Eiusdem Leonis ad Africanos episcopos

LXXI. EIUSDEM LEONIS AD AFRICANOS EPISCOPOS.

I.
Ne inlicitae personę ad episcopatum provehantur.

II.
De Donato novatianorum episcopo et de Maximo ex donastis [a].

III.
De Aggario et Tiberino qui ex laicis fuerant ordinati.

IIII.
De virginibus qui vim barbaricam pertulerunt.

V.
De statutis canonum conservandis.

fehlt
fehlt

LEO UNIVERSIS EPISCOPIS PER AFRIcam constitutis in domino salutem. Cum de ordinationibus sacerdotum quaedam apud vos [b] inlicite usurpata celebrior ad nos fama narraret, ratio pietatis exegit, ut pro sollicitudinem quam universe ęcclesię ex divina institutione dependimus, rerum fidem studeremus cognoscere. Vicem curae nostrae proficiscenti a nobis, fratri et consacerdoti nostro potentio iniungentes qui secundum scripta quae per ipsum ad vos direximus de episcopis quorum culpabilis ferebatur electio quid veritas haberet inquireret, nobisque omnia fideliter indicaret. Unde quia idem plenissime notitię nostrae cuncta reseravit, et sub quibus qualibusque rectoribus, quaedam Christi plebes in partibus provintię Cesariensis habeantur sincera nobis relatione patefecit, necessarium fuit ut dolorem cordis nostri quod pro dominicorum gregum periculis aestuamus, datis nunc ad vos litteris promeremus. Mirantes tantum apud vos per occasionem temporis inpacati aut ambientium presumpsitionem [c], aut tumultum valuisse popularem, ut indignis quibusque et longe extra sacerdotale meritum constitutis, pastorale fastigium et gubernatio ecclesie crederetur. Non est hoc consulere populis, sed nocere. Nec praestare regimen, sed augere discrimen. Integritas enim praesidentium, salus est subditorum. Et ubi est incolumitas oboedientię, ibi sana est forma doctrinę. Principatus autem quem aut seditio extorsit, aut ambitus occupavit, etiam si moribus atque actibus non offendit, ipso tamen initii sui est pernitiosus exemplo, et difficilis est ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio. Quod si in quibuslicet ecclesie gradibus providenter scienterque ||fol. 168vb|| curandum est ut in domo domini nihil sit inordinatum nihilque preposterum quanto magis elaborandum est, ut in electione eius qui supti [d] omnes gradus constituitur non erretur? Nam totius famule domini status et ordo notabitur si quod requiritur in corpore, non invenitur in capite. Ubi est illa beati Pauli apostoli per spiritum dei emissa preceptio qua in persona Timothei omnium sacerdotum Christi numerus eruditur, et inde unicuique nostrum dicitur: Manus cito nemo inposueris neque communicaberis [e] peccatis alienis? Quid est cito manus imponere, nisi ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum laboris ante experientiam disciplinae [f] sacerdotalem honorem tribuere non probatis? Et quid est communicare peccatis alienis? Nisi talem effici ordinantem qualis ille est qui non meruit ordinari? Sicut enim boni operis sibi comparat fructum qui rectum tenet in eligendo sacerdote iudicium, ita gravi semetipsum afficit dampno, qui ad suae dignitatis collegium sublimat indignum. Non enim in cuiusquam persona praetermittendum est quod institutis generalibus continetur. Ne putandus est honor ille legitimus, qui fuerit contra divinę legis precepta [g] conlatus. Dicente enim apostolo, ut inter alias electionis regulas is episcopus ordinetur, quem unius uxoris virum fuisse aut esse constiterit, tam sacra semper habita sit ista praeceptio ut etiam de muliere sacerdotis eligendi eadem intellegeretur servanda conditio. Ne forte illa prius quae in matrimonium eius veniret qui aliam non habuisset uxorem alterius viri esset experta coniugium. Quis igitur dissimulare audeat quod in tanti sacramenti perpetratur iniuriam? Cum huic magno venerandoque misterio ne divinae quidem legis statuta defuerint, quibus evidenter est definitum, ut virginem sacerdos accipiat, et alterius thorum nesciat coniugis, quae uxor futura est sacerdotis. Iam tunc enim in sacerdotibus figurabatur Christi et ęcclesię spiritale coniugium. Et quoniam vir caput est mulieris, discat sponsa verbi non alium virum nosse quam Christum qui merito unam elegit, unam diligit, et aliam praeter ipsam suo consortio non adiungit. Si ergo etiam in Veteri Testamento hęc sacerdotalium coniugiorum forma servata est, quanto magis sub evvangelii iam gratia constituti, apostolicis debemus servire preceptis, ut quamlibet quis bonis moribus preditus et sanctis operibus inveniatur ||fol. 169ra|| ornatus. Nequaquam tamen vel ad diaconii gradum, vel ad presbiterii honorem, vel ad episcopatus culmen ascendat, si aut ipsum non unius uxoris virum, aut uxorem eius non unius viri fuisse constiterit. Monente vero apostolo atque dicente: Hi autem probentur primo et sic ministrent, quid aliud intellegendum putamus, nisi ut in his provectionibus non solum matrimoniorum castimoniam, sed etiam laborum merita cogitemus? Ne aut baptismo rudibus aut a seculari actu, repente conversis officium pastorale credatur, cum per omnes gradus militię christiane de incrementis profectuum debeant estimari an possint cuique maiora committi? Merito beatorum patrum venerabiles sanctiones cum de sacerdotum electione loquerentur, eos demum idoneos sacris administrationibus censuerunt [h], quorum omnis ętas a puerilibus exordiis usque ad perfectiores annos per disciplinę ecclesiasticę stipendia cucurrisset, ut unicuique testimonium prior vita preberet. Nec potest de eius provectione dubitari, cui pro laboribus multis, pro moribus castis, pro actibus strenuis, celsioris loci praemium debetur. Si enim ad honores mundi sine suffragio temporis, sine merito laboris, indignum est praeveniri, et notari ambitus solent, quos probitatis documenta non adiuvant, quam diligens et quam prudens habenda est dispensatio divinorum munerum, et caelestium dignitatum? Ne in aliquo apostolica et canonica decreta violentur, et his ecclesia domini regenda credatur, qui legitimarum institutionum nescii et totius humilitatis ignari, non ab infimis sumere incrementum, sed a summis volunt habere principium. Cum valde iniquum sit et absurdum ut imperiti magistris novi antiqui sed [i] rudes preferantur emeritis. In domo quidem magna sicut apostolus disserit necesse est. Vasa diversa sint, quędam aurea et argentea, quaedam vero lignea et fictilia. Sed horum ministerium pro materiae qualitate dividitur, nec idem est pretiosorum usus et vilium. Nam inordinata erunt omnia si fictilia aureis et lignea praeferantur argenteis. Sunt autem in ligneis et fictilibus horum hominum species figuratur qui nullis adhuc virtutibus nitent, ita in aureis et in argenteis, hi sine dubio declarantur, qui per longe eruditionis ignem et per fornacem diuturni laboris excocti aurum probatum et argentum purum esse meruerunt. Quibus si merces pro devotione non redditur omnis ecclesiastica disciplina resolvitur omnis ordo turbatur, dum in ecclesia ||fol. 169rb|| qui nullum subierunt ministerium perverso eligentium iudicio indebitum obtinent principatum. Cum ergo inter vos tantum valuerint aut studia populorum aut ambitus superborum ut non solum laicos sed etiam secundarum uxorum viros aut viduarum maritos ad offitium pastorale cognoscamus provectos. Nonne apertissime exigunt causę ut ecclesiae in quibus ista commissa sunt iudicio severiore purgentur, et non solum in natales prosules, sed etiam in ordinatores eorum digna distrinctio moveamur? Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura iustitiae. Et quia universe vie domini misericordia et veritas, cogimur secundum sedis apostolicae pietatem ita nostram temperare sententiam, ut trutinato pondere delictorum quae constat non unius esse mensurę quaedam definiamus [k] utcumque toleranda, quaedam vero poenitus amputanda. Eos enim qui vel secundas nuptias inierunt, vel viduarum se coniugio sociarunt, in sacerdotio manere non patimur. Et multo magis illum si fuerit in vestro iudicio confutatus, qui sicut ad nos relatum est simul duarum est maritus uxorum, vel illum qui prima uxore dimissa, alteram duxisse perhibetur privandum honore decernimus. Ceteros vero quorum provectio hoc tantum reprehensionis incurrit, quod ex laicis ad officium episcopale electi sunt, neque ex hoc quod uxores habent possunt esse culpabiles, susceptum sacerdotium tenere permittimus. Non pręiudicantes apostolicę sedis statutis nec predecessorum nostrorum nostrisque decretis quibus salubriter constitum [l] est, nec primum vel secundum aut tertium in ecclesia gradum quisquam laicorum quibuslibet suffragiis fultus ascendat, priusquam ad hoc meritum per legitima augmenta perveniat. Quod enim nunc utcumque venale [m] est, multum postmodum esse non poterit, si quisquam id quod omnino interdicimus usurpare pręsumpserit. Quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, nec quod potuit aliqua ratione concedi, amplius patiemur inpune [n] committi.


II.
fehlt

DONATUM AUTEM NOVATIANENSEM, EX NOvatianis cum sua ut cumperimus [o] plebe conversum, dominico volumus gregi presidere, ita ut libellum fidei suę ad nos meminerit dirigendum, quo et Novatiani dogmatis dampnet errorem, et plenissime confiteatur catholicam veritatem. Maximum quoque ex laico licet reprehensibiliter ordinatum si donatista iam non est et ab spiritu scismaticae ||fol. 169va|| pravitatis alienus est, ab episcopali quam quoquomodo adeptus est, non repellimus dignitate, ita ut et ipse libello ad nos edito catholicum se esse manifestet.


III.
fehlt

DE AGGARO ET TIBERIANO QUORUM A CETERIS qui ex laicis ordinati sunt in hoc [p] causa diversa est. Quod eorum ordinationi atroces tumultus et saevae seditiones memorantur esse famulatae. Vestro iudicio cuncta commissimus ut relata habiti apud vos examinis fide quid de supradictis statuendum sit scire possimus.


IIII.
fehlt

ILLE AUTEM FAMULAE DEI QUAE INTEGRITATEM pudoris oppressione barbarica perdiderunt, laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia, si se incontaminatis non audeant comparare virginibus. Quamvis enim omne peccatum ex voluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens invita non pollui minus tamen hoc illius oberit si quod potuerunt animo non admittere doleant se vel corpore perdidisse.


V.
fehlt

CUM ITAQUE DE OMNIBUS QUĘ FRATRIS NOSTRI potenti relatio continebat plenissime dilectionem vestram videatis instructam, supererit ut concordio [q] oboedientia salubres suscipiatis ortatus. Nihil per concertationem agentes, sed ad omne studium devotionis unianimes divinis et apostolicis constitutionibus serviatis et in nullo patiamini pia canonum decreta violari. Quae enim nunc certarum remissimus consideratione causarum antiquis [r] deinceps custodienda sunt regulis. Ne quod ad tempus pia lenitate concessimus, posthac ultione plectamur [s].


Stand: 2008-03-02