|
|
(2.89)
LV
Item ex capitularibus domni Karoli et Ludowici.
Pręcipimus, ut nullus laicorum vel clericorum ex praediis vel rebus,
quę ad sedes pertinent episcoporum sive de illis ęcclesiarum rebus, quę
in eorum parroechiis site esse noscuntur, sine illorum iussione ac consensu
episcoporum, ad quorum pertinent curam, quicquam ambiant, concupiscant atque
accipiant; ne cupidus sanctarum rerum ignis, qui in eis est, illos favillosius
exurere possit; similiter omnes monemus, ut a cuncta
(2.51)
LVI
Item in eodem. Ex lege veteri testamenti.
Cum voveris votum domino deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud
dominus deus tuus. Et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum, donec facias, quod ore proprio domino promisisti.