Item Ormisde pape ad Epiphanium Constantinopolitanum episcopum

ITEM ORMISDE PAPE AD EPIPHANIUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM.

Dilectissimo fratri Epiphanio episcopo, Hormisda. Multo gaudio sum repletus quod circa ęcclesię pacem et sanctissimi imperatoris et dilectionis tuę tale studium litteris indicasti, quod legatorum quoque meorum adsertione cognovi manifestum. Hinc enim supernę misericordię documentum perdocetur, ||fol. 181va|| quando et mundane principes causas fidei cum rei publicę ordinationem coniungunt, et ecclesiarum praesules quod ad dispensationem sui pertinet offitii memores exequuntur. Talibus enim indigebat post discordiae procellas religione christana rectoribus qui conpressis provida dispositione turbinibus diu peregrinatam pacem depulsa tempestate reducerent, ut in futura post saecula ad propositi sui exempla tendentes sibi ad scribendum indubitanter ostenderent, quicquid deo placitum posteris pro sua inmitatione [a] fecissem [b]. Benedicamus dominum fratres karissimi nostris hoc diebus fuisse concessum, et totis orationum et curarum viribus adnitamur, ut quae dei opere bene coepta sunt ipso adiuvantem [c] per omnia compleantur. Sperandum enim est ut ad conpagem corporis sui reliqua quem [d] adhuc vasa dei sunt, membra festinent, et a potioribus minora non discrepent. Ad quod cum me dilectio tua christanę studio caritatis hortatur debet quod invitat sequi, et quod amandum suadet amplecti. Similem enim iam fidei curam gerentes, per religiosam patientiam par etiam premium de boni operis speramus affectu, neque enim difficultatibus est cedendum, non enim fatigatur asperis fides, nec ad cęlorum ardua per proclive contenditur nec remunerationem [e], citra laboris exertitium quis meretur. Unde ne facientes bona deficiamus, specialiter admonemur, etiam teste psalmista: Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore. Quia non initium laboris remunerationem premii consuevit invenire, sed terminus. Ergo studium sollicitudinis assumentes quibus est una in communione societas, et credulitatus quemadmodum de unitate sedis apostolicę et Constantinopolitanę ecclesiae pariter exultamus in domino, ita de reliquorum quoque sicut affectione admones redintegratio eius lętemur, curemus primum ut fidem integritatem quę nostram inmaculatam ab omni contagione servemus. Nosti enim frater karissime ac sanctissime quia ecclesiastica servant vincula concordiam, quae nos ab hereticorum tueantur insidiis, per quam etiam canonum custoditur auctoritas. His in robore suo omnium circumspectione servatis, remedia sperantibus conferuntur. Habet enim ecclesiasticarum ordo regularum, et ipsius forma iustitiae ut medicina rationabilis benigne et fideliter sperantibus non negetur. Nec quisquam ita est ab humanitate discretus, quem non a rigore districtionis inclinet cauta simplicitas. Sed ut caute hoc ceterasque ||fol. 181vb|| querellas aut errores alicuius eo valeas expedire dilectissime frater, personam meam in hoc oportet induere, scientem in huiusmodi causis sicut praedictum est, quid cavendum sit, ita omnia praevidendum ut te [f] non habigas rationem dispensationis huius do [g] esse reddendam. Ita tamen ut eos qui vobis fuerint communione sociati vel per vos sedi apostolicę vestra nobis scripta declarent, quibus etiam et quę continentia libellorum obtulerint inseratur. Sic enim et Severi vel supplicii aut similium absolvemus errores, nec eorum qui sanari poterint dispendia patiemur. Quod ideo vobis specialiter credidimus [h] inponendum ad diligentiam a nostro onere transferentes, quia non parva iam documenta resistentes hereticis reddidistis, nec debet de eo ambigi quem bene contigerit explorari. Simul adsume medelam medicinae, simul accingere auctoritate iustitiae. Et sic circa simplices humanitate mollire ut in hereticorum contagione perdurantes, aut eos qui innocentiam simulant, et cum nostris sola voce consentiunt, ab his quibus pro ecclesię redintegratione consulitur et providetur excludantur nec enim expedit circa eos ecclesiasticam temperare censuram. Non enim erunt iam miserationes bonę pro eorum quibus consuli oportet necessitate conlate indiscrete fuerunt bonis malisque communes. Et quia Hierosolimitanorum faciendam credidit in litteris tua dilectio mentionem, quorum etiam ad nos quaedam delata professio est necessarium duximus respondere quę congrua sunt, iis qui sanctorum patrum constituta custodiunt. Si illa fidei fundamenta venerantur ab his quique per eos spiritu sancto conponente definita sunt non removeantur. Aut enim perfecta sunt et adiectione non indigent, aut bene valida et ideo non mutanda quando per ea [i] omnia hereticorum venena conpraehensa sunt, nec quicquam Calcidonensis sinodus quod utilem quęlibet diligentiam potuisset exercitare praeteriit quae precidentium quoque dogmata vel clarius manifestavit vel repetiit auctoritate firmavit. Specialem quoddam adversus Nestorum et Euticen adgressa certamen alterius deitatem domini nostri Iesu Christi a carne separentem, et ideo sanctam Mariam dei [k] genetricem pronuntiare vitantem alterius veritatem carnis in domino rennuentem [l] quando dominus noster Iesus Christus idem filius dei idem hominis una in duabus persona naturis divinitatis et carnis, nec naturis ad unitatem confusis ne velut quarta persona addita trinitatis, sed ipse filius dei exinanivit semetipsum formam servi accipiens, propter quod et unam nec divisibilem profitemur essentiam trinitatis, et proprietatem tamen suam scimus inesse personis. ||fol. 182ra|| Unam enim patris profitemur esse personam, unam filii dei, cum adsumpta carne, unam spiritus sancti. Et personas proprietatibus designantes, et per unitatem essentię, inseparabilem trinitatis mysterium confitentes. Neque enim ambigi potest verbum dei intra virginis viscera per carnem humanam adsumpsisse naturam, nec apostecrie [m] factum intra vulvam naturarum munitione divisum. Nam sicut non est in eo humanitas sine deo edita, sic in cruce non est inpassibilis divinitas a carnis passione divisa. Quod virgini partus et intemerata fecunditas, et singularis a mortuis resurrectio, et ad celos declarat ascensio. Hęc sic quemadmodum a patribus constituta sunt servata credant, nec definita transcendant. A quo tramite [n] qui declinant, ipsi sibi nebulam dubitationis obtendunt, nos autem illud apostolicum contemplantes contentiosis, respondere non necesse est, et nos hanc consuetudine non habeamus nec ecclesia dei. Haec ideo breviter, quia nec ambigi convenit de rebus, ita per fidem definitis sepius. Et poene supervacua est alligatio, quae adhibetur instructis, cum super hęc ad clementissimum principem non parva iam perstrinxerimus. Et quia de Hierosolimitanorum pro confessione respondimus, hoc quoque estimavimus salutis eorum causa conpetenter addendum ut si communionis apostolice se dederunt unitati professionem suam scripto indicent, quam legatis nostris apud Constantinopolim positis offerant, aut per suos ad nos dirigant, aut fraternitati vestre tradant. Eodem tamen sicut diximus tenore conscriptam, quę ad nos modis omnibus sub nostra ordinatione deferatur. De Tesalonicensibus quorum ad nos legati per clementissimi et fidelissimi principis filii nostri ordinationem venerunt ne quid omississe credantur, nosse vos volumen [o] secundum hoc quod domino nostro Iesu Christo inspirante placuerit causam omnem nostram dispositionem tractandam, et sicut oportet impleri ordinandam. Haec per fratrem et coepiscopum nostrum venerabilem virum Iohannem sed et filios nostros Eradium [p] probum et Constantinum diacones ecclesiastico honore dignissimos ad causa [q] pertinentia rescripsisse contenti, gratulati sumus in viro ordinis nostri emeritum et reliosum [r] nos invenisse propositum, et cum legationis mandato sapientia et moribus congruens. Votiva eorum res et plena gaudii, ut sint iuxta estimatione probabiles quos communionis offitii contigerit esse consortes.


Stand: 2008-03-02