Epistola Caelestini papae ad episcopos Galliae

XXXIIII. EPISTOLA CAELESTINI PAPAE AD EPISCOPOS GALLIAE.
TITULI INCIPIUNT.

I.
De Prospero et Hilario qui quosdam Galliae presbiteros accusant, Pelagii sectatores.

II.
De sancto Augustino mira laudis assertio.

III.
Preteritorum sedis apostolicae episcoporum auctoritas de gratia dei.

IIII.
Quod Adam omnes homines laeserit, nec quemquam nisi Christi gratia posse salvari.

V.
Quod nemo sit bonus suis viribus, nisi participatione eius qui solus est bonus.

VI.
Quod nisi gratia dei continua iuvemur, insidias diaboli devitare non possumus.

VII.
Quod per Christum libero bene utamur arbitrio.

VIII.
Quod omnia sanctorum merita dona sint dei.

VIIII.
Quod omnis sancta cogitatio et motus piae voluntatis ex deo sit.

X.
Quod gratia dei non solum peccata dimittat, sed etiam adiuvet, ne comitantur [a] et prestat ut lex impleatur, non sicut ait Pelagius facile quasi sine dei gratia difficilius possit impleri.

XI.
Quod praeter statuta sedis apostolicę, omnes orationes ecclesię Christi gratiam resonant qua genus reparatur humanum et ab aeterna dampnatione reducitur.

XII.
Quod gratiam dei etiam baptizandorum testatur instituta purgatio cum exorcismis et insufflationibus spiritus ab eis expelluntur immundi.

XIII.
Quod profundiores questiones ne contempnendę sint nec pęnitus asserende.

DILECTISSIMIS FRATRIBUS, VENERIO, Marino, Leontio, Auxonio [b], Archadio, Sillutio, et ceteris Galliarum episcopis, Caelestinus. Apostolici verba pręcepta sunt apud Iudęos atque gentiles sine offen||fol. 157ra||sione nos esse debere, hoc quisquis christanus est tota animi virtute custodit. Quod cum ita sit, non parum periculi illi manere poterit ante deum, qui hoc detrectat etiam fidelibus exhibere. Nam qualiter nos qui neminem perire volumus ista contristent quę auctoribus christanis percellunt animos christianos? Dominicus in evangelio sermo testatur. Ait enim ipse salvator: Quod expediat scandalizanti unum de pusillis in maris profundum demergi. Ideo quae sit eius iam poena queramus, cui tale supplicium legimus expedire.


I.
DE PROSPERO, ET HILARIO, QUI QUOSDAM GALLIAE PRESBITEROS ACCUSANT PELAGII SECTATORES.

Filii nostri pręsentes Prosper et Hilarius quorum circa deum nostrum sollicitudo laudanda est, tantum nescio quibus presbiteris illic licere qui dissensioni ecclesiarum studeant, sunt apud nos prosecuti, ut indisciplinatas quaestiones, vocantes in medium pertinaciter eos dicant praedicare adversantia veritatis. Sed vestrae dilectioni iustius imputamus quando illi supra vos habent copiam disputandi. Legimus supra magistrum non esse discipulum, hoc est non sibi debere quemquam ad iniuriam doctorum vindicare doctrinam. Nam et hos ipsos a deo nostro positos novimus ad docendum, cum sit docente apostolo eis tertius locus intra ecclesiam deputandus. Quid illic spetiei [c] est, ubi magistris tacentibus hi loquuntur? Qui si ita [d] est, eorum discipuli non fuerunt. Timeo [e] ne conivere [f] sit hoc tacere, timeo ne magis ipsi loquantur qui permittunt illis taliter loqui. In talibus causis non caret suspitione taciturnitas, quia occurreret veritas, si falsitas displiceret. Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus errori. Ergo corripiantur huiusmodi, non sit his liberum habere pro voluntate sermonem. Desinat si ita res sunt incessere novitas vetustatem. Desinat ecclesiarum quietem inquietudo turbare. Conantur sępe naufragio mergere, quos intra portum stantes statio facit fida securos. Fida quippe est omnium statio, quorum perfectis gressibus [g] vestigia non moventur. Recurrerunt ad apostolicam praedicti sedem, ||fol. 157rb|| haec ipsa nobis quae temptat perturbatio conquerentes. Habetote fratres karissimi pro catholicae plebis pace tractatum. Sciant si tamen censentur presbiterii dignitate, vobis esse subiectos. Sciant sibi omnes qui male docent, quod discere magis ac magis competat quam docere. Nam quid in ecclesiis vos agitis, si illi summam teneant praedicandi? Nisi forte illud obsistat quod non auctoritate, non adhuc ratione colligitur, ut aliqui e fratrum numero nuper de laicorum consortio in collegium nostrum fortassis admissi nesciant quid sibi debeant vindicare. Super his multa iam dicta sunt eo tempore quo ad fratris Tuenti dedimus scripta responsum, nunc tamen repetentes saepius admonemus: Vitentur huiusmodi qui laborant per litteras [h] aliud quam ille noster iussit agricola seminare, nec tamen mirari possumus si haec erga viventes hi nunc temptare audent, qui nituntur etiam quiescentium fratrum memoriam dissipare.


II.
DE SANCTO EPISCOPO AUGUSTINO MIRA LAUDIS ASSERTIO.

Augustinum sanctae recordationis virum quem pro vita sua atque meritis in nostra communione semper habuimus, nec umquam hunc sinistrę suspitionis [i] saltem rumor aspersit, quem tantę scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune [k] senserunt, utpote qui ubique cunctis et amori fuerit et honori. Unde resistatur talibus, quos male crescere videmus. Nefas est haec pati religiosas animas quarum afflictione quia membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari quamvis maneat hos beatitudo promissa quicumque probantur persecutionem propter iustitiam [l] sustinere. Quibus quid promittat dominus in futurum sequens, sermo declarat. Non est agentium causa solarum, universalis ecclesia quacumque novitate pulsatur. Intellegamus haec ipsa vobis, quae nobis non placent displicere. Quod ita demum probare poterimus, si imposito improbis silentio, de tali re imposterum ||fol. 157va|| querela cessabit. Deus vos incolumes custodiat fratres karissimi.


III.
PRETERITORUM SEDIS APOSTOLICAE EPISCOPORUM AUCTORITATES DE GRATIA DEI.

Quia nonnulli catholico nomine gloriantur, in dampnatis hereticorum sensibus seu pravitate seu imperitia demorantes, piissimis disputatoribus obviare praesumunt. Et cum Pelagium atque Caelestinum anathematizare non dubitent, magistros tamen nostros tamquam necessarium modum excesserint obloquuntur. Ea quae tantummodo sequi et probare profitentur quae sacratissima beati apostoli sedes Petri contra inimicos gratiae dei per ministerium praesulum suorum sanxit et docuit. Necessarium igitur fuit diligenter inquirere quid rectores Romanę ecclesię de heresi quę eorum temporibus exorta fuerat iudicaverint, et contra nocentissimos liberi arbitrii defensores, quid de gratia dei sentiendum esse censuerint. Ita ut etiam Africanorum conciliorum quasdam sententias iungeremus, quas utique suas fecerunt apostolici antistites cum probarunt [m]. Ut ergo plenius qui in aliquo [n] dubitant instruantur, constitutiones sanctorum patrum compendioso manifestemus indiculo. Quod si quis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum connexionem, ex hac subditarum auctoritatum brevitate pendere. Nullumque sibi contradictionis superesse rationem, si cum catholicis credat et discat [o].


IIII.
QUOD ADAM OMNES HOMINES LAESERIT, NEC QUEMQUAM NISI CHRISTI GRATIA POSSE SALVARI.

In prevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius ruinę per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia dei miserantis erexerit, pronuntiante beatę memoriae papa Innocentio atque dicente in epistola ad Cartaginense concilium: Liberum enim arbitrium ille perpessus dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in prevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit. Suaque in aeternum libertate deceptus huic ruinę latuisset oppressu, nisi eum postea Christi pro sua gratia rele||fol. 157vb||vasset adventus qui per novę regenerationis purificationem omne praeteriti vitium sui baptismatis lavacro purgavit.


V.
QUOD NEMO SIT BONUS SUIS VIRIBUS, NISI PARTICIPATIONE EIUS QUI SOLUS EST BONUS.

Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donet qui solus est bonus. Quod in eisdem scriptis, eiusdem pontificis sententia protestatur dicens: Numquid nos de eorum post haec rectum mentibus ęstimemus, qui sibi se putant deberi quod boni sunt, nec illum considerant, cuius cotidie gratiam consecuntur, qui sine illo tantum se adsequi posse confidunt?


VI.
QUOD NISI GRATIA DEI CONTINUA IUBENTUR, INSIDIAS DIABOLI DEVITARE NON POSSUMUS.

Neminem etiam baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias et ad evincendas carnis concupiscentias, nisi per cotidianum adiutorium dei perseverantiam bonę conversationis acceperit. Quod eiusdem antistitis in eisdem paginis, doctrina confirmat dicens: Nam quamvis hominem redimeret a preteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi quemadmodum posset illum et post ista corrigere multa servavit, cotidiana prestans ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores. Necesse est enim ut quo auxiliante vicimus, eo iterum non adiuvante vincamur.


VII.
QUOD PER CHRISTUM LIBERO BENE UTAMUR ARBITRIO.

Quod nemo nisi per Christum libero bene utatur [p] arbitrio, idem magister in ępistola ad Milebitanum [q] concilium data praedicat dicens: Adverte tandem o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ista decepit, ut dum indulgentius frenis eius utitur, in praevaricationem praesumptionis incideret. Nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis, statum pristinae libertatis Christi domini reformasset adventus.


VIII.
QUOD OMNIA SANCTORUM MERITA DONA SINT DEI.

Quod omnia studia et omnia opera ac merita sanctorum, ad dei gloriam laudemque referenda sint, ||fol. 158ra|| quia nemo aliunde ei placet, nisi ex eo quod ipse donaverit, in qua nos sententiam dirigit beatae recordationis pape Zosimi regularis auctoritas, cum scribens ad totius urbis episcopos, ait: Nos autem instinctu dei, omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt unde nascuntur, ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam mundam verba retulimus. Hunc autem [r] sermonem sincerissimę veritatis luce radiante tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ut ita ad eundem virum scriberent: Illud vero quod in litteris quas ad universas provintias curasti esse mittendas, posuisti dicens: Nos tamen instinctu dei et cetera sic accepimus dictum, ut illos qui contra dei adiutorium extollunt humani arbitrii libertatem destricto gladio veritatis velut cursim transiens amputares. Quid enim tam libero fecistis arbitrio quam quod universa in nostrę humilitatis conscientiam retulistis, et tamen instinctu dei factum esse fideliter sapienterque vidistis, veraciter fidenterque dixistis. Ideo utique quia praeparatur voluntas a domino, et ut boni aliquid agant, paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda filiorum. Quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei. Ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanę singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium.


VIIII.
QUOD OMNIS SANCTA COGITATIO ET MOTUS PIAE VOLUNTATIS EX DEO SIT.

Quod ita deus in cordibus hominum atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio pium consilium omnisque motus bonę voluntatis ex deo sit. Quia per illum aliquid boni possumus, sine quo nihil possumus. Ad hanc enim nos professionem iđe [s] doctor instituit qui cum ad totius urbis episcopos [t] de divinę gratiae opitulatione loqueretur. Quod ergo ait tempus intervenit quo eius non egeamus auxilio? In omnibus igitur actibus causis cogitationibus motus, adiutor et protector orandus est. Superbum est enim ut quicquam sibi humana natura praesumat, clamante apostolo: Non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris huius contra spiritalia nequitiae in caelestibus. Et sicut ipse iterum dicit: Infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia dei per Iesum Christum dominum ||fol. 158rb|| nostrum. Et iterum: Gratia dei sum, id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit. Sed plus omnibus illis laboravi, non ego autem, sed gratia dei mecum.


X.
QUOD GRATIA NON SOLUM PECCATA DIMITTAT, SED ETIAM ADIUVAT NE COMMITTETUR. ET PRESTAT UT LEX IMPLEATUR, NON SICUT AIT PELAGIUS FACILE, QUASI SINE GRATIA DEI DIFFICILIUS POSSIT IMPLERI.

Illud etiam quod intra Cartaginensis [u] synodi decreta constitutum est quasi proprium apostolicę sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est: Ut quicumque dixerit gratiam dei qua iustificamur per Iesum Christum dominum nostrum ad solam remissionem peccatorum valere quae iam commissa sunt, non etiam ad adiutorium ut non committantur, anathema sit. Et iterum quarto capitulo: Ut si quis dixerit gratiam dei per Iesum Christum propter hoc tantum nos adiuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intellegentia mandatorum, ut sciamus quid appetere et quid vitare debeamus, non autem per illam nobis prestari, ut quod faciendum cognovimus, etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat apostolus: Scientia inflat, caritas vero aedificat, valde impium est ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad ea [v] quę aedificat non habere. Cum sit utrumque donum dei et scire quid facere debemus, et diligere ut faciamus. Ut aedificante caritate, scientia non possit inflare, sicut autem de deo scriptum est: Qui docet hominem scientiam, ita scriptum est: Etiam caritas ex deo est. Item quinto capitulo: Ut quisquis dixerit ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut quod facere per liberum iubemur arbitrium facilius possimus implere per gratiam, tamquam etsi gratia non daretur non quidem facile sed tamen possemus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum, dominus loquebatur, ubi non ait: Sine me difficilius potestis facere, sed ait: Sine me nihil potestis facere.


XI.
QUOD PRETER STATUTA SEDIS APOSTOLICAE OMNES ORATIONES ECCLESIĘ CHRISTI GRATIAM RESONANT QUA GENUS HUMANUM AB ĘTERNA DAMPNATIONE REPARATUR. ||fol. 158va||

Preter eas autem beatissimę et apostolicae sedis inviolabiles sanctiones quibus nos piissimi patres pestiferę novitatis elatione deiecta, et bonę voluntatis exordia et incrementa probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantiam ad Christi gratiam referre docuerunt. Obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab apostolis tradita in toto mundo atque in omni ecclesia catholica uniformiter celebrant, ut legem credendi, lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione funguntur apud divinam clementiam, humani generis agunt causam, et tota secum ecclesia congemescente postulant et praecantur, ut infidelibus donetur fides, ut idolatrę ab impietatis [w] suae liberentur erroribus ut Iudaeis ablato cordis velamine lux veritatis [x] appareat, ut heretici catholicę fidei perceptione resipiscant, ut scismatici spiritum redivivę caritatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedium conferatur, ut denique cathicuminis ad regenerationis sacramenta perductis caelestis aula misericordiae reseratur. Haec autem non perfunctorie [y] neque inaniter a domino peti, rerum ipsarum monstrat effectus. Quomodo quidem ex omni errorum genere plurimos deus dignatur adtrahere, quos erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum filii caritatis suae, et ex vasis irae faciat vasa misericordiae, quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficiente deo gratiarum semper actio laudisque confessio pro inluminatione talium vel correctione referatur.


XII.
QUOD GRATIA DEI ETIAM BAPTIZANDORUM TESTATUR INSTITUTA PURGATIO CUM EXORCISMIS ET EXSUFFLATIONIBUS SPIRITUS AB EIS ABIGUNTUR INMUNDI.

Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta ecclesia uniformiter agit, non otioso contemplamur intuitu, cum sive parvuli sive iuvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius fontem vitae adeunt, quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis inmundus abigatur. Ut tunc vere appareat, quomodo princeps mundi huius mittatur ||fol. 158vb|| foras, et quomodo prius alligetur fortis, et deinceps vasa eius diripiantur in possessionem translata victoris [z] qui captivam ducit captivitatem et dat dona hominibus. His ergo ecclesiasticis regulis et ex divina sumptis auctoritate documentis, ita adiuvante domino conformati sumus, ut omnium bonorum affectuum atque operum, et omnium studiorum omniumque virtutum quibus ab initio fidei ad deum tenditur deum fateamur [a] auctorem, et non dubitemus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus et facere. Quod utique auxilio et munere dei non auferatur liberum arbitrium, sed liberatur. Ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de imprudente sit providum. Tanta enim est erga omnes homines bonitas dei, ut nostra velit esse merita, quae sunt ipsius dona. Et pro his quae largitus est, aeterna pręmia sit donaturus. Agit quippe in nobis, ut quod vult et velimus [b] et agamus, nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda non neglegenda donavit. Ut et nos cooperatores [c] simus gratiae dei, ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recuramus qui sanat omnes languores nostros, et redemit de interitu vitam nostram et cui cotidie ducimus [d]: Ne inducas nos in temptationem, sed libera nos a malo.


XIII.
QUOD PROFUNDIORES QUESTIONES NEC CONTEMPNENDAE SINT, NEC POENITUS ASSERENDAE.

Profundiores vero difficilioresque partes incurrentium quęstionum quas latius pertractarunt qui hereticis restiterunt, sicut non audemus contempnere ita non necesse habemus adstruere quia ad confitendam gratiam dei cuius operi ac dignationi nihil poenitus subtrahendum est satis sufficere credimus, quicquid secundum praedictas regulas apostolicae sedis nos scripta docuerunt. Ut prorsus non opinemur catholicum, quod apparuerit prefixis sententiis esse contrarium.

EXPLICIT DE GRATIA DEI ET LIBERO VOLUNTATIS ARBITRIO.

Stand: 2008-03-02