Synodus Toletana secunda

XXXVIII. [a] INCIPIT TOLETANA SYNODUS SECUNDA OCTO EPISCOPORUM TITULI EIUSDEM SANCTE SYNODI, [b] INCIPIUNT.

I.
De his quos parentes ab infantia in clericatus officio manciparunt, si postea voluntatem habent nubendi.

II.
De claerico [c] qui ad aliam ecclesiam transit, et qui eum receperit.

III.
Ut nullus a subdiaconatu et supra, extraneam habeat mulierem.

IIII.
Ut quicquid de iure ecclesiae clerici tenuerint, post obitum eorum ad ecclesiam revertatur.

V.
De his qui se proximis suis copulant, ut a communione Christi separentur.
IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI INCIPIT SYNODUS HABITA IN CIVITATE TOLETANA APUD MONTANUM EPISCOPUM, SUB DIE SEXTA DECIMA KALENDAS IUNIAS, ANNO QUINTO [d] AMALARICI REGIS, ERA DLXV.

Cum in voluntate domini apud Toletanam urbem sanctorum episcoporum praesentia convenisset, et de institu||fol. 63vb||tis sanctorum patrum canonumque decretis commemoratio haberetur, nobis in unum positis placuit ut si qua in antiquis canonibus minime commemorata sunt, salubri tractatu ac diligenti consideratione instituantur. Si qua vero in anterioribus sunt neglecta, redivivam ordinationis censuram obtineant. Quatenus dum his quae in conciliis sunt decreta, sed abusione temporum hactenus [e] dimissa et ad cultum fidei pertinent studium religiose observationis impendimus, dei nostri misericordiam facilius impetremus.


I.
fehlt

De his quos voluntas parentum a primis infantiae annis in clericatus officio vel monachi pariter statuimus observandum, ut mox cum detonsi vel ministerio electorum contraditi fuerint in domo ecclesiae sub episcopali presentia a praeposito sibi debeant erudiri. At ubi octavum decimum [f] aetatis suae compleverint annum coram totius cleri plebisque conspectu voluntas eorum de expetendo coniugio ab episcopo perscrutetur. Quibus si gratia castitatis deo inspirante placuerit, et promissionem castimoniae suae absque coniugali necessitate responderint servaturos, hi tamquam appetitores artissimę vię lenissimo domini iugo subdantur. Ac primo subdiaconatus ministerium habita probatione professionis suae a vicesimo anno suscipiant. Quod si inculpabiliter ac inoffense vicesimum et quintum annum aetatis suae peregerint ad diaconatus officium si scientes implere posse ab episcopo comprobantur promoveri debent. Cavendum tamen est his ne quando sua sponsione immemores, ad terrenas nuptias, aut avortivos concubitus ultra recurrant. Quod si forte fecerint, ut sacrilegio rei ab ecclesia habeantur extranei. His autem quibus voluntas propria interrogationis tempore desiderium nubendi persuaserit, concessam ab apostolis sententiam auferre non possumus. Ita ut cum provectę aetatis in coniugio positi renuntiaturos se pari cum suo operibus carnis spoponderint, ad sacratos gradus aspirent.


II.
fehlt

Similiter placuit custodire ne quis ex eis qui tali educatione imbuuntur, qualibet occasione cogente propriam relinquentes ecclesiam, ad ||fol. 64ra|| aliam transire praesumant. Episcopus vero qui eum suscipere absque conscientia proprii sacerdotis fortasse praesumpserit, tocius fraternitatis se reum esse noverit. Quia durum est ut eum quem alius rurali sensu ac sceleri infantia exuit, alius suscipere aut vindicare praesumat.


III.
fehlt

Illud vero preterea speciali ordinatione decrevimus, quod nec antiqua concilia in universis canonibus siluerunt. Ut nullus clericorum a gradu subdiaconatus et supra in consortio familiaritatis habeat mulierem vel ingenuam vel libertam aut ancillam. Sed si sunt ei huiuscemodi servitia matri vel sorori alię propinquę contradat [g]. Et quicquid suis manibus perfecerit, proprio dominio deferatur. Aut si propinquitatis memoria deest alterius domus adhęrentis habitaculum requiratur, dum in toto modo nulla occasio introeundi domum clerici feminae permittatur, unde aliqua [h] possit incurrere noxialis famae innocentis portas iniuria. Sane deinceps post datam hanc ammonitionem, quisquis earum [i] consortio frui voluerit, noverit se non solum a clericatus officio retrahi vel ecclesiae foribus expelli, sed etiam omnium catholicorum clericorum vel laicorum communione privari. Nulla prorsus vel colloquii consolatione relicta, quatenus male consuetudinis abrasa rubigo in posteris radicis suae veneno serpere non possit.


IIII.
fehlt

Si quis sane clericorum agella vel vineolas in terris ecclesiae sibi fecisse probatur, sustentandae vitae causae usque ad diem obitus sui possideat. Post suum vero de hac luce discessum, iuxta priorum canonum constitutiones [k] ius suum ecclesiae sanctę restituat. Nec testamentario ac successorio iure cuiquam heredum aut proheredum relinquat, nisi forsitan cui episcopus pro servitiis ac prestatione ecclesiae largiri voluerit.


fehlt
fehlt

Nam et haec praecavenda salubriter sancimus ne quis fidelium propinquam sanguinis sui usquequo affinitatis liniamenta generis successione cognoscit, in matrimonio sibi desideret copulari. Quoniam scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Nec sine denunciatione sit sententiae, nam paulo post infert et dicit: Anima quae fecerit de abominationibus istis quippiam, peribit de medio populi sui. Si quis ergo huius decreti ||fol. 64rb|| temerator extiterit, ac vetitum violare praesumpserit, tantum graviori se multandum sententia recognoscat, quanto eam propinquiorem cui copulari se maluit suae originis esse non ambigit. Tantoque annosioris excommunicationis tempore Christi corpore et fraternitatis consortio sequestretur, quanto fuerit propinquioris sanguinis contagione pollutus. Huius institutionis regulam qui subscribimus inrefragabili auctoritate nos spondemus servaturos. Si quis autem tam nostrum vel eorum qui nunc sanctę synodo ex hac provintia defuerunt huic tam salubri ordinatione obviare praesumpserit, vel sollerter adimplere neglexerit, convictus tocius fraterne caritatis aliquamdiu habeatur extraneus. Sane iuxta priorum canonum decreta, concilium apud fratrem nostrum Montanum episcopum si dominus voluerit futurum pronuntiamus. Itaque statuimus ut frater et coepiscopus noster Montanus qui in metropoli est ad conprovinciales nostros domini sacerdotes litteras de congreganda synodo adveniente tempore debeat destinare. Nunc ergo in nomine domini finitis his quae in consultationem venerunt, gratias agimus omnipotenti deo. Deinde domino glorioso, Amalarico regi, divinam clementiam postulantes ut innumeris regni eius ea quae ad cultum fidei proveniunt, peragendi nobis licentiam prestet.

Montanus in Christi nomine episcopus, his constitutionibus adquievi relegi et subscripsi, die et anno quo supra. Pancarius episcopus, his constitutionibus adquievi et relegi et subscripsi. Canonius episcopus, subscripsi. Paulus episcopus, subscripsi. Domicianus episcopus, subscripsi. Marracinus episcopus, subscripsi. Nibridius episcopus, subscripsi. Iustus in Christi nomine ecclesiae catholicae Urgallitane episcopus, hanc constitutionem consacerdotum eorum in Toletana [l] urbe habitam, cum post aliquantum temporis advenissem salva auctoritate priscorum canonum relegi probavi et subscripsi.


Stand: 2008-03-02