SUNT ALIQUI, QUI CULPIS EXIGENTIbus ab episcopo proprio excommunicantur et ab aliis ęcclesiasticis vel laicis presumptione in communionem accipiuntur. Quod omnino sanctum concilium Nicenum simul et Calcedonense, necnon et Antiocenum atque Sardicense fieri prohibent.
Item in eodem concilio, necnon et Antioceno, simul et in Calcedonense, ut fugitivi clerici et peregrini a nullo recipiantur nec ordinentur sine commendaticiis litteris et sui episcopi vel abbatis licentia.
Auditum est aliquando presbiteros missas celebrare et non communicare. Quod omnino canonibus apostolorum interdictum esse legitur. Vel quomodo dicere recte potest, si non communicaverit: Sumpsimus, de [a] sacramento?
Hęc vero per singula capitula in statutis Niceni concilii legere potestis seu in aliis sanctorum patrum sinodalibus edictis et in Antioceno concilio, quod hii, qui damnati sunt a synodo vel a suo episcopo et postea ministrare praesumpserint, precipitur, ut nullus audeat communicare. Si quis vero eis communicaverit, simili sententię subiaceat, sicut et dampnatus.
Item in eodem concilio, ut ad metropolitanum episcopum suffraganei respiciant et nichil novi audeant facere in suis parrochiis sine conscientia sui metropolitani nec metropolitanus sine eorum consilio.
Item in eodem concilio, ut episcopus vel[b] quilibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolitani non audeat ad regalem dignitatem pro suis causis clamare, sed in communi episcoporum concilio causa examinetur.
Item[c] in eodem concilio precipitur, ut ignota angelorum nec nomina nec fingantur nec nominentur, nisi illorum, quos habemus in auctoritate. Hi sunt Michael, Gabriel, Rafael.
Item in concilio CalCEDONENSE, quod non oporteat episcopum aut quemlibet ex clero per pecunias ordinare. Qui utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum: Si quis episcopus, presbiter aut diaconus per pecunias hanc optinuerit dignitatem, deiciatur et ipse et ordinator eius et ||fol. 24v|| a communione abscidantur.
Item[d] in eodem, ut loca, quę semel sunt deo dicata aut monasteria sunt, maneant perpetuo monasteria nec possint ultra fieri secularia habitacula.
Ut clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ecclesiasticos iudicentur, et non apud seculares.
Item in eodem, ut non liceat episcopo principalem cathedram suę parrochię negligere et ad aliam ęcclesiam in sua diocesi magis frequentare.
Item in eodem, ut falsa nomina martyrum et incertę sanctorum memorię non venerentur.
In decretalibus Innocentii papę, ut pax detur ab omnibus confectis Christi sacramentis.
In decretis Leonis papę sancitum est et in Sardicensi concilio, ut episcopus alterius clericum non sollicitet nec ordinet.
Habemus in lege domini mandatum: Non auguremini. Et in deuteronomio: Nemo sit, qui ariolos sciscitetur vel somnia observet vel auguria intendat. Item[e]: Nemo sit maleficus nec incantator nec phytonis consulator. Ideo precipimus, ut nec auguriatores nec tempestarii vel obligatores fiant, et ubicunque sunt, emendentur vel dampnentur. Item de arboribus vel petris vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel aliquas observationes faciunt, omnino mandamus, ut iste pessimus usus et deo execrabilis, ubicumque invenitur, tollatur et destruatur.
Ut episcopi diligenter discutiant per suas parrochias presbiterorum fides, baptisma catholicum et missarum cęlebrationes, ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent et missarum preces bene intelligant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur et dominicam orationem ipsi intelligant et omnibus predicent intelligendam, ut quisque sciat, quid petat a deo. Et ut Gloria patri cum honore apud omnes cantetur; et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populi dei communi voce Sanctus, Sanctus, Sanctus decantet Et omnimodis dicendum est presbiteris et diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione dei quam in armis.
SIMUL et hoc rogare curavimus, ut omnes ubique, qui se voto monasticę vitę constrinxerint, monachi et regulariter omnimodis secundum votum suum vivant, secundum quod scriptum est: Vota vestra reddite domino deo vestro. Et iterum: Melius est non vovere quam vovere et non reddere [f]. Et ut ad monasteria venientes secundum regularem ordinem primo impulsatorio probentur et sic recipiantur. Et qui ex seculari habitu in monasteria veniunt, non statim foras ad ministeria monasterii mittantur, antequam intus bene erudiantur. Et ut monachi ad saecularia placita non eant. Similiter qui ad clericatum accedunt, quod nos nominamus canonicam vitam, volumus, ut illi canonice secundum suam regulam omni modo vivant, et episcopus eorum regat vitam, sicut abbas monachorum.
Auditum est aliquas abbatissas contra morem sanctę dei ecclesię benedictiones et manus impositiones et signacula sanctę crucis super caput virorum dare, necnon et velare virgines cum benedictione sacerdotali. Quod omnino a vobis, sanctissimi patres, in vestris parrochiis illis interdicendum esse scitote.
Ut illi clerici, qui se fingunt habitu vel nomine monachos esse et non sunt, omnimodis corrigantur atque emendentur, ut vel veri monachi sint vel veri canonici.
Pseudographę vel dubię narrationes, vel quę omnino contra fidem catholicam sunt, vel ępistolae pessimę et falsissime, quas transacto anno dicebant aliqui errantes et in errorem aliquos mittentes, quod de cęlo cecidisset, nec credantur nec legantur, sed comburantur, ne in errorem pro tali||fol. 25r|| scripto populus mittatur, sed soli canonici libri et catholici tractatus et sanctorum auctoritates et dicta legantur et tradantur.
RTATUIMUS[g], SECUNDUM quod in lege dominus precepit, ut opera servilia diebus dominicis non agantur, sicut et bonę memorię genitor meus in suis synodalibus edictis mandavit, ut nec viri ruralia exerceant opera, id est, nec vineam colendo nec in campis arando nec in metendo vel in fenum secando vel sepem ponendo nec in silvis stirpando vel arbores cedere vel in petris laborare nec domos struere nec in orto laborare nec ad placita conveniant nec venationes exerceant. Sed hęc opera licet fieri die dominico, id est, ostilia carra vel victualia et, si forte necesse fuerit, corpus cuiuslibet duci ad sepulchrum. Item feminę opera textilia non faciant nec capulent vestitos, nec consuant, nec aucupiculę fiant, nec lanam carpere nec linum battere nec in publico vestimenta lavare nec verveces tondere habeant licitum. Ut omnimodis bonorum requies die dominico persolvatur, ut ad missarum sollempnia ad ęcclesiam undique conveniant et laudent deum pro omnibus bonis, quę nobis in illa die fecit.
DE SERVORUM ORDINATIONE, qui passim ad gradus ęcclesiasticos indiscrete promoventur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. Unde statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere presumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quislibet servus dominum suum fugiens aut latitans aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ęcclesiasticos pervenerit, decretum est, ut deponatur et dominus eius eum recipiat. Si vero avus vel pater ab aliqua patria in alia migrans in eadem provincia filium genuerit et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ęcclesiasticos promotus fuerit et, utrum servus sit, ignoraverit et postea veniens dominus eius legibus eum acquisierit, sancitum est, ut, si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis abstrahere voluerit, gradum amittat, quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare, qui a propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos iure promoveantur, statutum est, ut in potestate dominorum consistat, utrum illis concedere an sibi vindicare voluerint. Cęterum si post ordinationem aliquid acquisierit, illud observetur, quod in canonibus de consecratis nichil habentibus constitutum est. ęcclesiarum vero servis comuni sententia decretum est, ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem, suffraganei vero illorum exemplar illius penes se habeant et, quandocumque de familia ecclesię utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur et coram sacerdotibus vel coram fidelibus laicis ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate, libertatem consequatur, et tunc demum ad gradus ęcclesiasticos promoveatur. Similiter quoque de his agendum est, quos laici de familia ęcclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his, quos praepositi canonici aut monachorum ordinandos expetierint, eadem forma servanda est.
Statutum est, ut, quicquid tempore imperii nostri a fidelibus ecclesię sponte collatum fuerit, in iudicioribus locis duas partes in usus pauperum, terciam in stipendia cedere clericorum aut monachorum, in minoribus vero locis aeque inter clerum et pauperes fore dividendum, nisi forte a datoribus, ubi specialiter dande sint, constitutum fuerit.
Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ęcclesiis nec ||fol. 25v|| constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitaę et doctrinę episcopis consecrandos suisque in ęcclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.
SANCITUM est, ut unicuique ecclesię unus mansus integer absque alio servitio attribuatur, et presbiteri in eis constituti non de decimis neque de oblationibus fidelium, non de domibus neque de atriis vel ortis iuxta ęcclesiam positis neque de prescripto manso aliquod servitium faciant pręter ęcclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.
STATUTUM est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquęque ecclesia suum presbiterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit.
SANCITUM est de villis novis et ęcclesiis in eis noviter constitutis, ut decimę de ipsis villis ad easdem ęcclesias conferantur.
De feminis, quę viros amittunt, ne se sicut hactenus indiscrete velentur, sed ut XXX. dies post discessum viri sui expectent et post trigesimum diem per consilium episcopi sui vel, si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorumque parentum atque amicorum id, quod eligere debeant, eligant. Et quia a sacro conventu rogati, ut hi, qui publicam gerunt penitentiam, et feminas, quę viros amittunt, nostra auctoritate, donec deliberent, quid agant, tueantur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundanę capitulis inserenda decrevimus.
De raptis vero et de raptoribus, quamquam specialiter decrevimus, quid pati debeant, qui hoc nefas deinceps facere temptaverint, quid tamen super his sacri canones pręcipiant, hic inserendum necessarium duximus, quatinus omnibus pateat, quantum malum sit et non solum humana, sed etiam divina auctoritate constricti, abhinc hoc malum caveatur.
De puellis raptis nec desponsatis in concilio Calcedonense, ubi DCXXX. patres affuerunt, capitulo XXXVIII. ita habetur: Eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperatores et conhibentes raptoribus decrevit sancta synodus, si quidam clerici sunt, decidant gradu proprio; si vero laici, anatematizentur. Quibus verbis aperte datur intelligi, qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes et cohibentes tanto anathemate feriuntur et iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possunt.
De desponsatis puellis et ab[h] aliis raptis ita in concilio Ancyrano capitulo X. legitur: Desponsatas puellas et postea ab aliis raptas placuit erui et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatę, etiam si eis a raptoribus vis illata constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica penitentia multetur. Raptam vero, si sponsus eam recipere noluerit et ipsa eodem crimine consentiens non fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si et ipsa consensit, simili sententia subiaceat. Quod si post hęc se coniungere sumpserint, utrique anatematizentur.
De his vero, qui sacris virginibus se sociant, ita in decretis pape Gelasii capitulo XXX. continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus et post dicatum deo propositum incesta fędera sacrilegaque miscere; quos protinus equum est a sacra communione detrudi et, nisi publicam probatamque egerint penitentiam, omnino non recipi; aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen penituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt, qui eas||fol. 26r|| rapiunt? Ideo, sicut premissum est, necesse est, ut ab omnibus in christiana religione consistentibus rigore auctoritatis divinę vel humanę hoc malum radicitus amputetur.
Ne vero puellę indiscretę velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter observandum sit, hic inferre. De tempore velandarum puellarum in Affricano concilio capitulo XVI. continetur, ut non ante XXV. annos consecrentur. Item in eodem concilio capitulo XCIII. de virginibus velandis ita continetur: Item placuit, quicunque episcoporum necessitate periclitantis pudicitię virginalis, cum vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur vel etiam aliquo mortis periculoso scrupulo compuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his, ad quorum curam pertinet, velaverit virginem seu velavit ante XXV. annos ętatis, non ei obsit concilium, quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur, quia iuxta priorem sanctionem virgines XXV. ętatis suę anno ritu consecrande sint; quod si premissę necessitates ante id fieri compellant, nullum possit episcopo afferre preiuditium consecratio.
SANCITUM est, ut nulli deinceps quamlibet examinationem sanctę crucis facere presumant, ne Christi passio, quę est glorificatio, cuiuslibet temeritate contemptui habeatur.
Quicunque tempore messis vel tempore vindemię non necessitate, sed propter cupiditatem comparat annonam vel vinum, verbi gratia de duobus denariis comparat modium unum et servat, usque dum venundari possit contra denarios IIII aut VI seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si hoc propter necessitatem comparat, ut sibi habeat et aliis tribuat, negocium dicimus.
Fecit hos gradus in gremio synodi, ut non presbiteri adversus episcopum, non diaconi adversus presbiterum, non subdiaconi adversus diaconem, non acolitus adversus subdiaconem, non exorcista adversus acolitum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non dampnabitur presul, nisi in LXXIIbus testibus; neque presul summus a quoquam iudicabitur, quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. Presbiter autem in XLIIII. testibus non dampnabitur. Diaconus[i] autem cardine constitutus in urbe Roma, nisi XXXVII., non damnabitur. Subdiaconus, accolitus, exorcista, lector, nisi, sicut scriptum est, in VII. testimoniis filios habentes et uxores et omnino Christum predicantes. Sic datur mystica veritas.
Si quis ad ęcclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ecclesię pacem habeat, nec sit ei necesse ingredi. Et nullus eum per vim inde abstrahere presumat; sed liceat ei confiteri, quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur.
Ut presbiteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut excommunicationes passim et sine causa non fiant.
Ut mercatus die dominico in nullo loco habeatur.
Ut unusquisque presbiter res, quas post diem consecrationis adquisierit, proprię ecclesię relinquat.
Ut nullus presbiter aut laicus [l] cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad presens pro ipso unum aut duos vel tres denarios iuxta qualitatem penitentię dederit.
Ut presbiter semper eucharistiam habeat paratam, ut, quando quis infirmatus fuerit aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.
Ut presbiter in cęna domini tres ampullas secum deferat, unam ad crismam, aliam ad oleum catecuminorum, terciam ad oleum ad infirmos ungendos iuxta sententiam apostolicam: Ut, quando quis||fol. 26v|| infirmatur, inducat presbiteros ecclesię et orent super eum unguentes eum oleo in nomine domini.
De nonis et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus et per capitularia nostra, qualiter observentur, ordinavimus, volumus atque iubemus, ut de omni collaboratione et vino et feno fideliter et pleniter ab omnibus nona[m] et decima persolvatur. De nutrimento vero pro decimis, sicut actenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit, qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate, iuxta quod ei et illi, qui hoc persolvere debet, convenerit.
ECCLESIAE ANTIQUITUS constitutę nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur.
Dictum est nobis, quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his, qui decimas non dant, vvadios accipiunt et a presbiteris quibusdam negligentiis et inter se pecuniam dividunt. Quod penitus abolendum decrevimus, ne forte avaricię locus detur. Et constituimus, ut incestuosi iuxta canonicam sententiam penitentia multentur. Qui vero decimas post crebras admonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi nolumus propter periculum periurii.
IN PERCEPTIONE corporis et sanguinis dominici magna discretio adhibenda est. Cavendum est enim, ne, si nimium in longum differatur, ad perniciem animę pertineat dicente domino: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et sanguinem eius biberitis, non habebitis vitam in vobis. Si vero indiscrete accipiatur, timendum est illud, quod ait apostolus: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Iuxta eiusdem apostoli documentum probare se debet homo et sic de pane illo manducare et de calice bibere, ut videlicet abstinens aliquot diebus ab operibus carnis et purificans corpus animamque suam preparet se ad percipiendum sacramentum exemplo David, qui, nisi se confessus fuisset ab opere coniugali abstinuisse ab heri et nudius tertius, nequaquam panes propositionis a sacerdote accepisset.
Monasteriis sane puellaribus tales preferri debent feminę et abbatissę credi, quę se et subditum gregem cum magna religione et sanctitate custodire noverint et his, quibus presunt, prodesse non desinant, sed et se et illas ita observent, utpote vasa sancta in ministerium domini preparata. Talem enim se debet exhibere subditis in habitu, in veste et in omni convictu, ut eis ad cęlestia regna pergentibus ducatum prebeat. Sciat etiam se pro his, quas in regimine accepit, in conspectu domini rationem redituram.
UT, SI NON FREQUENTIUS, vel ter laici homines in anno communicent, nisi forte quis maioribus quibuslibet criminibus impediatur.
Ut parentes filios suos et patrini eos, quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant: illi, quia eos genuerunt et eis a domino dati sunt, isti vero, quia pro eis fideiussores existunt.
Ut presbiter, qui sanctum crisma donaverit ad iudicium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat.
Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem neque ad libertatem suam admittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur, sed ista aut in presentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia fędatis iubemus, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur.
Ut nullus episcopus nec abbas nec comes nec abbatissa centenarium comitis advocatum habeat.
SI QUIS baptizatus est a presbytero non ||fol. 27r|| baptizato, et sancta trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius papa dixit. Impositione manus indiget. Georgius episcopus Romanus et Iohannes sacellarius sic senserunt.
SI QUIS filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiat. Georgius sensit.
QUI propter faidam fugiunt in alias patrias et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa femina accipiant alterum coniugium.
MULIER si sine licentia viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiat eam ad coniugium.
SI QUIS homo habens mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea, ille frater vel illa interim quo vivunt, nunquam habeant amplius coniugium. Ille vero cuius uxor fuit, si vult, potestatem habeat uxorem accipere aliam.
MONACHOS per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo suo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi, in locis, quibus renuntiaverunt, seculo permanentes. Nec ęcclesiasticis vero nec secularibus negociis communicent vel in aliquo sint molesti, propria monasteria; nisi forte eis praecipiatur, propter opus necessarium, ab episcopo civitatis.
Clericum permanere oportet in ęcclesia cui in initio ab episcopo pretitulatus ac sortitus est, et ad quam fugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam ęcclesiam, in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere.
SI QUIS excommunicatus fuerit pro suo neglecto, et tempore excommunicationis suę ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.
OMNIBUS vobis visu aut auditu notum esse non dubitamus quod sepissime, suadente antiquo hoste, scerdotibus crimina diversa obiciantur. Sed quoniam qualiter ex eis ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonę memorię domni genitoris nostri Pipini sive priscis temporibus a sanctis patribus et reliquis bonę devotionis hominibus sepissime ventilatum fuerit, nos pleniter et ad liquidum definitum reperire minime quivimus. Nostris quippe temporibus idipsum a sanctis episcopis et reliquis sacerdotibus et ceteris ecclesiasticę dignitatis ministris nostris in regnis seu in aliis deo degentibus, nobisque una cum eis agentibus, sepissime propter multas et nimias reclamationes quę ex hoc ad nos ex diversis partibus venerunt ventilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis apostolici, ceterorumque sacerdotum ac levitarum auctoritate et consensu atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus utriusque ordinis ministris scire volumus. Statutum est namque ratione et necessitate auctoritate praedicta, consultu omnium, ut quotienscumque cuiquam sacerdoti crimen imponitur, si ipse accusator talis fuerit, ut recipi debeat; quia quales ad accusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est: Si autem, ut dictum est, ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo vero [n] verorum et bonorum testium approbare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice dividicetur [o]. Et si culpabilis inventus fuerit, canonice dampnetur. Si vero cum suprascripto praetextu approbare ipse accusator minime poterit, et hoc canonice definiatur. Ipse ergo sacerdos si suspiciosus aut incredibilis episcopo suo aut reliquis suis consacerdo||27v||tibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus, fuerit, ne in crimine aut praedicta suspicione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus, exemplo Leonis papę vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit, aut necesse propter tumultum populi inesse perspexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus, se sacramento coram populo super IIIIor evangelia datum purgatum ecclesię reddat. Si quis autem scire desiderat quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant et quicquid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus reperire poterit.
MANIfestum est confiteri eum de crimine qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nichil enim interest utrum in praesenti examine omnia quę dicta sunt de eo comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.
Ut nullus presbyter ad introitum ecclesię exenia donet.
Ut ecclesię vel altaria, quę ambigua sunt des consecratione, consecrentur.
Ut episcopi prevideant, quem honorem presbyteri pro ecclesiis suis enioribus suis tribuant.
Statutum est, ut si quis presbyter in domiciliis agenda celebraverit sine licentia et consilio sui episcopi, honore sacerdotali privetur.
Si quis presbyter ab episcopo suo degradatur [p] vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comeatu facere presumpserit, et postea ab episcopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse excommunicatum similiter. Quicumque clericus vel laicus aut femina incestum commiserit, et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit, et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis qualis sit modus istius excommunicationis, in ęcclesiam non debet intrare, nec cum illo Christiano cibum vel potum sumere nec eius munera quisquam accipere debet vel osculum porrigere, nec in orationem se iungere nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit, quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem iudicetur; et inter suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus in hoc minime emendare potuerit, regis iudicio exilio condempnetur.
HAEC vero per singula capitula instantis [q] Niceni concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum patrum synodalibus edictis, et in Antioceno concilio, quod hi, qui dampnati sunt a concilio vel a suo episcopo et postea ministrare praesumunt, praecipitur, ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententię subiaceat sicut et dampnatus.
ITEM in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant.
Item in eodem, de his, qui in periculo constituti sunt et convertunt se ad deum, ut canonice inquirantur de reconciliatione, et canonice reconcilientur.
ITEM in eodem, ut illi, qui non sunt bonę conversationis et eorum vita est accusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare.
Ut nullus presbyter praesumat, in alia parrochia baptizare nec missas celebrare sine iussione episcopi, in cuius parrochia est. Et omnes presbyteri ad conci||fol. 28r||lium episcopi conveniant. Et si hoc quod superius comprehensum est, facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur, tam ipsi quam et defensores eorum.
De ęcclesiis inter coheredes divisis consideratum est, quatinus si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi coheredes voluerint tenere et honorare, faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneant, utrum eas ita consistere permittat aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ecclesię pertinentes ita divisę inventę fuerint, ut describantur et nobis renuntiantur.
DE uno manso ad ęcclesiam elato [r], de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est, presbyteris cum sua lege restituere faciant.
De decimis, quas populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis redimendum [s] est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, et nec episcopum nec comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire compellatur. Ceteri vero distringantur ut inviti ecclesię restituant, quod voluntarie dare neglexerunt.
Ecclesiam, in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora, et rasis vel lotis lignis eius, reedificetur. Si hec consecrata prius fuit, missas eas celebrare licet; si tamen fideles sunt qui in ea sepulti sunt.
Laicus non debet in ęcclesia lectionem recitare nec alleluia dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine alleluia.
UT NEMO sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate canonum iudicare presumat. Et ut quando unicuique quisque sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta praedictum canonicum modum penitentiam tribuit, nisi comam dimiserit aut habitum mutaverit, manus ei secundum canonicam auctoritatem imponat cum orationibus, quę in sacramentario ad dandam penitentiam continentur. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte fiat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit, publice ac manifeste fiat, et publice coram ęcclesia iuxta canonicos penitentię gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem penitentiam occulte vel manifeste, canonice reconcilietur, et manus ei cum orationibus, quę in sacramentario ad reconciliandum penitentem continentur, imponatur, ut dignis [t] precibus et miserationibus solutus a suis facinoribus esse mereatur: quoniam sine manus impositione nemo absolvitur ligatus. Et ideo dominus et magister noster discipulis suis ac successoribus eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, et poenitentiam condigne agentes absolvi, atque peccata cum divina invocatione dimitti queant. Nec mirum hoc, quia si homines suis servis dant potestatem de subditis ligandi et solvendi vel nocendi vel adiuvandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative potestatem praepositis sanctę ecclesię dedit dicens: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. Et reliqua.
Penitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistię acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.
Multiplex misericorida ita lapsis humanis subvenit, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam penitentię medicinam spes vitę reparetur eternę, et qui regenerationis dona violaverunt, proprio se iu||fol. 28v|| dicio condempantes, ad remissionem criminum perveniant; sic divinę voluntatis praesidiis ordinatis, ut indulgentiam dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtineri. Mediator enim dei et hominum dominus Iesus Christus hanc praepositis ecclesię tradidit potestatem, ut et confitentibus poenitentię sanctionem darent, et ab eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique operi incessabiliter ipse salvator intervenit, qui nunquam his abest, sicut ipse ait: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur, ut si quid per servitutem nostram bono ordine et grato impletur effectu, non ambigamus per spiritum sanctum nobis esse donatum. Si vero aliquis eorum pro quibus domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo, munere indulgentię presentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia perveniat temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit consequi exutus carne non poterit. Idcirco necesse est nos eorum qui obierint merita actusque discutere, cum dominus noster, cuius iudicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non sivit, suę iusticię reservavit; ita potestatem suam timeri volens, ut hic error [u] omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis ac negligentibus accidit, nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est, ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. Is autem, qui tempore necessitatis, periculis urguentibus praesidium penitentię et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda: quia misericordię dei nec mensuras possumus ponere, nec tempore definire, apud quem nullas patitur venire[v] moras conversio dicente dei spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque dei donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrimasque negligere, cum ipsam penitendi affectionem ex dei credamus inspiratione conceptam dicente apostolo: Ne forte det illis deus penitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
SI QUIS in periculo vel pace aut infirmitate penitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori eius eucharistia.
UT PENITENS, ostensis necessariis penitentię fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione percipiat.
PENITENTES autem tempore, quo penitentiam petunt, impositionem manus super caput et cilicium a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.
Omni tempore ieiunii manus penitentibus a sacerdotibus imponantur.
Nec absolvendos lapsos in fide credamus, nisi per impositionem manus episcopi.
Placuit his, qui accepta pęnitentia ante reconciliationem migrant ad dominum, et communicari, pro eo quod honoraverunt penitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine penitentum, ut legitima communione statuto tempore reconcilientur et manus impositionem episcopi, eius iussu presbyteri, recipiant.
CRiminalia peccata multis ieiuniis, et crebris manus sacerdotum impositionibus eorumque sup||fol. 29r||plicationibus, iuxta canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus impositione episcopi aut eius iussu alicuius presbyteri, se credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum, si absolutio peccatorum per manus impositionem precibusque fit sacerdotum, cum dominus in veteri lege super caput hostię manum sacerdotis praeceperit imponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc invocatione sancti spiritus, qui est remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum impositione supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando dominus Lazarum suscitavit, ait discipulis suis: Tollite lapidem: subauditur, ut mortuus surgat, dans exemplum ut sicut ipsi manibus tollunt lapidem ut mortuus surgat, ita ipsi et successores eorum manus penitentibus imponant, ut per impositionem manuum suis precibus mortuum de sepulchro, id est, peccatorem de vitiis, surgere et levare faciant; et sicut illi praedictum Lazarum institutum, id est, funibus colligatum, iubente domino solvunt, qui ait: Solvite illum et sinite, abire, ita isti eorum supplicationibus auxiliante domino, et comitante sancto spiritu, qui in his semper operatur, per manus impositionem peccatorum solvant vincula, eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent, et absolutos ire permittant.
Ut secundum formam canonum penitentibus detur penitentia, et prius eos a communione suspensos ad officium ecclesię excubare faciant, et inter reliquos penitentes ad manus impositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore, sacerdotali prece per manus impositionem iuxta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient penitentes, et sacra communione confirment
Qui a communione separantur in locis, quibus seclusi fuerant, per manus impositionem recipiant communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus impositione credat, sed per manus precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet ęcclesiastica.
Qui penitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendum est, sed si proiecto mortis urguet periculum, penitentiam per manus impositionis acceptam, statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus eger abscedat, quam donum reconciliationis accipiat, sicque supprestibus [x] quodammodo doloris videatur esse perpetuum, si praecisum ab ecclesię membris eum, qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptum a praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde, iuxta papę Leonis edictum, his, qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia presidium penitentię et mox reconciliationis remedium implorant, nec satisfactio interdicanda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordię dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire. De his autem, qui accepta penitentia, antequam reconcilientur, ab hac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nobis sententia placuit qui, multiplices numero, de huiusmodi humanius decreverunt, ut memorię talium in ęcclesiis commendentur, et oblatio pro eorum delictis spiritum [y] accipiatur.
ITEM confirmatum est, ut si quando presbyteri vel diaconi in aliqua graviore culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tanquam penitentibus vel tanquam fidelibus laicis, imponatur. Neque permittendum ut rebaptizari ad clericatus gradum promoveantur.
DE penitentibus, qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus penitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, V. feria ante pascha eis re||Sp. 849||mittendum Romanę ecclesię consuetudo demonstrat. Ceterorum de pondere estimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut ad confessionem penitentis et ad fletus atque lacrimas corrigentis ac tum iubere dimitti cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis egritudinem inciderit, adque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus paschę relaxandum, ne de hoc seculo absque communione discedat.
Qui convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt ieiuniis et manuum crebris impositionibus purgari; ut deinceps ab idolotitis [z] abstinentes, sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per penitentiam publicam et per manus impositionem sacerdotali prece sint reconciliati, non oportet admitti. Tempora penitudinis abita moderatione sunt constituenda prout conversorum animos sacerdotes inspexerint esse devotos, pariter etiam habentes ętatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut egritudinum respicientes necessitates; in quibus si quis ita graviter arguatur, ut dum adhuc penitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem, id est, per manus impositionem, absolutione precum sacerdotalium, communionis gratia subveniri.
Penitentes, qui ex gravioribus peccatis penitentiam gerunt, si ex corde peniteant, sicut Nicena synodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel VII annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum. Duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed tantummodo populis in oratione socientur. Nec confundantur deo colla submittere qui eum non timuerunt abnegare. Quod si, utpote mortales, intra metas prescripti temporis ceperit vitę finis urgere, subveniendum est implorantibus, seu ab episcopo, qui penitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit aut similiter presbitero, iussu tamen aut permissu proprii episcopi, per manus impositionem, absolutionem precum sacerdotalium, viaticum abeuntibus de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur ętatis, aliquandiu [a] sub manus impositione detentis reddenda communio est. Quod si ante praefinitum penitentię tempus, desperati a medicis, aut evidentibus mortis pressi indiciis, recepta quicquam communionis gratia convaluerint, servemus in eis, quod Niceni canones ordinaverunt, ut habeantur inter illos qui in oratione sola communicant, donec impleatur spacium temporis eisdem praestitum.
Nec caticumini praetereundi sunt; quia non est causa dissimilis, sicut idem sancti canones ordinarunt. Hi quolibet modo Christum, quem semel confessi sunt, abiurarint, tribus annis inter audientes sint, et postea cum caticuminis permittantur orare, per manus impositionem communionis catholicę gratiam recepturi.
Qui penitentiam publice gerunt, debent I annum esse concilio [b] inter audientes, vel usque ad magnum diem, et populo, quando intrat in ęcclesiam, perfusi lacrimis veniam postulare, precarique eum humiliter ut pro eis dignetur orare. Qualiter VII annorum penitentia agatur. Tribus vero annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum in loco retro hostio ecclesię penitentibus constituto, et seorsum, infra ipsam tamen ęcclesiam, secluso populo tamen, iam non in terram prostrati, sed vultu et ca||fol. 30r||pite humiliato, humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent, et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed populis tantummodo in oratione socientur, ut perfectionem VIIo in cęna domini consequantur anno, id est per episcopi vel eius iussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus impositionem, absolutione sacerdotalium precum, communionis catholicę gratiam recepturi. In his vero VII annis multipliciter ieiuniis, orationibus, fletibus, et elemosinarum, prout melius potuerint, exhibitionibus et lacrimis persistant. Et ne ulterius eis talia contingant, admodum caveant, dicente Domino: Vade, et amplius noli peccare.
Ut hi, qui frequenti prevaricatione peccata vel penitentiam iterant, frequenti sententia, nisi per satisfactionem, que prevaricati sunt, emendare nitantur, coerceantur vel condempnentur, ut hęc, quę voluntarię non diluerunt, inviti emendentur. Quod si his aliquis renuerit, et praeceptis sui sacerdotis inobediens apparuerit, secundum modum culpę excommunicetur. Si quis autem his ante reconciliationem et eorum satisfactionem absque proprii episcopi licentia communicare praesumpserit, simili excommunicationi subiaceat. sacerdotes autem, ad quos pertinere noscuntur, si eos quoslibet munere vel favore aut negligentia admonere [c] noluerint, aut per satisfactionem revertentes non susceperint, aut contempnentes de ęcclesia non reiecerint, simili sententia plectentur, quousque vel emendationis vel eorum dampnationis sententia promulgetur.
Ut negligentiores penitentes tardius recipiantur.
Is qui penitentiam infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitus [d] venit, oppressus in infirmitate obmutuit vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium, qui eum audierunt, et accipiat penitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit, commoneatur a supradictis testibus peticionis suę satisfactio, et subdatur statutum penitentię tempus, quandiu sacerdos, qui penitentiam dedit, probaverit.
PENITENTES, qui antequam leges penitentię exequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eos sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.
PENITENTES, qui infirmitate viaticum eucharistię acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.
PRESBITERI sub sigillo custodiant crisma et nulli sub praetextu medicinę vel maleficii donare inde praesumant. Quod si fecerint, honore priventur.
presbyteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.
Ut laici presbyteros non eiciant de ęcclesiis neque constituant sine consensu episcoporum suorum.
Ut laici omnino munera iniusta non exigant a presbyteris propter commendationem ecclesię cuique presbytero.
UT unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbyteros vel clericos inquirat, unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat
Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contempserit et observare cum ceteris Christianis noluerit, in Gangrensi concilio praecipitur, ut anathematizetur, nisi emendare se studeat.
OMNES dies dominicos cum omni veneratione observare decrevimus, et a servili opere abstinere. Et mercatum nec placitum, ubi aliquis ad mortem vel ad pęnam iudicetur, in eis minime fiat.
Admonemus atque praecipimus, ut decima deo omnino dare||fol. 30v|| non negliatur, quam dus ipse sibi dari constituit: quia timendum est, ut quisquis deo suum debitum abstrahit, ne forte deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua, et qui decimam dare neglexerit, novem partes auferantur ab eo.
REUM confugientem ad ęcclesiam nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad penam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur, sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis optinere studeant. Tamen legitime componant, quod inique fecerunt.
PREcipimus, ut in ęcclesiis aut in domibus ecclesiarum, vel in atriis placita secularia non fiant.
Si quis ecclesiasticam rem tenet et admonitus iudicium declinaverit, quoadusque ad discussionem veniat aut rem restituat ęcclesiasticam a communione privetur.
Ut nullus presbyter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet. Quomodo enim dicet: Dominus vobiscum, vel: Sursum corda, admonebit habebit, habere et alia multa his similia, cum alius cum eo nemo sit?
Oblationem quoque et pacem in ęcclesia facere iugiter admoneatur populus christianorum, quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.
MAGNUM malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem vitare voluerit, excommunicandum eum esse decrevimus, usque ad emendationem congruam.
Canticum turpe luxuriosum circa ęcclesias agere omnino contradicimus, quod et ubique vitandum est.
Contradicimus quoque ut in IIIIta vel Vta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum inventumque fuerit, separetur.
Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam, cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separetur.
Si quis viduam uxorem duxerit et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari, nec unquam amplius coniugio copulari, sed sub magna distristrictione fieri.
Ut baptismus non fiat nisi statutis temporibus, id est, pascha et pentecosten, nisi infirmitas intercesserit. Et ut alicubi non vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis causam.
UT NEMO presbyterorum pro baptismo precium accipere praesumat. Quod si fecerit, sciat se canonica regula esse dampnandum.
UT presbyteri causas seculares [g] nullatenus exerceant, id est, ut neque iudices neque maiores fiant.
UT presbyteri, qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant.
De fugitivis presbyteris vel clericis canonica auctoritas observetur; id est, ut nemo nostrum clericum alterius parrochię ordinet neque ordinatum suscipiat sine permissione sui pontificis. Et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit.
Qualicumque modo mulier permittente canonice viro suo aut eo defuncto velum sanctum in caput acceperit, aut sponte aut in vita in eo permaneat omnino nec dimittat.
IN omnibus igitur, quantum permittit fragilitas, decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant observantes divinę scripturę doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nichil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere praesumant. In unoquoque episcopatu, ut simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit. Vel qui de rebus ęcclesiasticis stipendia||fol. 31r|| accipiunt, in suo claustro maneant et singulis diebus mane prima ad lectionem veniant, et audiant,quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant, et obedientiam secundum cnones suis magistris exhibeant.
Presbyteri interfecti episcopi, ad cuius parrochiam pertinent solvantur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri, ita videlicet, ut medietatem virgildi eius episcopus utilitatibus[h] ecclesię, cui praefuit, tribuat, et alteram medietatem in elemosina illius iuste dispertiat: quia nullus nobis eius heres proxiimior [i] videtur quam ille, qui eum domino sociavit.
Quicunque iudex aut secularis presbyterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbyteri iniuriam inferre praesumpserint, anathema ab omnium Christianorum corsortio habeatur.
Statutum est, ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deinceps persuadeat. Et qui hoc facere temptaverit, synodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.
SI SERVUS ecclesię in furtum comprehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus servum ecclesię super furto non praesumente sine audientia vicedomini aut archidiaconi aut tenere aut iniuriare praesumpserit, anno integro ab ecclesię liminibus arceatur.
De sacris vasis cclesię, quę in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari comperimus, inhibitum est, ne in deinceps a quoquam praesumatur, nisi solummodo necessitate redimendorum captivorum compellatur.
SI QUIS aut ex levi causa aut sine causa hominem in ęcclesia interfecerit, de vita componat. Si vero foris rixati fuerint, et unus alterum in ęcclesia fugerit, et ibi se defendendo eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit, cum XII iuratoribus legitimis iurare cogatur; is vero, qui interfectus est, absque compositione iaceat; ac deinde interfector secundum iuditium canonicum congruam facinori, quod admisit, penitentiam accipiat. Si proprius servus hoc admiserit, iudicio aquę ferventis examinetur, utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus eius iuxta quod virgildus illius est ad ęcclesiam persolvat, aut eum, si voluerit, eidem ecclesię tradat. De ęcclesiastico et fiscalino et beneficiario servo, volumus, ut pro una vice virgildus eius pro eo componatur; altera vice ipse servus ad supplitium tradatur. Hereditas vero liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio ecclesię, cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est, huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel componatur. Si vero porta ecclesię non est consecrata, eodem modo componatur, quod in atrio committitur, sicut componi debet, quod in emunitate violata committitur.
SANGuinis effusio in ęcclesia facta cum fuste, si presbyter fuerit, triplo componatur, duę partes eidem presbytero, terciam pro fredo ad ecclesiam, insuper et bannus noster. Similiter de diacono iuxta compositionem triplo persolvatur, et bannus noster. [k] Et qui non habet, unde ad ęcclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ecclesię usque dum totum debitum persolvat.
Qui subdiaconum occiderit, CCCtos solidos componat. Qui diaconum, CCCCtos. Qui presbyterum, DCtos. Qui episcopum, DCCCCtos. Qui monachum, CCCC culpabilis iudicetur.
DE ęcclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant, utrum per negligentiam aut per impossibi||fol. 31v||litatem destructę sunt. Et ubi negligentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur ab his, qui eas restaurare debuerunt. Si vero per impossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint quam necesse sit aut maioris magnitudinis quam ut rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint.
Ut nullus quilibet missus noster neque comes, neque iudex, aut scabinus cuiuslibet iusticiam dilagare [l] praesumat, si statim adimplet, potuerit esse secundum rectitudinem, neque praemia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium malum praesumat accipere.
Quicunque propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerit, armis depositis publicam agat penitentiam. Et si contumax fuerit, comprehendatur a comite et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.
Placuit, ut testes non admittantur, qui sunt socii criminis, nec infames, nec calumpniatores, vel cęteri, quos canon et lex prohibet.
Sciendum est omnibus atque credendum, quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in ęcclesia Christi, eiusdem sancti spiritus dono, per ministerium sacerdotale et per penitentiam et absolutionem manusque impositionem remissio peccatorum indubitanter attribuatur.
Placuit sciri omnibus, quod quattuor sunt vitia, quę nostram fidem inter cetera mala commaculant; quę quanto sunt occultiora, tanto perniciosa; id est, superbia; angelus diabolus effectus de cęlo est eiectus; invidia, per quam idem diabolus hominem de paradiso eiecit; odium et discordia, quę caritatem inter proximos extingunt et dilectionem evacuant, et omnia bona pervertunt, et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere, nec quietam tranquillamque, ut decreverat [m], Christianos vitam deducere, et reliqua.
De presbyteris et eorum ęcclesiis, unde multa negliguntur et scandala generantur, in nostra discussione IIII nobis pericula apparuerunt. Primo, quia nonnulli ex nostris sacerdotibus, quadam securitate accepta, nec ea, quę ad cultum divinum pertinent, faciunt neque in restauratione et luminaribus ecclesię studium habent, nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent, et insuper ęcclesias suas expoliant, et in praediola sua propria transferunt. Quę omnia ad negligentiam episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum permoti in tantam audaciam prorumpunt, ut eos etiam illicite et inhoneste atque inreverenter tractare praesumant. Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus, ut ea, quę a domno imperatore, consensu ępiscoporum ob honorem et reverentiam dei quod ęcclesiis concessum est, non in avaritiam presbiterorum aut in rapacitate episcopalium ministrorum cedant, sed in utilitatem ecclesię et in usus clericorum et pauperum deveniant.
SIMiliter de illis presbyteris, qui contra statuta canonum vilici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur, et diversissimis modis usuris inserviunt, et aliorum domos inhoneste et impudice frequentant, et comessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt, et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus ut abhinc districte severiterque coherceantur, ne per eorum illicitam et indiscretam actionem et ministerium sacerdotale vituperetur, et quibus debuerant prodesse in exemplum, deveniant.||Sp. 848|| [n].
||fol. 32r|| QUONIAM multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt, et ut in propinquorum suorum ius cedant statuunt, et ob hoc et iura ęcclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contempnitur, placuit omnibus, ut deinceps hoc avaricię genus caveatur; fixumque abhinc et in perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui iuris, quas ante episcopatum aut certe in episcopatu hereditaria successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam quicquid vult faciat et cui vult conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascunque res de facultatibus ecclesię aut suo aut alterius nomine qualibet conditione comparaverit, decrevimus, ut non propinquorum suorum, sed ecclesię, cui preest iure deveniant. Similiter et de presbyteris, qui de ęcclesiarum rebus, quibus praesunt, praedia eo modo emunt faciendum statuimus, quoniam multi presbyterorum occasione taliter emptorum rerum ęcclesias, quibus praesunt, expoliasse et a suo ministerio multis modis exorbitasse, et se diabolo mancipasse, et hac occasione multos laicorum in scandalum dampnationis et perditionis proruisse, comperimus.
Comperimus quosdam episcopos et abbates atque sacerdotes, non causa necessitatis aut utilitatis, sed potius avaritię et proprię delectationis, sepissime propria civitatis suę sede vel monasterii septa, aut ęcclesia propria derelicta, cleroque neglecto, remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et praedicatio in plebibus et cura subiectorum postponitur, et hospitalitas negligitur. Quod ne ulterius a quoquam sine inevitabili necessitate aut aliqua utilitate fiat, pari consensu inhibuimus.
DE clericis laicorum, unde nonnulli eorum conqueri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum preces nolunt in ęcclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit, ut in utrisque partibus pax et concordia servetur, et cum caritate et ratione utiles et idonei eligantur. Et si laicus idoneum utilemque clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur. Et si reiciendus est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.
Si quis ministros cclesię, id est, subdiaconum, lectorem, exorcistam, accolitum, hostiarium, iniuriaverit aut percusserit vel plagaverit, componat hoc tripliciter, sicut solent componere parentes eius. Diaconi vero, presbyteri atque episcopi iniuria in quadruplum componatur. Reliquorum autem clericorum iniuria componatur sicut parentum eorum. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, iniuria dupliciter componatur secundum genealogiam suam, ut reverentia sit deo et ecclesię et pax eis, qui illi deserviunt.
SI QUIS homo contumax vel superbus timorem dei vel reverentiam ęcclesiarum sanctarum non habuerit, et fugientem servum suum vel quem persecutus fuerit de ęcclesia vel de porticu eius per vim abstraxerit, et deo honorem non dederit, componat ad ipsam ęcclesiam pro neglectu suo solidos D, et fredo ad fiscum solidos CC. Ipse [o] vero publica penitentia iuxta iudicium episcopi multetur, ut sit honor dei et reverentia sanctorum, et ut ęcclesia dei invicta semper permaneat.
Placuit, ne predia cęlestium secretorum dicata deoque tradita et a quibusdam aliqua occasione vexentur aut invadantur, sed sub immunitatis tuitione perpetua firmitate perdurent. Similiter et homines earum et omnia, quę eis subiecta esse noscuntur. Si quis contra haec venerit, .||fol. 32v|| componat sicut de immunitate constituimus, et penitentia publica a sacerdotibus usque ad satisfactionem multetur
Si quis die dominico opera servilia fecerit, liber homo, si bovem iunxerit, et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si alia, que canonica auctoritate prohibita sunt, servilia opera fecerit, sacerdotibus illa emendet sicut de reliquis negligentiis iudicibus emendari solet, et ab ipsis sacerdotibus penitentiam iuxta modum culpę accipiat. Similiter et de praecipuis festivitatibus observari placuit. Quod si sacerdotes eos nequiverint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur, eisque obedire in omnibus faciant.
Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quaecumque species fuerint commendatę sive custodiendo traditę sint, sive vendendę, et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio concrematę, una cum testibus, qui commendata susceperat prebeat sacramenta, nichil exinde suis profuisse compendiis, et nichil cogatur exsolvere; excepto auro et argento, quod ardere non potuit. Si vero quę commendata fuerant, furta probantur ablata, ei, qui commendata perdiderat spacium tribuatur, donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret. Compositio vero furti ad eum, qui habuit commendata, pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendata domino suscipiente reddatur; dampnum vero medium utrique sustineant. Et si postmodum dominus apud eum, cui commendaverat, quecumque fuerint suppressa reppererit, sicut furtiva ab eo exigantur.
Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam illesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit atque negaverit interrogatus, furtiva componat.
Placuit, ne peregrinos transeuntes nemo inquietare praesumat, eisque nocere audeat, quia alii propter deum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis praesumptiosus fuerit, qui peregrino nocuerit vel eum assilierit, aut despoliaverit, leserit, plagaverit, ligaverit, vendiderit vel occiderit, ipsi peregrino singillatim dupliciter sicut de alio homine solet componi, aut suo seniori vel suo socio cum sua lege componat. Quod si mortuus fuerit, et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam compositionem in duplo, sicut de indigena distringente iudice accipiant, et in suam elemosinam illa tribuant; et insuper LXta solidos fisco cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam et quicquid illi tulit, duppliciter, ut praedictum est, per singula illi componat, sicut solet de infra provincia aliquem componere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipsa provincia in duplo componat; et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur elemosina. Quoniam dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.
PRESBYTEROS criminosos canonice ad synodum venientes iubemus iuxta decreta papę Innocentii, capitulo XXXIII. in medio collocari; discussisque obiectionibus, quę ipsis presbyteris impinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio, quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo inlicite polluerunt. Et si convinci non||fol. 33r|| potuerint, secundum alerius capitulum consultu Leonis papę et multorum episcoporum statuta, cum aliis presbyteris et fidelibus iustisque hominibus satisfaciant episcopo suo et populo.
Ut unusquisque presbyter missam ordine romano cum sandaliis celebret. Et hoc populo annuntietur, quod per omnes dies dominicos oblationes offerant, et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur.
Ut omnis presbyter die dominico cum psallentio circumeat ęcclesiam suam una cum populo et aquam benedictam secum ferat. Et ut scrutinium more romano tempore suo ordinate agatur.
Nemo ęcclesiam edificet antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat qui ędificare vult quod ad luminaria et ad custodiam et ad stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione domum edificet.
QUI in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicetur. Comes et ministri eius, qui hoc cognovit et non prohibuit, libra auri multabitur, et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.
Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere, vel commutare vel quocumque commento vendere. Hoc enim divina et apostolica atque canonica sub anathematis pena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit; sed is, qui accipit, praecium amittat. Et qui distraxit, praecium quod accipit, in ipso monasterio amittat, et una cum praecio monasterium perdat, et ipsum monasterium in pristinum revocetur statum.
ITEM a predicta sancta romana et apostolica ecclesia sancitum est, et ab omnibus synodali auctoritate decretum, ut semper primo persona, fides, vita et conversatio accusantium enucleatim perscrutetur, et postea quę obiciunt fideliter pertractentur; quia non aliter fieri quicquam debet nisi praedictorum vita prius discutiatur.
Placuit, ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetierit, secundum praeceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis approbare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.
Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore: quoniam dominus iudam furem esse sciebat. Sed quia non est accusatus, ideo non est condempnatus.
EIUS qui frequenter litigat, et ad accusandum est facilis, accusationem eius absque grandi examine nemo recipiat.
SUNT quidam, qui contra ęcclesiasticam regulam pugnare videntur, et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere. Hi omnino non admittantur, nisi actis publicis docuerint omni se suspicione carere.
Laicis, qui sunt religiosi, nulli tamen de ęcclesiasticis facultatibus, vel de deo dicatis hominibus aliquid disponendum attribuatur facultas.
Si quis episcopus, presbyter, diaconus, vel subdiaconus ad bellum processerit, et arma bellica indutus fuerit ad belligerandum, ab omni officio deponatur, in tantum, ut nec laicam||fol. 33v|| communionem habeat.
Ut hi vel hę, qui uxores aut viros dimittunt, non nubant; sed aut continentes maneant, aut sibimet reconcilientur.
ORDINATUS clericus ab alio episcopo, non deprecante vel consentiente suo in clero non maneat.
DE eo, qui semetipsum occidit aut laqueo se suspendit, considerandum est, ut si quis compatiens velit elemosinam dare, tribuat, et orationes in psalmodiis faciat. Oblationibus tamen et missis ipsi careant; quia incomprehensibilia sunt iudicia dei et profunditatem consilii eius nemo potest investigare.
DE incestuosis et parricidis, ut canonice coherceantur; sicut de illo iudicatum est, qui materterę suę filiam stupravit, ut coniugium ultra non repetat, et militię cingulum derelinquat, et aut monasterium petat, aut si foris manere voluerit, tempora pęnitentię secundum canones pleniter exsolvat.
Ut clerici vel laici philacteria vel falsas inscriptiones aut ligaturas, quę imprudentes pro febribus [p] aut aliis pestibus adiuvari putant, nullo modo ab illis a quoquam christiano fiant, quia magicis artis insignia sunt; sed pro infirmitate illud, quod apostoli et canones sanxerunt, id est, orationes et sacri olei unctio, fiat.
Si infirmitate depressus quis fuerit, vitam sine communione non finiat nec unctione sacri olei careat. Et si finem perspiciat, sacrosancto corpore deo anima eius a sacerdote precibus commendetur. Quapropter omnibus placuit ut nullus presbyter amplius quam unam ęcclesiam sibi vindicet; quia sicut quisque secularis non amplius quam unam habere debet uxorem, ita et unusquisque presbyter non amplius quam unam debet habere ęcclesiam.
PRESBYTERI degradati et post degradationem multis sceleribus implicati, ad penitentiam publicam secundum canones redigantur.
Quod in sabato sancto paschę vel in sabato pentecostes, si qui velint aquam consecratam ad aspersionem in domes suas recipere, ante chrismatis infusionem accipiant.
PRESBYTEROS quos unusquisque episcopus an [q] in sua parrochia reperit, si incogniti fuerint viri illi, a quibus sunt ordinati et dubium est episcopos eos fuisse an non, qui eos ordinaverunt, si bonę actionis et catholici viri sunt ipsi presbyteri, et in ministerio Christi omnique lege sancta educati et apti, ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur.
Ut omnes maximam curam habeant, ne sine confirmatione episcopi quis vitam fiat [r], animaque periclitetur.
PRESBYTERI, qui sine iussione episcopi proprii de ęcclesiis ad ęcclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad easdem redierint ęcclesias, in quibus primitus sunt instituti.
Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale, absque permissu episcopi, in quibus [s] parrochia esse cognoscitur, agere.
Ut nulli liceat nisi legitimum habere conubium. Nullus incestum faciat. Nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum evangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisque propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur; sed aut ita permaneat aut proprię reconcilietur coniugi.
Si quis secularium, tam maioris ordinis quam inferioris, peccatum egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac penitentiam venire distulerit, tandiu sit ab ęcclesia||fol. 34r|| extorris et a catholicorum consortio sequestratus quousque quod commisit emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam, ecclesięque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem in melioratus [t] episcopo, canonice reddatur.
QUI occiderit monachum aut clericum, arma relinquat, et deo in monasterio serviat cunctis diebus vitę suę, nunquam ad seculum reversurus, et VII annos[u] publicam penitentiam agat.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonio, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum ea, si poterit probare, quod verum sit, accipiat alium, eo quod iuxta apostolum non potuit reddere illi vir suus debitum.
Puellam desponsatam non licet parentibus dare alteri viro. Tamen ad monasterium licet ire, si voluerit.
Non licet baptizatis cum catecumenis manducare nec osculum eis dare, vel Ave eis dicere. Quanto magis cum excommunicatis ab episcopo, aut cum gentibus [v]?
Si quis presbyter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur, et ordinetur iterum, et omnes quos prius baptizaverit.
Si quis alterius sponsam virginem aut viduam necdum desponsatam rapuerit vel furatus fuerit, placuit ut sive eam postea sponsaverit, sive dotaverit, seu non, sive cum parentum eius voluntate quocumque commento ipsam accipere vel tenere potuit, nunquam illam uxorem habeat; sed raptori vel furi auferatur, et proximis suis alio viro tempore congruo, si ipsa hoc malum non consenserit, nuptura legibusque acceptura reddatur. Raptor vero, sive fur, omnesque eius consentientes, publica penitentia iuxta canonicam auctoritatem multentur, et proximis illius quicquid iniuste vitam [w] nefando scelere egerunt in triplo componant, et unamquamque rem semotim legibus in triplo restituant. Ipsa namque, quę rapitur, si aut primo aut postmodum tam nefario scelere libens consenserit, nunquam postea nubat, sed publica penitentia multetur, et sub tali custodia ponatur, ut ei nullatenus luxuriari cum quoquam liceat. Taliter enim memorata flagitia puniantur, ut omnes cognoscant, quoniam nec seculi keges tam nefandis coniunctionibus consentiant, nec sacri canones consilium ullum praebent; sed tales seculi leges cooperatoresque eorum capite feriri praecipiunt. Et sacri canones spiritu dei conditi non solum raptores, sed etiam omnes cooperatores eorum, eisque consentientes, anathemate feriuntur; sicut in Calcedonense concilio, in quo DCXXX. patres affuerunt, capitulo XXVIII. cunctis legentibus patet.
Si quis sacerdotem vel levitam aut monachum interfecerit vel debilitaverit, iuxta statuta priorum capitulorum, quę legi Salicę sunt addita, componat; et insuper bannum nostrum, id est solidos LX, nobis persolvat, et arma relinquat atque in monasterio diebus vitę suę sub ardua penitentia deo serviat [x], nusquam postmodum seculo vel secularibus militaturus, neque uxori copulaturus.
Ut episcopus iudices publicos commoneat ut in dies celeberrimos, hoc est, nativitatem domini nostri Iesu Christi, et sanctam resurrectionem, ac pentecosten, quicumque miserrimi vinculis detinentur, relaxari debeant, et propter ipsam reverentiam domini nostri Iesu Christi ipsi debeant absolutionem promereri. Et iudex, si pastorem commonentem despexerit [y], quandiu loci illius episcopo visum fuerit ab ecclesię liminibus arceatur.
Si monachus monasterium suum dimiserit, ||fol. 34v|| omnia bona ipsius, et quę in monasterio introduxit, et quę non introduxit, domini[z] monasterii sint, et ipse officio fisci servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prior [a] monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur sine abbatis sui et episcopi proprii licentia.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ęcclesias earumque res irruens, sacerdotibus et ministris vel ipso cultui locoque aliquid, quę non oportet iniurię inferat, divini cultus iniuriam in convictos sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum. Nec expectetur, ut episcopus iniurię proprię ultionem deposcat, cui sanctitas agnoscendi soli gloriam derelinquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
Placuit, ne corepiscopi a quibusquam deinceps fiant; quoniam actenus a nescientibus sanctorum patrum et maxime apostolicorum decretis, suisque quietibus ac delectationibus inherentes, facti sunt. Idcirco et olim persepe et nostro a sancta apostolica sede tempore, prohibiti sunt; et deinceps a quoquam tam ordinante quam ordinari [b] praesumptio assumatur, a cunctis nostri regni episcopis est in synodo canonice prohibitum.
Ne iudei administratorio usu sub ordine villicorum atque auctorum christianam familiam regere audeant, nec eis hoc a quoquam fieri praecipiatur. Si quis vero contra hęc agere praesumpserit, si episcopus, si presbyter aut diaconus fuerit, proprio submoveatur a gradu. Si vero monachus aut laicus fuerit, communione priventur. Et si perseveraverint inobedientes, anathematizentur.
Si presbyter aut diaconus in causa pecuniaria falsum testimonium dixerint, per tres annos separentur a sacro ministerio. Si in criminali causa falsum dixerint, deponantur et legitimis penis subiciantur. Ceteri vero clerici in quacumque falsitate convicti fuerint, degradentur, et legitimis subiciantur disciplinis.
clericus vel monachus neque exactor publicarum, neque conductor, aut vectigalium magister, vel curam [c] domus, vel procurator litis, vel fideiussor in talibus causis fiat. Si quis contra hęc statuta fecerit, si episcopus est, omnes istorum res ex quacumque causa vel persona, sive ante episcopatum sive postea ad eum pervenerint, ecclesię suę eas vindicare sancimus. Si vero alii clerici hoc fecerint, penam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ecclesię vindicandum. Hi vero qui actiones suas eis commiserint vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ęcclesiam vel administratores eius vel adversus ipsas personas quos crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos publico debito vel crediderit, vel fideiussores eos receperit, de sua substantia fisci debitum compellatur exsolvere.
Si quis episcopo vel aliis ministris intra ęcclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilium mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina mysteria conturbaverit vel letaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantam fecerit, tormentis et exilio tradatur.
Qui pro delicto suo a communione separantur, placuit, ut in quibuscumque locis fuerint exclusi, eisdem locis communionem consequantur. ||fol. 35r||
Si quis cuiuscumque munuscula ecclesię, sanctis scripturarum titulis collatę, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit atque subrepserit et non statim a sacerdote commonitus deo collata reddiderit, ab ecclesię catholicę communione pellatur.
Quicumque post sanctę religionis professionem apostatant et ad seculum redeunt, et postmodum penitentię remedia non requirunt, communionem penitus non accipiant: quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti.
Si quis a communione sacerdotali auctoritate suspensus, hunc non solum a clericorum, sed etiam totius populi colloquio atque convivio placuit excludi, donec resipiscens ad sanitatem redire festinet.
Placuit, ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad secularem fortasse fugerit et solatium ei defensionis impenderit, cum eodem ab ecclesię communione pellatur.
Ut nullus iudicum neque presbyteros neque diaconos, neque reliquos clericos vel minores [e] ecclesię sine licentia proprii episcopi distringat aut condempnare praesumat. Quod si fecerit, tandiu communione privetur, quamdiu reatum suum agnoscat, et per satisfactionem emendet ecclesię, quod commisit.
Si quis secularium per calumniam ęcclesiam vel res eius aut clericos cuiuslibet ordinis fatigare temptaverit, et ex hoc convictus fuerit, ab cclesię liminibus [f] et catholica communione, nisi digne penituerit et per satisfactionem ecclesię emendaverit, pellatur.
Si iudex cuiuslibet ordinis clericum publicis actionibus inclinare aut distringere aut calumpniare vel iniuriare absque episcopi sui permissu praesumpserit, usque ad ecclesię satisfactionem cum omnibus tantis sceleribus auxiliantibus aut facientibus communione privetur. episcopus tamen non dimittat, ut iniuriam patientibus plenam de praefatis clericis iusticiam canonice non faciat.
ANNUNtient presbyteri populis, ut, quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum episcopo praesentent.
Ut presbyteri sine sacro crismate oleoque benedicto et salubri Christi eucharistia alicubi non proficiscantur; sed ubicumque fortuitu ad officium suum requisiti fuerint, semper inveniantur parati in reddendo debito.
Ut nullus presbyter parrochianus alicubi praesumat crisma vel oleum accipere, nisi ab episcopo in cena domini.
Ut baptizare nullus praesumat nisi in duo tempora, id est, vigilia paschę et pentecosten, preter mortis periculum.
Placuit, ut instruantur fideles, qui de sacro fonte suscipiunt, ut intelligant et vim sacramenti, et quid pro aliis spoponderunt vel pro quo fideiussores extiterunt; et sciant se nullo modo ante aliorum patres efficere, quam supradicta discant et intelligant seu reddant. Et si fideiussores pro terreno lucro dampnari solent, quanto magis pro divino iure, ne dampnentur, cavere oportet. Illi tamen ab his officiis removendi sunt, ne alios de sacro fonte in baptismate suscipiant nec etiam ad percipiendam spiritus sancti donum aliorum patrini existant, qui et canonica communione privati et publicę penitentię sunt subacti, donec per penitentiam satisfactionis reconciliationem mereantur, vel etiam illi, qui tale peccatum commissum habent, pro quo publica poenitentia plectendi et ligandi sint.
ANNUNTIENT presbyteri, ut neque viri neque feminę de sacro fonte filiolos vel filiolas suscipiant, nisi memoriter simbolum et orationem dominicam tenuerint.
ITERUM||fol. 35v|| admoneant scerdotes,ut ieiunia tria legitima in anno agantur, id est, XL dies ante nativitatem domini, et XL dies ante pascha, ubi decimę anni solvuntur, et post pentecosten XL dies. Quamquam enim nonnulla ex his canonica priventur auctoritate, nobis tamen omnibus simul, propter consuetudinem plebis et parentum nostrorum morem, hoc observare, ut superius comprehensum est, convenit. Et licet diebus omnibus orare et abstinere conveniat, his tamen temporibus amplius ieiuniis et penitentię servire oportet. Preter hec autem legitima tempora ieiuniorum, omnis VI feria propter passionem domini ieiunent, sed et sabbati dies a plerisque, propter quod in eo Christus iacuit in sepulchro, ieiunio consecratus habetur.
QUANDO populus ad ecclesias venerit, tam per dies dominicos quam et per sollempnitates sanctorum, aliud non ibi agat nisi quod ad dei pertinet servitium. Illas vero balationes et saltationes, canticaque turpia ac luxuriosa, et illa lusa diabolica non faciat, nec in plateis nec in domibus neque in illo loco; quia hęc de paganorum consuetudine remanserunt. Et qui ipsa fecerit, canonicam sententiam accipiat.
ADMONEANTUR fideles, ut ad suos mortuos non agant ea, quę de paganorum ritu remanserunt. Sed unusquisque devota mente et cum compunctione cordis, pro eius anima dei misericordiam imploretur. Et quando eos ad sepulturam portaverint, illud ululatum excelsum non faciant; sed sicut superius diximus, devota mente et compunctione cordis, in quantum sensum habuerint, pro eius anima implorare dei misericordiam faciant. Et illis, qui psalmos non tenent, excelsa voce, Kyri eleyson, Christe eleyson, viris inchoantibus mulieribusque respondentibus, alta voce carnere studeant pro eius anima. Et super eorum tumulos nec manducare nec bibere praesumant. Quod si fecerint, canonicam sententiam accipiant.
Fideles pro defunctis amicorum et parentum eorum ieiunia et oblationes XXX dies adimplere faciant, et mortuum super mortuum non ponant, nec ossa defunctorum super terram dimittant. Quod si fecerint, canonicę sententię subiaceant.
Placuit, ut fideles eos eos [g], quos episcopus aut sacerdos propter eorum peccata excommunicaverint, non recipiant antequam penitentiam accipiant et ad confessionem veniant.
Ut nullus presbyter in ecclesia consecrata aliud altare erigat nisi quod ab episcopo sanctificatum est, ut sit discretio inter sacratum et non sacratum.
Placuit, ut fideles diem dominicum, in quo dominus resurrexit, omnes venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum quosdam dies colunt, et iudei more carnali sabbatum carnaliter observant, quanto magis a Christianis iste dies honorifice colendus est, ne in illo sancto die vanis fabulis aut locutionibus, seu cantationibus vel saltationibus aut derisionibus stando et in plateis, ut solet, inserviant. Sed ad sacerdotem aut ad aliquem sapientem hominem et bonum veniant, et eorum praedicationibus et bonis locutionibus, quę ad animam pertinent, utantur. Et illo die, seu sabbato ad vesperas et ad matutinas, sive ad missas cum eorum oblationibus, si fieri potest, omnes canendo, Kyrie eleyson, veniant et eundo et redeundo Kyrie eleyson, decantent. Similiter et pastores pecorum eundo et redeundo in campum et ad domum faciant, ut omnes eos veraciter christianos et devotos esse cognoscant.
Quia avaricia necessitate praepedimur canonum statuta de reconciliandis penitentibus pleniter observare, proterea omnino non dimittatur, ut||fol. 36r|| Unusquisque pesbyter iussione eiscopi de occultis tantum, quia de manifestis eiscopos semper convenit iudicare, statim post acceptam confessionis penitentiam singulos data oratione reconciliari. Morientibus vero sine cunctamine communio et reconciliatio prebeatur.
CUM enixa fuerit mulier, post quos dies debeat ęcclesiam intrare, testamenti veteris praeceptione didicimus, ut pro masculo diebus XXXIII, pro femina autem LXVI debeat abstinere. Quod tamen, ut ait sanctus Gregorius, sciendum est, quia in mysterio accipitur; nam si hora eadem, qua genuerit, actura gratias, intret in ęcclesiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas etenim carnis, non dolor, in culpa est. In carnis autem commixtione voluptas est, in prolis vero prolatione gemitus. Unde et ipso primo matrimonio dicitur: In doloribus paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei penam suam culpam deputamus.
IN quarta propinquitate carnis, quinta sextaque non licet nubere, sicut in lege scriptum est: Omnis homo ad propinquam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius, id est, usque ad VII gradum. Legitimum coniugium non licet separari sine consensu amborum, ita tamen, ut ambo dei serviant innupti. Potest autem alter alteri licentiam dare accedere ad servitium dei, si ipse tamen innuptus vel innupta permanserit.[i] Mulier, quę succubuerit cuilibet iumenta, simul interficiatur cum eo. In novo illa, sicut ille, qui cum pecoribus coiexerit [k], XII annis, alii XI peniteat. Animalia talia coitu hominum polluta occidantur, carnesque canibus proiciantur; sed coria eorum assumantur. Ubi autem dubium est, non occidantur.
Placuit, ut fideles caveant vitia quę ex ritu gentilium remanserunt; id est: magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatores, coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. Et ne eos inter se sinant esse providendum illis est.
De ęcclesiis emendandis et ubi in uno loco plures sunt quam opus sit, ut destruantur, quę necessarię non sunt, et alię construantur.
Placuit, ut fideles se abstineant a coitu pregnantium uxorum, necnon menstruo tempore. Et ut causa fornicationis non sit uxor secundum domini sententiam dimittenda, sed potius sustinenda. Et quod hi, qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis, alias ducunt, domini sententia adulteri esse notentur.
Si quis presbyter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit cęlebrare, ipse honori suo contrarius extitit.
EOS, qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare.
Ut clerici in quacumque seditione arma volentes praesumpserint, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterio poenitentię contradantur.
Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque quo valeat, ex relevatione alienę vindictę a se dei removere vindictam. Libat enim domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa.
Hominum confirmatio, ęcclesiarum, altarium, virginum, chrismatum, presbyterorum, diaconorum [l] consecrationes a corepiscopis actę ab episcopis, qui canonicę ordinatis [m] sunt, reformandę canonicęque peragendę, quia corepiscopi haec contingere non debuerunt. [n] nec agere potuerunt. Non enim ea tribuere valuerunt, quę non habuerunt. Nequaquam enim talis ordinatio vel consecratio rei||fol. 36v||teratio esse a prudentibus et rechte sapientibus videtur, sed irrita talis ordinatio et confirmatio hęc et consecratio hęc indubitanter fore agnoscitur. Si quis autem corepiscoporum aliquid ex praedictis agere temptaverit, non acta, sed imperfecta atque irrita erunt, et ipse omni ecclesiastico inrevocabiliter careat gradu.
OMNIBUS Notum esse volumus, quia non solum ea, quę super episcoporum et presbyterorum ostium vexationibus et precibus pro nobis et vobis, fieri rogitastis [o], concedere obtamus, sed quicquid pro sanctę dei ecclesię et sacerdotum sive totius populi et vestra utilitate inveneritis concedere paratissimi sumus. Et modo ista, sicut petistis, concedimus, ut quando, vita comite deo auxiliante ad generale placitum venerimus, sicut petistis, consultu omnium fidelium nostrorum scriptis firmare, nostris nostrorum atque futuris temporibus inrefragabiliter manenda firmissime domino adminiculante cupimus. Modo ea quę generalia sunt, et omnibus conveniunt ordinibus, statuere a cunctis sancte dei ecclesię nostrisque fidelibus, ob dei omnipotentis amorem et recordationem tradere parati sumus et ad proximum synodale nostrum conventum ac generale placitum, ubi plures episcopi et comites convenerint, ista sicut postulastis firmabimus.
CONStantinus imperator de accusationibus episcoporum ait: Hę quidem accusationes tempus habebunt proprium, id est, magni iudicii, iudicem vero illum, qui tunc futurus est omnes iudicare. Michi ergo homini constituto de huiusmodi rebus non licet habere adiutorium [p], sacerdotum scilicet accusantium et simul accusatorum, quos minime convenit tales debere[q] monstrari, qui iudicentur ab aliis. Imperator quoque Valentinianus de episcoporum causis sic ait: Supra nos, inquit, est vestrum negocium. Et ideo vos de vestris inter vos agite causis, quia supra nos estis. Et reliqua.
OMNIBUS sciendum est, quod sacrilegi fures sint cuncti, qui res ecclesię diripiunt, vastant, invadunt, vexantque aut a iure ęcclesiarum, quibus traditę fuerant, iniuste alienant. Unde beatissimus Augustinus, in omelia XLVIII evangelii Iohannis ita dicit: Ecce inter sanctos est iudas: ecce fur est iudas. Et ne contempnas, fur sacrilegus, ne qualiscunque fur, fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscumque furti et peculatus, - peculatus enim dicitur furtum de re publica, et non sic iudicatur furtum in privato quomodo publice - quanto vehementius iudicandus est sacrilegus fur, [r] non undecunque tollere, sed de ęcclesia tollere? Qui aliquid de ęcclesia aufert vel furatur, iudę perdito comparatur. Nota quod aliquid de ęcclesia tollere, furtum esse beatus Augustinus perseveret, et patratorem tanti furti furem sacrilegum appellet, necnon et iudę perdito equiperet. Et post pauca: Quare, inquit, loculos habuit,cui angeli ministraverunt, nisi quod ęcclesia ipsius loculos suos habitura erat? Ecce quibus tanti doctoris documentis instruimur, quia quod in capite praecessit, in corpore eius, quod est ęcclesia, videtur impletum. Porro Christum et ęcclesiam unam esse personam non nescimus. Et ideo quę ęcclesię sunt, Christi sunt; et quę ęcclesię offeruntur, Christo offeruntur; et quę ab ęcclesia eius tolluntur, procul dubio Christo tolluntur. Esto, futurum erat, ut ęcclesia Christi nummos haberet. Si nummos, utique et predia et manicipia et diversarum specierum innumera ornamenta. Et quia illicitum sit ea, quę conferuntur, auferri, beati Ieronimi scribentis in expositione Mathei evangelistę verba ita testantur. Omnes, inquit, qui stipem templi et his, quę conferuntur in usus ecclesię, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt sacribarum et sacerdotum mendatio, redimentium mendatium et vendentium sanguinem redemptoris.
Nulli liceat ignorare, quod||fol. 37r|| omne, quod domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager vel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit domino, et ad ius pertinet sacerdotum; propter quod inexcusabilis erit omnis, qui ea domino et eclesię, cui competunt, aufert, vastat, invadit vel diripit, usque ad emendationem ecclesięque satisfactionem: quod sit sacrilegus, et non tantum sacrilegus, sed etiam fur sacrilegus.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ęcclesias earumque res irruens, sacerdotibus et ministris vel ipso cultui locoque aliquid importet iniurię vel inferat ad divini cultus iniuriam, convictus sive confusus [s] reus capitali sententia noverit vindicandum. Nec expectetur, ut episcopus iniurię proprię ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
OMNIA, quę domino offeruntur, procul dubio domino consecrantur. Et non solum sacrificia, quę a sacerdotibus super altare domino consecrantur, oblationes fidelium dicuntur, sed quicquid ei a fidelibus offertur, sive in mancipiis, sive in agris, vineis, silvis, pratis, aquis aquarumve decursibus, artificiis, libris, utensilibus, petris, edificiis, vestimentis, pellibus, lanificiis, pecoribus, pascuis, membranis, mobilibus et immobilibus vel quacumque de his rebus, quę ad laudem dei fiunt, vel supplementum sanctę dei ecclesię [t] quę sive a quibuscumque ultro offeruntur, domino indubitanter consecrantur et ad ius pertinent sacerdotum. Et quia Christum et ęcclesiam unam personam esse veraciter agnoscimus, quęcumque ecclesię sunt, Christi sunt; et quę ecclesię vel in supradictis vel in quibuscumque spetiebus sive pollicitationibus sive pignoribus, sive scriptis sive corporalibus rebus offeruntur, Christo offeruntur; et quę [u] invadendo, sive minorando, sive diripiendo, Christo tolluntur. Et si ab amico rapere quicquam furtum est, praecipue Christo domino nostro, qui est rex regum et dominus dominantium, aliquid auferre, alienare, subripere vel vastare, sacrilegum [v] est. Omnes nanque ęcclesię praedones manifestissime sunt sacrilegi; et nullus sacrilegus, nisi per puram probatamque atque publicam penitentiam, et per ecclesię satisfactionem, episcoporumque per manus impositionem, iuxta canonicas sanctiones reconciliationem, regnum dei possidebit, et non solum a regno dei fit alienus, sed etiam a liminibus sanctę ecclesię, et praecipue ab illius, quam lesit, usque ad praedictam satisfactionem extorris afficitur [w]. Talium vero scelerum patratoribus, nisi post praedictam satisfactionem nec vivis nec mortuis communicare minime debemus; quia qui rapit peccuniam proximi sui, iniquitatem facit; qui autem peccuniam ecclesię abstulerit, sacrilegium facit. Qui non solum sacrilegi, sed etiam fures sacrilegi, et lupi, atque homicidae, pauperumque necatores, et insuper anathematis vinculo dampnati coram deo et sanctis eius efficiuntur.
SI QUIS non eo gradu se incestuoso ordine cum his personis, quibus a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit, usquequo penitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur, et neque in palatio habere malitiam [x], neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam quomodo praedicti se incesti coniunxerint, episcopi sive presbyteri, in quorum diocesi vel pago actum fuerit, regi vel iudicibus scelus vel perpetratum annuntient; ut cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione et cohabitatione sequestrent. Res autem eorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant, sub ea conditione, ut antequam segregentur, per nullum ingenium neque per pa||fol. 37v|| rentes neque per emptionem, neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi praefatum scelus sequestratione, separatione et penitentia fateantur.
Ut deinceps, sicut canones ecclesiastici prohibent, nullus deo devotam virginem, nullus sub religionis habitu consistentem, sivę viduitatis continentiam professam vel sui proximam generis, aut etiam de cuius amixtione incestive notam possit subire infamię, illicito conubio aut vi aut consensu accipiat coniugem; quia nec verum poterit esse coniugium, quod a meliori proposito deducitur ad deterius et sub falsi nominis copula incestiva, pollutione et fornicationis immundicia, perpetratur. Hoc vero nefas, si agere amodo cuiuslibet mentis homines sexus utriusque temptaverint, insistente sacerdote vel iudice, etiamsi nullus accuset, omnimodis separati, exilio perpetuo religentur; nec aliqua indiffinitione sui, quousque vixerint, longitudine temporis excusentur.
SCIRE vos convenit, quia blasphemiam deo irrogat, qui cum deo sacrata vel cum velata femina se commaculat.
Si clericus cum velata femina vel cum deo sacrata se commaculaverit, proprio honore privetur.
Sciendum est omnibus, quod deo sacratarum feminarum corpora, per votum proprię sponsionis et verba sacerdotis, deo consecrata templa esse scripturarum testimoniis comprobantur et ideo violatores earum sacrilegi ac iuxta apostolum filii perditionis esse noscuntur. .
Quod bene omnibus peccatis gravior et deterior sit fornicatio, et veraciter dici potest laqueus mortis et puteus inferni ac vorago perditionis, eo quod adulteri vel luxuriosi propter cordis inopiam perdunt animas suas. Nam, ut[y] ait scriptura, pretium scortę vix unius est panis; et qui se iungit meretrici, unum corpus efficitur. Et qui luxuriatur, mortuus est in corpore vivente.
SCIENDUM est omnibus, quod coniunctio spiritalis commatris maximum peccatum sit, et divortio separandum atque capitali sententia multandum, vel peregrinatione perpetua delendum.
IUBEMUS OMNES scire omnibusque populis a sacerdotibus praedicare atque sub pena sacrilegii denuntiare, quantum malum et quam maximum flagitium sit cum deo devotis feminis, viduis vel virginibus, sive cum velatis, sive cum deo devotis, maximeque cum sanctiomonialibus et sacratis deo virginibus vel viduis, tam in monasteriis quam et extra commisceri. Nam hoc peccatum duplex esse non dubium est. Ut verbi gratia dicamus, cuius vindictę reus sit puer ante dominum suum, qui uxorem domini sui adulterio violaverit, quanto magis ille, qui sponsam Christi creatoris cęli et terrę putredine suę libidinis commaculaverit, dicente beato Paulo apostolo: An nescitis, quia corpora vestra templa sint spiritus sancti? Et alibi: Nescitis, quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in vobis? Si quis autem templum dei violaverit, disperdet illum deus: Templum dei sanctum est, quod estis vos. Et iterum idololatrię servituti adulteros et[z] fornicatores in sermone et numero peccatorum iungit, dicens: An nescitis, quia iniqui regnum dei non possidebunt? Nolite errare; quia neque fornicatores neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures, neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt.
PRECIPIMUS omnibus dicioni nostrę subiectis, ut nullus privilegia ęcclesiarum vel monasteriorum infrangere resque ęcclesiarum invadere vel vastare aut alienare vel facultat||fol. 38r||es earum diripere presumat nec sine precario [a] possidere pertemptet; quia, sicut a sanctis patribus instituti sumus, gravissimum peccatum hoc esse dinoscitur, testante sacra scriptura, quę ait: Qui abstulit aliquid patri vel matri et dicit hoc non esse peccatum, homicidii particeps est. Pater noster sine dubio deus est, qui nos creavit: mater nostra ęcclesia est, quę nos in baptismo spiritualiter regeneravit. Ergo qui[b] Christi pecunias et ecclesię fraudat vel rapit sive vastat vel alienat, homicida ante conspectum iusti iudicis esse deputabitur. De quo quidam sapientium dicit: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit. Qui autem pecuniam ecclesię abstulerit, sacrilegium facit.
OMNibus nos ipsos corrigentes posterisque nostris exemplum dantes, generaliter interdicimus, ut nullus laicus homo vel imperator, vel rex aut aliquis prefectorum vel comes seculari potestate stultus [c], sibi per violentiam rapiat aut a nobis competere vel quocunque modo invadere praesumat monasteria aut predia vel qualescunque res de potestate episcopi vel abbatis aut abbatissę, et incipiat ipse vice abbatis regere et habere sub se monachos, et peccuniam possidere, quę fuit Christi sanguine comparata. Talem hominem antiqui patres nominabant raptorem et sacrilegum et homicidam pauperum et lupum diaboli intrantem in ovile Christi et maxime anathematis vinculo dampnandum ante tribunal Christi. De talibus memores estote scripturę sancti Pauli apostoli ad Timotheum dicentis: Divitibus huius seculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in deo, qui prestat omnia. Tales, si ecclesię correptionem non recipiunt, ethnicis et publicanis sunt similes, quibus nec vivis nec mortuis communicat ęcclesia dei. Talibus, quia et hic et ibi reperiuntur, cum tuba dei clangamus, nec tacentes dampnemur, aut simul cum eis pereamus[d]. Si autem impietate horribilis est deo ille, qui impie agit, certe separatus est talis a deo, et anathemati iuste subicitur. Anathema autem nichil aliud significat, nisi a deo atque sanctę ecclesię fidelibus separationem, sicut in veteri et novo testamento iudicium de anathemate significat.
Placuit nobis et ab omnibus observare convenit, ut quia nonnulli memores sui per quaslibet scripturas pro remedio animę suę de facultatibus suis ęcclesiis aliquid contulisse probantur, quod a diversis deum minus timentibus actenus mortifera calliditate tenetur, ita ut aliorum oblatio illis pertineat ad ruinam nec intueri corde possunt diem iudicii domini qui hoc delectantur ardore, quicunque immemor interitus sui res ęcclesiis, ut supra diximus, delegatas iniuste possederit presumpseritque retinere, et vetitus [e] compertas res dei servis dissimulaverit reformare, ab omnibus ęcclesiis segregatus, a sancta communione habeatur extraneus, nec aliud mereatur habere remedium, nisi cum culpam propriam reum [f] emendatione purgari: indigne enim ad altare domini perpetrare [g] permittitur, qui res ęcclesiasticas aut audet rapere aut iniuste possidere. Qui vero in iniqua defensione perdurant, ut necatores pauperum omnes iudicandi sunt, quod eorum taliter alimenta substraxerint. sacerdotalis tamen debet esse provisio, ut vindictam admonitio manifesta praecedat et res usurpatas iniuste qui abstulit, adhibita ęquitate restituat. Quod si neglexerit et necessitas compulerit, postea praedonem sacerdotalis districtio percellat. Neque quisquam prater regnum absque proprii episcopi auctoritate res dispensare nitatur; quia dei potentia cunctorum regnorum terminos singulari dominatione concludit. Qui vero his nostris sanctionibus contraierit atque||fol. 38v|| neglexerit, legibus emendare tardaverit vel deinceps in praedicta nequitia perdurare voluerit, omnes honores, quos habere videbatur, perdat, et a nobis seculariter et legalibus strictim fortiterque puniatur, et a cęlesti sacerdotibus gladio feriatur. Et si se non correxerit, non solum excommunicatus, sed etiam anathematizatus moriatur.
VOLUMUS omnes scire, quod qui Christi et ecclesię pecunias auferunt resque eius fraudant, recipiunt [h], vastant vel diripiunt, homicide ante eum esse deputantur; quia res pauperum, quos ecclesia pascere debet, diripiunt.
UT UNAquęque ęcclesia, sive unusquisque sacerdos suum primatum teneat, sicut in antiquis canonibus est.
TEMPORA pęnitudinis habita moderatione arbitrio sunt constituenda, prout penitentum [i] animos viderit esse devotos: pariter etiam habentes ętatis senilis intuitum et periculorum quorumque aut egritudinem respicientes ut constitutum est [k]
QUI tales ordinant sacerdotes, quales esse non debent, non est hoc consulere populis, sed nocere, nec prestare regimen [l], sed augere discrimen.
QUI in ordinandis sacerdotibus patrum statuta neglexerunt, et quos refutare debuerunt ordinaverunt [m]. Unde si qui episcopi talem ordinaverint sacerdotem, qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo dampnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen vim ulterius non habebunt, nec ei sacramento umquam intererunt, quod neglecto iudicio prestiterunt.
AB illicitis ordinationibus est abstinendum. Et si quę factę sunt ordinationes illicite, removeantur. Nec tantum putemus peticiones valere populorum, ut cum his parere cupimus contra voluntatem domini dei nostri, quę nos peccare prohibet, aliquid agamus.
NON est permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.
Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto et tempore excommunicationis ante audientiam communicare praesumpserit, in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.
Placuit, ut qui semel in ęcclesia legerit, ab alia ęcclesia ad clerum non teneatur aut promoveatur. Et ut ab electis iudicibus non sit provocandum.
QUI se divinę militię desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur. Exinde acolitus vel subdiaconus IIII annis. Et sic ad benedictionem diaconatus accedat, in quo ordine quinque annis, si inculpate gesserit, adherere debebit. Et postea, si probatus fuerit, sacerdos efficiatur.
INteriorum ordinum culpę ad nullos magis referendę sunt quam ad desides negligentesque doctores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissmulant adhibere medicinam.
NON omnis mulier viro iuncta uxor est viri, neque omnis filius heres est patris. Itaque aliud uxor, aliud concubina. Sic et aliud ancilla, aliud libera. Et alibi: Non est dubium enim mulierem ad matrimonium non pertinere, in qua docetur nuptiale non fuisse misterium.
NON est coniugii dupplicatio, quando ancilla relicta assumitur, sed profectus honestatis.
Nullus sacerdos in alterius civitate vel dioecesi penitentem vel sub manu positum sacerdotis vel qui reconciliatum se esse dixerit, sine consensu et litteris episcopi vel presbyteri in par||fol. 39r||rochia presbyter aut episcopus in civitate suscipiat.
Ad clerum criminosi nequeunt promoveri; et in clero positi, si in aliquibus criminibus inventi fuerint, a suis officiis arceantur.
DEMoniis aliisque passionibus irretitis ministeria sacra tractare non licet.
Mali, bona ministrando, sibi tantummodo nocent, nec ecclesię sacramenta commaculant.
QUI, interveniente repudio, alio se matrimonio copularunt, hos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse coniugium, ad aliam copulam festinarunt, nec possunt adulteri non videri in tantum, ut etiam hę personę, quibus coniuncti sunt, adulteri esse monstrentur.
IS, qui in aliquibus criminibus irretitus est, vocem adversus maiorem natu non habeat accusandi. Ab universis episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur. Placet.
NOLENTIBUS clericis vel populis nemo debet episcopus ordinari. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari. Et quos ex transverso cognoverint, non timeant refutare.
Si necessitas fuerit, tres episcopi, in quocunque loco sint, archiepiscopi precepto ordinare possunt episcopum.
Si de ordinatione episcopi fuerit contradictio, non praesumant ad purgandum eum, qui ordinandus est, tres iam, sed postuletur ad numerum unus vel duo in eadem plebe, cui ordinandus est. Discutiantur ergo primo personę contradicentium: postremo vero illa, quę obiciunt, pertractentur. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur episcopus.
EMERSISSE reprehensibilem et valde inolitum usum comperimus, eo quod quidam corepiscopi, ultra modum suum progredientes et donum sancti spiritus per manus impositionem [n] tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Cęsariensi ita de corepiscopis habetur scriptum: Corepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam LXX videntur esse. Ut comministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur. Item in concilio Antioceno, capitulo X: Qui in vicis vel possessionibus corepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sunt, tamen sanctę synodo placuit, ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi ecclesias earumque moderamine curaque contenti sint.
Placuit ut quotienscunque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur, et unum ex ipsis, de quo prius egerit, approbare non valuerint, ad cetera non admittantur.
Testes ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel quos ipse accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem infra XIIII. ętatis suę annos nullus admittatur.
SI QUIS episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio, qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter episcopus in eius cathedra post appellationem eius qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iudicio ępiscopi romani determinata.
DUBIUM non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur quicunque filiam suam viro habenti concubinam in matrimonio dederit, monita [o] accipienda est quasi eam coniugate dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta et dotata legitime, et publicis nuptiis honeste videatur. Paterno arbitrio viris iunctę||fol. 39v|| carent culpa, si mulieres quę a viris habebantur in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta, aliud concubina.
SI QUIS episcopus suis fuerit rebus expoliatus et in accusatione pulsatus, ordinatione pontificum oportet prima fronte cedere, ut omnia, quę per suggestiones inimicorum admiserit, legaliter potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et presul prius statui pristino reddatur; ipseque demum potestative, non subito, sed diu dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam; et si iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat.
STATUIMUS, ut secundum canonicam cautelam omnes undecunque supervenientes ignotos episcopos vel presbyteros ante probationem synodalem in ęcclesiasticum ministerium non admitteremus.
SI SACERDOTES plures uxores habuerint, vel sanguinem christianorum vel paganorum fuderint aut canonibus obviaverint, sacerdotio priventur, quia deteriores sunt Secularibus.
De his, qui recedunt de corpore pęnitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus impositione eis communicare: quod morienti sufficit consolationi, sed diffinitiones patrum, qui huiusmodi communionem congruenter viaticum nominarunt. Quod si supervixerint, stent in ordine penitentum; ut ostensis necessariis penitentie fructibus, legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione recipiant.
Ut nullus iudex neque presbyterum neque diaconem, aut clericum aut iuniorem ecclesię sine scientia pontificis per se distringat aut condempnare praesumat. Quod si fecerit, ab ęcclesia, cui iniuriam irrogare dinoscitur, tandiu sequestratus, quandiu reatum suum cognoscat et emendet.
Ecclesia [p]
vice, propter ampliorem observantiam, apostolica auctoritate et multorum
sanctorum episcoporum admonitione instructi, sanctorumque canonum regulis
edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum, nosmetipsos
corrigentes posterisque nostris exemplum dantes, volumus, ut nullus
sacerdos in hostem pergat, nisi duo vel tres tantumque episcopi electione
caeterorum propter benedictionem et praedicationem populique
reconciliationem, et cum illis electi sacerdotes, qui bene sciant populis
penitentias dare, missas cęlebrare, de infirmis curam habere,
sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere, et hoc maxime
providere, ne sine viatico quis de seculo recedat. Hi vero nec arma ferant,
nec ad pugnam pergant, nec effusores sanguinum vel agitatores fiant; sed
tantum sanctorum pignora et sacra mysteria ferant, et orationibus pro
viribus insistant; ut populus, qui pugnare debet, auxiliante domino victor
existat, et non sit sacerdos sicut populus.
Reliqui vero, qui ad ęcclesias suas remanent, suos homines bene
armatos nobiscum, aut cum quibus iusserimus, dirigant; [q] orantes deum cęli, ut proficiamus in itinere,
quo pergimus victoresque deo adminiculante existamus. Gentes etenim et
reges earum, que sacerdotes secum pugnare permiserunt, nec praevalebant in
bello nec victores extiterunt: quia non erat differentia inter laicos et
sacerdotes, quibus pugnare non est licitum. Hęc vero Galliarum,
Spaniarum, Langobardorum nonnullasque alias gentes et reges earum fecisse
cognovimus; quę propter dictum nefandissimum scelus nec victores
extiterunt nec patrias retinuerunt. Quam foveam caventes magis volumus cum
paucis et licitis domino opem ferente victores ex||fol. 40r||sistere, quam cum multis et illicitis
terga, quod absit, vertere, et cum praedictis gentibus perire. Qualis enim
victoria datur ubi sacerdotes una hora dominica pertractant misteria et
christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et
post christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus
Christum praedicare, propriis sacrilegisque manibus necant; praecipue
dicente eis domino: Vos estis sal terrę. Quod si sal evanuerit, in
quo condietur? Ad nichilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et
conculcetur ab hominibus. Et dum ita se habeant, eligimus potius domino
adminiculante nobisque illis et cunctis eorum ęcclesiis opem ferente
nec quicquam eis pro hoc de honoribus vel ęcclesiarum rebus minuente,
ut gradus eorum et sanctorum canonum decreta custodiant, quam illi aut
nobis imperantibus aut consentientibus contra hęc faciant aut gradibus
careant aut pereant, et nos simul, quod absit, cum eis et victoria careamus
vel pereamus. Quoniam peccatis exigentibus timemus, si talia et inlicita
eis aut imperemus aut agere consentiamus, ut una cum eis pereamus; quia non
solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, ęquo piaculo
rei sunt in conspectu dei et sanctorum eius. Si vero ista veraciter ex
utraque parte fuerint custodita, corruent credimus ante nos omnes
paganę gentes, et erimus victores; insuper et bene agentes, domino
auxiliante, vitam possidemus sempiternam.
Quia investigante [r] antiquo hoste audivimus quosdam nos suspectos habere, propterea quod concessimus episcopis et sacerdotibus ac reliquis dei servis, ut in hostes nisi duo aut tres a ceteris electi [s] non irent, sicut in prioribus nostris continetur capitularibus, nec ad pugnam properarent, nec arma ferrent nec homines tam christianos quam paganos necarent nec agitatores sanguinum fierent vel quicquam contra canones facerent, quod honores sacerdotum et res ęclesiarum auferre vel minorare eis voluissemus, quod nullatenus facere velle vel facere volentibus consentire, omnes scire cupimus, sed quanto quis eorum amplius suam normam servaverit et deo servierit, tanto eum plus honorare et cariorem habere volumus. Et ut hęc certius credantur et per futura tempora conserventur, praecipimus, ut nullus res ecclesię, nisi precario, possideat. Et postquam ipse precarię finitę fuerint, faciant potestative speculatores ecclesię, utrum elegerint, aut ipsas res recipiant [t], aut posteris eorum sub precario et censu habere permittant: ita tamen, ut ipsi proprias et utiles res eisdem ęcclesiis, de quarum iure esse videntur, legaliter tradant, et sic a rectoribus earundem ęcclesiarum precarię, si renovandę sunt, canonice renoventur. Novimus ergo multa regna et reges eorum[u] propterea cecidisse, quia ęcclesias expoliaverunt, resque earum vastaverunt, abstulerunt, alienaverunt vel diripuerunt, episcopisque et sacerdotibus atque, quod magis est, ęcclesiis eorum abstulerunt, et pugnantibus dederunt. Quapropter nec fortes in bello nec in fide stabiles fuerunt nec victores extiterunt; sed terga multi vulnerati et plures interfecti verterunt; regna quoque et regiones et, quod peius est, regna cęlestia perdiderunt, atque propriis hereditatibus caruerunt et hactenus carent. Quę omnia vitantes nec talia facere nec consentire nec infantibus aut successoribus nostris exemplum dare volumus; sed, quantum valemus et possumus, adiuncto Leonis papę et omnium episcoporum, quorum consilio hoc egimus, spiritu nostro spiritui per deum et omnium sanctorum merita prohibemus contestamurque, ne talia faciant vel facere volentibus consentiant; sed adiutores et defensores atque sublimitates ęcclesiarum et cunctorum servorum sei, pro viribus existant; ||fol. 40v|| ne in foveam,in quam praedicti reges et regna ceciderunt, cadant, aut in profundum, quod absit, inferni demergantur. Et ut hęc devotius per futura tempora conserventur, praecipientes iubemus, ut nulli tam nostris quam futuris temporibus a nobis vel successoribus nostris ullo unquam tempore, absque consensu et voluntate episcoporum, in quorum parrochiis esse noscuntur, res ęcclesiarum petere aut invadere vel vastare aut quocunque ingenio alienare praesumat. Quod si quis fecerit, tam nostris quam et successorum nostrorum temporibus pęnis sacrilegii subiaceat, et a nobis atque successoribus nostris nostrisque iudicibus vel comitibus, sacrilegus et homicida vel fur sacrilegus legaliter puniatur, et ab episcopis nostris anathematizetur, ita ut mortuus etiam sepultura et cunctis dei ecclesię precibus et oblationibus careat, nec elemosinam suam quisquam recipiat. Quod autem maximum sacrilegium sit res ecclesię auferre, invadere, alienare, vastare vel subripi, maxime omnes scripturę divinę testantur. Et beatus Simmachus papa synodali sententia cunctos feriendo dicit. Iniquum est, inquit, et sacrilegii instar, ut quę vel pro salute vel pro requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesię pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, maxime ab his, quibus servari convenerit, auferri aut in aliud transferri. Et multa sanctorum canonum decreta et sanctorum patrum edicta hęc eadem testantur: quę scrutari et scire cupientibus perfacile patent.
Si advocatus in causa suspecta iniqua cupiditate fuerit repertus, a conventu honestorum et a iudiciorum communione separaetur et videat, ne iudicis et assertoris personam accipiat.
SI QUIS presbyter contra episcopum suum inflatus schisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium deo optulerit, loco amisso anathema habeatur. Nichilominus et de civitate et de congregatione, in qua fuerit, longius repellatur; ne vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina [v] fraude decipiat.
Statutum est, ut presbyteri, sicut actenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur loca ab episcopis nec ab aliis praelatis nec etiam a laicis; ne forte propter absentiam eorum et animarum pericula et ecclesiarum, in quibus constituti sunt, negligantur officia.
Sancitum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet ęcclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si quis deinceps hoc facere temptaverit, synodali sententia districte feriatur.
Si quis infantem necaverit, ut homicida teneatur.
Statutum est viduas, inconsultis episcopis, non debere velare. Simul et hoc constitutum est, ut si quispiam presbyterorum deinceps huius constitutionis normam contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquas viduas inconsulto episcopo velare praesumpserit, gradus sui periculum incurrat. Similiter et de puellis virginibus a presbyteris non velandis, statutum est, ut si quis hoc facere temptaverit, tanquam transgressor canonum damnetur.
Ut reos timoris necessitas non constringat circa altare manere, et loca veneratione digna polluere, depositis armis qui fugerint. Quod si non deposuerint, sciant||fol. 41r|| se armatorum viribus extrahendos. Et quicunque eos de porticibus et de atriis et de ortulis, de balneis vel adiacentis ęcclesiarum abstrahere praesumpserit, capite puniatur.
Ut excommunicatus a sacerdote, quamdiu in ipsa est excommunicatione, maiores natu vel episcopos accusare non praesumat. Quod si praesumpserit, non recipiatur; sed aut maiori excommunicationi subiaceat aut ab ęcclesia pellatur.
Statutum est, ut illicitus feminarum accessus ad altare non fiat; qui contra omnem auctoritatem divinam et canonicam institutionem est feminas sanctis altaribus se ultro ingerere aut sacrata vasa impudenter contingere, sive indumenta sacerdotalia presbyteris ministrare aut corpus et sanguinem domini contingere populisque porrigere: quod omni ratione et auctoritate caret, et ne ulterius fiat, omnimodo prohibitum est. Et quęcunque feminę deinceps hoc facere praesumpserint, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdantur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant in concilio Calcidonensi et in decretis Gelasii papę copiosissime invenitur.
Si quis criminator non ante iudicium decidat quam accusator praesentetur atque secundum legem et canonicam sententiam exquiratur. Quod si indigna ad accusandum persona invenitur, ad accusationem non admittatur, quia indignum est, ut vita innocentis ulla maculetur pernitię.
Qui sepulchra violaverint, puniantur, tam ingenui quam servi. Si maior persona in hoc scelere fuerit deprehensa, amissa medietate bonorum suorum, perpetua notetur infamia. Si clericus, depositus omni honor [x] clericali, perenni exilio deputetur. Si iudex hoc persequi aut implere distulerit, facultatibus et honore privetur. Et quicunque hoc scelus accusare voluerit, licentia tribuatur.
Sancitum est de presbyteris gradum amittentibus, ut unusquisque episcoporum tam per se quam et per ministros suos vitam et conversationem morumque emendationem eorum cognoscat, eosque canonicę penitentię subdere non negligat, iuxta quod in concilio Cesariensi titulo I scribitur: Si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et ad penitentiam redigi. Nonnulli enim amisso gradu adeo filii Belial efficiuntur, ut nec publicis, quod fas non est, nec canonicis propter iniuriam et negligentiam rectorum, legibus constringantur.
EOS qui falsa fratribus obiecisse capitalia convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare et infames semper existere.
IS qui blasphemiam alterius cantica composuerint vel qui cantaverit ea, extra ordinem vindicetur; nam lex exiliari iubet eos, qui libellos famosos excogitant aut proponunt. Notatur infamia quicunque, dum appellat iudicem, cum dixerit. Non tantum is, qui maledictum aut convicium dixerit, famosus efficitur, sed et is, cuius consilio factum esse potuerit.
Statutum est et in sanctis canonibus prohibitum, ut nullus presbyter penitentem publice inconsulto episcopo reconciliare presumat, nisi morte forte periclitantem, sed omnes publice pęnitentes feria V ante pascha, quę est cena domini, ad civitatem in cinere et cilicio in presentiam episcopi prostrato vultu conveniant, et ibi ab episcopo canonice et ordinabiliter, sicut in sacramentario et in romano ordine continetur, reconcilientur atque diiudicentur, [y] quid deinceps agere, quid vitare debe||fol. 41v||ant instruantur atque insuper divinis precibus per manus impositionem ab episcopo sanentur. Nullo nanque tempore presbytero in publica missa penitentem reconciliare sine licentia episcopi concessum est. Si quis hoc facere praesumpserit, canonica correctione multetur.
Si quis clericus vel laicus exprobrator vel calumpniator suo episcopo extiterit, ut homicida habeatur.
Delator si quis extiterit fidelis, et per dilationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit, eum nec in finem accipere communionem.
SANcitum est atque modis omnibus inhibitum, ut si quis presbyter preventus fuerit alicui clero vel laico munera dare aut dedisse, aut aliquam peccuniam tribuere, ut alterius presbyteri ęcclesiam subripiat, pro hac cupiditate seu rapina, turpis lucri gratia, deiciatur a clero et alienus existat a regula. Nam si pro misericordia episcopo placuerit longuo tempore eum penitendo quę gessit in carceris erumpna recludere, et usque ad satisfactionem ibi detinere, liceat. Et postea si se correxerit, et alia deinceps minime facere promiserit, humanius erga eum agere poterit, si voluerit, et ipse dignus inventus fuerit.
OMNES episcopi in tercia accessione adclamaverunt: Sane dignum est, ut sicut sacerdotes vel clericos sua in accusatione vel secularibus iudiciis laici non recipiunt, ita ipsi in sacerdotum vel clericorum accusationibus seu ęcclesiasticis negociis, nisi sponte non recipiantur; quoniam inconveniens est, ut hi qui hos respuunt, ab his recipiantur.
Qui hominem voluntarie occidere voluerit et perpetrare non potuerit, ut homicida habeatur.
Statutum est, ut nullus presbyter vel diaconus eorum decimas vel aliquid de rebus ecclesię, sine consilio proprii episcopi inreverenter vendere praesumat; quia in canonibus decretum est ita: Placuit, ut presbyteri vel diaconi non vendant rem ecclesię, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis. Et ne deinceps fiat, cavendum est, sicut a quibusdam in aliquibus locis impudenter factum audivimus, eo quod quidam sacerdotes, antequam messes maturę vel collectę essent, eorum decimas vendere causa ebrietatis temptaverunt: quod ne deinceps fiat, pariter omnes inhibemus, sed ut prius cum gratiarum actione a sacerdotibus recipiantur. Et si necessitas fuerit pro restauratione ęcclesiarum, vel pro redemptione captivorum eas vendere, cum consilio proprii et aliorum bonorum sacerdotum hoc faciant; ne qualibet occasione occulte et sine testimonio fraudentur oblationes fidelium; et unde pauperes recreari debent, vel ecclesię restaurari, seu clerici vivere sive episcopi recipi, hospites et peregrini pasci ac venerari, presbyteri vel diaconi aut quilibet fidelium in suis nimiis potationibus vel comessationibus seu carnalibus desideriis, quę multis modis agunt, inflectere non praesumant, sed in praedictis rebus eas fideliter subministrent; et sciant se non suarum, sed dominicarum rerum esse dispensatores. Propterea quasi dominicas res fideliter eas conservare, et utiliter dispensare, domini sacerdotes oportet. Si et, quod absit, aliter fecerint, canonica invectione districte feriantur.
Omnium anathematum vox in accusatione vel testimonio aut humano iudicio penitus non audiatur, nec hi accusare quenquam permittantur. Sed si quis anathematis penam parvi duxerit, aut in insulam religetur aut exilio deputetur, ne possit ęcclesiam dei eiusque famulos perturbare.
Sancitum est, ut a presbyteris vel diaconibus seu ac reliquis clericis omni modo vitetur ebrietas, quę omnium vitiorum||fol. 42r|| fomes ac nutrix est. Itaque eum quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut XL dierum spacio communione statim [b] submovendum aut corporali subdendum supplicio.
Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque, quo valeat ex [c] relevatione alienę vindictę a se dei removere vindictam. Libat enim domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa.
Vaticinatores, qui se futura scire dicunt, cesi de civitate iactentur.
Statum [d] est, ut presbyteri benedictionem in ęcclesia super plebem fundere, aut altare consecrare aut reconciliare, aut summovere vel collocare, nullo modo praesumant. Simul et hoc statum [e] est, ut altare erigere, vel de loco in locum transmutare, ut a quibusdam factum audivimus, sine episcopi sui licentia vel consilio, cuius est et ipsum altare congregare [f] et post motionem vel violationem presbyteri non pertemptent. Quod si aliqui fecerint, gradus sui periculo subiacebunt.
Statutum est, ut si quis presbyter vel diaconus aut quilibet clericus ęcclesię deputatus, si intra civitatem fuerit, aut in quolibet loco in quo ęcclesia est, et ad quotidianum psallendi sacrificium matutinis vel vespertinis horis ad ęcclesiam non convenerit, deponatur a clero; si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri.
Sancitum est, ut unusquisque clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad secularem quemlibet confugerit, et is, ad quem recurrit, solacium ei defensionis impenderit, cum eodem de ecclesię communione pellatur. [g] Simili modo decretum est, ut clerici qui comam nutriunt, ab archidiacono, etiamsi noluerint, inviti detundantur. Vestimenta vero vel calciamenta eis, nisi quę ad religionem deceant, uti aut habere non liceat.
Si extiterint aliqui fratres desides vel negligentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio.
Statutum[h] est, ut contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui priores gradu, elati superbia, communionem fortasse contempserint, aut ęcclesiam frequentare vel officium suum neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut cum eos penitentia correxerit, rescripti in matricula, gradum suum dignitatemque recipiant.
Sancitum est, ut personarum discordantium nemo, antequam reconcilietur, ad altare domini accedere audeat, vel gratiam communionis sanctę percipere; sed geminato tempore per penitentiam compensabunt, in qua discordię servierunt. Quod si unus eorum, alio contempnente, ad satisfactionem caritatis occurrerit, ex eo tempore ut pacificus in ęcclesiam recipiatur, ex quo ad concordiam festinasse cognoscitur.
QUI luget, abstinere debet a conviviis ac ornamentis, et alba veste.
Sancitum est, ut illi sacerdotes, qui de ęcclesiis ad ęcclesias migrant vel migraverunt, et suos titulos absque licentia et consensu episcopi dimittunt vel dimiserumt, tandiu a communione habeantur alieni, quandiu ad eas redierint ęcclesias, in quibus primo sunt constituti. Quod si alius, alio transmigrante, in locum viventis ordinatus est, tandiu vacet sacerdotii dignitate. qui suam deseruit ęcclesiam, quandiu successor eius quiescat in domino.
Statutum est, ut facultates ecclesię necnon et dioc eseos [i], quę ab aliquibus possidentur sacerdotibus, iure sibi vin||fol. 4vr|| Dicent, quod tricenalia lex conclusit, et ultra XXX annos nulli liceat pro id appellare, quod longum [k] tempus exclusit. Simulque sancitum est, ut raptores viduarum vel virginum ab ecclesię communione pellantur. Et ut feminę sacris altaribus non ministrent, vel aliquid ex his, quę virorum sunt officiis deputata, praesumant.
Volumus atque praecipimus, ut omnes a falso testimonio se abstineant, scientes et hoc gravissimum scelus esse, et ab ipso domino in monte Synai prohibitum est, dicente eo: Non falsum testimonium dixeris. Sive: Testis falsus non erit impunitus. Sciat etiam se, quisquis hoc perpetraverit, tali pęnitentia purgandum sicut de periurio, aut tali dampnatione et excommunicatione feriendum sicut de homicidio vel periurio. Summa enim stulticia et nequitia est, ut aliquis homo, qui christiano nomine censetur, pro cupiditate auri vel argenti aut vestimentorum sive agrorum vel cuiuslibet rei, sicut sepe contingere solet, propter ebrietatem aut ventris ingluviem, in tam grande scelus corruat, ut aut VII annis in arta erumpna sit, aut ab ęcclesia sit repulsus, dicente domino: Quid prodest homini, si lucretur universum mundum, animę vero suę detrimentum faciat?
PęNAM, quam reus passurus erat, accusator excipiat, si convincere eum non potuerit. Nemo potest debitorem plus agnoscere, quam ille, qui iniurię sustinuit nequitiam.
Ut incestum nullus sibi unquam societ coniugium. Quod si contigerit, ab episcopo loci illius separentur, et publicam VII annorum iuxta canonicos gradus ambo agant penitentiam. Qui autem hoc agere noluerit, ab omnibus ut anathema habeatur.
OMnia primo diligenter cunctos oportet inquirere, ut cum iusticia definiantur. Nullus quenquam ante iustum iudicium dampnet, nullus suspicionis arbitrio iudicet. Prius probare debet, et sic iudicet, non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est: pessimum nanque et periculosum est quenquam de suspicione iudicare. In ambiguis dei iudicio semper sententia reservetur: quod certe agnoscunt, suo; quod nesciunt, divino reservetur iudicio. Quoniam non potest humano condempnari examine, quem deus suo iudicio reservavit. Incerta namque non [l] debemus iudicare, quousque veniat dominus, qui latentia producit in lucem, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Quamvis enim vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quę certis indiciis comprobantur, nisi quę manifesto iudicio convincuntur, nisi iudiciario ordine publicantur.
OMNIBUS sanctę dei ecclesię fidelibus et nostris notum esse volumus, quia parva quaestio de corepiscoporum supersticione ad nos non semel aut bis vel ter venerit, sed saepissime nostris auribus molestiam intulerit. Ipsa enim questio solum inter clericos, sed etiam inter laicos crebrius ventilabatur. Dicebant ergo presbyteri, diaconi, et subdiaconi a regularibus episcopis ordinati, non esse eos presbyteros aut diaconos aut subdiaconos, qui a corepiscopis videbantur quasi sacrati, nec sacerdotale eos debere peragere officium, nisi forent a canonice ordinatis episcopis consummati. Sumentes quoque de canonica auctoritate sanctionem, affirmabant a corepiscopis ordinatos vulneratum potius quam episcopaliter sanctificatum se per illam manus impositionem habere caput. Ubi autem vulnus infixum est, medicina est adhibenda, ||fol. 43r|| qua possit recipere sanitatem. Similiter et laici dicebant, quod talium ministrorum vel sacerdotum, id est, qui a corepiscopis quasi ordinati erant, officia audire nollent, nec eorum infantes maiores vel minores aut familiam eorum per manus impositionem consignari vel confirmari usquam vellent, ne magis vulnus quam benedictionem accipiant. Quod iurgium cum eunucleatius [m] discutere voluissemus, placuit nobis ex hoc apostolicam sedem consulere, iubente canonica auctoritate atque dicente: Si maiores causę in medio fuerint devolute, ad sedem apostolicam, ut sancta synodus statuit et beata consuetudo exigit, incunctanter referantur. Quapropter Arnonem archiepiscopum ad Leonem apostolicum misimus, ut inter cetera, quę ferebat, etiam eum et hoc interroget; ut quicquid super his definiendum esset, apostolica auctoritate a nostris episcopis regulariter sopiretur. Qui nobis verbis et scriptis ab eo renuntians hęc non esse necesse iterare vel definire, quia sepissime a suis praedecessoribus et a multis sanctis episcopis atque synodalibus sanctionibus eos esse prohibitos atque dampnatos; et ideo non esse necesse ventilare, sed definita tenere. Dixit enim nullum fore presbyterum aut diaconum vel subdiaconum ab eis ordinatum, nec ęcclesiam ab eis ordinatam [n] nec virginem consecratam, nec quenquam confirmatum, neque quicquam, quod de episcopali ministerio praesumpsere peractum, sed quicquid ex his ab eis illicite erat praesumptum, omnia a canonice ordinatis episcopis debere rite peragere et in meliorem statum reformare: quia quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Predictos autem corepiscopos omnes praecepit dampnare, et in exilium retrudi. Ista vero omnes, maxime regni nobis a deo nobis [o] commissi, episcopi cum eodem Arnone praefato apostolico mitius tractantes, iamdictos villanos episcopos inter presbyteros statuerunt, ita ut amplius nichil de episcopali ministerio praesumerent, nec ipsi deinceps a quoquam fierent qui gradus sui periculum vitare vellet. Decretum namque est in illa synodo, quam Reginis burce pro eadem vel pro aliis causis [p] nec facere volentibus consentire, sed quicquid ab his episcopaliter praesumptum est, a canonice ordinatis episcopis peragi debere, nec ullam unquam de episcopali ministerio a corepiscopis aliquid accepisse, quia nichil in dante erat, quod aliquis horum accipere potuisset; quoniam quod non habuit quis eorum, dare non potuit. Nam episcopi non erant, quia nec ad quendam civitatis episcopalem sedem titulati erant, nec canonice a tribus episcopis ordinati. Ideo de episcopali ministerio nichil agere potuerunt. Et idcirco non ostenditur gestum, quod fixi agere qui quid non habuerunt, nullatenus dare non potuerunt. Ideo nanque nulla causa permittit, ut videatur iteratum, quod de causis memoratis canonice ordinatis episcopis cognoscitur regulariter peractum. Unde et cum sepe questio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam esse tribuendum, quod non docetur collatum. Scimus enim, sicut et in antiquis patrum legimus decretis, posse vera ac iusta legitimi episcopi benedictione auferre omne vitium quod a vitioso fuerat iniectum.
Placuit, ut episcopi rerum ęlesiasticarum in omnibus, iuxta sanctorum canonum sanctiones, plenam semper habeant potestatem. Nullus eas dare vel accipere absque proprii episcopi audeat iussione; nullus eas invadere vel vastare, vel quoquo modo deteriorare praesumat. Nam devastantibus ęcclesias earumque res nichil aliud intelligimus, quam contra illum [q] ęterni imperii deum eius maiestatis homines movere certamen, cum ille ędes illi die noctuque famulentur, et illi sint consecratę. Videant ergo vastantes, easque invadentes, praenuntiamus, ne ab illo, si se commoveat, va||fol. 43v||stentur et disperdantur, cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt. Nos vero ista nec agere volumus nec facere volentibus consentire; ne nos ipsos, quod absit, perdamus, aut se perdere volentibus consentiamus. Quapropter praecipimus, ut si quis ex iure ęcclesiastico hactenus nostra largitate aliquid possedit, si illa deinceps habere voluerit, ut ad proprios episcopos veniat, et ab eis et a praepositis ecclesiarum, unde esse videntur, quocunque modo iuste potuerit, ea impetrare satagat, et nichil ex eis aliter abigat [r] aut concupiscat vel accipiat, ne cupidus sacrarum rerum ignis, qui in eis est, favillos vix [s] exurat. Unde et in sacris canonibus spiritu dei conditis decretum habetur ita: Si quis oblata dederit vel accepit praeter episcopum [t] anathema sit. Scimus enim anathematos homines, et in presenti seculo infames esse ac perditos, et a consortio fidelium in omnibus absque pane et aqua fieri alienos, atque si absque ecclesię satisfactione de hac vita recesserint, a regno dei fore extorres. Quam foveam cavere dissimulans vel recusans, nostra se sciat per omnia carere societate; quia non solum qui faciunt, sed qui facientibus prava qui consentiunt, rei sunt. Satius enim nobis est regnum non habere terrenum, quam ęternum perdere: plus vero me credo posse deum per suorum merita sanctorum adiuvare, quam omnem malitiam secularem. Quapropter omnes scire cupimus, si super his quibus fruimur bonis universum mundum lucrare potuissemus, nostras vestrasque animas perdere voluissemus, nec se pro praeterdictis cupiditatibus perdere volentibus consentire. Testante namque ęvangelica tuba didicimus, nichil prodesse homini universum mundum lucrare, si animę suę detrimentum patiatur. Et iterum: Quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et iterum: Ibunt hi in supplicium ęternum, iusti autem in vitam ęternam.
Ut per sollempnissimos paschales dies sacramentum caticuminis non detur, nec eis, qui a liminibus ecclesię sunt exclusi, neque eis, ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt penitentiam, sed tantum benedictum sal a sacerdotibus pro communione tribuatur. Et qui fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos vel publice penitentes oportet mutare.
QUI reicolam ecclesię petunt a regibus, et horrendo cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeant quę optinent, et a communione ecclesię, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
Si quis cuiuscunque munuscula ecclesię, sanctis scripturarum titulis collata, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit atque suppresserit et non statim a sacerdote commonitus deo collata [u] reddiderit, ab ecclesi#e catholicę communione pellatur.
CLERICIS sine commendaticiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi, et in omni loco, ad quem sine ępistolis episcopi sui, ut dictum est, venerint, a communione habeantur alieni. In monachis quoque par forma servetur; quos si verborum increpatio non emendaverit, etiam a verberibus statuimus cohercere.
ANTE omnia clericis vitetur ebrietas, quę omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Nec quis potest liberum corporis sui ac mentis habere iuditium, qui, captus vino a sensu probatur alienus et proclivius ad iudicium mens labefacta ducatur, ac plerumque possit peccatum aut crimen, dum nescit, incurrere. Ignorantia vero||fol. 44r|| talis non potest effugere penam, quam ex voluntaria amentia manasse constiterit. Itaque quemcunque ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut XL dierum spacio a communione statuimus summovendum aut corporali subeundum esse supplicio.
Si quis per calumpniam ęcclesiam aut clericum fatigare temptaverit, et convictus fuerit, ecclesię liminibus et catholicorum communione, nisi digne penituerit, arceatur.
PREcipimus, ne laicus, nisi religione praemissa, clericus fiat. In monasterium vero puellarum nonnisi probatę vitę et ętatis provectę ad quascunque earum necessitates vel ministrationes non permittantur intrare. Ad faciendas vero missas clerici qui ingressi fuerint, statim peracto ministerio regredi festinent. Aliter autem nec clericus nec monachus iuvenis ullam ad puellarum congregationem habeat accessum, nisi hoc paterna aut germana necessitudo probetur admittere.
ssSi quis clericorum, ut in multis locis diabolo instigante actum fuisse perpatuit, rebelli auctoritate se in unum coniuratione intercedente collegerint, et aut sacramenta inter se data aut cartulam conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus praesumptio praevelletur; sed res detecta, cum in synodum ventum fuerit, in praesumptoribus iuxta personarum et ordinum qualitatem a pontificibus, qui tunc in unum collecti fuerint iudicetur; quia sicut caritas ex praeceptis dominicis corde, non cartulę conscriptione vel coniuratione, est exhibenda, ita quod per suprascriptas ammittitur scripturas, auctoritate et districtione pontificali est reprimendum.
Si quis res ecclesię debitas vel proprias sacerdotis horrendę cupiditatis instinctu occupaverit, aut a potestate ex competicio perceperit, nisi eas restituerit, nullis se rebus excuset. Quod si agnito iure ęcclesiastico non statim ecclesię vel sacerdoti reformato aut ut ipsum ius agnoscere possit, in iuditium electorum venire distulerit, tandiu a communione ęcclesiastica suspendatur, quandiu restitutis rebus tam ęcclesiam quam sacerdotem reddat indemnem. Similis etiam, qui oblationes defunctorum ęcclesiis vel sacerdotibus legaliter dimissas quolibet ordine adsignare tardaverint, vel retinere praesumpserint, districtionis ecclesiasticę iuxta priores canones forma servetur. Cui etiam sententię subiacebit quisquis sibi quolibet ordine pro devotione sua ęcclesiis dedit, revocare praesumpserit. Abbatibus, presbyteris, caeterisque ministris de rebus ecclesiasticis vel sacro ministerio traditis nil alienare vel obligare absque permissione et subscriptione episcopi sui licentia. Quod si praesumpserint, degradentur, communione concessa; et quod temere praesumptum aut alienatum est, ordinatione episcopi revocetur.
AUDIVIMUS persuasum esse populis die dominico agi cum caballis aut bobus aut vehiculis iterare [v], vel ea, quę ad nitorem domus vel hominis pertinent nullatenus exercere. Quę res ad iudaicam supersticionem magis quam ad christianam observantiam pertinere probantur. Quapropter id statuimus, ut die dominico, quod ante fieri licuit, liceat. A rurali tamen opere, id est, aratro vel vinea vel secatione messis, excussione exarto vel sepe censuimus abstinendum, quo facilius ad ęcclesiam venientes orationis gratia vacent. Quod si inventus fuerit aliquis in operibus suprascriptis, aut quę indicta sunt exercere praesumpserit, qualiter hęc emendare debeat, non in laicorum districtione, sed in sacerdotis castigatione consistat.
Sacrificia matutina missarum,||fol. 44v|| sive[w] vespertina, ne quis cum armis pertinentibus ad bellorum usum expectet. Quod qui fecerit, in sacerdotis potestate consistat, quali eum districtione debeat castigare.
QUIDAM sabbato sancto ab hora nona ieiunium solvunt, conviviis utuntur; et dum sol ipse eadem die tenebris lumine subduxerit, ipsaque elementa turbata mesticiam totius mundi ostenderint, illi ieiunium tanti diei polluunt, epulisque inserviunt. Et quia totum eundem diem universalis ęcclesia propter passionem domini in merore et abstinentia peragit, quicunque in eo ieiunium, praeter parvulos et senes et languidos, ante peractas indulgentię preces persolverit, a paschali gaudio depellatur; nec in eo sacramentum corporis et sanguinis domini percipiat, qui diem passionis eius per abstinentiam non honorat.
OMNIBUS vobis tam praesentibus quam et futuris scire cupimus et quia ideo consultu sedis apostolicę et omnium nostrorum episcoporum ac reliquorum sacerdotum atque maxime cunctorum fidelium nostrorum de purgatione criminatorum sacerdotum tanta tractavimus, eamque cum testibus, sicut in anteriori capitulari nostro continetur, fieri decrevimus, quoniam nesciebamus eandem causam a beato Gregorio papa esse definitam. Nam cum Wormatiam generalem conventum habuissemus, adlata est nobis a Richulfo Magontiacensi metropolitano epistola beati Gregorii papę, in qua inter caetera continebantur hęc: De persbytero vero vel quolibet sacerdote a populo accusato, si certi non fuerint testes, qui crimini illato approbent veritatem, iusiurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentię suę puritate, cui nuda et aperta sunt omnia; sicque maneat in proprio gradu. Ista vero omnia, quia vires nostras excedunt, in iudicio episcoporum iuxta canonicam sanctionem definienda relinquimus; ut hęc, quando orta fuerint, ita definire satagant, ut nec secundum seculum iustam reprehensionem, nec penes deum, quod absit, dampnationem, sed eternę beatitudinis, ipso auxiliante, qui omnia infucata prestat, praemia consequantur.
Si quis iudeorum [x] christianum servum vel cuiuslibet alterius sectę emerit et circumciderit, iudei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat.
Ecclesiarum servos et episcoporum vel omnium clericorum a iudicibus vel auctoribus publicis in diversis angariis non fatigari divina praecipimus auctoritate. Unde omne concilium a pietate gloriosissimi domini nostri poposcit, ut tales deinceps a suis [y] inhibeat, sed servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus vel ecclesię [z] in publicis ac pritatis [a] negotiis occupare voluerit, a communione ęcclesiastica, cui impedimentum fecit, efficiatur extraneus.
Multi, contra canonum constituta, ęcclesias, quas edificaverint, consecrari, ita ut dotem, quam eidem ecclesię contulerint censeant ad episcopi ordinationem pertinere. Quod factum et in praeterito displicet, et in futuro prohibetur. Sed omnia, secundum constitutionem antiquam, ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
SINT semper perspectores [b] episcopi secundum magis [c] admonitionem, qualiter iudices cum populis agant, et aut ipsos praemonitos corrigant, aut insolentias eorum iudicibus [d] principum innotescant. Quod si correptos emendare nequiverint, et ab ęcclesia et a communione eos suspendant.
Devotam peccantem non recipiendam in ęcclesia, nisi peccare desierit. Et si deserens egerit aptam penitentiam decem annis, recipiat communionem. Prius autem quam in ęcclesia admittatur ad orationem, ad nullius con||fol. 45r|| vivium christianę mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam hęc, quę eam receperat, habeatur absens. Corruptorem etiam par pęna constringat. Que rautem maritum acceperat, non admittatur ad penitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vivere cęperit aut postquam ipse decesserit.
Si quis laicus per excommunicationem abstinet, ad domum eius clericorum vel religiosorum nullus accedat. Similiter et clericus se abstinet, a clericis dividetur [e]. Si quis cum illo colloqui aut convivare fuerit deprehensus, etiam ipse abstineatur. Sed hoc pertineat ad eos clericos, qui eius sunt episcopi, et ad domos [f], qui convicti [g] fuerint cum eo, qui abstinet, sive laico quolibet, sive clerico.
Hoc etiam placuit, ut vagus atque instabilis clericus sive etiam in diaconali ministerio vel presbyterali officio constitutus, si episcopi, a quo ordinatus est, praeceptis non obedierit, ut in delegata sibi ęcclesia officium dependat assiduum, quousque in ipsa permanserit, et communione et honore privetur.
Qui[h] iubente sacerdote pro quacunque culpa ab ęcclesia exire contempserint, pro noxa contumatię tardius recipiantur ad veniam.
Si vero seculares, qui coniugale consortium absque culpa graviore dimittunt [k] ut aut illicita aut aliena praesumant, si antequam episcopo comprovintiales discidii causas dixerint et priusquam uxores iudicio dampnentur, abiecerint, a communione ecclesię et sancti populi cetu, pro eo quod fidem et coniugium maculant, excludantur.
Clerici etiam omnes, qui ecclesię fideliter vigilanterque serviunt, stipendia sanctis laboribus debita secundum servitii sui meritum vel ordinationem canonum a sacerdotibus consequantur.
NULLUS episcopus alienum parrochiarum [l] praesumat retinere aut ordinare, vel iudicare absque proprii episcopi voluntate; quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio; quoniam censemus nullum alterius iudicis, nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare nullatenus poterit.
PEREGRINA iudicia generali sanctione prohibemus; quia indignum est, ut ab extremis [m] iudicetur, qui provinciales et a se electos debet habere iudices.
Ut si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint, aut ęcclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut cum eos penitentia correxerit, rescripti in matricula, gradum suum dignitatemque recipiant.
Si in alicuius presbyteri parrochia infideles aut faculas accenderint aut arbores aut fontes aut saxa venerantur, si hoc eruere neglexerint, sacrilegii reum se esse cognoscat. Dominus aut ordinator ipsius, admonitus hoc emendare noluerit, communione privetur.
PENITENS quę defuncto viro alio nubere praesumpserit vel suspecta vel interdicta familiaritate cum extraneo convinxerit, cum eodem ab ecclesię liminibus arceatur. Hoc etiam et de viro in penitentia posito placuit observari.
Placuit eorum accusandi sacerdotes et testificandi in eos vocem obstruere, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus; quia vocem funestam||fol. 45v|| potius intercidi quam audiri oportet.
Non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus implicantur, nisi prius se probaverint innocentes; quia periculosa est et admitti non debere adversus quemcumque professio.
Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus summopere cavendum sit, ne clanculo aut publice unctum domini detractionibus et vituperationibus delanient, perpendentes illud exemplum Marię, quę pro eo, quod Moysi famulo domini propter Ethiopissam detraxit, immunditia leprę multata est. Et illud psalmistę: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Qui uxorem habet, eo tempore concubinam habere non potest, ne ab uxore eum dilectio separet concubinę.
Illud etiam unanimi consensu convenit observari, ut si quis monachorum aut monacharum in congregatione positi religiosam conversationem elegerint, et postea aut ad parentes aut quamcumque proprietatem sed [o] de congregatione ipsa subtraxerint, et ab episcopo suo per ępistolam admoniti ad septa monasterii sui redire noluerint, sint usque ad exitum vitę a communione disiuncti [p], nec prius ad eucharistię gratiam admittantur, quam ad ovile suum, de quo se vacationis insolentia visi sunt subtraxisse, cum humillima supplicatione debeant satisfactione reverti.
DE viduis et puellis, quę sibi in habitu religionis in domos proprias, tam a parentibus quam per se vestem mutaverint, et se postea contra instituta patrum vel praecepta canonum coniugia crediderint copulanda, tandiu utrique habeantur a communione suspensi, quousque quod illicite perpetraverint, emendent. Quod si emendare neglexerint, a communione vel omnium christianorum convivio in perpetuo sint sequestrati.
Nulli infami atque sacrilego de quocunque negocio liceat quandoque adversum religiosum christianum, quamvis humilis servilisque persona sit testimonium dicere nec de quacunque re actione vel inscriptione.[q]
Delatori aut lingua capuletur aut convicti caput christianum impetere [r] amputetur. Delatores autem sunt, qui invidia produnt alios.
Homicide, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri et qui raptum fecerint vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilogos magosque cucurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi.
Auctores seditionis et tumultus vel concitatores populi pro qualitate dignitatis aut in crucem tollantur aut bestiis obiciantur aut in insulam deportentur.
Maius periculum est iudicantis quam eius, qui iudicatur. Unde unicuique providendum est ne aliquem iniuste iudicet aut puniat.
Accusatores adversus doctorem nemo suscipiat, quia non potest humano condempnari examine, quem deus suo reservavit iudicio.
Sic odit deus eos, qui adversus patres armantur ut patrum invasores. In omni mundo infamia notantur.
Instruendi sunt presbyteri pariterque admonendi, quatinus noverint decimas et oblationes, quas a fidelibus accipiunt, pauperum et hospitum et peregrinorum esse stipendia et non quasi suis, sed quasi commendatis uti debere; de quibus omnibus sciant se rationem reddituros in conspectu divinę maiestatis, et nisi eas fideliter pauperibus et his quibus praemissum est administraverint, com||fol. 46r|| dempationem patiendos. Qualiter vero dispensari debeant, canones sacri instituunt: scilicet ut IIIIor partes ex omnibus fiant, una ad fabricam ecclesię relevandam, altera pauperibus distribuenda, tercia presbytero cum suis clericis habenda, quarta episcopo reservanda. Et quicquid inde pontifex iusserit, prudenti consilio est faciendum.
INhibendum et modis omnibus est tenendum, ut nullus sacerdos eas personas feminarum, sicut in canonibus insertum continetur, de quibus suspicio potest esse, in domo sua habeat, et non solum eas, sed neque illas, quas antiqui canones concedunt: quia instigante diabolo etiam in illis scelus frequenter perpetratum reperitur, aut etiam in pedissequis earum. Nam si qua de his non habuerit talem necessitatem, cui sit necessaria sustentatio presbyteri, habeat in villa aut in [u] vico domum, longe a presbyteri conversatione, et ibi ei subministret, quę necessaria sunt. Sed et hoc secundum auctoritatem canonum modis omnibus prohibendum, ut nulla femina ad altare praesumat accedere, aut presbytero ministrare vel infra cancellum stare aut sedere.
QUERENDUM nanque est sacerdoti, cum accipit cuiuslibet fidelis confessionem peccatorum, qualiter primo peccatum perpetratum, aut si postea iteratum aut frequenter actum sit, si sponte, si coacte, si per ebrietatem aut per quodlibet ingenium factum sit. Et cum invenerit, unde radix illius peccati processit, tunc congruam adhibeat medicinam. Qualis vero peccati adhibenda sit medicina, secundum canonum autenticorum sanctorum patrum esse debet, et non secundum placitum hominis, sed secundum voluntatem dei. Nec in hac parte voluntas aut gratia hominis sequenda est, sed voluntas dei in omnibus semper inquirenda, quatinus dignis precibus et pęnitudine digna placari possit omnipotentis dei vindicta, quam vitio [v].
Si quis quiete gradiens per viam aut si etiam in domo sua fuerit aut in platea civitatis aut in villa, subito aut ab alio superventus aut litis commotione [w], volens se defendere, non habens contra illum antea odium, interfecerit hominem, VII annos secundum canonicam institutionem pęniteat, tres vero a communione privetur; IIII autem in communione orationum et oblatione susceptus, in sacerdotis pendebit arbitrio, utrum dignus sit corpus Christi accipere aut usque ad plenitudinem penitentię ab eo separari. Abstinentia ciborum in providentia sacerdotis erit secundum possibilitatem penitentis et devotionem et affectum lacrimarum.
Mulier quę duobus fratribus nupserit, abici debet usque ad diem mortis. Sed, propter humanitatem, in extremis suis sacramentis reconciliari oportet; ita tamen, ut prius solvatur coniugium et maneat innupta et vir eius absque uxore simili penitentię sit subditus. Quod si duo fratres cum una femina fornicaverint, nescientes alter alterius fornicationem, statim ut cognoverunt adulterium, qui eam habet uxorem, dimittat. Et ille quidem, post actam penitentiam, si uxor defuncta fuerit, potest alteri sociari; illa vivente, nequaquam. Illa vero nunquam ulterius poterit in coniugium assumi; et iugi penitentia submissa, ad exitum vitę communionis gratiam accipiat.
Mulier etiam, quę dormiens filium suum oppresserit, et mortuus fuerit, VI annis peniteat. Vir eius, si in domo illius fuerit, IIII annos. Si vero in uno lecto, simili modo poeniteat, duos in pane et aqua, reliquos IIII secundum quod sacerdos illos viderit posse, abstinentiam imponat ciborum.
MULIER habens virum, si adulterium perpetraverit et occulte ad confessionem venerit, VII annos peniteat, ||fol. 46v|| III in pane et aqua; caeteros IIII in providentia erit sacerdotis, qualiter eam viderit posse; et ita ei ciborum abstinentia imponatur. Similiter et vir habens uxorem, si adulterium perpetraverit, faciat, per triennium communicet. Si cuius uxor adulterium perpetraverit, et hoc a viro deprehensum fuerit et publicatum, dimittat uxorem, si voluerit propter fornicationem. Illa vero, secundum quod superius insertum est, publice agat penitentiam. Vir vero eius, illa vivente, nullatenus habebit licentiam aliam ducere uxorem. Quod si voluerit adulteram sibi reconciliari, licentiam habeat, ita tamen, ut pariter cum illa pęnitentiam agat et exacta poenitentia ad communionis gratiam, sicut superius continetur insertum, utrique accedant. Similis forma et in muliere servabitur. Si eam vir eius adulteraverit, habet potestatem dimittendi virum propter fornicationem. Maneat tamen innupta quandiu vir eius vixerit, quia nec ille habet potestatem aliam accipere prima vivente, nec illa primo. Habent tamen potestatem semetipsos reconciliare.
PRECIPIMUS, ut ad accipiendum per manus pontificis impositionem, spiritus sancti donum sollicite et devote omnes concurrant, et episcopo sua ea quę necessaria sunt, fideliter ministrent, eique ab omnibus et per omnia obediatur.
Notum esse omnibus volumus, quod confessio peccatorum excepto ea, quę sacerdotibus ad consilium accipiendum deumque placandum sit, deo frequenter in oratione sit facienda.
OMNIBUS fidelibus notum fore desideramus, quod quorundam peccatorum alienorum conscii, nisi ea emendationis et salutis causa prodiderint, delinquant. Unde scriptum est: Nichil prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti. Et alibi: Non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt reis facientibus. [y]
Sciendum est omnibus et sine oblivione retinendum, quod gravius puniantur, qui fidem Christi perceperunt et in malis vitam finierunt, quam illi, qui sine fide [z] mortui sunt et tamen bona egerunt opera; quoniam melius est, fidem non percipere, quam post eius perceptionem retrorsum abire.
Notum sit omnibus, quod coniugium a deo sit constitutum, et non sit appetendum causa luxurię, sed procreatione filiorum, et quod bonorum coniugatorum vita per Iob sit designata.
Sciendum est omnibus et firmiter retinendum, quod hi, qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti debent accedere easque cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramentario continetur, accipere. Sed prius eas dotali titulo debent colligare.
Si quis secularium, tam maioris ordinis quam et inferioris, peccatum egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac penitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ęcclesia extorris et catholicorum consortio sequestratus, quousque quod illicite commiserit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat, atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur, [a] ab eodem emendatus episcopo, canonice reddatur.
Statuimus, ut si quis servorum dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, quod in carcere penitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere permaneat, er antea flagellatus et scortiatus [b] videatur; et post episcopus adaugeat. Si autem clericus aut||fol. 47r|| mnachus in hoc peccatum inciderit, post tercam verberationem in carcerem missus, vertentem annum penitentiam agat. Similiter et nonnę velatę eadem penitentia teneantur, et tradantur capilli capitis eius
PRECIpimus, ut qui a paganis baptizati sunt, denuo a Christi sacerdotibus in nomine sanctę trinitatis baptizentur, et postea ab episcopis chrismentur, quia aliter christiani nec dici nec esse posse [c].
Ne quisquam amplius quam duas accipiat uxores, quia iam tercia superflua est.
Quod pro catholicis defunctis sint memorię faciendę et oblationes [d] deo offerendę. Non tamen pro impiis, quamvis sint christiani, ex his aliquid agere licebit.
Nullus episcoporum vel presbyterorum aliquam prius causam suggerere audeat, quam ea, quę ad emendationem vitę et ad severitatem regulae atque ad animę remedia pertinent, finiantur.
Ut hi, qui a chorepiscopis presbyteri vel diaconi aut subdiaconi ordinati sunt, nullatenus in presbiteratus vel diaconatus [e] officio ministrare pręsumant. Similiter homines, qui ab imperitis ab eis videntur esse confirmati, vel virgines seu ecclesię sacratę, aut chrisma confectum, sive altaria dedicata, pro confirmatis vel sacratis aut dedicatis minime debeantur; quia quę illi non habuerunt, dare non potuerunt, quoniam ex his eis quicquam agere non licet, quę omnia summis pontificibus debentur, et non corepiscopis, qui nec summi pontifices vel episcopi fuerunt, nec deinceps usquam fieri possunt. Nullum enim ex LXX ex his aliquid unquam fecisse legimus vel scimus; ad quorum exemplum vel formam presbyteros vel corepiscopos, antequam ipsi corepiscopi prohibiti essent, fuisse agnovimus. Hęc vero omnia a cathedralibus episcopis, qui a comprovintialibus episcopis aut praesentia aut iuditio metropolitani consecrati esse noscuntur, agenda sunt, et non a presbyteris vel corepiscopis, qui ambo unius formę esse videntur. Quę, si ab eis aut propter imperitiam aut propter praesumptionem acta, ut praedictum est, ab imperitis esse putentur, a cathedralibus tamen episcopis reformanda vel peragenda sunt; quia quę illi in his agere cogitarunt, inperfecta remanserunt; et, ut iam praelibatum est, quod illi non habuerunt, dare non potuerunt. Episcopi nanque non fuerunt.[f]. Et ideo ex his nichil agere potuerunt. Et ne alicui talis ordinatio vel confirmatio, aut consecratio reiteratio esse videatur, attendat illud, quod scriptum est: Quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Et reliqua talia eorumque similia.
Ut sabbato sancto, hoc est, in vigilia paschę, ieiunium ante noctis initium, nisi a parvulis aut infirmis, non solvatur. Nec missa in parascheve, aut in eodem sabbato sancto vel divina mysteria his duobus diebus celebrentur. Canonibus quippe iubentibus biduo isto sacramenta penitus non debent celebrari novimus.
Statutum sepissime et inhibitum est, ut missarum cęlebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Simul et hoc decretum est, ut si quis presbyterorum, excepto quando in itinere pergitur, et locus basilicę procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus dei sine missarum celebratione corporis et sanguinis dominici perceptione maneat, missarum cębrationes in huiuscemodi ilicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere temptaverit, gradus sui periculum incurrat. Et hoc populis denuntiandum est, ne missas in prędictis locis illicitis sacerdotibus cantare suadeant, vel hęc illicita agere presbyteros deprecentur; quoniam scriptum est: Vide, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris, sed in loco quem elegerit dominus, ut ponat nomen||fol. 47v|| suum ibi. Satius igitur est missam non audire, quam eam, ubi non licet nec oportet, celebrare audire. Et in canonibus legitur, ut nullus sacerdotum in domibus vel in aliis locis, nisi in ecclesiis dedicatis, celebrare missas non audeat. Si quis contra hec decreta egerit, canonica correctione feriatur. Similiter et hoc statutum est, ut nullus sacerdos in aliis quam in deo dicatis vasis et ab episcopis consecratis ministrare seu missas cęlebrare praesumat: quia sicut non est concessum, ut alii missam cantent et sacrifitia consecrent quam illi, qui ab episcopis sunt consecrati, ita non est licitum, ut in aliis domibus vel altaribus aut locis [g] missas sacerdotes celebrare praesumant, quam ab episcopis consecratis. Sunt etiam ab episcopis consecranda et benedicenda corporales pallę ac alia vestimenta sacerdotalia, necnon et omnia, quę in usis [h] basilicę vel altaris, sive in ministerio sacerdotum, ad divina mysteria explenda complectuntur, quatinus cum his sacris deo sacratius sive placabilius ministrare valeant. Unde et in aliis sanctorum patrum decretis legitur: Quamquam deum vera fide ubique orare liceat, sacrifitia vero offerre aut corpus domini conficere [i] nullo modo legimus aut veraciter scimus in aliis locis iuste fieri, nisi in locis deo ab episcopo dicatis, nisi causa hostilitatis aut summę necessitatis: et hoc non in mansionibus aut in domibus non sacratis, sed in tabernaculis dedicatis ab episcopis, et altaribus a pontificibus sacra unctione unctis et divinis precibus consecratis, et hoc summa ex necessitate et itinere, procul ab ęcclesia positis, ne populus sine missarum sollennia et sacramenti corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi perceptione remaneat. Ab antiquis autem patribus et praedecessoribus nostris, nulla alia ex occasione, aut pigritia, seu praesumptione, sed praedicta necessitate, hoc concessum esse legimus. Aliter quoque, nisi ut praefixum est, in locis non consecratis missarum sollempnia agere non licet. Et hoc nisi ex summis et propter predictis necessitatibus fieri ullo modo licet; quoniam hęc divina amodo praecipiens ait: Caveat quisque, ne offerat holocausta sua in omni loco, sed in loco, quem dominus elegit. Et alibi: Recte offert, qui ad ęcclesiam necessitate praeoccupante aut infirmitate venire non potest, et alibi deum orat. Sed non recte dividit, qui in locis illicitis et altaribus minime consecratis missarum cęlebrationes peragit. Multo enim melius est, missas non cantare aut audire quam in locis illicitis cantare vel audire: quoniam qui illicita agit et prohibita facit, non modicum errat, et nimis peccat; et nisi penitentiam canonice et iuste in hoc seculo ex hoc egerit, maximam condempnationem in futuro iudicio propter hoc indubitanter percipiet. Multa vero et innumerabilia exempla ex his in supradictis legalibus et in aliis canonicis et divinis libris inveniuntur, quę hic pro prolixitate inserere distulimus, et pro fastidio ac labore scriptorum sive lectorum hic non inseruimus. Nam si quis ex his potiora et plura exempla invenire desiderat, in praefixis libris sufficienter legendo et diligenter querendo invenire poterit. Si quis ergo post tot prohibitiones hęc decreta apostolica et synodali atque imperiali auctoritate renovata, et maxime omnium imperii nostri populorum ac procerum nostrorum consensu et ortatu conscripta atque confirmata, temerare praesumpserit, si clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit. Si vero monachus aut laicus fuerit, a liminibus ecclesię usque ad ecclesię satisfactionem extorris fiat. Si autem, quod absit, suo episcopo vel reliquis sacerdotibus inobediens vel contumax extiterit, a comitibus vel missis nostris comprehensus, in carcerem ad nostram et proprii episcopi atque ecclesię satisfactionem sub magna erumpna retrusus maneat.
Incesti, dum in ipso detestando atque infando scelere manent, non inter fideles christianos, sed inter gentiles aut catecuminos vel inerguminos habeantur; id est, cum chri||fol. 48r||stianis non cibum sumant, non potum, non in eodem vasculo edant aut bibant; sed soli hoc faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed suis sacerdotibus inobedientes extiterint, et a tam nefandissimo se scelere segregare atque ad publicam penitentiam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur in mundo[k], vel etiam inter eos, de quibus ipsa per se veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare, nec in ęcclesiam intrare, sed ad ianuam ecclesię excubare, et intrantibus eam atque exeuntibus ex ea vultu in terra prostrato veniam postulare, et ut pro se orare non dedignentur flagitare, et lacrimis perfusi, vultu contrito atque humiliato spiritu semper omnibus apparere usque ad satisfactionem ecclesię et proprii episcopi canonicam reconciliationem manere, et ad pristinum incestum nunquam redire, nec secularia negotia exercere, nec placitis aut accusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus, manusque [l] pontificis proprii impositionibus, et elemosinarum largitionibus, atque cęterorum bonorum hominum exhibitionibus eos purgari sanarique oportet.
QUIcunque se propria voluntate aut in aqua iactaverit aut collum ligaverit, aut de arbore praecipitaverit aut ferro percusserit aut qualibet voluntarię se morti tradiderit, istorum oblatio non recipiatur.
Quicunque iudex aut secularis presbyterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus [m], absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbyteri, iniuriam inferre presumpserit, anathema ab omnium christianorum consortio habeatur.
Quando ea, quę canonica sunt, ventilantur vel quędam regularia examinantur, neque iudices seculares neque aliquos laicos interesse oportet, nisi hi tantummodo, qui in propria accusantur persona.
EPISCOPI singulorum locorum omnium, qui sub eorum degunt moderamine, curę sit causas utilitatisque disponere. Valde enim est incongruum ut, obmissis suis, alii quilibet illorum se causis admisceant. Sed illi eorum vitam competenti regularique debeant moderatione discernere, qui eos ordinare canonice possunt, vel a quibus ordinati sunt, et qui pro commissis eorum animabus compelluntur reddere rationem.
Clerici lege patrum monentur, ut a vulgari vita seclusi, a mundi voluptatibus sese abstineant, non spectaculis, non pompis intersint, convivia publica fugiant, privata, non tantum pudica, sed sobria colant, usuris nequaquam incumbant, qui nec turpium occupationes lucrorum fraudesque cuiusquam studiose appetant, amorem pecunię quasi materiem [n] cunctorum criminum fugiant, secularia offitia negociaque abiciant, honorem gradus per ambitionem non appetant, pro beneficiis medicinę dei munera non accipiant, dolos et coniurationes caveant; odium, emulationem, detractionem et invidiam fugiant; non vanis oculis, non infrem [o] lingua, aut petulanti tumidoque gestu incedant; sed pudorem ac verecundiam mentis simplici habitus incessu ostendant. Obscenitatem etiam verborum sicut et operum penitus execrentur. Viduarum ac virginum visitationes frequentationesque fugiant, contubernia extranearum feminarum nullatenus appetant. Castimoniam quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo federentur. Senioribus quoque debitam praebeant obedientiam, neque ullo iactantię studio semetipsos attollant. Postremo in doctrina, in lectionibus, psalmis, ymnis, canticis spiritalibus, exercitio iungi incumbant. ||fol. 48v|| Tales enim se debent, qui divinis cultibus sese mancipandos studeant; scilicet ut dum scientię operam dant, doctrinę gratiam populis administrent.
Si forte aliquis clerum regulam disciplinę ecclesiasticę subterfugiens fuerit evagatus, quicunque eum susceperit, et illi pontifici suo non reconciliaverit, sed magis defensare presumpserit, ecclesię communione privetur.
Statutum est, ut nulle accusationes a iudicibus audiantur ęcclesiasticis, quę legibus seculi prohibentur. Et ut si quis cuiuslibet honoris clericus iudicio episcoporum quocunque crimine fuerit dampnatus, non liceat eum sive [p] a quolibet hominem defensari; interposita pęna dampni pecunię atque honoris, quo nec ętatem nec sexum excusandum esse praecipimus.
Ex ępistola sancti Clementis utilia, quę praesenti tempore ęcclesiis necessaria sunt, honorifice proferenda, et cum reverentia ab omnibus fidelibus ac praecipue clericis recipienda; ex quibus quod specialiter placuit propter venerandam antiquitatem statutis praesentibus [q] roboramus, quod suprascriptus beatus martyr de beatissimi Petri apostoli constitutione commemorat, dicens: Quędam autem etiam ęx [r] vobis ipsis intelligere debetis, si qua sunt, quę ipse propter insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui. Verbi gratia, inimicus est alieni pro actibus suis. Vos nolite expectare, ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse. Sed prudenter observare debetis et voluntati eius, videlicet qui ecclesię curam gerit, absque commonitione obsecundare, et averti ab eo, cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his, quibus ipse non loquitur; ut unusquisque qui in culpa est, dum cupit omnium vel vestram gratiam reparare, festinet citius reconciliari ei, qui omnibus praeest; ut per hoc redeat ad salutem cum obedire ceperit monitis praesidentis. Et cetera, quę in sequentibus denotantur amicis eorum, qui veritati inimici sunt. Sciatis itaque deinceps clerus ad reatum, sed et fidelium populus ad culpam sibi asscribendum, si quis in hoc vitium malorum computatur, et disciplinę subversor fore agnoscitur.
Episcopum vero oportet oportune et importune atque sine intermissione ęcclesiam suam docere, eamque prudenter regere, et amare [s], ut a vitiis se abstineat, et salutem consequi possit ęternam. Et illa cum tanta reverentia eius doctrinam debet suscipere eumque amare et diligere, ut legatum dei et praeconem veritatis; qui, attestante veritate, quęcunque ligaverit super terram, erit ligatum et in cęlis, et quaecunque solverit super terram, erit solutum et in cęlo. Nimis timenda est, hęc sententia, et previdendum vobis, ne offendatis eos, qui tantam a domino habent potestatem. Et ideo potius obędiendi et summopere sunt venerandi, non detrahendi vel lacerandi aut eiciendi, sed portandi et amandi, ipso domino dicente: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Ideo hęc vobis et omnibus fidelibus praecipimus, ut ab his vos caveatis et posteris vestris non malum, sed bonum exemplum relinquatis, quoniam iniuria episcoporum ad Christum pertinet, cuius vice funguntur. Unde et vos, qui veri dei estis discipuli, abicite a cordibus vestris ante omnia discordias et animorum dissensiones, ex quibus omne opus malum procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente servate. Veruntamen scitote cuncti, quod supra omnes vos laboret episcopus, quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et aliorum. Et ideo sicut ille pro vobis omnibus, ita et vos omnes pro eo summopere laborare debetis, in tantum, si etiam necessitas fuerit, animas vestras pro eo ponatis; sicut et ipse animam suam pro [t] vobis, si necesse fuerit, ponere debet, ipso dicente salvatore: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Vos vero obedite eis, et vi||fol. 49r||gilate pro eis; quia ipsi vigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris; ut cum gaudio hec faciant, et non gementes.
Decretum est, ut uxor legitime viro iungatur. Aliter enim legitimum, ut a patribus accepimus et a sanctis apostolis eorum successoribus traditum invenimus, non fit coniugium, nisi ab his, qui super ipsam feminam dominationem habere videntur et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus propinquioribus sponsetur et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paranimphis, ut consuetudo docet, custodita, et sociata a proximisque tempore congruo petita legibus detur et sollempniter accipiatur. Et biduo vel triduo orationibus vacent, et castitatem custodiant; ut boni soboles generentur, et domino in actibus placeant. Taliter enim et domino placebunt, et filios non spurios, sed legitimos atque hereditabiles generabunt.
Placuit, ut omnes, qui in ecclesia intrant, nisi a suo fuerint excommunicati sacerdote, ut communicent. Si qui autem hoc facere noluerint, tamdiu a communione et christianorum consortio habeantur alieni, quandiu per satisfactionem ecclesię a proprio mereantur per manus impositionem reconciliari episcopo et sanctę restitui communioni.
Placuit, ut omnes, qui sacram acceperint eucharistiam, et non sumpserint, ut sacrilegi pellantur.
Quam sit extraneus a christianę fidei regula, qui se defensorem veritatis insimulat, et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo, quod vendidistis argento iustum et pauperem pro calciamentis, ecce ego stridebo ego super vos stridet plaustrum onustum fęno; et peribit fuga a veloce, et fortis non optinebit virtutem suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.
Maxime trium ultimorum capitula istorum [u] apostolica sunt cuncta auctoritate roborata, quia his cudendis maxima apostolica interfuit legatio. Nam eorum nomina, preter trium, id est, Leonis, Sergii et Georgii, hic non inseruimus, licet ea per singulos conventus inserta invenissemus, vitantes legentium atque scribentium fastidia. Si quis autem plenius ea nosse voluerit, historum legat autentica, quibus illa inserta reperiet. Interdum hęc discendo et amando atque operibus complendo non negligat; quia dominus novit pro amore et utilitate sanctę dei ecclesię, ut horum in praemio praelibatum est, sunt collecta istaque inserta. Legentibus pax, custodientibus gloria, operibusque hęc complentibus vita tribuatur ęterna oramus.
Hoc admonendum vel denuntiandum fidelibus necessarie providimus, ut hi, qui fidem Christi expetunt et provectę ętatis sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruantur et fidei et baptismatis sacramento. Similiter et illi instruendi sunt, qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, ut intelligant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderint vel quo fideiussores extiterint. Illos tamen specialiter ab his officiis removendos iudicamus, ne alios de sacrosancti fontis baptismate suscipiant nec etiam ad percipiendum sancti spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati et penitentię publicę subacti sunt, donec per penitentię satisfactionem reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina et auctoritas canonica ab ęcclesiarum luminibus [v] et a castris militaribus, ne ruina sint populi, sequestrat, multo magis ab his sacris officiis usque ad tempus penitentię, ut iam dictum est, peractum sequestrandi.
De eo etiam instruendos fideles neces||fol. 49v||sario providimus, ut intelligant pactum, quod cum deo in baptismate fecerunt. Pactum, quod cum deo in baptismate fit, a multis ex toto, a multis ex parte transgreditur. Ex toto quippe transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam aut ad infidelitatem, aut heresem aut certe ad scisma prolabitur. Ex parte vero, quando quis aut ad superbiam aut ad invidiam aut ad cetera vitia spiritalia, quę ex radice superbię prodeunt, labitur.
Si quis de alio chrismate quam de illo novo, quod proprii episcopi largitione vel concessione accipit, baptizare, nisi praeoccupante morte temptaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suę dampnationis protulisse sententiam manifestat.
Si qui erga episcopum vel auctores ecclesię quamlibet querelam habere iustam crediderint, non primates aut alios adeant iudices, priusquam ipsos conveniant familiariter, non semel, sed sepissime, ut ab eis aut suam iusticiam aut suam [w] recipiant excusationem. Si autem sic egerint, ab ipsis et ab aliis communione priventur, tanquam apostolorum patrumque aliorum contemptores, de quibus ait propheta: Erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt vobis.
QUOD nosse oporteat laicos sacerdotibus ligandi atque solvendi potestatem a domino esse collatam, et quod eorum monitis parere atque excommunicationi humiliter subcumbere debeant.
UT EPISCOPI vel abbates ante se ioca turpia facere non permittant; sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant, et lectio divina ibi personet, et sumant cibum cum benedictione et laude domini secundum apostolum: Sive manducatis, sive bibitis, omnia in laudem dei facite.
Clericus vel monachus neque exactor publicarum neque conductor aut vectigalium vel procurationis domus vel procurator litis vel fideiussor in talibus causis fiat.
Si quis contra hęc statuta fecerit, si episcopus est, omnes res eas ex quacunque causa vel persona, sive ante episcopatum, sive postea ad eum pervenerint, ecclesię eas vindicare sancimus. Si vero clerici ibi hoc fecerint, penam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ecclesię vindicandam. Hi vero, qui actiones suas eis commiserunt vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ęcclesiam vel administratores eius, vel adversus ipsas personas, quos crediderunt, habeant actionem. Si vero qui eos pro publico debito vel exactionibus crediderit, vel fideiussores percepit, de substantia fisci debitum compellatur exsolvere.
Dictum est nobis, quod quidam de plebe bis aut ter ab episcopis, tamen ignorantibus eisdem [y], confirmentur. Unde nobis visum est eandem confirmationem sicut nec baptismum iterare minime debere; quia qui bis vel amplius baptizantur aut confirmatur, non seculo, sed soli domino sub habitu regulari vel clericali religiossime famulari decretum est.
Si quis clericus ad tabulas ludit vel spectaculis attendit, per tres annos a sacro ministerio prohibeatur. Et si dignam pęnitentiam fecerit, reconcilietur.
Dictum nobis est, quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam presumptione dirimant, non attendentes illud ęvangelicum: Quod deus coniunxit, homo non separet. Unde nobis visum est, ut coniugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant; sed in uno coniugio permanentes, dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est ubi legalis coniunctio fuit et per voluntatem dominorum.
Sed et hoc emendatione indigere perspeximus, quod quidam, dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse substantiis, anima videlicet et corpore, et interdum ||fol. 50r|| animi motus, interdum carnis fragilitate peccatur, sollerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut ex utrisque plena sit confessio; scilicet ut ea confiteantur, quę per corpus gesta sunt, et ea, quibus sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque peccatorum suorum confessor, ut de octo principalibus vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur, confessionem faciat; quia aut cogitatione aut, quod est gravius, opere, eorum instinctu peccavit. Odium etenim, invidia, superbia, vel certe huiuscemodi animę pestes tanto periculosius ledunt, quanto subtilius serpunt.
Quidam deo solummodo confiteri debere dicunt peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent. Quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit ęcclesiam, ita dumtaxat ut et deo, qui est remissio peccatorum, confiteamur peccata nostra, et cum David dicamus: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniusticiam meam domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Et secundum apostoli institutionem confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem, ut salvemur. Confessio itaque, quę deo fit, purgat peccata. Ea vero, quę sacerdoti fit, docet qualiter ipsa purgentur peccata: Deus nanque salutis et sanitatis auctor et largitor hanc prebet suę potentię invisibili administratione, plerumque medicorum operatione.
Quia igitur apostolo testante non est personarum acceptio apud deum, et in omnibus iudiciis cavendum est, multo magis in hoc iudicio penitentię precaveri debet, ut nullus sacerdotum unquam aut gratia aut odio alicuius personę secus iudicet, quam quod in canonibus sacris invenerit, aut quod illi secundum sanctarum scripturarum auctoritatem ęcclesiasticam consuetudinem rectius visum fuerit. Si ergo medici, qui corporibus medicinam inferre conantur, nequaquam propter personę cuiuslibet acceptionem his, quos sanare cupiunt, cauterio aut ferro aut duris aliis quibuslibet rebus parcunt, multo magis his observandum est, qui non corporum, sed animarum medici existunt. Neque enim pensanda est penitentia quantitate temporis, sed ardore mentis et mortificatione corporis. Cor autem contritum et humiliatum deus non spernit.
Multi, quod non sine dolore dicendum est, in penitentia non tam peccati remissionem quam temporis constituti expectant expletionem. Et si carnium et vini usus eis interdictus est, mutata, non voluntate, sed eiusdem cibi aut potus perceptione, in tantum deliciis suis indulgent, ut deliciosius his interdictis aliorum ciborum vel potionum appetitu vivere cognoscantur. Spiritualis autem abstinentia in penitentibus potissimum vigere debet, et quorumdam ciborum aut potionum perceptiones et desiderium fugere debet. Ille inquam, ille magis parsimonię servire censendus est, qui sibi non solum quarundam rerum perceptiones, sed delectationes corporis penitus interdicit.
Sed ne hoc pretereundum putavimus, quod quidam ex industria peccantes, propter elemosinarum largitionem quandam sibi promittunt impunitatem. Elemosina enim extinguit peccatum, iuxta illud: Ignem ardentem extinguit aqua, et elemosina extinguit peccata, sed ea, quę ex necessitate aut casu aut qualibet fiunt fragilitate. Ea vero, quę ex industria ad suam libidinem explendam idcirco fiunt, ut elemosinis redimantur, nequaquam eis redimi possunt: quia qui hoc perpetrant, videntur deum mercede conducere, ut eis impune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet, ut elemosinam faciat; sed ideo elemosinam facere debet, quia pec||fol. 50v|| Cavit et non peccet. Mentem enim et corpus, quod libido traxerit ad culpam, afflictio et contritio debet reducere ad veniam.
MODUS autem penitentię peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionem aut per sanctarum scripturarum auctoritatem, aut per ęcclesiasticam consuetudinem, sicut superius dictum est, imponi debet repudiatis ac penitus eliminatis libellis, quos penitentiales vocant, quorum sunt certi errores, incerti auctores; de quibus recte dici potest: Mortificabant animas, quę non moriuntur, et vivificabant animas, quę non vivunt. Qui dum pro peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos imponunt penitentię modos, consuunt pulvillos secundum propheticum sermonem sub omni cubitu manus, et faciunt cervicalia sub capite universę ętatis ad capiendas animas.
Sunt in quibusdam locis Scorti [z], qui se dicunt ępiscopos esse, et in multis negligentes absque licentia dominorum suorum sive magistrorum presbyteros et diaconos ordinant. Quorum ordinationem, quia plerunque in siminoniacam [a] incidit heresim, et multis heresibus subiacet, modis omnibus irritam fieri debere omnes uno consensu decrevimus.
Si monachus laicus factus fuerit, honoris cingula spolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provintię eum teneat, et taxeotas vel curię suę connumeret.
In cęna domini a quibusdam perceptio eucharistię negligitur. Quę quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis his, quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, ęcclesiasticus usus demonstrat; cum etiam pęnitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici sacramenta reconciliat.
QUECUNQUE ad aurium et ad oculorum pertinent illecebras, unde vigor animi emolliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum ab his quę nonnullis rebus sentiri potest, ab omnibus dei sacerdotes se abstinere debent; quia per aurium oculorumque illecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet. Histrionum quoque turpium et obscenorum insolentias iocorum et ipsi animo effugere ceterisque sacerdotibus effugienda predicare debent.
NEMO ęcclesiam ędificet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat, qui ędificare vult, quid ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione, sic domum ędificet.
Admoneant sacerdotes fideles populos, ut noverint magicas artes incantationesque quibuslibet infirmitatibus hominum nichil posse remedii conferre, non animalibus languentibus, claudicantibusve vel etiam moribundis quicquam mederi; non ligaturas[b] ossuum vel herbarum cuiquam mortalium adhibitas prodesse, sed hęc laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur.
Ut presbyteri sub sigillo custodiant crisma, et nulli sub praetextu medicinę vel sub cuiuslibet rei donare praesumant. Genus enim sacramenti est et non ab aliis, nisi a sacerdotibus contingi debet. Quod si fecerint, honore priventur.
Nolumus[c] atque praecipimus, sicut synodali atque canonica auctoritate a pastoribus sanctę ecclesię sepissime admoniti sumus, ut canonici clerici, qui in civitatibus vel in monasteriis degunt, qui beneficia habent, unde victum et vestitutum habere possunt, ut his iuxta apostolum contenti sint, et stipendia fratrum, unde pauperiores et hi, qui assidue in praedictis locis domino famulantes excubant atque ibi assiduum divinum explent officium, nequaquam assumant aut in suis usibus convertant: ||fol. 51r|| scimus enim,quia absque periculo atque dispendio animarum suarum hoc nullatenus facere possunt. Si quis hęc statuta contempserit, utrisque careat, id est et beneficio et provenda [d]; atque si gradibus fruitur ęcclesiasticis, ipsis privetur.
Quod habet ęcclesia, cum omnibus nichil habentibus habet commune; nec aliquid inde eis, qui sibi de suo sufficiunt, convenit erogare; quando nichil aliud sit habentibus dare quam perdere.
Nec illi qui, sua possidentes, dari sibi aliquid volunt, sine grandi peccato suo unde pauper victurus erat accipiunt.
Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastre [e] sua fornicatus fuerit seu duabus sororibus nupserit aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizare, nec unquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione.
Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam, cuius filium aut filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.
Quam sit extraneus a christiane fidei regula, qui se defensorem veritatis insimulat et veritatem suam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo quod vendidistis [f] argentum iustum, et pauperem pro calciamentis, ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum [g] honustum fęno; et peribit fuga a veloce, et fortis non continebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.
Ut enim constitueretur in ęcclesia, ne quisquam post alicuius criminis penitentiam clericatum accipiat vel ad clericatum redeat vel in clericatum maneat, non desperatione indulgentię, sed rigore factum est disciplinę: alioquin contra claves datas ecclesię disputabitur, de quibus dictum est: Quę solveritis in terra, soluta erunt et in cęlo. Sed ne forsitan etiam de ceteris criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbe tegeret [h] penitentiam, severissime placuit, ut post actam de crimine dampnabili pęnitentiam nemo sit clericus; ut desperationem temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitatis. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis egit penitentiam, et tamen in honore perstitit. Et beatus Petrus, quando amarissimas lacrimas fudit, utique dum negasset [i] penituit; et tamen apostolus mansit. Sed non ideo supervacua putanda est, posterior diligentia; quia ubi saluti nichil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus tocius muniretur, experti, credo, aliquorum fictas penitentias per affectatas honorum potentias. Cogunt multas invenire medicinas multorum experimenta morborum.
Ut episcopi accusatores fratrum excommunicent. Et si emendaverint vitium, recipiant eos ad communionem, non ad clerum.
MINISTRI autem altaris domini vel monachi nobis placuit, ut a negotiis secularibus omnino abstineant. Multa sunt ergo negotia secularia: de his tamen pauca perstrinximus, quę pertinet ad omnes libido, non solum in immundicia carnis, sed etiam in omni carnali concupiscentia. Quicquid plus iusto appetit homo, turpe lucrum dicitur. Munera iniusta accipere, accipere [k] vel etiam dare, pro aliquo seculari conquestu precio aliquem conducere, contentiones et lites vel rixas amare, in placitis secularibus disputare, excepta defensione orphanorum aut viduarum, conductores aut periuratores [l] esse secularium rerum, turbis vel verbi vel facti ioculatorem esse, vel||fol. 51v|| iocum secularem diligere, aleas amare, ornamentum inconveniens proposito suo querere, in delitiis vivere velle, gulam et ebrietatem sequi, pondera iniusta vel mensuras habere, negocum iniustum exercere, (non tamen iustum negotium est contradicendum, propter necessitates diversas; quia legimus sanctos apostolos negociasse. Et in regula sancti Benedicti praecipitur previdere per quorum manus negotium monasterii transeat:) canes et aves sequi ad venandum, in omnibus quibuslibet sit causis superfluum esse. Ecce talia et his similia ministri altaris domini necnon et monachis omnino contradicimus; de quibus dicit apostolus: Nemo militans deo implicat se negotiis secularibus.
Si quis servum proprium sine conscientia iudicis occiderit, excommunicatione vel penitentia biennii reatum sanguinis emundabit.
Placuit ut, sicut plerunque fit, quicunque odio aut longinquo inter se lite discesserint, et ad pacem revocare diuturna contentione nequiverint, a civitatis primitus sacerdotibus arguantur. Qui inimicitias deponere perniciosa intentione noluerint, de ecclesię cętu iustissima excommunicatione pellantur.
Si quis intra ęcclesiam dei et sacras scripturas non audit, et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti, et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinę, istum talem proiciendum de ęcclesia catholica esse discernimus, donec penitentiam agat et ostendat fructum penitentię suae, ut possit, communione percepta, indulgentiam promereri.
Item placuit, ut etiam per sollempnissimos paschales dies sacramentum corporis et sanguinis domini catecuminis non detur, nisi solitum salis; quia si fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos oportet mutare. Quę forma etiam a publice penitentibus omnino sequenda est.
De his, qui rebaptizati sine aliqua necessitate vel tormento lapsi sunt, placuit ut circa eos illa Niceni synodi statuta serventur, quę de praevaricatoribus constituta esse noscuntur; id est, ut VII annis inter caticuminos orent, et duobus inter catholicos; et postea, moderatione et clementia episcopi, fidelibus in oblatione et eucharistia communicent. Quam formam sequantur et reconfirmati.
Placuit, ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad secularem fortasse confugerit, et is ad quem recurrit solatium ei defensionis impenderit, cum eodem de ecclesię communione pellatur.
Clericos scurriles et verbis turpibus ioculares ab officio detrahendos.
NON oportere [m] clericos vel laicos religiosos ante te [n] sacram diei terciam adire convivia, neque aliquando clericos, nisi ymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori deo referre.
Clericum per creaturam iurantem acerrime obiurgandum. Si perstiterit in vitio, excommunicetur.
Ut presbyteri cotidie duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes.
Ut doceantur communicantes duabus vel tribus suspendere horis, propter admixtionem cibi.
Ut examen aquę frigidę, quod actenus faciebant, a missis nostris omnibus interdicatur ne ulterius fiat.
Nullus presbyter aut diaconus quilibet clericus aut laicus, decimas vendere aut dare vel pignorare aut indebitare presumat aut antequam teca [o] eas cum omni integritate fideliter collectas habeat, et infra septa ęc||fol. 52r||clesiae, cui iure debentur, in suis utiliter graneis collectas habeat, et postea iuxta praeceptum proprii episcopi secundum canonicas sanctiones atque decreta beati Gelasii papę eas dispenset. Si quis autem hęc parvipenderit vel infringere temptaverit, si quidem clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit. Si vero monachus vel laicus fuerit, communione privetur.
SUNT sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina improbat et condempnat; pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur, et ecclesię status infirmatur, et regnum periclitatur. Et quamquam hęc in sacris eloquiis satis sint execrata, nos necessarium praevidimus, iterum nostra admonitione et exhortatione atque prohibitione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et peccoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, qui incomparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes, tanto gravius delinquunt, quanto contra naturam peccant. Pro quo etiam scelere ignę cęlesti conflagrante infernique hiatu quinque absortę sunt civitates, necnon et XL et amplius milia styrpis Beniamineę mucrone fraterno confossa sunt. Hęc porro indicia et evidentes vindictę declarant, quam detestabile et execrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Scimus enim, quoniam talium criminum patratores lex romana, quem [p] est omnium humanarum mater legum, igne cremari iubet. Vobis ergo omnibus terribiliter denuntiamus, vestrisque cunctis ac vobis famulantibus atque subditis una vobiscum sub dei districto [q] iudicio atque fidelitate nostra praecipimus ab his caveri, et hęc facientibus nec verbis nec factis ullo modo consentire; quoniam qui talia agunt apostolo pollicente regnum dei non consequentur. Tempus nanque est, ut multitudini pereuntis populi parcatis, que sequendo exempla peccantis principis cadebat in puteum mortis: quia quantoscunque vel per bona exempla ad vitam cęlestis patrię contrahimus, vel per mala exempla ad perditionem sequentes praeimus, de tantis proculdubio ab ęterno iudice vel penas vel praemia accepturi sumus. Si gens nostra, sicut per istas provincias divulgatum est, et nobis in Francia et in Italia improperatur, et ab ipsis paganis improperium est, spretis legalibus conubiis, adulterando et luxuriando ad instar sodomitanę gentis fędam vitam duxerit, de tali commixtione meretricum estimandum est degeneres populos et ignobiles et furentes libidine fore procreandos, et ad extrema universam plebem ad deteriora et ignobiliora vergentem, et novissime nec in bello seculari fortem, nec in fide stabilem [r] esse venturam: sicut aliis gentibus Hispanię, Provincię et Burgundionum populis contigit, quę sic a deo recedentes fornicatę sunt, donec Iudex omnipotentis talium criminum ultrices pęnas per ignorantiam legis dei, et per sarracenos venire et servire permisit. Notandum, quod in illo scelere aliud immane flagitium subterlatet, id est, homicidium. Quia dum ille meretrices, sive monasteriales, sive seculares, male conceptas soboles in peccatis genuerunt, sepe maxima ex parte occidunt; non implentes Christi ęcclesias filiis adoptivis, sed tumulos corporibus et inferos miseris animabus satiant. Absit enim, ut pro talibus pereatis, et nos simul cum regno cadamus, gloriaque totius regni pereat; quoniam ex praecedentibus agnovimus, quę secuturis, nisi previsa fuerint, possunt evenire. Satius est quoque nobis talibus carere||fol. 52v|| quam cum his ruere regnumque ab ethnicis atque eius popularibus futuro tempore adnullari vel possideri. Scire enim vos cupimus, quicunque super his aut faciens aut libenter consentiens inventus fuerit, nos eum iuxta praedictam romanam legem velle punire.
DElator [s] si quis extiterit fidelis et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in finem accipere communionem. [t] Si catecuminus fuerit, per quinquennii tempora admittatur ad baptismum.
Delatores dicuntur, qui aut facultates prodiderint alienas aut caput impetunt alienum. Qui si convicti fuerint, continuo strangulentur. Si servus super dominum fuerit delator, etiamsi obiecta probaverit, puniatur.
Placuit, ut his, qui sibi ipsis aut ferro aut veneno, aut praecipicio [u] vel quolibet modo inferunt mortem, nulla illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur: multi enim sibi per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit qui pro suis sceleribus puniuntur.
Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater KARISSIME, credo te nosse a sancto apostolo et a multis sanctis patribus, nisi convertantur, olim esse dampnandas; [v] et a communione fidelium et a liminibus ecclesię arcendas fore censemus quousque obediant episcopis suis, et ad bonum, quod cęperunt, invite aut voluntarie revertantur. De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a sanctę memorię predecessore meo papa Innocentio tale decretum habemus. Hęc vero, quę necdum sacro velamine tectę, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatę non fuerint, si nupserint, his agenda est aliquanto tempore penitentia; quia sponsio earum a domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonę fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum domino pepigit, solvi sine vindicta non poterit? Et cętera. Nam si virgines nondum velate taliter penitentia publica puniuntur, et a cętu fidelium usque ad satifactionem excluduntur, quanto potius viduę, quę perfectioris ętatis et maturioris sapientię atque consilii existunt virorumque consortio multociens [w], et velari se permiserunt, habitumque religionis assumpserunt, et demum apostataverunt[x], atque ad priorem vomitum sunt reversę, a nobis et ab[y] omnibus fidelibus a liminibus ecclesię et cętu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandę et carceribus tradendę; qualiter, iuxta beatum apostolum Paulum, tradentes huiusmodi hominem Satanę [z], ut spiritus salvus sit in die domini. De talibus enim et dominus per Moysen loquitur, dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et per prophetam dicit: Letabitur iustus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris. De talibus nanque eorumque similibus atque eisdem consentientibus (quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, rei sunt) dominus per eundem prophetam David loquitur dicens: Videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Et multa talia eorumque similia. Tales vero personę indubitanter adulterę esse manifestantur; quoniam relicto immortali sponso, ad anteriorem, ut canes ad proprium sunt reversę vomitum, et apostatę factę, illicita ac sacrilega se contagione polluentes, viris mortalibus se conglutinaverunt: quę etiam, iuxta eundem apostolum Paulum, eo quod viduitatis propositum dimiserunt, et fidem||fol. 53r|| quam cum deo pepigerunt, frangere praesumpserunt, atque primam fidem praevaricaverunt, sunt dampnandę, a nobis et vobis atque a reliquis nostri ordinis viris, a singulis videlicet sua in dioecesi, a liminibus ecclesię et a cętu fidelium usque ad satisfactionem, ut predictum est, sunt eliminandę. A talium autem consortio et societate omnes fideles in omnibus abstinere mandamus. Super quibus etiam placuit, quousque in ipso detestando et illicito atque sacrilego carnis contubernio perseverant, ut nulli christianorum, nisi quibus proprio studio corrigendi iusserit episcopus, in quoquam cum eis communicet, aut ad domum, in qua sunt, accedat; cum quibus etiam, ut iamdictus sanctus praecepit apostolus, nulli fidelium cibum sumere licet. Quod si quis ex his quicquam temptare aut temerare praesumpserit [a], pari cum eis excommunicationis sententia feriatur. Et cętera.
UT PRESbiteri non ordinentur priusquam examinentur. Et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur, qualiter se a vitiis cavere debeant, et qualiter subditos doceant; ne torpentes vel hebetes in doctrina sancta vel vitio malę famę eorum neglectu, vel aliqua mala similitudine, quod absit, aspergantur: quoniam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse noscuntur, quia nimis graviter peccant, qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt: quoniam, testante ęvangelica tuba, melius est unicuique, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet [b] unum de pusillis, Christi videlicet ministris. Et alibi: Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caveant, obnixe monemus, et coram deo testamur, et sicut dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministros. Similiter et Christi domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus, ne locum subditis tribuant detrahendi; quia qui detrahit fratrem suum, homicida est; et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et praecipue rogamus, ne fiat, ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis, qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint, peragi, domino annuente decernimus; ut pax ęcclesiarum, in quantum dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum.
SI PREGNANS mulier debeat baptizari aut, postquam genuerit, post quantum tempus potest ęcclesiam intrare; aut etiam, ne morte praeoccupetur, quod genuerit, post quot dies hoc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere aut post quantum temporis huic vir suus possit in carnis copulatione coniungi aut si menstrua consuetudine tenetur aut ęcclesiam intrare ei [c] liceat aut sacrę communionis sacramenta percipere aut vir suę coniugi permixtus, priusquam lavetur aqua. Si ęcclesiam possit intrare vel aetiam ad ministerium communionis sacrę accedere. Quę omnia rudi Anglorum genti oportet habere comperta.
carnis? Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent, immortalitatem, quam acceperant recto dei iudicio perdiderunt. Quia itaque isdem omnipotens deus humanum genus pro culpa sua funditus extinguere noluit et immortalitatem homini pro peccato suo abstulit et tamen pro benignitate suę pietatis fecunditatem ei sobolis reservavit. Quod ergo naturę humanę ex omnipotentis dei dono servatum est, qua ratione poterit a sacri baptismatis gratia prohiberi? In illo quippe misterio, in quo omnis culpa funditus extinguitur, valde stultum est, si donum gratię contadicere posse videatur. Cum vero enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ęcclesiam intrare, testamenti veteris preceptione didicisti, ut pro masculo diebus triginta tribus, pro femina autem diebus LXVI debeat abstinere, quod tamen sciendum est, quia in ministerio accipitur. Nam si hora eadem, qua genuerit, actura gratias intrat ęcclesiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas etenim carnis non dolor in culpa est, in carnis autem commixtione voluptas est. Nam in prolis prolatione gemitus. Unde et ipsi primę matri omnium dicitur. In doloribus paries, si autem enixam mulierum prohibemus ęcclesiam intrare ipsam ei penam suam in culpam deputamus. Baptizare autem vel enixam mulierem vel hoc, quod gignitur, genuerit, si mortis periculo urgetur, vel ipsa hora eadem qua gignit vel hoc quod gignitur, eadem qua natum est, nullo modo prohibetur, quia sancti mysterii gratia sicut viventibus atque discernentibus cum magna discretione providenda est, ita is, quibus mors imminet sine ulla dilatione offerenda, ne dum adhuc tempus ad praebendum redemptionis mysterium queritur, interveniente paululum mora inveniri, non valeat, qui redimatur. Ad eus vero concubitum vir suus accedere non debet, quoadusque, qui gignitur, ablactatur. Prava in coniugatorum moribus consuetudo [d] contempnant eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradunt. Quod videlicet ex sola causa incontinentię videtur inventum, quia dum se continere nolunt, despiciunt lactare, quos gignunt Hę itaque quę filios suos ex prava consuetudine ad nutriendum tradunt nisi purgationis tempus transierit, viris suis non debent admisceri, quippe quia et sine partus causa cum inconsuetis menstruis detinentur viris suis misceri prohibentur, ita ut morte lex sacra feriat, si quis vir ad mulierem menstruatam accedat Quę tamen mulier dum consuetudinem menstruatam patitur, prohiberi ęcclesiam intrare non debet, quia ei naturę superfluitas in culpam non debet reputari et per hoc quod in vita patitur, iustum non est, ut ingressu ęcclesię non privetur. Novimus namque, quod mulier, quę fluxum sanguinis patiebatur post tergum domini humiliter veniens vestimenti eius fimbriam tetigit atque ab ea statim sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter potuit domini vestimentum tangere, cur quę menstruam sanguinis patitur, ei non liceat domini ęcclesiam intrare Sed dicis: Illam infirmitas compulit, has vero de quibus loquimur consuetudo constringit. Perpende autem, frater karissime, quia omne, quod in hac mortali carne patimur, ex infirmitate naturę est digno dei iudicio post culpam ordinatum. Esurire namque, sitire, estuare, algere, lassescere ex infirmitate naturę est Et quid est alius [e] contra famem alimenta, contra sitim potum, contra aestum [f] auras, contra frigus vestem, contra lassitudinem requiem querere, nisi||fol. 54r|| medicamentum quidem contra egritudines explorare? Feminę itaque et menstruis sui sanguinis fluxus egritudo est Si igitur pene praesumpsit, quę vestimentum domini in languore posita tetigit, quod uni personę infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, quę naturę suae vitio infirmantur? Sanctę autem communionis mysterium in eisdem diebus percipere non debet prohiberi. Si autem ex veneratione magna percipere non praesumit, laudanda est, sed si perceperit, non iudicanda. Bonarum quippe mentium est et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere, ubi culpa non est, quia sepe sine culpa agitur, quod venit ex culpa. Unde etiam cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi,hominis factum est, ut esuriamus. Menstrua enim consuetudo mulieribus non aliqua,culpa est, videlicet quę naturaliter accedit, sed tamen quod natura ipsa ita vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse polluta; ex culpa venit vitium, in quo se ipsa qualis per iuditium facta sit humana natura cognoscat et homo, qui culpam sponte perpetravit reatum culpę portet invitus. Atque ideo feminę cum semetipsis considerent et si in menstrua consuetudine ad sacramentum dominici corporis et sanguinis ecclesię non praesumit, [g] dum vero percipiendo ex religiosę vitę consuetudine eiusdem mysterii amore rapiuntur reprimende, sicut praediximus, non sunt. Sicut in testamento veteri exteriora opera observantur, ita in testamento novo non tam quod exterius agitur quam id, quod interius cogitatur, sollicita intentione attenditur, ut subtili sententia puniatur. Nam multa lex velut immunda manducare prohibebat, in ęvangelio tamen dominus dicit: Non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quę exeunt de ore illa sunt, quę coinquinant hominem. Atque paulo post subiecit exponens: Ex corde exeunt cogitationes malae. Ubi ubertim indicatum est, quia illud ab omnipotente deo pollutum esse in opere ostenditur, quod ex pollutę cogitationis radice generatur. [h]. Atque mox eiusdem causam coinquinationis annuntians apte subiungit: Coinquinata sunt enim et mens eorum et conscientia. Si ergo ei cibus immundus non est, cui mens inmunda non fuerit, cur quod munda mente mulier ex natura patitur, ei in inmundiciam reputetur Vir autem cum propria coniuge dormiens, nisi lotus aqua intrare ęcclesiam non debet, sed neque lotus statim intrare debet. Lex autem veteri populo praecipit, ut mixtus vir mulieri et lavari aqua debeat et ante solis occasum ęcclesiam non intrare. Quod tamen intelligi spiritualiter potest, quia mulieri vir miscetur, quando inlicitę concupiscentię animus in cogitatione per delectationem coniungitur, quia nisi prius ignis concupiscentię a mente deferveat, dignum se congregationi fratrum ęstimare non debet, qui se gravari per nequitiam pravę voluntatis videt. Quamvis de hac re diversę hominum nationes diversa sentiant atque alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit post commixtionem proprię coniugis et lavacri purificationem querere et ab ingressu ecclesię paululum reverenter abstinere. Nec hęc dicentes culpam deputamus esse coniugium, sed quia ipsa licita admixtio coniugis sine voluptate carnis fieri non potest, [i] Non enim de adulterio vel fornicatione, sed de legitimo coniugio natus fuerat, qui dicebat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et cętera. Qui enim in iniquitatibus conceptum se noverat a||fol. 54v|| delicto se natum gemebat, quia portat [k] in ramo humorem vitii quem eraxit [l] ex radice. In quibus tamen verbum non admixtionem coniugii iniquitatem nominat, sed ipsam videlicet voluntatem admixtionis. Sunt etenim multa, quę licita[m] ac legitima et tamen in eorum actu aliquatenus fędamur, sicut sepe irascendo culpas insequimur et tranquillitatem in nobis animi perturbamus. Et cum rectum sit, quod agitur, non est tamen approbabile, quod in eo animus perturbatur. Contra vitia quippe delinquentium iratus fuerat, qui dicebat: Turbatus est pre ira oculus meus. Quia enim non valet, nisi tranquilla mens in contemplationis se luce suspendere in ira suum oculum turbatum dolet, quia dum male acta deorsum insequitur confundi atque turbari summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis ergo est ira contra vitium et tamen molesta, quia turbatum se aliquem reatum incurrisse estimabat. Oportet itaque legitimam carnis copulam, ut causa prolis sit non voluntatis et carnis commixtio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum. Si quis vero sua coniuge non cupidine voluptatis raptus, sed solum modo creandorum liberorum gratia utitur, iste profecto sive de ingressu ecclesię sive de sumendo dominici corporis sanguinisque mysterio suo est iudicio relinquendus, quia a nobis prohibere non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Cum vero non amor ortandi sobolis, sed voluptas dominatur in operis commixtione [n] quod defleant. Hoc enim concedit sancta praedicatio et tamen de ipsa concessione metu animum concutit. Nam cum Paulus apostolus diceret: Qui se continere non potest, habeat uxorem suam, statim subiungere curavit: Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Non enim indulgetur, quod licet, quod iustum est. Quod igitur indulgere dixit, culpam esse demonstravit. Vigilanti vero mente pensandum est, quod in Syna monte dominus [o] locuturus prius eundem populum abstinere a mulieribus[p] precepit. Et si illic, ubi dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur tanta provisione est munditia corporis requisita, ut qui verba dei perciperent mulieribus mixti non essent, quanto magis mulieres, quę corpus domini omnipotentis accipiunt custodire in se mundiciam carnis debent, ne ipsa inęstimabilis misterii [q] graventur. Hinc etiam ad David de pueris suis per sacerdotem dicitur, ut si a mulieribus mundi essent, panes propositionis acciperent, quos omnino non acciperent, nisi prius mundos eos David a mulieribus fateretur. Tunc autem vir, qui post admixtionem coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacrę communionis mysterium valet accipere, cum ei per praefinitam sententiam etiam ęcclesiam licuerit intrare.
S(i) post illusionem, quę per somnium solet accidere, vel corpus domini quislibet accipere valeat vel, si sacerdos sit, sacra misteria celebrare.
Hoc quidem testamentum veteris legis, sicut in superiori capitulo iam diximus, pollutum dicit et nisi lotum aqua eiusque ad vesperum intrare ęcclesiam non concedit. Quod tamen aliter populus spiritualis intellegens sub eodem intellectu accipiet, quod praefati sumus, quia quasi per somnium illuditur, qui temptatus immunditia veris imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lavandum aqua, ut culpas cogitationis lacrimis abluat; et nisi prius ignis temptationis recesserit, reum se quasi usque ad vesperum||fol. 55r|| cognoscat. Sed est in eadem illusione valde necessaria discretio, quę subtiliter pensari debeat, ex qua re accidat mentis dormientis. Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturę superfluitate vel infirmitate evenit.[r] Omnino hęc illusio non est timenda, quia hanc animus nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Cum vero ultra modum appetitus gulę in sumendis alimentis rapitur atque idcirco humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii vel missarum sollempnia cęlebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit aut exhibere mysterium pro eo, quod sacerdos alius [s] deest, ipsa necessitas compellit. Nam si adsunt alii, qui implere ministerium valeant, illusione per crapula facta a perceptione sacri misterii prohiberi [t] ut arbitror, humiliter debet, si tamen dormientis mentem turpi imaginatione non concusserit. Nam sunt, quibus ita plerumque illusio nascitur, ut eorum animus etiam in somno corporis positus turpis imaginationibus non fędetur. Qua in re unum tibi ostenditur ipsa mens rea, non tamen vel suo iudicio libera, cum se, etsi dormienti corpore nichil meminit [u] in ingluviem cecidisse . Sin vero ex turpi cogitatione vigilantis oritur illusio dormientis, patet animus reatus suus; videat enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia quod cogitavit sciens, hoc pertulit nesciens. Sed pensandum est ipsa cogitatio, utrum suggestione an delectatione vel, quod maius est, peccati consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum, quia et primam culpam serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam vero velut spiritus consensit. Et necessaria est magna discretio, utinter suggestionem atque delectationem, inter delectationem et consensum iudex sui animus praesideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omni modo perpetratum non est; cum vero delectare caro cępit, tunc peccatum incipit nasci; si autem etiam ex deliberatione[v] consensit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In suggestione igitur peccati semen [w] est, in delectatione fit nutrimentum, in consensu perfectio. Et saepe contingit, ut hoc quod malignus spiritus seminat in cogitatione, caro in delectationem trahat nec tamen anima eidem delectationi consentiat. Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis voluptatibus reluctans in delectatione carnali aliquo modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat, nec consentiat, et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscere debet. Unde et ille cęlestis exercitus praecipuus miles gemebat dicens: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meę et captivum me ducentem in lege peccati, quę est in menbris meis. Si autem captivus erat, minime pugnabat; sed et [x] pugnabat, quapropter et captivus erat et pugnabat. Igitur legi mentis, cui lex, quę in menbris est, repugnabat. Si autem pugnabat, captivus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, captivus et liber ex iusticia, quam diligit, captivus ex dilectione, quam portat invitus.
De [y] vindicta et iudicio iusto in latrones facto testimonia ępiscoporum absque peccato comitis esse dicuntur, ita tamen ut absque invidia aut occasione mala nichil aliquid interponatur, nisi vera iusticia ad perficiendum. Ille vero, qui per odium vel malum ingenium et nisi propter iusticam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat et legibus contra quas iniuste fecit secundum||fol. 55v|| penam quam intulerit emendet.
Dictum est nobis, quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his, qui decimas non dant, wadios accipiant, et a presbyteris quibusdam pro neglegentiis inter se pecuniam dividant, quod penitus abolendum decrevimus, ne forte avaricię locus detur. Et constituimus, ut incestuosi iusta canonicam sententiam penitentia multentur. Qui vero decimas post crebras admonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eas constringi nolumus, propter periculum periurii.
PRECIPIMUS atque iubemus, ne forte, quod absit, aliquis circa episcopos leviter aut graviter agat, quod ad periculum totius imperii nostri pertinet. Et ut omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem et dignitatem sacerdotalem: quod ex verbis domini facile intelligi potest, quibus beato Petro, cuius vicem episcopi gerunt, ait: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cęlo; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cęlo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducendum est, quod in ecclesiastica historia Constantinus imperator episcopis[z] ait: Deus, inquit, constituit vos sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Propter quod solius dei inter vos expectate iudicium, ut vestra iurgia, quę sint, quę ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a deo dati estis dii. Et conveniens non est, ut homo iudicet deos, sed ille solus, de quo scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum. In medio autem deos discernit[a]. Sed et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro, quem de contemplativa et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum comprehenderit. Ipsis enim, inquit, id est, sacerdotibus, proprię animandarum [b] curandarum sollicitudo commissa est; qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes, pro peccatis hominum velut pro suis infatigabiliter supplicant deo; ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quod placatur deus, avertunt irę futurę animadversionem a populo; qui per dei gratiam fiunt divinę voluntatis iudices, ęcclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis assertores, pravę doctrinę hostes, hominibus bonis amabiles, et male sibi consciis etiam ipso visu terribiles, vindices oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, predicatores cęlestium praemiorum, exemplum bonorum, documenta virtutum et forma fidelium. Ipsi sunt decus ecclesię, in quibus fulget ęcclesia. Ipsi columnę firmissimę, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium. Ipsi ianuę civitatis ęternę; per quos omnes, qui credunt, ingrediuntur ad Christum. Ipsi ianitores, quibus claves datę sunt regni cęlorum. Ipsi etiam dispensatores regię domus, quorum arbitrio in aula regis[c] ęterni dividentur gradus et officia singulorum.
PARI ERGO consensu nobis visum est, ut pontifices sanctorum precedentium patrum exempla sequentes religiosos conversationis suę testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime prebeant. Ut ergo sacerdos discipulis suis de se ipso exemplum bonum debeat prebere Apostolus scribens ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum prebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in caritate, in castitate: et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit ut huius sedis pontificibus ad secreta cubilis [d] sui servitia laici||fol. 56r|| pueri eis seculares obsequantur; et cum pastoris vita esse discipulis semper[e] debeat in exemplum, plerumque clerici qualis in secreto sit vita sui pontificis nesciunt, et, ut dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re presenti decreto constituo, ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubili pontificalis obsequantur; ut is qui loco est regiminis habeat tales testes, qui eius in secreto conversationem videant, et ex visione sedula exemplum profectus sumant. Haec igitur beatus Gregorius scripsit. Cęterum, si qui de hac re copiosiora exempla querere voluerint, vitas beati Augustini, Ambrosii et cęterorum aliorum sanctorum virorum legant; et perspicue invenient quod vita et conversatio pontificis semper testes vitę probabiles habere debeat.
NEMO AUDeat clericum aut monachum, vel sanctimonialem feminam, ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum, ut ipse ex lege et canonibus consentaneam ac iustam sententiam proferat. Haec omnes episcopi custodiant et omnes fideles sanctę dei ecclesię. Et nostri provintiarum presides procurent, quorumcunque clericorum vel monachorum vel sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit in magistratu positus, X librarum auri pęna multabitur. Si exsecutor est, in catenis ęcclesiarum recludatur penas luiturus, et officium perdat.
UT MISSI NOSTRI una cum episcopis propriis magnam curam habeant, quatinus dirutę ecclesię pleniter restaurentur atque ornentur, et quę dotatę non sunt vel quę dotem suam perditam subtractam habent, pleniter et canonice dotentur; ut quod iniuste perdiderunt, iuste recipiant. [f] Et si eas dotare noluerint, quorum sunt aut subtracta reddere noluerint, episcopus proprius ad dominum suę sedis ecclesię eas revocet futuris temporibus possidendas. Quod si aliquis liberorurm his resultaverit, ab episcopo eiusdem loci reliquię ex his auferantur et in meliori loco ponantur; et ipse destruantur vel crementur.
SI ESPOSITUS ante ęcclesiam cuiuscunque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat ępistolam. Et si is, qui collectus est, intra X dies quesitus agnitusque non fuerit, securus habeat, qui collegit. Sane qui post predictum tempus eius calumpniator extiterit, ut homicida ęcclesiastica districtione dampnabitur, sicut patrum sancxit auctoritas.
De quibus dubium est, utrum sint baptizati an non, omnimodis absque ullo scrupulo baptizentur, his tamen verbis premissis: Non te rebaptizo; sed si nondum baptizatus es, baptizo te in nomine P patris et filii et spiritus sancti.
Ut quid rex dictus sit, Isidorus in libro sententiarum scribit. Rex enim, inquit, a recto agendo vocatur. Si enim pie et iuste et misericorditer regit, merito rex appellatur. Si his caruerit, non rex, sed tyrannus est. Antiqui autem, ut idem Isidorus in libro ethimologiarum scribit, omnes reges tyrannos vocabant. Sed postea pie et iuste et misericorditer regentibus regis nomen adepti; impie vero, iniuste crudeliterque principantibus, non regis, sed tyrannicum aptatum est nomen. Unde et beatus Gregorius ait in moralibus: Viros nanque sanctos proinde reges vocari in sacris eloquii didicimus, eo quod recte agant, sensusque proprios bene regant, et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo pacificare noverunt. Aliquis etiam constitutus sit imperator, Fulgentius in libro de veritate predestinationis et gratie scribit: Clementissimus quoque omnipotens [g] non ideo est vas misericordię preparatum in gloria, quia apicem terreni principatus accepit, sed si in imperiali culmine recta fide vivat et vera cordis||fol. 56v|| humilitate preditus, culmen regię dignitatis sanctę religioni subiciat, si magis in timore servire deo quam in tumore dominari populo delectetur, si in eo lenitas iracundiam mitigat, ornet benignitas potestatem, si se magis diligendum quam metuendum cunctis exhibeat; si subiectis salubriter consulat, si iusticiam sic teneat, ut misericordiam non relinquat; si prae omnibus ita se sanctę matris ecclesię catholicę meminerit filium, ut eius paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum. Magis enim christianum regitur ac progagatur imperium, dum ęcclesiastico statui super omnem terram consulit, quam cum in parte quacunque terrarum pro temporali securitate pugnatur. Unde et Ysidorus scribit: Principes nanque nonnunquam intra potestatis adeptę culmina tenent, ut super eandem potestatem disciplinam ęcclesiasticam muniant. Ceterum intra ęcclesiam potestates necessarię non essent, nisi ut[h] quod non prevalet, sacerdos efficere per doctrinę sermonem,[i] potestatem regum perficiatur[k], ut qui intra ęcclesiam positi contra fidem et disciplinam ecclesię rigore principum conterantur, ipsamque disciplinam, quam ecclesię utilitas exercere non prevalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat. Salomon in proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
De nobilibus feminis, quę amissis viris repente velantur et in propriis domibus diversas necessitates apponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus [l] iamdudum ventilatum et definitum est, maiori sollertique studio admonendas esse et instruendas ab episcopis statuimus, quatinus suę saluti consulant, ne sic indiscrete vivendo et propria noxiaque libertate utendo, et per diversa vagando, periculum animarum suarum incurrant, semper illud apostolicum ante oculos habentes, quod dicitur: Vidua, quę in deliciis est, vivens mortua est.
ACCUSATIONES [m] ordinem canonicis dudum regulis institutum servare iubemus; ut si quis clericus in criminali vel in leviori causa pulsatur, vel in discrimine capitis accersitus, non statim reus estimetur vel quia accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciatis; sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium episcopale veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis estimatione patiatur. Nec sibi fore noverit licentiam mentiendi, cum calumpniantes et vindictam poscat similitudo supplicii.
Omnes servi vel liberi omnesque infames personę non permittantur maiores natu accusare vel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publice non admittunt. Infames sunt cuncti, quos decreta canonica et ęcclesiastica atque leges seculares ascribunt infames esse.
Si quis episcopus vel presbyter aut diaconus seu quilibet clerici apud episcopos, quia alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, quicunque fuerit sive ille sublimis vir honoris, sive alterius dignitatis, qui hoc genus inlaudabilis intentionis arripuerit, noverit se docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre. Si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intelligat se iacturam fame proprię sustinere; ut dampno pudoris, existimationis dispendio, discat sibi alienę verecundię impunę insidiari, saltem de cetero non licere. Nam sicut episcopos, presbyteros, diaconos, ceterosque, si sibi obiecta potuerint comprobare, ab ęcclesiasticis gradibus ęquum est removeri, ita similis videri debet ||fol. 57r|| iusticę modus quod appetitę innocentię moderatam deferri iussimus ultionem. Ideo huiuscemodi dumtaxat causas episcopi sub testificatione multorum actis audire debebunt.
DECREVIMUS iuxta sanctorum canones, ut unusquisque presbyter in parrochia habitans episcopo subiectus sit illi in cuius parrochia habitat, et semper in Xlma orationem et ordinem sui ministerii sive de baptismo, sive de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico episcopus circumit parrochiam populos ad confirmandos, presbyter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi, quibus confirmari debet. Et in cena domini semper novum chrisma ab episcopo suo querat. Et de vetere nullus baptizare praesumat, sed ardere in luminaribus ecclesię vetus non tardet.
Si quis episcopus dampnatus a synodo vel presbyter aut diaconus a suo episcopo ausi fuerint de sacro ministerio aliquid contingere, sive episcopus iuxta precendentem consuetudinem, sive presbyter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis. Sed et communicantes ei omnes abici de ęcclesia; et maxime, si postquam didicerint hoc factum esse, communicare temptaverint.
CUM excommunicatis non licet communicare; nec cum his, qui per domos conveniunt, devitantes orationes ecclesię, simul orandum est. Ab alia ęcclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur.
Si quis dereliquerit proprios filios et non eos alit et, quod habet secundum pietatis affectum his necessaria, non prebuerit, sed occasione continentię eos negligendos putaverit, anathema sit.
Hi vero, qui male conceptos et ex adulterio[n] factos vel editos necare studuerint vel in uteris matrum potionibus aliquibus colliserint, in utroque sexu adulteris vel post VIItem annorum curricula communio tribuatur, ita tamen, ut omnibus diebus vitę suę fletibus et humilitati insistant. Officium eis ministrandi recuperare non liceat. Attamen in choro psallentium a tempore receptę communionis intersint ipsis beneficiis, in exitu tamen, si facinora sua omni tempore vitę suę fleverint, communio tribuatur.
Si qua mulier fornicaverit et infantem, qui exinde natus fuerit, occiderit, et quę studuerit avorsum facere et, quod conceptum est, necare aut certe, ut non concipiat, elaborat, sive ex adulterio, sive ex legitimo matrimonio, has tales mulieres nec in mortem recipere comunionem priores canones decreverunt; nos tamen pro misericordia, sive tales mulieres, sive conscias scelerum ipsarum X annis agere penitentiam iudicamus.
Placuit nobis admonere, ut unusquisque episcopus prevideat per suam parrochiam, ut ęcclesia dei suum habeat honorem simulque et altaria secundum suam dignitatem venerentur et non sit domus dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata deo magna veneratione habeantur, et ut sacrificia sacrata deo cum magna diligentia ab eis colligantur, qui digni sunt, et cum honore serventur. Et ut secularia negotia vel vaniloquia in ęcclesiis non agantur, quia domus dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum. Et intentos habeant animos ad deum, quando veniunt ad missarum sollempnia et non exeant ante completionem benedictionis sacerdotalis.
Quia vero professio canonica a multis partim ignorantia, partim desidia dehonestatur, opere pretium duximus, deo||fol. 57v|| annuente apud sacrum conventum ut dictis sanctorum patrum velut ex diversis pratis[o] quosdam vernantes flosculos carpendo in unam [p] regulam canonicorum et canonicarum genere et canonicis vel sanctimonialibus servandam contradere, ut per eam canonicus ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam illam sacer conventus ita etiam laudibus extulit, ut usque ad unum ita observandum percenseret, statuimus, ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur et modis omnibus, sive a canonicis, sive a sanctimonialibus canonice degentibus deinceps observetur.
Ne pueri sine voluntate parentum tonsorentur vel puellę velentur, modis omnibus inhibitum est. Et qui hoc facere temptaverit, multam, quę in capitulis legis mundanę a nobis constitutis continetur, persolvere cogatur.
De sacerdotibus ad vestram curam pertinentibus magnum adhibete studium, ut, qualiter vivere debeant, et quomodo populis ad suam curam pertinentibus exemplo et verbo prosint, a vobis cum magna cura edoceantur et admoneantur et, ut id facere studeant, vestra pontificali auctoritate constringantur. Quicquid in illis a populis iuste reprehenditur, in exemplo proprię conversationis vestra providentia corrigere non negligat. Ne vero ecclesię illis commissę in restauratione aut luminaribus iuxta possibilitatem rerum [q] non negligantur, nichilominus invigilare debet vestra sollertia. Et sicut alios prohibetis, ne de mansis ad ęcclesię luminaria datis aliquid accipiant, sic et vos et vestri archidiaconi de hisdem mansis nichil accipiendo aliis exemplum prebeatis, sed potius ad id, quod data sunt, servire concedantur, ut totum, sicut dictum est, in restauratione ęcclesiarum et luminaribus vestra auctoritate et studio cedere possit. Scolę ad filios et ministros ecclesię instruendos vel edocendos, sicut vobis preterito tempore in Athiniaco promisistis et vobis iniunximus, in congruis locis, ubi necdum perfectum est, ad multorum utilitatem et profectum a vobis ordinari non negligantur.
OMNES laicos monemus, ut honorem ęcclesiasticum conservent et dignam venerationem episcopis et dei sacerdotibus exhibeant et ad eorum predicationem cum suis devote occurrant et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter conservent et suos observare doceant et compellant.
Abbatibus et laicis specialiter iubemus, ut in monasteriis, quę ex nostra largitate habent, episcoporum consilio et documento ea, quę ad religionem canonicorum, monachorum, sanctimonialium pertinent, peragant et eorum salubrem admonitionem in hoc libenter audiant et obediant.
Deinceps tamen omnibus denuntiare volumus, ut unusquisque cognoscat omnes, qui in suo obsequio in tali itinere pergunt, sive sui sint, sive alieni, ut ille de eorum factis rationem se sciat redditurum, quia, quicquid ipsi in pace violenda deliquerint[r], ad ipsius debet periculum pertinere, ea scilicet conditione, ut pacis violator primum iuxta facinoris qualitatem, sive coram vobis, sive coram misso nostro, dignas pęnas persolvat, et senior, qui secum talem duxerit, quem aut constringere noluit aut non potuit, ut nostram iussionem servaret et insuper in regno nostro predas facere non timuerit, pro illius negligentia, si antea eum de his non admonuerit et, posquam [s] negligentia contemptoris ad eius noticiam venerit, eum corrigere, sicut decet, neglęxerit, honore suo privetur, ut scilicet neuter illorum sine iusta vindicta remaneat.
Remittit autem constitutio ea, quę in preterito tempore acta sunt; excipit autem quosdam contractus, quos in conse||fol. 58r||quentibus exponit capitulis, per quos ęcclesiarum immobiles res alienari non possunt. Zenodochium, id est locus venerabilis, in quo peregrini suscipiuntur. Throchothrophium, id est locus venerabilis, in quo pauperes et infirmi homines pascuntur. Nosochomium, id est locus venerabilis, in quo egroti homines curantur. Orphanothrophium, id est venerabilis, in quo parentibus orbati pueri pascuntur. Gerocontomyum, id est locus venerabilis, in quo pauperes et propter senectutem solam infirmi homines curantur. Brephothrophium, id est locus venerabilis, in quo infantes aluntur.
Quia ergo constat in ęcclesia diversarum conditionum homines esse, ut sint nobiles et ignobiles, servi, coloni, inquilini et ceteri huiuscemodi, oportet, ut, quicumque ei prelati sunt clerici sive laici, clementer erga eos agant et misericorditer eos tractent, sive in exigendis ab eis operibus, sive in accipiendis tributis et quibusdam debitis; sciantque eos fratres suos esse et unum patrem se habere deum, qui clamant: Pater noster, qui es in cęlis; et unam matrem ęcclesiam sanctam, quę eos intemerato sacri fontis utero gignit. Disciplina igitur eis misericordissima et gubernatio oportuna adhibenda est: disciplina, ne indisciplinate vivendo auctorem suum offendant; gubernatio, ne in quotidianis vitę commeatibus prelatorum adminiculo destituti fatescant.
PRECIPIMUS, quicunque conspirationem facere presumpserunt et sacramentum quacumque conspiratione firmaverint, ut triplici ratione iudicentur. Primo, ut, ubicumque aliquod malum per hoc perpetratum fuit, auctores facti interficiantur, adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur [t] et nares sibi invicem precidant. Ubi vero nichil malum perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur et capillos sibi vicissim detondant. Si vero per dęxtras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus hoc pro malo se non fecisse, aut, si facere non potuerint, suam legem componant. Si vero servi sunt, flagellentur. Et de cetero nulla [u] conspiratio nec per sacramentum nec sine sacramento fiat.
PRECIPIMUS, ut summopere periuria caveantur et non admittantur testes ad iuramentum, antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori liceat testes eligere absente suo causatore. Et omnino nullus, nisi ieiunus, ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Si aliquis vero refutatur, dicat ille, qui eum refutat, et probet, quare illum recipere nolit. Et de ipso pago aut de vicinis centenis eligantur, nisi forte longius extra comitatum[v] causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurasse, perdat manum aut redimat.
Si quis per cartam ingenuus dimissus fuerit[w] et a quolibet homine ad servitium interpellatus fuerit, primum legitimum auctorem suę libertatis proferat et in sua libertate perseveret. Si vero legitimus auctor defuerit, testimonium bonorum hominum, qui tunc aderant, quando liber dimissus fuerat, se defendendo permittatur. Si vero testes defuerint, cum duabus aliis cartis, quę eiusdem cancellarii manu firmatę sint vel scriptę, cuiuscumque fuerint, suam cartam, quę tercia est, veram et legitimam esse confirmet. Cancellarius tamen talis esse debet, qui pagensibus loci illius notus fuisset et acceptus. Si autem, qui interpellatus fuerit ad servitium, nec auctorem nec testimonia habuerit neque alias duas cartas ad suam cartam confirmandam invenire potuerit, tunc is, qui eum interpellavit, secundum legem ipsam cartam falsam efficiat et servum conquirat. Si vero interpellator auctore aut testimoniis aut collatione cartarum victus fuerit, ex ||fol. 58v|| [x]
Stand: 2019-02-09