Epistole Ormisde papae ad Iustinum imperatorem

||fol. 178va||
LXXXVIII. EPISTOLE ORMISDE PAPAE AD IUSTINUM IMPERATOREM.

I.

Adversus Nestorii et Euticetis blasphemias.


II.

De ministerio trinitatis quid persone quid designent substantię.


III.

De divinitate et humanitate domini Iesu Christi.


Gloriosissimo [a] atque clementissmo filio Iustino agusto [b] Ormisda episcopus. Inter ea quę ad unitatem ecclesię pertinent propter quam deus clementię vestrę elegit imperium in litteris contulistis, hoc quoque venerabilis imperator cura fidei cui multipliciter vos studere declaratis adiecit, ut aliquorum pręces perferende ad humilitatis meę notitiam iungerentur, quibus vel quid questionis oriretur agnoscerem vel ad summovendum proposite consultationis ambiguum responsum a me religiose scientię conveniens redderetur, legi omnia sollicitudine qua decebat, et licet ad responsi plenitudinem sufficere potuisset, si illa tantum quę ab auctoribus sunt definita rescriberem, tamen ut religiosi propositi vestri remunerarem affectum non subtrahendum credidi mei quoque sermonis obsequium.


I.
fehlt

Quid enim est quod emergentibus Nestorii et Euticetis venenis paterna omisit instructio? Pene omnes impietates cum inventoribus tam nefandorum dogmatum convenientia in unum sinodica decreta presserunt, nec ulterius remansit locus ullus tam diris perfidie seminibus amputatis, aut Christum dominum nostrum credere sine carnis fuisse veritate, aut eundem non et deum et hominem de materni uteri intemerata fecunditate prodisse cum alter eorum dispensationem qua salvati sumus negandum quantum in se est irritam [c] faceret, alter opinionem contraria sed impietate consimili in eodem domino nostro Iesu Christo potestatem divinam a vera humanitate secluderet. Neque ille recordatus quia palpandam carnem suam Christus ostendit, neque ille evangelii memor verbum carnem factum esse dicentis. Cui vox domini indeficientes [d], insonare debuerat qua dixit et docuit: Nemo ascendit in celum nisi qui de cęlo descendit filius hominis qui est in caelo. Saepe hęc et multis precedentium sunt conpraehensa sententiis. Sed nec clementia vestra, licet iam dicta sint fastidiose poterit repetita cognoscere, nec nobis pudor ea quae sunt a prodecessoribus nostris praedicata [e] revolvere. Neque enim possibile est ut sit diversitas prędicationis ubi una [f] est forma veritatis. Nec ab re iudicabitur alienum si cum his cum quibus convenimus fide congravamus et dogmate. Revolvantur piis mansuetudinis vestrae auribus decreta synodica, et beati papę Leonis convenientia sacre fidei constituta. Eadem invenietis in illis quae recenseritis in nostris. Quid ergo est post illum fontem fidelium staturum ||fol. 178vb|| quid amplius si tamen fidei terminos servat quamlibet curiosus scrutator inquirat? Non opus aut adiectionem plebis aut institutione perfectis, nisi forte malu vult quisquam dubitare quam credere. Certare quam nosse, sed qui dubia quam servare decreta.


II.
fehlt

Nam si trinitas deus, hoc est pater et filius et spiritus sanctus, deus autem unus specialiter legislatore [g] dicente: Audi Israel dominus deus tuus deus unus est, qui aliter habet necesse est aut divinitatem in multa dividat aut specialiter passionem ipsi essentię trinitatis inpingat [h]. Et quod absit a fidelium mentibus hoc quod est aut plures deos more profanę gentilitatis inducere aut sensibilem poenam ad eam naturam quae aliena est ab omni passione transfesse [i]. Unum est sancta trinitas non multiplicatur numero non crescit augmento nec potest aut intellegentia conpręhendi, aut hoc quod deus est discretione se iungi. Quis ergo illi secreto aeternę impenetrabilisque substantię, quod neque ulla visibilium vel invisibilium creaturarum potuit investigare natura profanam divisionem temptet ingerere, et divini archani ministerium revocare ad calculum moris humani? Adoremus patrem et filium et spiritum sanctum indistinctam distincte inconpraehensibilem et inenarrabilem substantiam trinitatis. Ubi etsi admittit numerum ratio personarum unitas tamen, non admittit essentię separationem, ita tamen ut servemus divinę proprię naturę, servemus propria unicuique personae ut nec personis divinitatis singularitas denegetur, nec ad essentiam hoc quod est proprium nominum transferatur. Magnum est sanctę et inconprehensibilę misterium trinitatis. Deus pater, deus filius, deus spiritus sanctus trinitas indivisa. Et tamen notum est, quia proprium est patris ut generaret filium proprium filii dei, ut ex patre patri nasceretur aequalis proprium spiritus sancti, ut de patre et filio procederet sub una substantia deitatis.


III.
fehlt

Proprium quoque filii dei, ut iuxta id quod scriptum est, in novissimis temporibus verbum caro fieret, et habitaret in nobis. Ita intra [k] viscera sanctę Marię virginis genetricis dei unitis utrisque sine aliqua confusione naturis, ut qui ante tempore erat [l] filius dei, filius fieret hominis, et nasceretur in tempore, hominis more matris vulvam natus aperiens, et virginitatem matris deitatis virtute non solvens. Dignum plane deo nascente misterium ut servaret partum sine corruptione, qui conceptum fecit esse sine semine. Servans quod ex patre erat, et repraesentans quod ex matre suscepitur. Nam iacens in pręsepio videbatur in cęlo, involutus pannis adorabatur a magis. ||fol. 179ra|| Inter animalia editus, ab angelis nuntiatur. Vix egressus infantiam adnuntians misticam sine instituente doctrinam, inter rudimenta annorum puerilium ędens celestium [m] signa virtutum, idem enim deus et homo, non ut ab infidelibus dicitur, sub quarta introductione personę, sed ipse dei filius, deus homo. Idem virtus, et infirmitas, humilitas, et maiestas. Redimens, et venditus. In cruce positus et cęli regna largitus. Ita nostrae infirmitatis, ut possit interimi, ita ingenitę potentię, ne possit morte consumi. Sepultus est, iuxta id quod homo voluit nasci, et iuxta id quod patri erat similis resurrexit. Patiens vulnerum, et salvator egrorum, unus defunctorum, et vivificator obeuntium ad inferna descendens, et a patris gremio non recedens. Unde et animam quam pro communi conditione posuit, pro singulari virtute et admirabili potentia mox resumpsit. Haec ita esse, nec ullam dubitationem oportere recipere. Id est ne dominus noster Iesus Christus aut inter corporis passiones deus non esse crederetur, aut ne deus tantum non etiam homo inter opera mirabilium stupenda virtutum. Proposito nos duorum apostolorum, informavit exemplo. Deo esse se Christum dominum nostrum Petri fide hominem Thome dubitatione declarans. Quid enim intererat, ut quem se homines esse dicerent discipulos suos vellet inquirere? Nisi ut respondente Petro: Tu es Christus filius dei vivi, fateretur non hoc de carne et sanguine proditum, sed patre deo inspirante revelatum. Et per testimonium laudate responsionis, fides patefacte fieret veritatis? Quid etiam intererat, ut apparente post resurrectione domino, Thomas tantum aut abesset ceteris aut solus ambigeret? Nisi ut mundus crederet, quod ambigens discipulus explorasset, ut dum unius manibus se pateretur tangi, ab universitate fidelium quid esset poscit agnosci. Non ergo ad explorandum discipulum interposita est dubitatio, sed quęsita prosperitatis instructio, anne aliud expectat quod se idem dominus Cleope cum alio discipulo cum ad Emmaum tendentes de se loquerentur inseruit? Et quamquam de resurrectione domini per mulieres quę primę ad monumentum convenerant agnovissent, tamen ut per eorum dubitationem daret credenti futuris sęculis [n] firmitatem, incipiens a Moyse et omnibus prophetis, oportuisse Christum pati, et ita intrare in gloriam suam interpretatur ostendit. Et per passionem humanam naturam, et divina in eo esse per gloriam multiplicibus hęc sanctarum scripturarum insinuantur exemplis. Nec apud religiosam conscientiam tuam venerabilis imperator, tamquam ignota dicuntur, fides enim ipsa quę a te constanter adseritur, tibi reddit hoc muneris, ut sensibus ||fol. 179rb|| tuis, et affectum sui inserat, et scientiam per quam diligentius adseratur infundat. Et tamen interest dispensationis mihi credite, ut ego quoque vel apud scientes nota non taceam, ut succedente sibi per vices temporum catholicorum predicatione sensuum, quod indeficienter asseritur sine fine credatur. Latius haec quae ad deitatem humanitatemque domini nostri Iesu Christi [o] pertinent, et in eo unitas duas sine confusione naturas potui secundum veterum definita disserere si esset adversus eos, qui his dissentiunt disputandum. Sed cum in manibus omnia sint, et sinodica constituta, et beati pape Leonis dogmata perstrinxisse postius [p] pauca, quam evolvere credidi convenientius universa. Nunc vero agnoscere satis est et cavere, ita proprietatem et essentiam cogitandam ut sciatur quid persone, quid nos oporteat deferre substantię. Quae qui indecenter ignorant aut callida impietate dissimulant, dum omittunt, quod sit proprium filii in trinitate tendunt insidias unitati. Sed si quae prędicata sunt validis teneantur fixa radicibus, nec a paterna traditione receditur et constanter questionibus obviatur.


Stand: 2008-03-02