Item Innocentii ad Maximum et Severum episcopos

X. ITEM INNOCENTII AD MAXIMUM ET SEVERUM EPISCOPOS, DE HIS QUI IN PRESBITERIO FILIOS GENUERINT, UT AB OFFICIO REMOVEANT.

INNOCENTIUS, MAXIMO ET SEVERO EPISCOPIS PER BRitios. Ecclesiasticorum canonum norma nulli esse debet incognita sacerdoti, quia nesciri hęc a pontifice satis est indecorum. Maxime cum a laicis religiosis viris, et sciatur et custodienda esse ducatur. Nuper quidem Maximillianus filius noster agens in rebus huiusmodi qualem querelam detulerit, libelli eius series adnexa declarat.


XI. QUOD HI QUI IN PRESBITERIO FILIOS GENUERINT REMOVERI AB OFFICIO DEBEANT.

Qui zelo fidei ac disciplinę ductus, non patitur ecclesiam pollui ab indignis presbiteris quos in presbiterio filios asserit procreasse. Quod non licere exponerem, nisi nossem vestram [a] prudentiam legis totius habere notitiam. Et ideo fratres karissimi libelli qui subiectus est tenore perspecto, eos qui talia perpetrasse dicuntur, iubebitis eos in medio collocari. Discussisque obiectionibus quę ipsis presbiteris impinguntur, si convicti fuerint a sacerdotali removeantur officio. Quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo inlicite ||fol. 149va|| polluerunt. Miramur autem hęc eorum dissimulare episcopos ut aut conhibere aut nescire esse inlicita iudicentur.


Stand: 2008-03-02