Item Innocentii papae ad Iulianam nobilem

XVIIII. ITEM INNOCENTII PAPAE, AD IULIANAM NOBILEM SCRIPTA EXORTATORIA.

Singulare membrum ecclesię tuę religionis amplitudinem existere, et a nobis reverentissime coli satis est omnibus manifestatum. In ipso enim apice nobilitatis multo nobiliorem ecclesię devotionem impendis, et magis laeta Christi agnitionem praeceptis eius obtemperas. Et in fide potius exultas, quam tanti generis flore iactaris. Summę virtutis est vicisse gloriam carnis, et magne est Christi gratia nobilitatem moribus superasse, domina filia merito inlustris. Certa igitur exultens dilectissima, vitę huius quęcumque sunt spatia, aeternis divinisque offitiis inlustrare contende. Ut qui insignem te prestitit, reddat sibi per sęcula clariorem.


Stand: 2008-03-02