Epistola Felicis papae ad episcopos per Siciliam

LXXXI. EPISTOLA FELICIS PAPAE AD EPISCOPOS PER SICILIAM. INCIPIUNT CAPITULA DECRETORUM.

I.
De his qui baptizati doluerunt et postea poenitere voluerunt.

II.
De presbiteris vel diaconibus qui in lapsu hereticorum sese baptismati dederunt.

III.
De his qui se rebaptizandos impie dederunt.

IIII.
De his qui per ignorantiam aetatis rebaptizati sunt.

V.
De his qui ab hereticis baptizati aut rebaptizati sunt, ut ad ecclesiasticam militiam non pertingant.

VI.
De poenitentibus ut ab aliis episcopis non suscipiantur.
EXPLICIUNT CAPITULA.

DILECTISSIMIS FRATRIBUS UNIVERSIS EPISCOPIS, per Siciliam constitutis, Felix in domino salutem. Qualiter in Africanis regionibus astutia diaboli sevierit in populum christanum, atque in id multiplici deceptione proruperit, ut non modo vulgus incautum sed ipsos quoque im [a] mortis profunda demerserit sacerdotes, nullus orbis non gemuit, nulla terra nescivit. Unde in grandi merore positi, dissimulare non possumus pereuntium atque a nobis exigendarum discrimen animarum. Quapropter competens adhibenda est talibus medela vulneribus, ne immatura curandi facilitas mortifera capitis peste nihil prosit. Sed segnius tracta pernities reatu non legitime curationis involvat pariter sautios et medentes.


I.
DE HIS QUI REBAPTIZATI DOLUERUNT, ET POSTEA PENITERERE [b] VOLUERUNT.

INprimis itaque venientis ad vos et remedium postulantis sollicitę discucienda est professio et persona decepti, ut medela possit congruens exhiberi. Et qui satisfacturus deo per poenitentiam rebaptizatum se legitime doluerit, utrum ad hoc facinus concurrerit an impulsus accesserit, requiratur. Sciens quod se decipiat ipse qui fallit. [c] Nihilque per nostram facilitatem tribunalis excelsi iudicio derogari, cui illa sunt recta, quae pia, quae vera, quae iusta sunt. Et aliter necessitatis, aliter tractanda est ratio voluntatis. Deterior est autem causa illius, qui forte [d] pretio sollicitatus est ut periret. Nihil enim intemptatum reliquit inimicus, cui ne de sua liceat gaudere captura, ||fol. 173ra|| succurrendum est inretitis, et conterendus venantis est laqueus, ut infucatum lamentantibus lapsum, tam iustitiae moderatione, quam conpunctione pietatis ad aulam quam reliquerant sit regressus. Nec pudeat forsitan aut pigeat indictis ieiuniorum gemituumque temporibus oboedire aut aliis obsanvantię [e] salubrioris obtemperare preceptis, quia humilibus datur gratia, non superbis. Sit ergo ruina sua prostratus, si quis in Christo fieri quaerit erectus. Et per dispesionis [f] nostrae ministerium quod vestram sequi convenit caritatem, nec alicui fas est vel velle possę transcendere causas eius qui contra apostolicam doctrinam ad iterationem se baptismatis nimis in faustam dedit, vel eius qui aliquibus argumentis, excusandum callide proprium putaverit esse consensum. Sacerdotali vigore et humanitatem tractemus ut in eis fides quae nisi est una iam nulla est adiutorio domini iudicis ad salutem. Sine nostrae operationis offensione reparetur. Quia cum peccatoris a nobis satisfactio protrahitur, non preter nostram laudem atque letitiam mens eius ad veniam purgatior invenitur. Et ideo memineritis hanc super his nos habere sententiam, ut servata discretione peccantium, non eadem cuncti qui lapsi sunt lance pensentur. Quoniam maioris castigationis est exigendus usura, cui domus domini commissa fuerit disciplina.


II.
DE PRESBITERIS VEL DIACONIBUS QUI IN LAPSU HERETICORUM SESE BAPTISMATI DEDERUNT.

UT ERGO AB ECCLESIAE SUMITATIBUS INCHOEmus, eos quos episcopos presbiteros vel diaconos fuisse constiterit, et seu obtantes forsitan seu coactos lavacri illius unici salutaris quae claruerit fecisse iacturam, et Christum quem non solum dono regenerationis, verum etiam gratia percepti honoris induerant exuisse. Cum constet neminem ad secundam tinctionem venire potuisse, nisi se palam christanum negaverit, et professus fuerit se esse paganum. Quod cum generaliter sit in omnibus exsecrandum, multo magis in episcopis presbiteris [g] et diaconibus auditu saltim dictoque probatur horrendum. Sed quia idem dominus atque salvator clementissimus est et neminem vult perire, usque ad exitus sui diem in poenitentia si resipiscunt iacere conveniet. Nec orationi nec modo fidelium, sed nec caticuminorum quidem omnimodis interesse. [h] Quibus communio laicorum, im [i] morte redibenda est. Quam rem diligentius explorare vel facere, probatissimi sacerdotis cura debebit.


III.
DE RELIQUIS QUI SE REBAPTIZANDOS IMPIE DEDERUNT.

||fol. 173rb||

DE CLERICIS AUTEM ET MONACHIS AUT PUELlis dei, aut secularibus servari precipimus hunc tenorem, quem Nicena sinodus circa eos qui lapsi sunt vel fuerint servandum esse constituit. Ut scilicet qui nulla necessitate, nullius rei timore atque periculo se ut rebaptizarentur hereticis impie dederunt, si tamen eos ex corde poeniteat tribus annis inter audientes sint. Septem autem annis subiaceant inter poenitentes manibus sacerdotum. Duobus autem oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo popularibus in ordinatione socientur. Nec confundantur deo colla submittere, qui eum non timuit abnegare. Quod si utpote mortales intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urguere, subveniendum est imploranti. Et seu ab episcopo qui poenitentiam dederit, seu ab alio qui tamen datam esse probaverit, aut similiter presbitero, viaticum abeunti de seculo non negetur.


IIII.
DE HIS QUI PER IGNORANTIAM ETATIS REBAPTIZATI SUNT.

PUERIS AUTEM QUIBUS QUOD ADHUC IMBERBES sunt a pubertate vocabulum est, seu clericis sive laicis aut etiam similibus puellis quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquamdiu sub manus impositionem detentis reddenda communio est. Nec eorum expectanda poenitentia, quos excipit a coercitione censura. Quod est a nobis provide constitutum, ne hi quibus in terreni labe contagii plus minusve restat ad vitam, dum adhuc in poenitentia sunt poenitenda forte committant. Quod si ante pręfinitum poenitentiae tempus dispectus a medicis aut evidentibus mortis praessus [k] indiciis recepta quisquam communionis gratia convalescit. Servemus in eo quod Niceni canones ordinarunt, ut habeatur inter illos qui in oratione sola communicant donec impleatur spatium temporis eidem praestitutum. Nec caticuminos nostros qui sub tali professione baptizati sunt praeterimus, eius qui quolibet modo Christum quem semel confessus est abiurarit, tribus annis inter audientes sint et postea cum caticuminis permittantur orare, per manus impositionem communionis catholicae gratiam percepturi. Exceptis sane tantummodo episcopis presbiteris et diaconibus, quibus solo mortis suę tempore reconciliandos esse iam diximus. Ceteros id est seu clericos sive monachos seu laicos sexus utriusque personas quos violentiae periculis coactos iterationem baptismatis subisse constiterit, vel qui aliquo commente huius se facinoris piaculo dixerint non teneri, his poenitentiam per triennium ||fol. 173va|| durare decernimus, et per manus impositionem ad societatem recipi sacramenti.


V.
DE HIS QUI AB HERETICIS BAPTIZATI AUT REBAPTIZATI SUNT, UT AD ECCLESIASTICAM MILITIAM [l] NON PERTINGANT.

ILLO PER OMNIA CUSTODITO, NE EX EIS UMQUAM qui in qualibet aetate alibi quam in ecclesia catholica aut baptizati aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam militiam prorsus permittantur accedere. Quibus satis esse debet, quod in catholicorum numero sunt recepti. Quoniam de suo ordine et communione videbitur ferre iudicium, quisquis hoc violaverit antistitum, vel qui non removerit eum quem ex his ad ministerium clericale obrepsisse cognoverit.


VI.
DE PENITENTIBUS UT AB ALIIS EPISCOPIS NON SUSCIPIANTUR.

CURANDUM VERO MAXIME ET OMNI CAUTELA EST providendum, ne quis fratrum coepiscoporumque nostrorum, aut etiam presbiterorum [m] in alterius civitate vel diocesi poenitentem vel sub manu positum sacerdotis aut eum qui reconciliatum se esse dixerit sine episcopi vel presbiteri testimonio et litteris aut in parrochia presbiteri aut episcopus in civitate suscipiat. Quod si aliqua dissimulatione neglegitur, culpa tangit etiam clerum qui locis in quibus hoc minus curatum fuerit commoratur. His itaque [n] rite dispositis et ad ecclesiarum vestrarum notitiam nostra deliberatione perlatis, parere vos convenit, quibus licet ad animarum reparationem nihil deesse videatur, tamen si cui novi aliquid et quod preterire nos potuit fuerit revelatum, secundum beatum Paulum apostolum tacente priore fidenter insinuet. Quia spiritus sanctus ubi vult spirat, maxime cum sua tractatur, nec nos pigebit audire et si qua sunt omissa non arroganter abnuere, sed racionabiliter ordinare. Deus vos custodiat dilectissimi fratres.


Stand: 2008-03-02