Epistola papae Zosimi ad Hesitium episcopum Solonitanum

EPISTOLA DECRETORUM PAPAE ZOSIMI AD HESITIUM EPISCOPUM SOLONITANUM.

I.
Quod monachi vel laici nisi per gradus ecclesiasticos non debeant ad summum sacerdotum [a] pervenire.

II.
Quod si quis interdicta despexerit, gradus sui periculo subiacebit.

III.
Quę singulis clericorum, gradibus tempora sint prefixa.

||fol. 154vb||

ZOSIMUS EPISCOPUS URBIS ROMAE, HESITIO EPISCOPO Salonitano salutem. Exigit dilectio tua preceptum apostolicę sedis in quo patrum decreta consentiunt et significas nonnullos ex monachorum coetu quorum sollicitudo quamvis frequentia maior est, sed et [b] laicos ad sacerdotium festinare.


I.
QUOD MONACHI VEL LAICI NISI PER GRADUS ECCLESIASTICOS NON DEBEANT AD SUMMUM SACERDOTIUM PERVENIRE.

HOC AUTEM SPECIALITER ET SUB PREDECESsoribus nostris, et nuper a nobis interdictum constat litteris ad Gallias Spaniasque transmissis, in quibus regionibus familiarius est praesumptio, quamvis nec Africa super hac admonitione nostra habeatur aliena. Ne quis poenitus contra patrum praecepta qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non fuisset imbutus, et temporum approbatione divinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum ecclesię sacerdotium aspirare praesumeret. Et non solum in eo ambitio inefficax haberetur, verum etiam in ordinatores eius ut carerent eo ordine, quem sine ordine contra praecepta patrum crediderant praesumendum. Unde miramur, ad dilectionem tuam statuta apostolicę sedis non fuisse perlata. Laudamus igitur propositum constantię tuę frater karissime, nec aliud de pontificii censura veteris auctoritatis genus expectandum fuit, quam ut talibus ambitionibus pro preceptis patrum in procinctu fidei constitutus occurreres. Igitur si quid auctoritati tuę quod non opinamur aestimas defuisse, supplemus. Vos obsistite talibus ordinationibus obsistite superbiae et arrogantię, venienti. Tecum faciunt praecepta patrum, tecum apostolicę sedis auctoritas. Si enim offitia sęcularia principalem locum non vestibulum actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinatis temporibus deferunt. Quis ille tam arrogans tam impudens invenitur, ut in cęlesti militia quę propensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desiderat, cum tyro ante non fuerit, et prius velit docere quam discere? Assuescat in domini castris, in lectorum primitus gradu divini rudimenta servitii. Nec illi vile sit, exor||fol. 155ra||cistam, acolitum, subdiaconum, diaconum, per ordinem fieri. Nec hoc saltu, sed statutis maiorum ordinatione temporibus. Iam vero ad [c] presbiterii fastigium talis accedat, ut et nomen aetas impleat, et meritum probitatis stipendia ante facta testentur, iure inde summi pontificis locum sperare debebit. Facit hoc nimia remissio consacerdotum nostrorum qui pompam multitudinis quaerunt, et putant ex hac turba aliquid sibi dignitatis adquiri. Hinc passim numerosa popularitas, etiam his locis ubi solitudo est talium reperitur, dum parrochias extendi cupiunt, aut quibus aliud prestare non possunt divinos ordines largiuntur. Quod oportet districti semper esse iuditii. Rarum est enim, omne quod magnum est.


II.
QUOD SI QUIS INTERDICTA DESPEXERIT, GRADUS SUI PERICULO SUBIACEBIT.

PROINDE NOS NE QUID MERITIS DILECTIONIS tuę derogaremus, ad te potissimum scripta direximus, quae in omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum facies ire notitiam. Non tantum eorum qui in ea [d] provintia sunt, sed etiam qui vicinis dilectionis tuę provintiis adiunguntur. Sciet quisquis hoc postposita patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit a nobis districtius vindicandum. Ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat post tot [e] prohibitiones impune posse temptari. Contumelię enim studio fit, quicquid interdictum [f] totiens usurpatur.


II. [g]
QUAE IN SINGULIS CLERICORUM GRADIBUS TEMPORA SINT PREFIXA.

HAEC AUTEM SINGULIS GRADIBUS OBSERvanda sunt tempora, si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, inter lectores usque ad vicesimum aetatis annum continuata observatione perduret. Si maior iam et grandevus accesserit qui tamen post baptismum statim se divinę militię deferat mancipari, sive inter lectores sive inter exorcistas quinquennio teneatur. Exinde acolitus vel subdiaconus quattuor annis sit, et sic ad benedictionem diaconatus si meretur accedat. In quo ordine quinque annis si inculpate se gesserit, adhęrere debebit. Exinde suf||fol. 155rb||fragantibus stipendiis per tot gradus, datis proprię fidei documentis, presbiterium poterit promereri. De quo loco si eum exactior ad bonos mores vita produxerit, summum pontificatum sperare debebit. Hac tamen lege servata, ut neque digamus neque viduę maritus, neque poenitens ad hos gradus possit admitti. Sane etiam defensores ecclesię qui [h] ex laicis fiunt, supradicta observatione teneantur. Si meruerint in ordine esse clericatus. Data VIIII kl mart, dominis nostris Honorio XII et Theodosio VIII augustis consulibus.


Stand: 2008-03-02