accusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus manusque pontificis propriis impositionibus, et aelemosinarum largitionibus, eos purgari sanarique oportet.

(Ad4.0)
SEQUENTIA QUAEDAM CAPITULA EX SANCTORUM PATRUM DECRETIS ET IMPERATORUM EDICTIS COLLIGERE CURAVIMUS ATQUE INTER NOSTRA CAPITULA LEGE FIRSISSIMA TENENDA GENERALI CONSULTU ERCHEMBOLDO CANCELLARIO NOSTRO INSERERE IUSSIMUS.
(Ad4.1)
fehlt
EX SACRARUM INSTITUTIONE LEGUM, ||fol. 117v|| LIBER XII. CAPITULO X.

Quam sit extraneus a christianae fidei regula, qui se defensorem si a veritatis insimulat, et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo quod vendidistis argento iustum et pauperum pro calciamentis, ecce ego stribo super vos sicut stridet plaustrum honustum foeno; et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.

(Ad4.2)
fehlt
EX EODEM LIBRO, TITULATIONIS III CAPITULO XV.

Nulli christianorum vel Iudaeorum in utroque sexu promittimus ex propinquitate sanguinis vel uxoris suae atque etiam virorum, iuxta legem, quae in christianis est lata, usque ad VIImi [w] generis gradum conubia ducere vel incesti maculam operari. Huius igitur fide permixtionis inlecebra talis multabitur poena, ut separati ab invicem, et centena publice decalvati flagella suscipiant, exilio religati, sub publica penitentia maneant, eorumque bona ad filios quos de praecedenti coniugio habuerint redeant; si tamen et ipsos aut in nullo iudaicae praevaricationis maculaverit noxa, aut nulla incestive nationis ||fol. 118r|| sordidaverit maculata. Quod si aut nullos habuerint [x] filios, aut habitos, ut dictum est, vel Iudaicus involverit error, vel incesti foedaverit natio, tunc facultas praedictorum omnimoda in principis potestate consistat, qualiter principali discretione res ipsa aut in christianis eorum heredibusve concessa permaneat. Quod si heredes huiusmodi dignitatis defuerint, fisco nostro sociata deserviat. Illud tamen modis omnibus observandum fere precipimus, ut si quis christianus vel christiana, aut Iudaeus vel Iudea, noviter nuptiale festum celebrare voluerint, non aliter quamque cum premisso dotis titulo, quo in christianis salubri institutione praeceptum est, vel sacerdotali benedictione intra sinum sanctae dei ecclesiae perceptum, coniugium cuiquam ex his adire permittimus. Quod si absque benedictione sacerdotis quisquam christianorum vel Hebreorum noviter coniugium duxerit vel sollempnitatem legis pro dotali titulo in quocumque transcenderit, aut centum principi solidos coactus exsolvat, aut C publice verberatus flagella suscipiat. Haec scilicet dampna vel verbera singillatim unusquisque percipiat, videlicet tam ille qui nupsit quam ea quae nupta est, vel etiam consentanei parentes eorum, unusquisque pro se iacturam legis huius suscipiat.

||fol. 118v||
(Ad4.3)
fehlt
IN LIBRO VII. TRIPERTITAE HISTORIĘ CAPITULO XII.

Igitur Valentinianus, cum ita saperet sicut Nicheni patres, similia profitentibus proderet, aliter vero sapientibus non erat inportunus. Qui dum initio regni de urbe Constantinopolitana pro Trahias properaret ad Romam, tunc episcopi recte sapientes legatum miserunt Hicpaucianum episcopum quatenus dignaretur ad emendationem dogmatis interesse. His cum audisset imperator ait: Mihi quidem, cum unus de populo sim, fas non est talia perscrutari. Verum sacerdotes, quibus hęc cura est, apud semetipsos congregentur ubi noluerint. Cum haec itaque respondisset princeps, in Lapsa convenerunt episcopi. Cumque duos menses tractassent, inter cetera, iuxta priores canones, episcopos eiectos atque suis rebus expoliatos sedes proprias recipi et primo suo omnia eis reddi decreverunt. Et si quis post haec eos accusare vellet, eos periculo facere sanctiverunt, iudices esse decernentes episcopos recte sapientes in ecclesiam convenientes, ubi testes et non singulorum qui dicebatur oppressi. Et reliqua.

(Ad4.4)
fehlt
EX EPISTOLA LEONIS PAPAE CALCIDONENSI CONCILIO DIRECTA.

Plurimo fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos, atque in locum superstitum alios substitutos. ||fol. 119r|| His primitus vulneribus adhibeat medicina iustitię, ne quisquam ita careat propriis ut alter utatur alienos. Quem errorem ita omnes delinquant sacerdotes, ut nemini quidem perire honor debeat; sed illis qui pro fide laboraverunt prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium deformari. Et reliqua.

(Ad4.5)
fehlt
EX EPISTOLA STEPHANI PAPAE SCRIPTA GENERALITER OMNIBUS EPISCOPIS.

Quicquid in sacratis deo rebus et episcopis iniuste agitur, pro sacrilegio deputabitur; quia sacra sunt, et violari a quoquam non debent. Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus expoliatus [y], aut a sede propria qualibet occasione plus debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen obici, priusquam integerrime restauretur, et omnia quae ablata a [z] quocumque sunt ingenio legibus redintegrentur, et ipse proprie sedis et pristino statu regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones et cuncta sibi iniuste sublata atque fructus omnes ante ceptam accusationem primates et synodus episcopo, de quo agitur, funditus restituatur. Quia hoc non solum ecclesiastice, sed etiam seculi leges fieri docent.

(Ad4.6)
fehlt
AUGUSTINUS AD BONIFATIUM DE LAPSORUM RESTITUTIONE. ||fol. 119v||

Ut enim constitueretur in ecclesiam, ne quisquam post alicuius crimi[nis] poenitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatum maneat, non desperatione indulgentia sed rigore factum est disciplinę. Alioquin contra claves datas ecclesię disputabitur [a], de quibus dictum est: Quę solveritis in terra, soluta erunt et in caelo. Sed ne forsitan etiam de ceteris criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe tegeret poenitentiam, severissime placuit ut post actam de crimine damnabili poenitentiam nemo sit clericus; ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitatis. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis egit poenitentiam, et tamen in honore superstitit. Et beatum Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique deum negasse poenituit et tamen apostolus mansit. Sed non ideo supervacua putanda est posteriorum diligentia; qui ubi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quod salus tutium muniretur, experti, credo, aliquorum fictas poenitentias per affectas honorum potentias. Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum.

(Ad4.7)
fehlt
EX EPISTOLA LEONIS PAPAE AQUILIGENSI EPISCOPO DIRECTA. ||fol. 120r||

[I]llam partem ecclesiasticę disciplinę, quae olim a sanctis patribus et a nobis saepe decretum est, ut nec in presbiteratus gradu nec in diaconatus nec in subsequenti ordine clericorum ad ecclesiam transire cuiquam sit liberum, ut integrum revoces ammonemus, ut unusquisque, non ambitione inlectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est perseveret; ita ut si quis, sua quaerens, non quę Iesu Christi, ad plebem et ecclesiam suam redire neglexerit, ab honoris privilegio et a communionis vinculo habeatur extraneus.

(Ad4.8)
fehlt
UT NULLUS DEROGETUR AUT TEMERE ACCUSETUR EPISCOPUS, NEC A PRIMATIBUS FACILE EORUM SUSCIPIATUR ACCUSATIO: QUIA INIURIA EPISCOPORUM AD CHRISTUM PERTINET, CUIUS VICE LEGATIONE FUNGUNTUR. EX DECRETIS ANASTASII PAPAE CAPITULO VI.

Placuit, ut nullus temere accuset episcopum, neque a primatibus passim aut indifferenter super quibuslibet impeditionibus audiantur, dicente domino: Non suscipias vocem mendacii. Et ipsa veritas ait: Quod tibi non vis, alteri ne facias. Et reliqua. Et alibi scriptum: Quid prodest illi suo [b] errore non pollui ||fol. 120v|| qui consensum prestant erranti? Proculdubi contra mandata dimittit qui habet peccatum proprium et qui sequitur alienum. Et reliqua. Sed si quis in episcopum causam habuerit, primitus eum caritati tuae conveniat, et ei aut suam inculcet iniuriam, aut eius correptionem, dicente domino: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si autem te non audierit, adhibe denuo aut tres tecum. Et reliqua. Prius ergo quam haec fiant nemo praesumat episcopum manifeste accusare; quia nemo contra evangelium vel contra apostolum aut decreta patrum facit aliquid absque periculo. Paulus quoque apostolus praecipit dicens: Seniore ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Et alibi scriptum est: Si quis fidelis est, videat ne falsa aut notina loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Et alibi. Sapiens non est qui nocet. Et dominus in lege: Non facias calumniam proximo tuo. Et idem: Non eris criminator aut susurro in populis. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Leges meas custodite. Ego dominus. Si haec de omnibus hominibus dicta sunt, quanto magis super episcopis sunt custodienda; de quibus salvator ait: Qui vos contristavit, me constristavit. Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et cetera. Item: Qui facit iniuriam eis, recipiat id quod inique gessit. Et Danihele ||fol. 121r|| legitur: Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala. Confundantur in omnipotentia, et robur eorum conteratur, ut sciant quia tu es dominus deus solus et gloriosus super orbem terrarum. Et iuxta antiquę institutionis edictum plus erga corrigendos agere debet benivolentia quam severitas, plus cohortatio quam commonitio, plus caritas quam potestas. Et dominus per prophetam monet dicens: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Deverte quoque a malo, et fac bonum. Nemo enim bonum faciens, alteri verbo aut facto nocere vult. Si quis haec non observaverit, hostis est animę suę. Si quidem clerici fuerint, gradu proprio decidantur. Si vero monachi vel laici fuerint, amplius pelli debent vel extorres fiant.

(Ad4.9)
fehlt
UT QUICUMQUE HABENS QUAERELAM IN EPISCOPUM VEL IN AUCTORES ECCLESIAE, NON PRIUS ADEAT IUDICES EORUM QUAM IPSOS QUIBUS ALIQUID OPPONIT FAMILIARITER CONVENIAT, UT AB EIS CARITATIVE AUT EMENDATIONEM AUT RATIONABILEM RECIPIAT EXCUSATIONEM.

Placuit ut si quaecumque persona contra episcopum vel auctores ecclesię se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat caritatis studio; ut familiari colloquio commonitus ea sanare ||fol. 121v|| debeat quae in quaerimoniam deducuntur. Quam rem si deflere voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis. Et reliqua.

(Ad4.10)
fehlt
UT NON ACCUSETUR EPISCOPUS APUD IUDICEM SAECULAREM.

Ut nullus episcopum apud iudices saeculares accusare praesumat, sed apud summos primates.

(Ad4.11)
fehlt
UT SI QUIS SE GRAVARI PUTAVERIT, VOCEM APPELLATIONIS EXHIBEAT.

Placuit ut accusator, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare: quia non oportet negari audientiam roganti.

(Ad4.12)
fehlt
DE RETRACTANDA COMPROVINCIALI SYNODO APOSTOLICI LEGAT[OS].

Ut provinciales synodus retractetur per vicarios urbis Romę episcopi, si ipse decreverit.

(Ad4.13)
fehlt
UT NULLUS CRIMINOSUS ACCUSET EPISCOPUM.

De his, qui accusatione maioris natu veniunt. Placuit ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.

(Ad4.14)
fehlt
UT CRIMINALIA NEGOT[IA] NON PER PROCURATORES SED PER SE IPSOS AGANTUR.

Si quando in causa capitali vel in causa status interpellatum fueri[t], non per procuratores sed per ipsos est agendum.

(Ad4.15)
fehlt
DE MAIORE IUDICUM APPELLATIONE.

Placuit, ut a quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, audientia non negentur.

||fol. 122r||
(Ad4.16)
fehlt
UT NULLUS METROPOLITANUS SINE CETERORUM OMNIUM CONPROVINTIALIUM EPISCOPORUM PRAESENTIA AUT CONSILIO, NISI QUANTUM AD SUAM PROPRIAM PERTINET PARROECHIAM, QUICQUAM AGERE PRAESUMAT. SIMILITER ET RELIQUI EPISCOPI AGANT CIRCA EUM. EX SYNODO ROMANA QUINTA.

Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parroechiam, sine consilio et voluntate omnium conprovincialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit, et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de comprovincialium coepiscoporum [c] causis suarumque ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi aministratione, sicut dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester. Et reliqua. Similiter et ipsi comprovintiales episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parroechias, agant iuxta sanctorum constituta patrum; ut uno animo, uno ore, concorditer sancta glorificetur trinitas in saecula.

(Ad4.17)
fehlt
QUALITER EPISCOPUS AD SYNODUM ||fol. 122v|| CONVOCETUR, ET QUALITER IN EA DE ILLO AGATUR.

Sancta synodus Romana dixit. Haec sunt quae deinceps propter malorum hominum insidias, qui in ecclesiam et in ecclesiasticos indifferenter seviunt viros, conservari firmissime volumus in secula. Si quis episcopus ab illis accusatoribus qui recipiendi sunt fuerit accusa[tus], postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad [d] summos primates causa eius canonice deferatur; qui in congruo loco infra ipsam provintiam, tempore in canonibus praefixo Nicenis, concilium canonice convocare debebunt, ita ut ab omnibus eiusdem provintię episcopis in ea audiatur: in quam et ipse canonice convocatus, si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detinueri[t], adesse debebit; quia ultra provintiae terminos accusandi ante licentia non est quam audientia rogetur. Nam si suis fuerit rebus expoliatus, quod absit, aut, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus, a sede propria eiectus [e], aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice, antequam in pristinum restituatur honorem, et sua omnia, quę ab insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerit, redintegrentur, nec convocari nec iudicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen iudicandi [f], advenire sponte elegerit. ||fol. 123r|| Nec omnino a quoquam respondere rogetur antequam integerrime omnia quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio redintegretur, et praesul prius statui pristino reddatur. Et ipse, dispositis ordinatisque libere ac secure suis, tunc canonice convocatus [g] ad tempus, synodo in legitima et canonica, veniat ad causam. Et si ita iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat. Nam hoc summopere providendum est, non antequam haec omnia fiant coactus respondeat; quia contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam causae eius exitus appareat, nulli christiano videri iure potest. Quod si aegrotans fuerit episcopus aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat [h]. Nec a communione suspendatur cui crimen intendi[tur] [i] nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum [k] die statuta litteris evocatus [l] minime occurrerit; hoc est, nisi alia praeoccupaverit necessitas, infra spatium duorum vel trium mensium, et eo amplius, prout causa dictaverit. Quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint, quia unus absque altero audiri non debet, quaerendum est in iudicio cuius sint conversationis [m] et fidei atque suspitionis accusatores, aut qua intentione hoc faciant: quia ad hoc ||fol. 123v|| admitti non debent, nisi bonae conversationis et recte fidei viri, et qui omni suspitione careant, et bonę vitę clareant, neque infames existant. Quod si accusatorum personę in iudicio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas, non tamen criminales vel ecclesiasticas, obicerint. Infamis enim persona nec procurator potest esse nec cognitor. Absente vero adversario non audiatur accusator; nec sententia absente parte alia a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem. Neque absens per alium accusare aut accusari potest, nec afinis testis admitti. Neminem ergo exhiberi de provintia ad provintiam vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem iudicis ad quem fuerit appellatum, id est, ut auctor semper rei forum sequatur. Si quis autem iudicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat, quam nulli oportet negari. Et reliqua.

(Ad4.18)
fehlt
UT ACCUSATIO CLERICORUM INTRA PROVINTIAM FIAT, NISI FORTE ACCUSATUS MAIOREM APPELLAVERIT AUCTORITATEM.

Si quis clericus super quibuslibet criminibus pulsatus fuerit, in provintia qua consistit ille qui pulsatur suas exerat actiones; nec aestimet eum accusator suus alibi aut longius pertrahendum ad iudicium. Illi [n] vero qui pulsatus fuerit, si iudicem ||fol. 124r|| suspectum habuerit, liceat appellare. [o]

(Ad4.20)
fehlt
UT NULLUS METROPOLITANORUM ALIQUORUM PONTIFICUM SUORUMQUE CLERICORUM AUT ECCLESIARUM CAUSAS AUDIAT ABSQUE OMNIUM CONPROVINCIALIUM EPISCOPORUM PRAESENTIA. EX SYNODO ROMANA TERTIA. CAPITULO VI.

Nullus metropolitanus episcopus absque ceterorum omnium conprovintialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas episcoporum; quia irritae erunt. Immo et suorum sacerdotum causas audiat absque praesentia clericorum suorum: quia irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum suorum confirmetur.

(Ad4.21)
fehlt
DE RIMANDA ACCUSATORIS [p] PERSONA. EX DECRETIS SYXTI PAPAE CAPITULO VII.

Placuit, ut semper primo in accusatione clericorum persona, fides, conversatio, et vita blasphemantium perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis debet praecedere [q]; quia dubius in fide, infidelis est. Nec eis omnino esse credendum qui veritatis fidem ignorant, nec recte conversationis vitam ducunt; quoniam tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pie viventes. Ideo suspitio eorum discutienda est primo, et corrigenda.

(Ad4.22)
fehlt
DE PERSONIS ET ACCUSATIONUM QUAERELIS NON RECIPIENDIS. EX VIta SYNODO ROMANA CAPITULO XI. CUM QUA ET NICENA SYNODUS ||fol. 124v|| CUM QUA ET NICENA SYNODUS ET DECRETA IULII ET SYMMACHI PAPAE ET ALIA SYNODICA CONCORDANT.

Accusatores et accusationes quas leges saeculi non adsciscunt, et nos submovemus.

(Ad4.23)
fehlt
UT NULLUS EPISCOPUS ALTERIUS PARROCHIANUM RETINERE, ORDINARE, AUT IUDICARE PRAESUMAT. EX DECIMA SYNODO ROMANA CAPITULO VII, CUM QUA ET CONCORDAT ANTIOCENUM CONCILIUM IN CAPITULO XXII.

Nullus episcopus alterius parrochianum praesumat retinere aut ordinare absque eius voluntate vel diiudicare: quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio. Quoniam censemus nullum alteriu[s] iudicis, nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare ullatenus poterit.

(Ad4.24)
fehlt
DE PRIMA SEDIS APOSTOLICĘ, CUI EPISCOPORUM FINITIVA IUDICIA ET CONGREGANDARUM SYNODARUM PRIVILEG[IA] SUNT RESERVATA. ET DE CANONICA EPISCOPI VOCATIONE. EX SYNODIS ROMANIS CAPITULO XLVIIII. ET EX DECRETIS IULII PAPĘ.

Nullus episcopus, nisi canonice vocatus, et in legitima synodo suo tempore apostolica auctoritate convocata, cui iussione domini ||fol. 125r|| et meritis beati Petri apostoli singularis congregandorum conciliorum auctoritas et sanctorum canonum ac venerandorum patrum decretis multipliciter privata tradita est potestas, super quibuslibet criminibus pulsatus, id est, iudicetur, audiatur, vel imperetur [r]. Sin aliter praesumptum a quibuslibet fuerit, in vanum deducatur quod egerint; nec inter ecclesiastica ullo modo deputabitur nec ullas habebit vires quicquid ei obviaverint [s]: quoniam eadem sedes, testante veritatis voce, primum primatum obtinuit. Nec prima diceretur si aliam super se haberet; quę etiam caput est omnium ecclesiarum, a qua omnes sumpsere [t] originem. Primatum enim non synodalibus aut aliquibus commentis meruit institutis, sed domino largiente, qui ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Et reliqua talia et his similia. Quibus si aliquis superbo spiritu obviaverit praeceptionibus, non exeat inpunitus, sed gradus sui periculo subiacebit.

(Ad4.25)
fehlt
UT SI QUIS METROPOLITANUM SUSPECTUM HABUERIT, APUD PRIMATEM AUDIATUR. EX CONCILIO CALCIDONENSE CAPITULO XVII.

Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioceseos aut apud constantinopolitanę civitatis sedem agat iudicium. Et reliqua.

||fol. 125v||
(Ad4.26)
fehlt
DE ACCUSATIONIS ORDINE ET UT NON FACILE QUISQUAM ACCUSETUR. EX VIta SYNODO ROMANA CAPITULO VIIII. CUM QUA ET SANCTIONES IMPERATORUM ET SYNODALIUM EPISCOPORUM CONCORDA[NT].

Accusationes ordinem dudum canonicis institutum decretis servare iubemus; ut si forte aliquis clericorum in civili aut criminali causa pulsatur, vel in discrimine capitis arcersitur, non statim reus aestimetur qui accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis aestimatione patiatur. Nec sibi fore noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.

(Ad4.27)
fehlt
UT ACCUSATO EPISCOPO LICEAT APPELLARE APOSTOLICAM SEDEM, SI VOLUERIT. EX DICTIS SYNODALIBUS SUB THEODOSIO DECRETIS IMPERATORE, EIUSQUE AUCTORITATE ROBORATIS: QUAE SI QUIS QUAESIERIT, IN SUIS INVENIET EPISTOLARUM LIBRIS.

Placuit ut si episcopus accusatus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum quod ipse censuerat.

(Ad4.28)
fehlt
DE ACCUSATO VEL IUDICATO EPISCOPO, SI BONAM PUTAVERIT HABERE CAUSAM, ET VOLUERIT A ROMANO AUDIRI PONTIFICE, ||fol. 126r|| A NULLO PROHIBEATUR, SED LIBERE HOC EI ET ABSQUE ULLO IMPEDIMENTO CONCEDATUR. EX QUIBUS SUPRA, CUM QUIBUS ET SARDICENSE CONCILIUM ET ALIA DECRETA CANONUM ET SANCTORUM PATRUM CONCORDANT.

Ut accusato vel iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iudicium et, si necesse fuerit, aut ipse voluerit, absque ulla detentione aut impeditione Romanum adire pontificem. Et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, sua non privetur sede aut dignitate [u]; quoniam dudum a sanctis patribus statutum est, ut accusati nullus usurpet sedem episcopi. Et alibi: Adimi episcopo episcopatum, antequam causę eius exitus appareat, nullo christiano videri iure potest. Et reliqua.

(Ad4.29)
fehlt
UT DUM ACCUSATUS VEL IUDICATUS EPISCOPUS ROMANUM APPELLAVERIT PONTIFICEM, NULLA EI LESIO FIAT, NEQUE ALIQUIS EIUS ARRIPIAT SEDEM, AUT IN EIUS LOCO ORDINETUR EPISCOPUS, ANTEQUAM EIUS CAUSA ROMANI PAPĘ SIT TERMINATA IUDICIO. EX QUIBUS SUPRA, CUM QUIBUS ET MULTA SANCTORUM PATRUM CANONUM DECRETA CONSENTIUNT.

Placuit ut accusatus vel iudicatus a conprovintialibus in aliqua causa episcopus licenter appellat et adeat apostolicę sedis pontificem; quia aut per se aut per vicarios suos eius retractari ||fol. 126v|| negotium procuret. Et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, nullus alius in eius loco ponatur aut ordinetur episcopus: quoniam quamquam comprovintialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo prae ab alio quam ipso domino dictum est: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelis; et quęcumque solveris super terram, erunt soluta et in caelis.

(Ad4.30)
fehlt
DE EPISCOPORUM APPELLATIONE [AD] ROMANAM ECCLESIAM, QUOTIENS NECESSITAS EXPOSCERIT, CUI EPISCOPORUM ET SUMMARUM CAUSARUM NEGOTIA SINGULARI PRIVILEGIO A PATRIBUS RESERVATA SUNT. EX QUIBUS SUPRA, CUM QUIBUS MAXIME CUNCTA CANONUM ET SANCTORUM PATRUM DECRETA CONCINUNT.

Ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quotiens necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur, et liberentur, cuius dispositioni omnes maiores ecclesiasticas causas et episcoporum iudicia antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit. Quoniam culpantur episcopi qui aliter erga fratres egerint quam eiusdem sedis papę fieri placuerit; canonibus quoque iubentibus ||fol. 127r|| in talibus absque romano nil decerni pontifice, nec ad synodum episcopum convocari debere, et quicquid ex his eo inconsulto praesumptum fuerit, viribus carere.

(Ad4.31)
fehlt
DE CAUSA LUPICINI EPISCOPI. EX EPISTOLA LEONIS PAPAE AFRICANIS EPISCOPIS DIRECTA.

Causa Lupicini episcopi, quia sic nobis placuit, illic iubemus audiri; cui multum et sepius postulanti communionem hac ratione reddimus, quoniam cum ad nostrum iudicium provocas, inmerito enim pendente negotio a communione videamus fuisse suspensum. Adiectum etiam illud est, quod huic temere superordinatus esse cognoscitur; qui non debuit ordinari antequam Lupicinus in praesenti positus aut confutatus aut certe confessus iustae possit subiacere sententię; ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ecclesiastica exigit, his qui consecrabatur acciperet. Si quę vero alię emerserit causę, quae ad statum ecclesiarum ad concordiam pertineant sacerdotum, illic ob timorem domini volumus ut modo ventilentur, et de componendis atque compositis omnibus ad nos relatio plena imitatur; ut ea quae iuxta ecclesiasticum morem iuste et rationabiliter fuerint definita, nostra quoque sententia roborentur. Ex his enim possumus cognoscere qualiter de ceteris agatur, qualiter nos nil contra statuta maiorum egisse poeniteat.

(Ad4.32)
fehlt
EX SYNODALIBUS STATUTIS ET IMPERATORUM EDICTIS. EX LIBRO XVI. THEODOSII IMPERATORIS. DE HIS, QUI SUPER RELIGIONE CON[tendunt] [v]. ||fol. 127v||[erste Zeile frei, jedenfalls nicht lesbar, Rückseite drückt durch]

Imperatores [w] Valentinianus, Theodosius, et Archadius aaa una cum decreto episcoporum Tratiano praefecto praetorii. Nulli egresso ad publicum disceptandi de religione vel tractandi vel consilii aliquid deferendi patescat occasio. Et si quis post hac causa gradu atque dampnabi contra huiusmodi legem veniendum esse crediderit vel insistere mort[.] pestifere perseverationis audebit, competenti poena et digno supplicio coerceatur. Data XVII. Kal. Iulii Theodosio augusto bis et Quinegio Cons.

(Ad4.33)
fehlt
DECRETA DE EPISTOLA LEONIS PAPAE AD THEODORITUM CYRI EPISCOPUM.

Illud quod nobis propter improbitatem quorundam monachorum verbo mandasti, specialiter praedictorum patrum statuta firmantes, statuimus ut praeter domini sacerdotes, ab episcopo eiusdem videlicet loci electos, nullus audeat praedicare, sive sit monachus, sive laicus, qui cuiuslibet scientia nomine glorietur.

(Ad4.34)
fehlt
DE DELATORIBUS. EX CONCILIO HELIBERRITANO.

Delator si quis extiterit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in finem accipere communionem. Si levior quoque causa fuerit, inter quinquennium accipere poterit communionem. Si caticuminus fuerit, per quinquennii tempora admittatur ad baptismum.

||fol. 128r||
(Ad4.35)
fehlt
CLERICI ACCUSATORES FRATRUM AD COMMUNIONEM RECIPIANTUR, NON AD CLERUM. EX CONCILIO CARTAGINIS.

Ut episcopi accusatores fratrum excommunicent. Et si emendaverint [x] vitium, recipiant eos ad communionem, non ad clerum.

(Ad4.36)
fehlt
DE PRAESIDIBUS VEL CETERIS REM PUBLICAM AGERE VOLENTIBUS, NE SINE LITTERIS EPISCOPI SUI COMMUNICENT. ET CUM CONTRA DISCIPLINAM EGERINT, EXCOMMUNICENTUR. EX CONCILIO ARELATENSE.

De praesidibus, qui fideles ad praesidatum praesiliunt, ita placuit, ut dum promoti fuerint, litteras accipiant ecclesiasticas, id est, communicatorias; ita tamen ut in quibuscumque locis gesserint ab episcopo eiusdem loci cura illis agatur; ut cum coeperint contra disciplinam publicam agere, cum demum a communione excludantur. Similiter et de his qui rem publicam agere volunt.

(Ad4.37)
fehlt
UT CLERICI VEL LAICI IN ALIENA ECCLESIA NON COMMUNICENT SINE LITTERIS EPISCOPI SUI. EX CONCILIO CARTG.

Casianus Velenensis episcopus dixit: Statuat gravitas vestra, ut unusquisque clericus vel laicus non communicet in alia plebe sine litteris episcopi sui.

(Ad4.38)
fehlt
ITEM EX CAPITULIS DOMNI KAROLI IMPERATORIS.

Si quis saecularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum egerit, et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem et poenitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ecclesia extorris ||fol. 128v|| et a catholicorum consortio sequestratus quousque quod inlicite commisit emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat, atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam, ecclesiaeque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione, ab eodem [y] emendatus episcopo canonice reddatur.

(Ad4.39)
fehlt
DE HONORE ET PACE SANCTAE ECCLESIAE.

Ut honor et pax atque iustitia sanctae dei ecclesiae et servorum eius inlesus ab omnibus conservetur.

(Ad4.40)
fehlt
DE DEI SACERDOTIBUS ET MINISTRIS ALTARIS.

Ut dei sacerdotibus et ministris altaris contra canonicam auctoritatem nulla lesio a quoquam fiat.

(Ad4.41)
fehlt
DE CONCORDIA EPISCOPORUM ET COMITUM.

Ut episcopi et comites concordes sint. Et comites eorumque ministri episcopis atque eorum ministris in omnibus adiutores existant.

(Ad4.42)
fehlt
DE INCENDIO ET RAPINA.

Ut incendium vel rapina in nostro regno nullus faciat. Et fures vel raptores fortiter constringantur, ut nulli sua auferre audeant, nisi gratis tribuantur, aut iusto censu exigantur.

(Ad4.43)
fehlt
DE PACE CUSTODIENDA.

Ut pax in nostro regno secundum morem parentum nostrorum omnibus conservetur.

(Ad4.44)
fehlt
DE PUELLA VIRGINE VEL VIDUA. ||fol. 129r||

Ut puellam virginem vel viduam nullus rapiat, nec facie volentibus consentiat.

(Ad4.45)
fehlt
DE BANNO PERSOLVENDO.

Ut ex his singulis bannus noster persolvatur si a quoquam frustrata haec fecerint; et fideiussores usque ad nostram praesentiam fidissimos comitibus vel missis nostris horum corruptores singuli tribuant, ut iuxta romanam legem haec corrigantur.

(Ad4.46)
fehlt
DE NEGOTIO SECULARI.

Ministri autem altaris domini vel monachi nobis placuit, ut a negotiis saecularibus omnino abstineant. Multa sunt ergo negotia saecularia. De his tamen pauca perstrinximus, quae pertinet omnis libido, non solum inmunditiam carnis, sed etiam in omni carnali concupiscentia. Quicquid plus iusto appetit homo, turpe lucrum dicitur. Munera iniusta accipere vel etiam dare, pro aliquo seculari conquestum pretio aliquem conducere, contentiones et lites vel rixas amare, in placitis saecularibus disputare, excepta defensione orfanorum aut viduarum, conductores aut procuratores esse saecularium rerum, turpis verbi vel facti ioculatorem esse, vel iocum saeculari diligere, aleas amare, ornamentum inconveniens proposito suo quęrere, in deliciis vivere velle, gulam et aebrietatem sequi, pondera iniusta vel mensuras habere, negotium iniustum exercere, non tamen iustum negotium est contra||fol. 129v||dicendum, propter necessitates diversas; quia legimus sanctos apostolos negotiasse. Et in regula sancti Benedicti praecipitur praevidere per quorum manus negotium monasterii transeat. Canes et ave[s] sequi ad venandum, in omnibus quibuslibet sit causis superfluum [esse]. Ecce talia et his similia ministris altaris domini necnon et monachis omnino contradicimus; de quibus dicit apostolus: Nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus.

(Ad4.47)
fehlt
DE IMITATIONE APOSTOLICA.

Apostolus ait: Imitatores mei estote, et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram. Non observantes eos, qui sunt inimici crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in caelis est. Sicut Hieronimus in epistola ad Galathas ait: Aemulantur autem bene quicumque videant vel audiant esse in aliquibus gratias, dona, virtutesque, ipsi tales esse desiderant, et fidem, vitam, atque industriam eorum, per quae illa meruerunt, nituntur imitari, ut possint ea quoque, quae bone aemulatione digna consequi, magis quaerentes spiritalia quam carnalia, et ut perseveranti gradu ad finem boni operis pervenire possint. Augustinus in libro primo de agone Christianorum, hanc sententiam interpretans, ait: Imitatores mei estote, ||fol. 130r|| sicut et ego Christi. Quare intellegendum est etiam ipsum apostolum in semetipso triumphasse de potestatibus huius mundi, sicut de domino dixerat, cuius se imitatorem esse profitetur. Imitemur ergo et nos illum, sicut hortatur, et castigemus corpus nostrum, et in servitutem redigamus, si mundum volumus vincere. Aliquando quidem suo exemplo Christianus fieri imitatores iubet dicendo: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Aliquando quidem de se resipiscens ad deum, ad ipsius nos imitationem hortatus dicens: Estote imitatores dei, sicut filii carissimi. Iam vero demonstrans quia nihil hanc imitationem pariat quam si ita vivat aliquis, ut bonum eius in commune proficiat, atque universa utiliora provideat, adiunxit: Ambulate in caritate. Ideo cum dixisset, Imitatores mei estote, continuo de caritate disseruit, quia haec praecipue virtus homines deo proximos facit.

(Ad4.48)
fehlt
DE CANONICIS CLERICIS, UT CANONICE VIVANT.

In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus ut canonici clerici canonice vivant, observantes divinę scripturę doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere praesumant.

(Ad4.49)
fehlt
DE HIS, QUI SERVOS SUOS EXTRA IUDICEM NECANT.

Si quis servum proprium sine conscientia iudicis occiderit, excommunicatione vel poenitentia biennii reatum sanguinis emundabit.

||fol. 130v||
(Ad4.50)
fehlt
DE HIS, QUI AD PACEM NON REVERTUNTUR.

Placuit ut, sicut plerumque fit, quicumque odio aut longinquo inter se lite discesserint, et ad pacem revocare diuturna, intentione nequiverint, a civitatis primitus [z] sacerdotibus arguantur. Qui si inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint, de ecclesiae coetu iustissima excommunicatione pellantur.

(Ad4.51)
fehlt
DE HIS, QUI INTRANT IN ECCLESIAM, ET PROPTER NIMIAM LUXURIAM SUAM A SACRAMENTO SE ABSTINENT.

Si quis intrat in ecclesiam dei, et sacras scripturas non audit et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti, et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinę, istum talem proiciendum de ecclesia catholica esse decernimus, donec poenitentiam agat et ostendat fructum poenitentiae suę, ut possit, communione percepta, indulgentiam promereri.

(Ad4.52)
fehlt
DE CLERICIS VEL LAICIS.

De clericis vel laicis a communione submotis ab aliis non recipiendis episcopis.

(Ad4.53)
fehlt
DE CLERICIS ADVERSUS INVICEM NEGOTIA PROPRIA HABENTIBUS.

Non oportet clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia iudicia convolare.

(Ad4.54)
fehlt
DE EO, QUI EXCOMMUNICATUS ANTE AUDIENTIAM COMMUNICARE PRAESUMPSERIT. ||fol. 131r||

Si quis excommunicatur ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationem protulit.

(Ad4.55)
fehlt
DE POTENTE, QUI ALIQUEM EXPOLIAVERIT.

Si quis potentium aliquem expoliaverit, et ammonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.

(Ad4.56)
fehlt
QUOD ECCLESIARUM OMNIUM DOTES AD EPISCOPI ORDINATIONEM DEBEANT PERTINERE.

Multi contra canonum constituta si ecclesias, quas aedificaverint, postulant consecrari, ut dotem, quam eius ecclesiae contulerint censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. Quod factum et in praeterito displicet, et in futuro prohibetur. Sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

(Ad4.57)
fehlt
DE HIS, QUAE A FIDELIBUS IN PARROCHITANIS ECCLESIIS OFFERUNTUR.

De his, quae parrochiis in terris, vineis, mancipiis, atque peculiis quaecumque fideles obtulerint, antiquorum canonum instituta serventur, et omnia in episcopi potestate consistant. De his tamen, quae in altario accesserint, tertia fideliter episcopis deferatur.

(Ad4.58)
fehlt
DE QUATTUOR PORTIONIBUS ECCLESIASTICIS.

Quod in unaquaeque ecclesia, cui episcopus pręest, quattuor tam de reditibus quam de oblatione fidelium fieri debeant portiones; ut una sit episcopi, alia clericorum, tertia pauperum, et quarta fabricis ecclesiasticis adplicetur.

(Ad4.59)
fehlt
EX EPISTOLA PAPAE GELASII. DE EO, QUI ANATHEMATIS POENAM PARVI DUXERIT. ||fol. 131v||

Ut si quis anathematis poenam parvi duxerit, etiam documento quo se putat praedium possidere frustretur. Liceatque cuilibet ecclesiasticę personę vocem contradictionis adferre, et cum fructibus praeteriti temporis eadem praedia alienata reposcere.

(Ad4.60)
fehlt
DE HIS, QUI CONTEMPTORES CANONUM EXTITERINT LAICIS.

Ut laici contemptores canonum excommunicentur, clerici honore priventur.

(Ad4.61)
fehlt
UT POPULUS ANTE COMPLETAM MISSAM ET BENEDICTIONEM ACCEPTAM EGREDI NON PRAESUMAT.

Cum ad caelebrandas missas in dei nomine convenitur, populus non ante discedat, quam misse sollemnitas compleatur. Et ubi episcopus fuerit, benedictionem accipiant sacerdotis. Sacerdotem autem verbum in ecclesia facientem, qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.

(Ad4.62)
fehlt
DE HIS, QUI ECCLESIASTICA IEIUNIA ABSQUE NECESSITATE DISSOLVUNT.

Si quis eorum, qui continentiae student, absque necessitate corporea tradita in commune ieiunia et ab ecclesia custodita superbiend[o] dissolvit, stimulo suae cogitationis inpulsus, anathema sit.

(Ad4.63)
fehlt
UT SACRAMENTUM CATICUMINIS NON PRAEBEATUR.

Item placuit, ut etiam per sollemnissimos pascales dies sacramentum ||fol. 132r|| corporis et sanguinis domini caticuminis non detur, nisi solitum salis: quia si fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos oportet mutare. Quae forma etiam a publice penitentibus omnino sequenda est.

(Ad4.64)
fehlt
DE HIS, QUI REBAPTIZATI VEL RECONFIRMATI SUNT, QUID SIT AGENDUM.

De his, qui rebaptizati sine aliqua necessitate vel tormento lapsi sunt, placuit, ut circa eos illa Niceni synodi statuta serventur, quę de praevaricatoribus constituta esse noscuntur; id est, ut septem annis inter caticuminos orent, et duobus inter catholicos; et postea, moderatione et clementia episcopi, fidelibus in oblatione et eucharistia communicent. Quam formam sequantur et reconfirmati.

(Ad4.65)
fehlt
DE CLERICIS, QUI AD SAECULARIUM DEFENSIONEM CONFUGIUNT PROPTER DISTRICTIONEM EPISCOPI.

Placuit, ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad saecularem fortasse confugerit, et is, ad quem recurrit solacium defensionis inpenderit, cum eodem de ecclesiae communione pellatur.

(Ad4.66)
fehlt
DE TURPILOQUIIS.

Clericos scurriles et verbis turpibus ioculares ab officio detrahendos.

(Ad4.67)
fehlt
DE CLERICIS, QUI IN CONVIVIO CANTARE PRAESUMPSERINT.

Clerici inter epulas cantantes supradictę sententię severitate coherceantur.

||fol. 132v||
(Ad4.68)
fehlt
NE CLERICUS PER CREATURAS IURET.

Clericum per creaturam iurantem acerrime obiurgandum. Si perstiterit in vitio, excommunicandum.

(Ad4.69)
fehlt
NE ANTE HORAM DIEI TERTIAM QUIS AD CONVIVIUM PERGAT, NEC ANTE BENEDICTIONEM MANDUCET.

Non oportere clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos nisi hymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori deo referre.

(Ad4.70)
fehlt
UT PRESBITER, SI INCONSULTO EPISCOPO AGENDAM CELEBRAVERIT, HONORE PRIVETUR. EX CONCILIO CARTAGINIS.

Numidus episcopus Maxilitanus dixit. In quibusdam locis sunt presbiteri qui aut ignorantes simpliciter, aut dissimulantes audaciter, praesente et inconsultu episcopo, cum prolunbus in domiciliis agunt agenda, quod disciplinae incongruum esse cognoscit sanctitas vestra. Genilius episcopus dixit. Fratres et coepiscopi nostri digne suggestioni tuae respondere propter ignorantiam non morantur. Ab universis episcopis dictum est. Quisquis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit cęlebrare, ipse honori suo contrarius existit.

(Ad4.71)
fehlt
NE PRESBITER BENEDICTIONEM VEL POENITENTIAM IN ECCLESIA DARE PRAESUMAT.

Benedictionem super plebem in ecclesia fundere aut penitentem in ecclesia benedicere presbitero penitus non licebit.

||fol. 133r||
(Ad4.72)
fehlt
NON DEBERE IN IUDICIO MULTITUDINIS ORDINATIONES FIERI.

Quod non sit permittendum turbis electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdotium provehendi.

(Ad4.73)
fehlt
SI QUI CLERICI AB EPISCOPIS SUIS PROMOTI CONTEMPSERINT, NEC ILLIC MANEANT, UNDE RECEDERE NOLUERUNT.

Placuit ut quicumque clerici vel diaconi pro necessitatibus ecclesiarum non obtemperaverint episcopis suis volentibus eos ad honorem ampliorem in sua ecclesia promovere, nec illic ministrent in gradu suo, unde recedere voluerunt.

(Ad4.74)
fehlt
EX DECRETIS PAPAE GREGORII IUNIORIS. DE INCESTIS.

Si quis consubrinam duxerit in coniugium, anathema sit. ET PAULO POST INFERT ET DICIT:
Si quis de propria cognatione vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. ET DOMINUS IN LEGE DIVINA AIT:
Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. ET PAULO POST:
Non accedat ad uxorem eius, qui sibi affinitate coniungitur.
ITEM UNDE SUPRA.
Nullus certi gradus consanguineam in coniugium accipiat aut sibi scelaeratis nuptiis desideret copulari.
ITEM EX DICTIS EPISCOPORUM ET IMPERATORUM TEDDOSII ET ALIORUM:
In septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ||fol. 133v|| ultra quos affinitas invenitur nec successio potest amplius prorogari.

(Ad4.75)
fehlt
ITEM DE INCESTIS. EX EPISTOLIS GREGORII PAPAE SANCTO BONEFATIO MOGONTIAE ARCHIEPISCOPO MISSIS.

Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad huius copulę non accedere societatem.

(Ad4.75+1)
fehlt
DE INCESTIS. ET IN SANCTIS CANONIBUS SPIRITU DEI CONDITIS HABETUR INSERTUM:

Incestis coniunctionibus nihil prorsus venie reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero [a] nec ullo coniugii nomine praevalendos sanctimus. Sed quibus inlicita coniunctio interdicitur, nisi hi sint, quos sanctorum patrum decreta coniugio copulari prohibent, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem.

(Ad4.76)
fehlt
DE SACRAMENTO CATICUMINIS NON DANDO IN DIEBUS SOLLEMNIBUS PASCHAE.

Ut per sollempnissimos [b] paschales dies sacramentum caticuminis non detur, nec eis, qui a liminibus ecclesiae sunt exclusi, neque eis, ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt poenitentiam, nisi benedictionem salis. [c]

(Ad4.78)
fehlt
DE FAMILIARITATE EXTRANEARUM MULIERUM.

Ut nullus familiaritatem extranearum mulierum praesumat habere. Et qui inventus fuerit, severius corrigatur.

(Ad4.79)
fehlt
NE MULIERES MONASTERIUM MONACHORUM INGREDIANTUR. ||fol. 134r||

[U]t mulieres in monasterium monachorum nullatenus ingrediantur.

(Ad4.80)
fehlt
[UT] OMNIBUS VESPERTINIS ET MATUTINIS HORIS ORATIO DOMINICA DICATUR.

Placuit, ut omnibus diebus post matutinos et vesperas oratio dominica a sacerdote proferatur.

(Ad4.81)
fehlt
DE HIS, QUI SIBI QUACUMQUE NEGLEGENTIA MORTEM INFERUNT, UT EORUM COMMEMORATIO IN OBLATIONE NON FIAT. SIMILITER ET DE HIS, QUI PRO SUIS SCELERIBUS PUNIUNTUR.

Placuit, ut hi qui sibi ipsis aut ferro aut veneno aut praecipicio aut suspendio vel quolibet modo violenter inferunt mortem, nulla illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur. Multi enim sibi hoc per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit, qui pro suis sceleribus puniuntur. De his, qui sibimetipsis quoquomodo mortem inferunt et de his, qui pro suis sceleribus puniuntur.

(Ad4.82)
fehlt
DE VERBO OTIOSO.

Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, si reddent de eo rationem in die iudicii, multo magis damnantur noxia verba loquentes. Otiosum quippe verbum est, quod aut utilitate rectitudinis aut ratione iustę necessitatis caret. Attamen in die iudicii de eo rationem reddantur.

(Ad4.83)
fehlt
DE EO, QUI HOMINEM PEREMERIT. ||fol. 134v||

Qui occiderit hominem, iuxta canonicam peniteat sanctionem, et ab ecclesia prius proiciatur; ubi prostratus in terram, in cinere et cilitio, in introitum et exitum populi semper iaceat, humiliter postulans, ut pro se orare non dedignentur. Et hoc usque ad satisfactionem ecclesiae et sacerdotum agat, pane tantum et aqua fruens, nisi humanius erga eum episcopo agere placuerit cuius ditioni subsis[tit].

(Ad4.84)
fehlt
DE SARTATECTIS ECCLESIARUM, QUAE EX DONIS FIUNT EIUSDEM CONLATIS, UT IN POTESTATE EPISCOPI REVOCENTUR QUAEQUE CONLATA FUERINT.

Quaecumque pro sartatecti ecclesiis fuerint conligata, in potestate pontificis aut presbiteri vel servientium sanctorum locorum, secundum voluntatem conferentis, ad se debeant revocare. Quod si aliquis haec inde abstraxerit, rapuerit, furatusve fuerit vel ea fraudaverit aut vastaverit, seu quocunque commento alienaverit, sciat se esse canonice excommunicatum quoadusque ea, quae abstulit, studeat reformare.

(Ad4.85)
fehlt
NE PRESBITERUM, DIACONUM, AUT CLERICUM ALIQUEM ULLUS IU[DEX] SAECULARIS ABSQUE CONSENSU EPISCOPI SUI DISTRINGAT.

Ut nullus iudex neque presbiterum neque diaconum aut clericum aut iuniorem ecclesiae sine scientia pontificis per se distringat aut condempnare praesumat.

(Ad4.86)
fehlt
DE LIBERTIS, UT A SACERDOTIBUS DEFENSENTUR. [d] ||fol. 135r|| [e]

Liberti quorumcunque ingeniorum a sacerdotibus defensentur, nec ad publicum ullatenus revocentur.

(Ad4.87)
fehlt
NE ALIQUIS CLERICUS PER QUACUMQUE OCCASIONEM EXTRANEAM MULIEREM IN DOMO SUA HABEAT.

Nullus ergo deinceps clericorum, pro occasione necessitatis vestis faciendi, aut causa ordinandi domus, extraneam mulierem in domo sua habere praesumat.

(Ad4.88)
fehlt
EX EPISTOLA BEATI GREGORII PAPAE BONIFACIO ARCHIEPISCOPO MISSA, IN QUA INTER CETERA ITA LEGITUR DECRETUM.

Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater karissime, credo te nosse et a sancto apostolo et a multis sanctis patribus, nisi convertantur, olim esse damnatas; quas et nos apostolica auctoritate damnandas et a communione fidelium atque a liminibus ecclesię arcendas fore censemus quousque oboediant episcopis suis, et ad bonum quod coeperunt, invitus aut voluntarię revertantur. De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a sancta memoria praedecessore nostro papa Innocentio taliter decretum habemus. Hae vero quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatę non fuerint, si nupserint, his agenda aliquanto tempore poenitentia est; quia sponsio earum a domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ||fol. 135v|| [f] ista pollicitatio, quam cum deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit. Et cetara [g]. Nam si virgines nondum velatae taliter poenitentia publica puniuntur, et a coetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto potius viduę, quae perfectioris aetatis et maturioris sapientię atque consilii existunt, virorumque consortio multotiens usae sunt, et velari se permiserunt, habitumque religionis assumpserunt, et demum apostataverunt, atque ad priorem vomitum sunt reversae, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ecclesiae et coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandę et car[ce]ribus tradendę; qualiter, iuxta beatum apostolum Paulum, tradente[s] huiusmodi hominem Satanę, ut spiritus salvus sit in die domini. De ta[libus] enim et dominus per Moysen loquitur dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et per prophetam ait: Laetabitur iustus cum viderit vindictam. Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. De talibus namque eorumque similibus atque eisdem consentient[ibus] - quia non solum qui faciunt, sed etiam qui facientibus consentiunt, rei sunt - dominus per eundem prophetam David, loquitur dicens: Videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Et multa talia eorumque similia. Tales vero personę indubitanter adultere esse manifestantur; quoniam, relicto inmortali sponso, ad anteriorem ut canes ad proprium sunt reversae ||fol. 136r|| vomitum, et apostatae factę, inlicita hac sacrilega se contagione polluentes, viris mortalibus se conglutinaverunt: quae etiam iuxta eundem apostolum Paulum, eo quod viduitatis propositum dimiserunt, et fidem, quam cum deo pepigerunt frangere praesumpserunt, atque primam fidem praevaricaverunt, sunt damnande a nobisquae et vobis atque a reliquis nostri ordinis viris, a singulis videlicet sua in diocesi, a liminibus ecclesiae et a coetu fidelium usque ad satisfactionem, ut praedictum est, sicut eliminandę. A talium autem consortio et societate omnes fideles in omnibus abstinere mandamus. Super quibus etiam placuit, quousque in ipso detestando et inlicito atquę sacrilego carnis contubernio perseverant, ut nullus christianorum, nisi quibus proprius studio corrigendi iusserit episcopus, cum eis in quoquam communicet, aut ad domum in qua sunt accedat; cum quibus etiam, ut iamdictus sanctus praecipit apostolus, nulli fidelium cibum sumere licet. Quod si quis ex his quicquam temptare aut temerare praesumpserit [h], pari cum eis excommunicationis sententia feriatur. Et cetera.

(Ad4.89)
fehlt
DE DECIMIS QUAE ECCLESIIS DANTUR, NE A PRESBITERIS VENDERE PRAESUMANT.

Ut non praesumant presbiteri decimas vendere, quae in pauperum ecclesiarum usibus dantur, sicut hactenus, mirabile dictu, in horreis veterate, ad thesaurorum cumulum in cuius testimonio multi pauperum ||fol. 136v|| de manibus sacerdotum requirendi moriuntur. Sed ubi deo largiente abundaverint, ad sustentationem pauperum parentur tali in tempore.

(Ad4.90)
fehlt
DE PAUPERIBUS A PRESBITERIS COLLIGENDIS.

Ut presbiteri duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes.

(Ad4.91)
fehlt
DE PRAEDIIS, QUAE PRESBITERI POST ORDINATIONEM SUAM EMERINT.

Ut presbiteri post ordinationem suae paupertatis praedia comparantes, testamenta ecclesiis confirment. Sin aliter, ut fraudatores promoveant.

(Ad4.92)
fehlt
UT PRESBITERI AD TRACTANDA EORUM MINISTERIA AD CIVITATEM VENIANT.

Ut presbiteri singillatim sub dispositione episcopi in civitatibus veniant tractanda mysteria.

(Ad4.93)
fehlt
DE HIS, QUI COMMUNICAVERINT, UT TRIBUS HORIS SUS[PEN]DANTUR, PROPTER CIBI COMMIXT[IONEM].

Ut doceantur communicantes duabus vel tribus suspendere horis, propter admixtionem cibi.

(Ad4.94)
fehlt
DE SATISFACTIONE COTIDIANA SACERDOTUM.

Ut sicut sine culpa nemo cotidie ita sine cotidiana satisfactione nullus esse debet, etiam sacerdotum vel christianorum. [i]

(Ad4.120)
fehlt
ANNO [k] FELICITER UNDECIMO REGNI DOMNI NOSTRI KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS IN MENSE MARCIO, QUALITER CONGREGATIS IN UNUM SYNODALI CONCILIO EPISCOPIS, ABBATIBUS, VIRISQUE INLUSTRIBUS, UNA CUM COMITIBUS, SECUNDUM DEI VOLUNTATEM, PRO CAUSIS ||fol. 137r|| [l] [m] OPORTUNIS CENSENTUR DECRETA.

De metropolitanis, ut episcopi suffraganei eis [n] adiutores sint ea quae erga mynisterium illorum emendanda [o] cognoscunt, libenti animo emendent atque corrigant.

(Ad4.121)
fehlt
DE EPISCOPIS ORDINANDIS.

De episcopis, ubi in praesens episcopi ordinati non sunt, sine tarditate ordinentur.

(Ad4.122)
fehlt
DE MONASTERIIS SUB REGULA CONSTITUTIS.

Ut monasteria, quae sub regula fuerunt [p], sub regula vivant. Similiter et monasteria puellarum ordinem sanctum custodiant. Et unaquaque abbatissa in suo monasterio sine intermissione resedeat.

(Ad4.123)
fehlt
DE POTESTATE EPISCOPORUM SUPER PRESBITEROS ET CLERICOS.

Ut episcopi de presbiteris et clericis infra illorum parrochiam potestatem habeant secundum canones. [q]

(Ad4.125)
fehlt
DE ALTERIUS CLERICO EPISCOPI NON RECIPIENDO NEC ORDINANDO.

Ut non liceat alterius clericum recipere nec ordinare ad aliquem gradum. [r]

(Ad4.138)
fehlt
DE LORICIS EXTRA REGNUM NON VENDENDIS.

De bruniis, ut nullus foras nostro regno vendere praesumat. [s]


||fol. 137v|| [t] EX CONCILIO CARTAGINENSI.

Nulli laico liceat distrahere cuiuslibet gradus clericum et in sua dominationis potestate subigere pro qualibetcumque causa vel crimine, sed ad examen et audatiam [u] episcopi proprii cuncta perferri eiusque synodali iuditio omnia determinari. Quod si quis aliter [v] quam statutum a sanctis conciliis venerabilium patrum habetur facere praesumpserit et cuiuslibet ordinis clericum ausu temerario per laicalem potentiam vi compraehensum sine proprii episcopi conscientia distringere vel disciplinare temptaverit, hic sequestratus a totius christianitatis consortio et a liminibus sanctę dei ęcclesię separatus, Vque annis in pane et aqua cilicio indutus peniteat. Sicque demum sexto anno si humiliando se cum lacrimis veniam postulaverit, sotietas ei bonorum reddatur hominum ad convescendum et conloquendum et tunc septimo humiliter transacto ad mediam vitam penitudinis anno ęcclesiae communionique restitutatur. Quod si contemptor factus superbiendo his iussionibus oboedire noluerit, sit perpetuo anathemate aeternaque maledictione damnatus et ab omnibus omnipotentis dei fidelibus exsecrandus tam ipse quam omnes sequaces eius et ei consentientes.

EX CONCILIO LAODICENSI.

Nulla potestas laicalis diaconum, presbiterum et episcopum praesumat in sua iuditiali potestate vel aliqua violentia seu arte compraehensum distringere vel quamlibet ei molestiam inferre, sed ad synodale referre studeat concilium. Si aliquid quęrendum cuilibet iustę quęrelę se habere putaverit. ||fol. 138r|| Quod si dei sanctęque ęcclesię extiterit contemptor et per suę tirannidis potentiam cuiuslibet gradus clericum custodie deputaverit et in aliquo leserit et quod est turpissimum diabolico instinctu agitatus in episcopum manus mittere ausus fuerit et de sua libera [w] potestate eum auferens vinculis custodięque tradiderit et in aliquo dehonestaverit seu iniuriis et contumeliis affecerit, hic omnibus diebus vitae suę iugiter se penitentię submittat. Arma nulla ferens cilitio semper indutus carnem non comedat vinumque non bibat et ad sęcularem militiam numquam revertatur neque sequaces eius eique consentientes sicut sancti praecipiunt canones uxorem non accipiat, et si habuerit, dimittat. Peregrinus et exul effectus omnibus diebus vitę suę et numquam duobus diebus uno in loco sive una in villa hospitet [x], sed peregrinando semper deambulet. nisi gravissima infirmitate detineatur, ut proficisci non possit. Et in ultimo, ubicumque ei mors evenerit [y], a nullo fideli communio tribuatur illi, nisi eiulando et flendo dignam penitudinem se demonstraverit habere neque mortuus sepeliatur, sed insepultus iaceat. Avibus et [z] canibus ferisque cadaver eius ad devorandum derelictum, quia ausu nefandissimo contemptor existens, spiritus sancti praecipientis: nolite, inquit, tangere christos meos et [a] prophetis meis nolite malignari; et quis mittet manum suam in christum domini et innocens erit? Et quia omnem iustitię tramitem legesque christianas divinas mundanasque contempsit, conculcando nefandissimis pedibus sanctuaria dei ipsumque vicarium Christi caput suę sanctę ęcclesię custodię mancipando propria dignitate privare inmisericorditer ausus fuit, inmisericorditer ||fol. 138v|| et ipse ut Iudas Scarioth domini ac magistri sui traditor dampnationis sustineat poenam cum suis omnibus.

EX CONCILIO ANCHIRANO.

Si quis episcopum in aliquo dehonestaverit vel vinculis astrictum custodię macipaverit [b], poenisque variis inhonoraverit, hic ut dei omnipotentis refuga totiusque religionis improbus profanator divinarum humanarumque legum contemptor omni sotietate pietatis remota, sit alienus a coetu [c] et a [d] consortio omnium christianorum et a liminibus sanctę dei ęcclęsiae segregatus et alienatus et corporis sanguinisque Christi communione privatus aeternaque maledictione inrecuperabiliter dampnatus cum omnibus sibi consentientibus et perpetuo anatemate percussus, nisi digne reatum suum humillima satisfactione recognoscens ad Romanum perrexerit pontificem eiusque iuditio sententia sententia [e] determinetur penitudinis tanti sceleris.

EX CONCILIO TOLETANO [f]

Si quis potentium aliquem episcopum quod dictu turpissimum factuque christianis horrendum est, vinculis astrictum custodię deputaverit et propria eum potestatem [g] privaverit, ammoneatur ab omnibus cumprovincialibus vel reliquis episcopis et metropolitanis, ut in generali synodo rationem omnibus redditurus humillima se satisfactione praesentet. Quod [h] si facere rennuerit, ab omnibus excommunicetur et perpetuo anathemate dampnetur. Nulli christianorum participans nullęque [i] ęcclesię ultra iam sotiandus omni sibi spe recuperandi ablata usque dum ad Romanum pergat [Abbruch des Textes fol. 138v]


Stand: 2008-10-24