Epistola papae Bonifatii ad Honorium augustum

XXX. EPISTOLA DECRETORUM PAPAE BONIFATII AD HONORIUM AUGUSTUM ID EST [a] SUPPLICATIO EIUSDEM PAPAE, UT CONSTITUATUR, A PRINCIPE QUATINUS IN URBE ROMA PER AMBITUM NUMQUAM PONTIFEX ORDINETUR.
||fol. 155va||

Bonifatius episcopus Honorio Augusto. Ecclesiae meae cui deus noster meum sacerdotium vobis res humanas regentibus deputavit cura constringit, ne causis eius quamvis adhuc corporis incommoditate [b] detinear propter conventus, qui a sacerdotibus universis et clericis et christanę plebis perturbationibus agitantur, apud aures christianissimi principis desim. Si quid enim secus quam oportet eveniat non vos id facere qui cuncta aequa moderatione componitis. Sed nos per nostram tacentes desidiam videbimur, quod civitatis quietem et ecclesię pacem pervertere valeat admisisse. Cum enim humanis rebus divinę cultor religionis domino iubente praesideas, nostra [c] culpa erit si non id sub vestra gloria quam certum est divinis semper rebus animo promptiore favisse, firmo et stabili iure custoditur, quod per tot annorum seriem et sub illis etiam principibus obtinuit, quos nulla nostrę religionis cura constrinxit. Ut fidens utatur licitis, et sub vestrę imperio clementię minime quę sunt inlicita formidentur. Ipsa enim ecclesia devotionem tuam christanissime imperator, meo quidem sermone, sed suo venerabili appellat affectu, quia Christus dominus noster vestri fidus rector et gubernator imperii, unam desponsatam sibi et intactam virginem servat, ut non eam [d] aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus inlidi, et quietam faciem, tempestatis insolitae tumore turbari gloriosissime et tranquillissime imperator auguste. Ipsa ergo quae uni deponsata [e], vestra tamen mater, est ecclesia, hac pietatem [f] vestram legatione quam suis sacerdotibus commisit appellat, preterita presentiaque repetit. Vobis inquit religiose imperantibus crevit meus qui modo tuus est populus. [g] Tam fidus deo, quam tibi qui es princeps Christi. Ecce enim inter ipsa misteria inter praeces suas quas pro vestri felicitate dependit imperii, teste apud quem et de cuius sede agitur sancto Petro, sollicitis pro religionis observantia vocibus clamant. Cum sollicita petitione miscetur oratio, ne vos in varias [h] res semel evulsa distrahat a dei cultu sollicita temptatore sollicitante discordia. Ageret pluribus, princeps christanissime, nisi apud te suarum esset secura causarum, et in oppressionibus idolorum, in hereticorum correctionibus ||fol. 155vb|| fide tua divino cultu pariter cum imperio semper florente vicisset. Habet refugium tuae mansuetudinis [i] animum, cum suę religionis veneratione coniunctum, cum quicquid huic proficiat vos agatis. Conferatis fratribus et consacerdotibus meis probatissimis viris, a me et ab omnibus qui ecclesiam faciunt ista munda legatio. Quibus praecamur sacrae causam religionis prosequentibus in urbe vestrę mansuetudinis hoc animo postulatis annuitis in perpetuum statui universalis ecclesię consulatis. Data kl IUL.


Stand: 2008-03-02