Concilium Cesaragustanum

||fol. 59vb||
XXXIII. CONCILII CESARAGUSTANI TRIGINTA EPISCOPORUM TITULI, INCIPIUNT.

I.
Ut feminę fideles a virorum alienorum coetibus separentur.

II.
Ut diebus dominicis nullus ieiunet, nec diebus quadragesimę ab ecclesia se absentet.

III.
Ut qui eucharistiam in ecclesia accipit, et ibi eam non consumit anathematizetur.

IIII.
Ut tribus ebdomadis quae sunt ante epiphaniam ab ecclesia nemo recedat.

V.
Ut qui a suis episcopis [a] privantur, ab aliis non recipiantur.

VI.
Ut clericus qui propter licentiam monachus voluerit esse excommunicetur.

VII.
Ut doctoris sibi nomen quis non inponat, cui concessum non est.

VIII.
Ut ante quadraginta annos, sanctęmoniales virgines non velentur.

Exemplar sententiarum episcoporum concilii Cęsaragustani [b], quarto nonas octobris Cesaragusta in secratario [c] residentibus episcopis, Fitadio [d], Delfino, Euticio, Ampelio, Augentio, Lucio, Itacio, Splendonio, Valerio, Simposio, Caterio, et Itadio, ab universis dictum est: Recitentur sententiae, Lucius episcopus legit:


I.
fehlt

Ut mulieres omnes ecclesiae catholicę [e] fideles, a virorum alienorum lectione et coetibus separentur [f], nec ad ipsas legentes alii studio vel docendi vel discendi conveniant, quoniam hoc et apostolus iubet. Ab universis episcopis, [g] dictum est: Anathema futuros [h] qui hanc concilii sententiam non observaverint.


II.
fehlt

Item legit: Ne quis ieiunet die dominica, causa temporis aut persuasionis aut subreptionis, nec quadragesimarum diebus ab ecclesiis desint, nec habitent in latibulis cubiculorum ac montium qui in suspitionibus perseverent, sed exemplum et praeceptum custodiant sacerdotum, et ad alienas nullas agendorum conventuum causas non conveniant. Ab universis episcopis [i] dictum est: Anathema sit qui hoc commiserit.


III.
fehlt

Item legit: Eucharistiae gratiam si quis probatur acceptam in ecclesia non sumpsisse, anathema sit in perpetuum. Ab universis episcopis dictum est: Placet.


IIII.
fehlt

Item legit: Viginti et uno die, id est a [k] sextodecimo die kł ianuarias usque in diem epiphaniae qui est octavo iđ ianuarias, continuis diebus nulli liceat de ecclesia absentare in domibus, nec sedere ad villam nec montes petere nec nudis pedibus incedere, sed concurrere ad ec||fol. 60ra||clesiam. Quod qui non observaverit de susceptis, anathema sit in perpetuum. Ab universis episcopis dictum est: Anathema erit.


V.
fehlt

Item dictum est: Ut hi qui per disciplinam, aut sententiam episcopi ab ecclesia fuerint separati, ab aliis episcopis [l] non sint recipiendi. Quod si [m] scientes episcopi fecerint, non habeant communionem. Ab universis episcopis dictum est: Qui hoc commiserit episcoporum, non habeat communionem.


VI.
fehlt

Item legit: Si quis clericus propter luxum vanitatisque praesumptum de offitio sponte discesserit, ac velut observatorem legis monachum videri se [n] maluerit esse quam clericum, ita de ecclesia repellendum, ut nisi [o] rogando atque obsecrando plurimis temporibus satisfecerit non recipiatur. Ab universis episcopis dictum est: Ita fiat.


VII.
fehlt

Item lectum est: Ne quis doctoris sibi nomen inponat, praeter has personas quibus concessum est, secundum quod scriptum est. Ab universis episcopis dictum est: Placet.


VIII.
fehlt

Item lectum est: Non velandas esse virgines quae se deo voverunt, nisi quadraginta annorum probata aetate quam sacerdos comprobaverit. Ab universis episcopis dictum est: Placet.


Stand: 2008-03-02