Synodus Bracarensis secunda

INCIPIT SYNODUS BRACCARENSIS SECUNDA.

REGNANTE DOMINO NOSTRO IESU CHRISTO, CURRENTE aera DCX anno secundo regis Ariamiri die XVIII, kalendarum ianuariarum, cum Gallaciae [a] provintiae episcopi tam ex Bracarensis, quam ex Lucensis synodo cum suis metropolitanis praecepto praefati gloriosissimi regis simul in metropolitana Bracarensis eclesiae convenissent. Id est: Martinus, Nitigis, Remisol, Andreas, Lucetius [b], Adoricus, Vectimer, Sardinarius, Viator, Anila, Polemus, Mayloc. Consedentibus [c] simul episcopis atque universo clero praesente. Martinus Bracarensis eclesię episcopus dixit: Inspiratione hoc dei credimus provenisse sanctissimi patres, ut per ordinationem domini gloriosissimi filii nostri regis ex utroque concilio conveniremus in unum ut non solum de visione alterutra gratularemur, sed ea quae ad ordinationem et disciplinam ecclesiasticam pertinent pariter conloquamur. Scriptum est enim in evangeliis dicente domino: Ubicumque fuerint duo vel tres in nomine meo congregati, ibi ero in medio eorum. Nitigis Lucentius eclesiae episcopus dixit: Nec aliud potest credi, nisi ea quae ad utilitatem nostram pertinent et animarum divina inspiratione et inchoari et perfici oportere [d]. Et ideo unanimes omnes atque idipsum in domino sentientes, quaecumque ad instructionem nostram pertinent in medium ||fol. 110rb|| prolata desideramus agnoscere. Martinus episcopus dixit: Arbitramur vestram beatitudinem recordari, quia cum primum in ecclesia Bracarensis episcoporum concilium congregatum est post multa quae ad concordiam fidei fuerant roborata, aliqua etiam quae regularum sanctorum canonum continent discretionem firmavimus, quorum utilitas ut possit evidentius in memoriam revocare, ipsa si vobis placet epistola vestra in praesentia relegatur. Omnes episcopi dixerunt: Oportet omnimodis ut in omnium auribus qui hic adsistunt recitetur. Recitatis ergo [e] capitulis quae ne prolixitatem facerent, his gestis minime sunt inserta. Martinus episcopus dixit: Haec ergo quae modo sunt recitata, quae nobis tunc aut varia, aut dubia, aut inordinata sunt visa, auxiliante deo ordinentur, et suam immobiliter optineant firmitatem. Quae autem tunc in memoriam non venerunt aut honerosum fuit, in primo illo concilio multa simul ingerere, necessarium videtur, modo ad notitiam sanctae vestre caritatis deferri eis specialiter prospectis ut spiritali ventilata examinae purgentur. Sancti enim patres et precessores nostri aut generales sinodos undique collegi pro unitate recte fidei fecerunt, sicut in Nicea contra Arrium CCCXVIII, et in Constantapolim [f] contra Macedonium CL, et in Epheso contra Nestorium CC, et in Calcedona Euticen DCXXX, aut certe speciales sinodos per suas unusquisque provintias, pro resecandis contentionibus vel emendandis aliquorum neglegentiis collegerunt, et prout eventus culparum aut qualiscumque excessus exegit per singulas quaeque divinas canonum sententias mediante inter eos dei spiritu conscripserunt, quas oportet nos relegere et intellegere et tenere. Et quia opitulante Christi gratia de unitate et rectitudine fidei in hac provintia nihil est dubium nobis modo specialius est agendum, ut si quid fortasse extra apostolicam disciplinam per ignorantiam aut per neglegentiam reprehensibile invenitur in nobis, recurrentes ad testimonia sanctarum scripturarum, vel antiquorum canonum instituta adhibito communi consensu animo quae displicuerint rationabili iudicio corrigamus, et primum si placet relectis beati Petri apostoli praeceptis quae pro regula sacerdotum in sua epistola evidenter adscripsit. Quicquid non eodem tenore sicut princeps apostolorum edocuit agi videtur a nobis, sine ulla cunctatione ad emendationem deducere ||fol. 110va|| festinemus. Ne forte dum aliis predicamus, ipsi reprobi effecti, divino illo condemnemur eloquio dicente: Tu vero odisti disciplinam, et proiecisti sermones meos post te. Omnes episcopi dixerunt: Cupimus memoratam apostoli Petri epistolam, ad locum ipsum ubi sacerdotes decet audire. Tunc allato libro, haec eadem epistola recitata sunt: Seniores obsecro consenior pascite qui in vobis gregem dei providentes, non coactę sed spontaneę secundum deum neque turpi [g] lucri gratias sed voluntarię neque dominantes in clericis, sed forma facti gregi et ex animo, ut cum apparuerit princeps [h] pastorum, percipietis inmarciscibilem [i] glorię coronam. His relectis, omnes episcopi dixerunt: Cognitis his quę ex epistola beati Petri apostoli sunt recitata, desideramus auxiliante dei gratia divinis oboedire pręceptis, et apostolicę epistolę quae nobis recitata est in his omnibus formulam imitari, ne forte in aliquibus inordinate ambulantes divino quod absit iudicio condemnemur, sed sanctorum patrum vestigia subsequentes in ipsorum requiem mereamur esse particeps, et inmarcescibilem illam gloriae coronam, quę repromissa est cum ipsis percipere mereamur. Ob hoc ergo tuam simul omnes deposcimus caritatem ut has omnes causas singulis capitulis breviter conpraehensas, vel qualiter corrigi debeant his gestis subter adnectas. Quae cum studiosius relecta et in notitiam omnium nostrum evidenter fuerint perducta, propria unusquisque manu pro eorum emendatione et confirmatione subscribat [k]. Ut non solum nobis, sed etiam successoribus nostris haec ad perfectionem episcopalis offitii [l] decreta proficiant.


I.

Placuit omnibus episcopis atque convenit ut per singulas eclesias episcopi et per dioceses ambulantes, primum discutiant clericos quomodo ordinem baptismi teneant, vel missarum, et qualiter offitia in eclesia peragant, et si recte quidem invenerint deo gratias, sin autem minimę docere debent ignaros. Et hoc modis omnibus praecipere, sicut antiqui canones iubent, ut ante dies XX, baptismi ad purgationem exorcismi caticumini currant. In quibus viginti diebus omnino caticumini simbolo, quod est: Credo in deum patrem omnipotentem, specialiter doceantur. Postquam ergo haec suos cleros [m] discusserint vel docuerint episcopi alia die convocata plebe ipsius eclesiae doceant illos ut errores fugiant idolorum vel diversa crimina, id est homicidium, adulterium, periurium, falsum testimonium, et reliqua peccata mortifera, et quod nolunt sibi fieri alteri non faciant. Et ut credant resurrectionem omnium hominum, et diem iudicii, in quo unusquisque secundum sua opera recepturus sit, et sic postea ||fol. 110vb|| episcopus de ecclesia illa, proficiscatur ad aliam.


II.

Placuit ut nullus episcoporum per suas dioceses ambulans praeter honorem cathedrae suae, id est solidos duos, aliquid aliud per eclesias tollat. Neque tertiam partem ex quacumque oblatione populi, in ecclesiis parroechialibus requirat, sed illic tertia pars, pro luminaribus eclesiae vel recuperatione servetur, et per singulos annos, episcopo inde ratio fiat. Nam si tertiam partem illam episcopus tollat, lumen et sacra tecta abstulit eclesiae. Similiter et ut parroechiales clerici servili more in aliquibus operibus episcopi servire non cogantur, quia scriptum est: Neque ut [n] dominantes in clero.


III.

Placuit ut de ordinatione clericorum episcopi munera nulla suscipiant. Sed sicut scriptum est, quod gratis donante deo accipiunt gratis dent. Non aliquo praetio gratia et inpositio manuum venundetur. Quia antiqua definitio patrum, ita de eclesiasticis ordinationibus statuit dicens: Anathema sit danti et accipienti. Propterea quia aliquanti multis sceleribus obruti, et sancto altari indigne ministrantes, non hoc testimonium bonorum actuum, sed profusione munerum obtinent. Oportet ergo non per gratiam munerum, sed per diligentem prius discussionem, deinde per multorum testimonium clericos ordinare.


IIII.

Placuit ut modicum balsami quod benedictum pro [o] baptismi sacramento per ecclesias datur quia a singulis tremissos pro ipso exigi solent, nihil ulterius exigatur. Ne forte quod pro salute animarum per invocationem sancti spiritus consecratur, sicut Simon magus donum dei pecunia voluit emere, ita nos venundantes damnabiliter venundemur.


V.

Placuit ut quotiens de aliquo fidelium ad consecrandas eclesias episcopi invitantur, non quasi ex debito munus aliquod [p] a fundatore requirant, sed si ipse quidem aliquid ex suo voto obtulerint non respuatur. Si vero aut paupertas illum aut necessitas retinet, nihil exigatur ab illo. Ac tantum unusquisque episcoporum meminerit, ut non prius dedicet eclesiam nisi antea dotem basilicę et obsequium ipsius per donationem cartulae confirmatum accipiat. Nam non leve est ista temeritas sine luminariis vel sine substantiali sustentatione eorum qui ibidem servituri sunt tamquam domus privata consecretur eclesia.


VI.

Placuit [q] si quis basilica [r] non pro devotione fidei, sed pro ques||fol. 111ra||tu cupiditatis aedificat, ut quicquid ibi de oblatione populi colligitur, medium vel clericis dividat, eo quod basilicam [s] in terra sua quęstus causa condiderit, quod in aliquibus locis usque modo dicitur fieri. Hoc ergo de cetero observari debet, ut nullus episcoporum, tam abominabili voto consentiat, nec basilicam quae non pro sanctorum patrocinio sed magis sub tributaria conditione est condita, audeat consecrare.


VII.

Placuit ut unusquisque episcopus per eclesias suas hoc pręcipiat ut hi qui infantes suos ad baptismum offerunt si quid voluntariae pro suo offerunt voto, suscipiatur ab eis. Si vero per necessitatem paupertatis aliquid non habent quod offerant, nullum illi pignus violenter tollatur a clericis. Nam multi pauperes hoc timentes filios a baptismo retrahunt, qui forte differunt si sine gratia baptismi de hac vita recesserint necesse est ut ab illis eorum perditio requiratur, quorum spolia pertimescentes baptismi gratia se retraxerunt.


VIII.

Placuit ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis inpetit, secundum pręceptum Pauli apostoli duo vel tria testimonia requiratur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis adprobari quod dixit, excommunicationem accusati, accusator accipiat.


VIIII.

Placuit, ut postquam omnia in concilio sacerdotum fuerint ordinati illud omnimodis observetur, ut superventurum ipsius anni pascha quo kalendarum die vel quota luna debet suscipi, a metropolitano episcopo nuntietur, quod ceteri episcopi vel reliquus clerus breviculo subnotantes, unusquisque in sua ecclesia adveniente natalis domini die adstante populo post lectionem evangelicam nuntiet, in cuius principio convenientes in unum vicinae ecclesiae per triduum cum psalmis per sanctorum basilicas ambulantes, cęlebrent laetanias [t]. Tertia [u] autem die caelebratis hora nona sive decima missis, demisso populo praecipiant quadragesimae servare ieiuniis, et mediante quadragesima ex diebus viginti baptizandos infantes ad exorcismi purgationem offerre.


X.

Placuit ut quia per stultitiam praesumpti nuper erroris aut certe ex veteris priscillianę adhuc heresis fetore corrupto cognovimus, quosdam presbiteros in huius pręsumptionis audatia retineri, ut missas mortuorum ||fol. 111rb|| etiam post acceptum merum, vel oblationes ausi sunt consecrare. Ideoque hoc praefixę evidentis sententię admonitione servetur, ut si quis presbiter post hoc edictum nostrum amplius in hac vesania fuerit deprehensus, hoc est nec ieiunus, sed quocumque cibo praesumpto oblationem consecraverit in altari, continuo ab offitio suo privatus a proprio deponatur episcopo. His ita gestis placuit omnibus pro confirmanda horum observantia unumquemque propria manu subscribere. Eo placitorum facto, ut si quis eorum capitulorum terminum transgressus ad inordinatas consuetudines reverti voluerit totius concilii excommunicatione correptus, verissimam sibi de sui ordinis inclinatione noverit inminere sententiam.

Martinus Bracarensis metropolitanę eclesie episcopus, his gestis subscripsit [v]. Remisol Bisensis eclesię episcopus, his gestis subscr. Lucentius Columbrigensis eclesiae episcopus, his gestis subscripsit. Adorice Getane eclesiae episcopus, his gestis suscr. Sardinarius Lamicensis eclesiae episcopus, his gestis subscripsi. Viator Magnetensis eclesiae episcopus, his gestis subscripsi.


ITEM EX SYNODO LICENSI.

Nitigis Lucensis [w] metropolitanus episcopus eclesię, his gestis ss. Andreas Heresis eclesiae episcopus, his gestis subscr. Vvitimer Auriensis eclesiae episcopus, his gestis subs. Anila Tudens [x] eclesie episcopus, his gestis subs. Pulemius Asturicensis eclesiae episcopus, his gestis subs. Mayloc, Brittinorum eclesiae episcopus, his gestis subscripsi.


Stand: 2008-03-02