Vatikan, Biblioteca Apostolica Vaticana, Lat. 291 [Exzerpte]


||fol. 128r||

Ex libro cuius titulus sequitur ex quo nonnulla descripsi quae transcribendi non daretur facultas. [a]

(p1)
DE CONGLUTINATIONE istorum et communicatione septem librorum, capitulorum videlicet dominicorum, qualiter, quibus, et a quibus collecti; ordinati atque conscripti sint monstratur [b].
(p2)

Quatuor explicitis, lector venerande, libellis,        
Qui canonum recitant iura tenenda satis,        
Quosque pater quondam collegit nobilis apte        
Ansegisus [c] ovans, ductus amore dei,        
Autcario [d] demum, quem tunc Moguntia [e] sumum        
Pontificem tenuit, praecipiente pio,        
Post Benedictus ego ternos Levita libellos        
Adnexi, legis queis recitatur opus;        
Quos patet inventos, prefatio pandit ut ipsa,        
Distincti titulis suppositique suis.        
Hos igitur relegens devoto pectore byblos,        
Gratanter studeas fundere, reposco, praeces,        
Quatenus aeterno donentur munere caelo.        
[f] Hec qui sanxerunt iura verenda suis.

(p3)
Incipit praefatio.

Praecedentes quatuor libelli continent nonulla capitula gloriosissimorum Karoli ac Hludowici imperatorum, quae eorum tempore ab Ansegiso abbate sunt collecta. Sed quia ab eo nec media, ut rati sumus, sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat ut a fidelibus ubicunque inveniri potuissent, quaererentur. Quapropter illa quae non inseruit et postmodum a fidelibus sanctae dei ecclesiae et Pippini ac Karoli atque Hludowici didicimus in dictis libellis non esse inserta, in tribus libris sequentibus coadunari, ac Hludowico Hlotharioque atque Karolo nobilissimis regibus, filiis videlicet Hludowici pii imperatoris, habenda et omnium fidelibus tradenda scripsimus; ut scirent qualiter iuxta normam avi, proavi, ac genitoris, secundum domini scilicet voluntatem, clerum et populum sibi commissum regerent. Haec vero capitula in diversis locis scedulis, sicut in diversis synodis ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus, et praecipue in Mogontiacensis ecclesiae scrinio a Riculpho eiusdem sedis metropolitano recondita. Monemus ergo lectores ut si eadem capitula duplicata vel triplicata repererint, hoc nostrae imperitiae non reputent, nam in diversis erant scedulis. Invenimus quaedam ex his paria initia habentia et imparem finem; quaedam vero pares fines, sed non paria initia. Primo igitur in loco posuimus [g] nonnullos versiculos in laudem ||fol. 128v|| predictorum principum. Deinde est in fronte libri 1 posita Zakariae papae epistola, quam sequuntur duo synodales conventus quos memoratae Mogontiacensis ecclesiae archiepiscopus Bonifacius legatus apostolicus una cum Karlomanno Francorum principe canonice tenuit. Post ista quae sequuntur, eadem auctoritate, maxima, ut diximus, ex parte, et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu sunt roborata. Secundo in libello prima fronte posita sunt quaedam ex lege divina excerta capitula. Tertio in libello, quaedam ex canonibus a Paulino episcopo et Albino magistro reliquisque iussione Karoli invictissimi principis magistris sunt collecta; post [h] alia sequuntur regulae monasticae congruentia. Oramus lectores, ut quae secundum regulas grammaticae recte non sunt composita non reprehendere.

(p4)
Incipiunt [i] versus de predictis principibus. [k]

Aurea progenies, felici stemmate pollens,        
Francorum virtus, perpetuumque decus,        
Pippinus quondam micuit [l] sublimiter, atque        
Carlomannus agens quae placuere deo.        
Censores etenim veri, pietatis amore,        
Ecclesiae leges instituere sacras.        
Quas dum lector ovans descriptas legerit istic,        
Nec minus et iura posteriora legat.        
Hinc caesar Carolus, divino munere fretus,        
Nobiliter proceres rexit in orbe suos:        
Quorum sceptra [m] piis una moderatus habenis,        
Cunctorum vicit inclita gesta patrum;        
Virtutum gemnis David reliquosque sequutus,        
Insigni fama fulsit ubique sui.        
Quid memorem multas domuit quas denique gentes,        
E quis et remeans clara trophea tulit?        
Nec mirum, coluit regis dum iussa superni,        
Decernens sanctis iura tenenda viris;        
Ob quae promeruit celestia scandere regna,        
Qua quoque percepit premia larga satis.        
Inde Hludowicus regno successit avito,        
Eximius princeps huius [n], divus et orbis apex:        
Augusto nituit sub quo Germania cultu,        
Cultori tribuens commoda multa suo.        
Pacis amator enim cesar, pietatis et almae,        
Consuluit populis, plebibus atque suis.        
Scilicet ut regum renovans sancita priorum,        
Prudenter titulos adderet ipse pios.        
Quapropter moriens penetravit sidera caeli,        
Solvens praecelso cantica digna deo.        
Ex quo prosequitur [o] suboles vereranda per orbem        
Ipsius, insigni nomine digna patris.        
Lhotarius primum regnum sortitus avitum        
Ardunnae nemoris incola factus ovat.        
Hinc Hludowicus heros Reimni cis littora genti        
Imperat et populi effera colla terit.        
Tunc Karolus, kari species genitoris amata,        
Gallorum caetus ordinat atque domat [p].        
Illis nos, qui facta tenent loca partibus aequis,        
Haec ferimus scripta semper habenda sibi.        
Quorum norma docet iugiter nos vivere recte,        
Et studiis domino rite placere piis.        
Haec resecant pravos aequo moderamine mores,        
Vivendi normam contribuendo piis.        
Namque patrant multi funestas sepe rapinas,        
Nonulli violant templa dicata deo;        
Sunt alii scelerum fedati labe suorum,        
Fistula quos omnes commemorare nequit.        
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,        
Decretisque vetat ista patrare piis.        
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,        
Munere virtutum qui micuere sacro;        
Francia sub quorum sceptris tutissima mansit,        
Libertate vigens, colla superba terens,        
Quam variae gentes dominam timuere severam,        
Utpote quas armis cepit [q] ovando suis.        
Unde sibi nomen meruit, decus atque perenne,        
De victis populis celsa trophea ferens.        
Caelestis patriae donati munere regni        
Exultant iugiter, et sine fine canunt;        
||fol. 129r|| Alta poli cuius subierunt culmina [r] lieti,        
Quos devota caelis iam resonat ovans.        
Felices nimium quos aula beata receptans [s].

(1.1)
fehlt

Zakarias papa universis episcopis, presbiteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus, omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis. Habuistis, peccatis facientibus, nunc usque falsos et erroneos sacerdotes. Erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Unde et cunctae gentes paganae vobis pugnantibus praevalebant. [t] si mundos et castos ut homicidio liberos habueritis sacerdotes, nulla gens vestrum ante conspectum stabit; sed corruent ante faciem vestram paganae gentes. Vos igitur, karissimi fratres, qui estis veri sacerdotes, ad synodum omni anno convenite ad pertractandum de unitate ecclesiae.

(1.2)
fehlt
fehlt

In nomine domini nostri Ihesu Christi. Ego Karlomannus, dux et princeps Francorum, anno a Christo 742 kał Maiis, cum consilio optimatum, episcopos regni mei cum presbiteris, ad concilium et synodum pro timore dei congregavi, id est, Bonifacium archiepiscopum, et Burchardum, et Regemfridum, et Eintanum, et Witbaldum, et Daddanum, et Eddanum, ac reliquos. Statuimus, ut quandocunque episcopus circumeat paraechiam ad populos confirmandos, presbiter semper sit paratus ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi qui ibi confirmari debet. Et in caena domini semper novum chrisma ab episcopo quaerat. Item sortilegia defendimus [u], ut nonnarum velatarum quae fornicatae fuerint, radantur omnes capilli capitis, ut presbiteri et diaconi non sagis, laicorum more, sed casulis utantur ritu servorum dei.

(1.3)
Ca.3 [v]
fehlt

Modo in hoc synodali conventu, qui congregatus est liptinas kał Martias, omnes sacerdotes, comites et praefecti firmaverunt. Statuimus cum consilio populi christiani, propter imminentia bella et [w] persequutiones ceterarum gentium quae in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis pecuniae in adiutorium exercitus nostri aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata solid., id est, XII denarii ad ecclesiam vel monasterium reddantur; eo modo ut si moriatur ille cui pecunia commodata fuit, ecclesia [x] cum propria pecunia revestita sit; item illegitima matrimonia prohibeantur ut mancipia christiana paganis non vendantur.

(1.4)
Ca.4
fehlt

Primo omnium admonemus ut fides catholica ab episcopis et presbiteris dilligenter legatur omnique populo praedicetur.

(1.5)
Ca.5
fehlt

Ut pax sit in [y] omni populo christiano, inter episcopos, abbates, comites, iudices, et omnes personas.

(1.6)
Ca.6
fehlt

Si quis baptizatus est a presbitero non baptizato, et sancta trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius papa dixit. Impositione vero manus indiget, ut Georgius episcopus Romanus et Iohannes sacellarius senserunt.

(1.7)
Ca.7
fehlt

Si quis filiastrum vel filiastram suam ante episcopum  [z] ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiat. Georgius sensit.

(1.8)
Ca.8
fehlt

Qui propter faidam fugiunt in aliam patriam, et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa faemina accipiant alterum coniugium. Georgius sensit.

(1.9)
Ca.9
fehlt

Si homo incestum commiserit cum deo sacrata [a], aut cum sua matre, aut cum matrina sua de fonte aut confirmatione, aut cum matre et filia, cum duabus sororibus, aut cum matris filia, aut cum sororis filia, aut cum nepta, aut cum consobrina, aut ||fol. 129v|| subrina, aut cum amita vel matertera, aut cum his quibus canones vetant [b] copulari, de istis criminibus pecuniam perdat, si habuerit. Et si haec emendare noluerit, nullus eum recipiat. Et si fecerit, LX solidos domno regi componat, usque dum ipse homo se correxerit. Et si pecuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque satisfactionem. Si autem servus aut libertus est, vapuletur plagis multis. Et si dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse LX solid. domno regi componat.

(1.10)
Ca.10
fehlt

Si ecclesiasticus fuerit, qui talia perpetravit; si honorabilis persona fuerit, perdat honorem; minores vero vapulentur.

(1.11)
Ca.11
fehlt

Si presbiteri ab archidiacono episcopi ad synodum convocati ire contempserint, tunc comes, iussione episcopi monitus, eum distringere faciat.

(1.12)
Ca.12
fehlt

Si quis clerico vel misso episcopi incestuosi contradixerit [c], comes eum per fideiussores positam ante regem faciat venire una cum missis episcopi. Et domnus rex eos distringat.

(1.16)
Ca.16
fehlt

Ut omnes iusticias faciant, tam publici, quam ecclesiastici. Et si aliquis homo ad palatium venerit pro sua caussa, et antea suo episcopo suisque ministris quae ecclesiastica sunt, et quae saecularia suo comiti non innotuerit in mallo ante Rachinburgios [d], aut si causa sua ante comitem in mallo fuit et ante Rachinburgios, et hoc sustinere noluerit quod ipsi legitime iudicaverint, si pro istis causis ad palatium venerit, vapuletur. Et si maior persona est, legem exinde faciat.

(1.17)
Ca.17
fehlt

Si ecclesiastici viri ad palatium venerint de eorum causis se reclamare, nisi super eorum seniore, vapulent, nisi senior suus eos pro caussa sua transmiserit.

(1.20)
Ca.20
fehlt

Si faemina ingenua acceperit servum, sciens quod servus esset, habeat eum. Una enim lex erit et viro et feminae.

(1.21)
Ca.21
fehlt

Si quis homo habens mulierem legitimam, si frater eius adulteravit cum ea, ille frater vel illa faemina qui adulterium perpetraverunt, interim quidem [e] vivunt, non habeant amplius coniugium. Ille vero cuius uxor fuit, si vult, potestatem habet uxorem accipere aliam.

(1.27)
Ca.27
fehlt

Monachi [f] per ecclesiasticis per secularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti, propria monasteria deserentes.

(1.32)
Ca.32
fehlt

Manumissiones in ecclesia sunt celebrandae

(1.34)
Ca.34
fehlt

Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.

(1.39)
Ca.39
fehlt

Comites ministris ecclesiae eorumque ministeriis, adiutores in omnibus fiant. Hic multa repetuntur cap. quae sunt in libro 1 Ansegisi in quibus haec variant.

(1.41)
Hic c. 41
fehlt

In imp. 140: Exenia.

(1.43)
Ca. ma. 43
fehlt

Im. 141: Vel de ecclesia eiicere praesumat.

(1.46)
Ca.46
fehlt

I.144: Melius constituantur.

(1.50)
Ca.50
fehlt

I. 148: Parochia, eo inconsulto.

(1.51)
C.51
fehlt

De quibus villis decimas.

(1.58)
Ca.58
fehlt

Im.156: Tres ampullas, ad caticuminos inungendos, tertiam ad infirmos.

(1.68)
Ca. 68
fehlt

In canonibus apostolorum. Si [g] quis episcopus aut presbyter aut diaconus per pecuniam hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius.

(1.69)
Ca.69
fehlt

Ut coclearii, venefici [h], et incantatores fieri non permittantur.

(1.78)
Ca.78 [i]
fehlt

In concilio Carthaginiensi: Ut falsa martyrum nomina et incertae Sanctorum memoriae non venerentur.

(1.81)
Ca.81
fehlt

In concilio Gangrensi: ||fol. 130r|| Ut ecclesiastica a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate [k] rationabili non solvantur.

(1.82)
82
fehlt

In concilio Anchyrano: Si inventi sunt inter vos qui cum quadrupedibus, aut cum consanguineis ad septimum genuculum, vel masculis contra naturam peccant, dura paenitentia sunt coercendi.

(1.98)
Ca.98
fehlt

De his qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis suis constituunt, vel de ecclesiis eiciunt, et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti obedire noluerint, ut bannum nostrum rewadiare cogantur, et ipse per fideiussores ad palatium venire cogantur; et tunc nos decernamus utrum nobis placeat ut aut illum bannum persolvant aut aliam harmyscaram sustineant.

(1.100)
Ca.100
fehlt

De manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi serviunt, quicunque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc quod inde substractum est, presbiteris cum sua lege restituere faciant.

(1.102)
Ca.102
fehlt

Ut quandoque testes ad rem quamlibet discutiendam quaerendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite in cuius ministerio de re qualicunque agendum est, tales eligantur quales optimi in ipso pago invenire possint. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos adducere testes, ut antea fiebat.

(1.103)
Ca.103
fehlt

Ut nullus ebrius suam causam possit in mallo conquirere, nec testimonium dicere. Nec placitum comes habeat, nisi ieiunus.

(1.111)
Ca.111 [l]
fehlt

Ecclesiam in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet.

(1.122)
Ca.122
fehlt

Penitentes, tempore quo penitentiam [m] petunt, impositionem manus super caput et cilicium a sacerdote consequantur.

(1.136)
Ca.136
fehlt

Qui penitentiam publice gerunt, debent unum annum cum cilicio inter audientes, vel usque ad magnum diem, et populo perfusi lachrimis veniam petere, praecarique ut pro eis orat. Tribus vero annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum in loco retro hostio [n] ecclesiae paenitentibus constituto, et seorsum, infra tamen ipsam ecclesiam, secluso populo tamen, et ita septem annis paenitentiam agat.

(1.153)
Ca.153
fehlt

Omnes dies dominicos observare decrevimus, et a servili opere abstinere. Et mercatus in eis minime sit, nec placitum ubi aliquis ad mortem vel ad paenam tradatur.

(1.155)
Ca.155
fehlt

Reum fugientem ad ecclesiam nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad paenam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur; sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitime componant quod malefecerint.

(1.158)
Ca.158
fehlt

Quicunque beneficium ecclesiasticum habent, ad tecta ecclesiae restaurenda vel ipsas ecclesias emendandas omnino adiuvent, et nonam et decimam reddant.

(1.166)
Ca.166
fehlt

Contradicimus ut in quarta vel quinta sextans [o] generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi vero hoc interventum [p] fuerit, separentur.

(1.168)
Ca.168
fehlt

Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, tales copulationes  anatematizari, nec umquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione fieri.

(1.170)
Ca.170
fehlt

Quod presbyteris praevidendum ut omnes qui christiano nomine censentur, orationem dominicam et symbolum memoriter teneant et intelligant. ||fol. 130v||

(1.171)
Ca.172
fehlt

Ut baptismum non fiat nisi statutis [q] temporibus, id est, pasca et penthecosten, nisi infirmitas intercesserit. Et ut aliubi non baptizetur nisi in vicis publicis.

(1.172)
Ca.173
fehlt

Ut nemo presbiterorum pro baptismo pretium accipere praesumat.

(1.174)
Ca.174
fehlt

Ut presbiteri curas seculares nullatenus exerceant, id est, ut neque iudices neque maiores villarum fiant.

(1.182)
Ca.182
fehlt

Ut episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas.

(1.183)
Ca.183
fehlt

Si causam iudicatam repetere quis praesumpserit in mallo, ibique [r] testibus convictus fuerit, aut 15 solid. componat, aut quindecim 15 ictibus ab scabinis qui causam prius iudicaverunt accipiat.

(1.184)
Ca.184
fehlt

Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi traditiones facere.

(1.185)
Ca.185
fehlt

Regula pro canonicis.

(1.186)
Ca.186
fehlt

Presbiteri interfecti episcopo ad cuius parrochiam pertinent solvantur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri, ut mediaetatem Wirgildi eius episcopus ecclesiae utilitatibus cui is praefuit tribuat, et alteram medietatem in elemosina dispertiat.

(1.193)
Ca.193
fehlt

Ut homicidiis vel caeteris reis qui legibus mori debent, si ad ecclesiam fugerint, nullus eis victus detur [s]. Atque non excusentur, et si se emendare voluerint.

(1.195)
Ca.195
fehlt

Ut latrones de infra emunitatem a iudice ipsius emunitatis in comitis placito presententur. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vassi nostri, si hoc non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. Et qui beneficium non habent, bannum solvant.

(1.196)
Ca.196
fehlt

De eo qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem [t] solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet. Hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus, ut de statu ingenuitatis, secundum legem custodiant.

(1.197)
Ca.197
fehlt

De vindicta et iudicio iusto in latrones facto testimonio episcoporum absque peccato comitis esse dicuntur, dummodo sint invidia. Ille vero qui per malum ingenium hominem punierit, honorem suum perdat, et legibus contra quem iniuste fecit secundum paenam quam intulerit emendet.

(1.198)
Ca.198
fehlt

[u] De rebus ecclesiarum, unde census exeunt, decimae et nonae dentur. De casatis vero 50 soł 1, de 30 dimidius soł, de 20 transmissus unus.

(1.199)
Ca.199
fehlt

De cerrariis et tabulariis ac cartellariis ita fiat sicut decretum est.

(1.201)
Ca.201
fehlt

De iterantibus qui ad placitu vel alicubi pergunt, ut eos per collectam nemo sit ausus adsalire. Et nemo herbam defensionis tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat, aut missus noster sit.

(1.202)
Ca.202
fehlt

De forbannitis qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur.

(1.203)
Ca.203
fehlt

De mancipiis, ut non vendantur nisi in praesentia aut comitis, aut episcopis aut archidiaconi aut centenarii, aut vicedomini, aut iudicis comitis, aut ante bene notata testimonia. Et ut foras marcam nemo mancipia vendat; et qui fecerit, tantas vices bannum solvat quanta mancipia vendidit. Et si non habet pretium, in wadium se ipsum tradat comiti pro ||fol. 131r|| pretio usque dum ipsum bannum solvat.

(1.204)
Ca.204
fehlt

Si comes in suo ministerio iustitias non fecerit, missis nostris de sua causa vel de suis exeniis serviat usque dum iustitiae ibi factae fuerint. Et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius casam sedeant et de suo vivant usque iustitias faciant.

(1.205)
Ca.205
fehlt

Si quis pro faida pretium recipere non vult et iustitiam exinde facere, in talem locum eum mittere volumus ut maius damnum non crescat.

(1.206)
Ca.206
fehlt

De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur [v], sed unum  [w] oculum perdat [x]; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tertia culpa moriatur.

(1.207)
Ca.207
fehlt

Institutum est in hoc conventu; ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domno rege. Ut unusquisque episcopus, abbas, monachi, qui facere possunt, libram donet de argento in elemosynam, mediocres dimidiam libram, minores soł 5. Comites libram de argento aut valente donent in eleemosynam, mediocres vero dimidiam libram; vassus dominicus de casatis 200 libram, de casatis 100 soł 5, de 50 unciam unam 1. Ad elemosynam et faciant biduanas, et eorum homines et casati . Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, fortiores comites uncias 3, minores denarios 30, minores soł 1.

(1.210)
Ca.210
fehlt

Si quis servus dominum fugiens, ad gradus ecclesiasticos pervenerit, deponatur et dominus eum recipiat. Si vero pater eius vel mater ab alia patria [y] migrans in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignoraverit, et postea veniens dominus illius legibus eum adquisierit, sancitum est ut si dominus illius libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum manumittere noluerit gradum amittat. De rebus vero illorum vel peculiare qui a propriis dominis libertate donantur ut ad gradus ecclesiasticos iure promoveantur, statutum est ut in potestate dominorum consistat utrum illos [z] concedere an sibi vindicare velint. Caeterum, si per ordinationem aliquid adquisierint, illud observetur quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est.

(1.214)
Ca.214 [a]
fehlt

Sancitum est ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque ullo servitio adtribuatur. Et ut presbyteri in eis constituti de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque atriis aut hortis iuxta ecclesiam positis, neque de ipso manso, aliquod servitium praeter ecclesiasticum faciant. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis servitium impendant.

(1.215)
Ca.215
fehlt

Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquaeque ecclesia suum presbyterum habeat, ubi id fieri facultas permiserit.

(1.216)
Ca.216
fehlt

Ne sacra vasa in pignus dentur, nisi solummodo necessitate redimendorum captivorum.

(1.225)
Ca.225
fehlt

De desponsatis puellis in concilio Anchirano c. 10 legitur: ut si hac raptor fuerint, placuit erui et quibus omnis ante fuerat reddi etiamsi [b] ei vis inlata sit raptor autem publica paenitentia mulctetur. Enim si raptam sponsus recipere noluerit, et ipsa huic crimini non consensit, licentia nubendi alii non negetur.

(1.229)
Ca.229
fehlt

Episcopus pabulum verbi domini scedule populis adnunciet. Et ut superstitiones quas quibusdam in locis in exsequiis mortuorum nonulli faciunt eradicent. Describitur officium boni pastoris. ||fol. 131v||

(1.242)
Ca.242
fehlt

De rebus proprsie [c], ut ante missos et comites et iudices nostros veniant, et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus praesumat alterius res proprindere.

(1.243)
Ca.243
fehlt

Ut si [d] aliquis voluerit dicere quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram [e] veniat.

(1.247)
Ca.247
fehlt

De armis infra patriam non portandis, id est, scutis et lanceis. Et si faidosus quis sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit, et ut pacati sint constringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificari nolunt, adducantur in praesentiam nostram. Et si quis post pacificationem alterum occiderit, componat illum, et manum quam periuravit absque ulla redemptione perdat, et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, hasta frangatur in dorso eius.

(1.248)
Ca.248
fehlt

De armaturis sicut mandavimus, servetur. Et insuper omnis homo de 12 mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habet, et eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.

(1.249)
Ca.249
fehlt

De non adquiescentibus antiqua consuetudo observetur, id est, ut in custodia recludantur donec unum e duobus faciant. Et si ad placitum pro hac re proclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tamen in carcerem mittantur, sed cum custodia et cum ipsis litteris ad palatium remittantur.

(1.254)
Ca.254
fehlt

Quod est c. 12 libro 4 Ansegisi praestatur, non exigantur. Similiter etiam [f] ducunt. Si quid vero fuerit unde dubitetur, ad palatium nostrum, quod cum missis nostris habituri sumus, interrogetur.

(1.255)
Ca.255
fehlt

Liberi homines qui ad servitium dei se tradere volunt, prius hoc non faciant quam a nobis licentiam postulent. Hoc vero ideo praecipimus quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis quam exercitum sine aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupiscunt circumventos audivimus.

(1.256)
Ca.256
fehlt

Ut pauperes liberi homines saepius non manniantur ad placitum.

(1.257)
Ca.257
fehlt

De sanctis noviter inventis, ut non venerentur.

(1.258)
Ca.258
fehlt

Imp. lib. 4 Anseg. 14: De heribanno volumus ut missi nostri fideliter exigant absque ullius personae seu terrore in argento, bruniis [g], aeramento, pannis integris, caballis, ovis, bovis, vaccis, vel alio peculio [h], vestimentis accipiant legitimum heribannum, id est, libras 3. Id est libra una et dimidia abest a manu [i] solid. 10 solvat.

(1.260)
Ca.260
fehlt

Comites et centenarii et ceteri nobiles viri legem suam pleniter discant.

(1.261)
Ca.261
fehlt

Qui subdiaconum occiderit, [k] 300 soliđ componat. Qui diaconum, 4000 soł. Qui presbyterum, dc. Qui episcopum, dcccc. Qui monachum, cccc culpabilis iudicetur.

(1.265)
Ca.265
fehlt

Quicunque tempore messis, vel tempore vindemiae, non necessitate, sed propter cupiditatem, comparat annonam aut vinum, ut verbi gratia de duobus denariis comparat modium 1, et servet usque dum venundare possit denarios 4 aut 6 aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si vero hoc propter necessitatem comparat, ut sibi et [l] habeat et aliis tribuat, negotium dicimus.

(1.269)
Ca.269
fehlt

Vos comites ||fol. 132r|| ammonemus, ut episcopis ad suum ministerium peragendum praebeatis, et ut vos ministeriis vestris pacem et iusticiam faciatis, et quae nostra auctoritas publice fieri decrevit, ut in ministeriis vestris studiose perficiatur.

(1.271)
Ca.271
fehlt

Episcopi vel comites ad invicem et cum ceteris fidelibus concorditer vivant, et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant.

(1.274)
Ca.274
fehlt

De incestis audivimus, quod episcopi et comites ab his ei his qui decimas non dant wadios accipiunt.

(1.276)
Ca.276
fehlt

Qui nonas et decimas dare nolunt, volumus ut per missos nostros constringantur et solvant nonas et decimas cum sua lege, et insuper bannum nostrum.

(1.278)
Ca.278
fehlt

De his qui agros dominicatos propterea non excolunt, ne decimas solvant. Si quis contemptor fuerit comitum aut vassallorum nostrorum propter hoc fuerit, per fideiussores ad palatium nostrum perducatur.

(1.279)
Ca.279
fehlt

(1.300)
Ca.300
fehlt

Quicunque propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerit, armis depositis publicam penitentiam agat. Et si contumax fuerit, comprehendatur a comite, et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam perducatur.

(1.302)
Ca.302
fehlt

Diaconus cardine constitutus in urbe Roma nisi 36 testibus non condemnabitur.

(1.303)
Ca.303
fehlt

Pro nimia reclamatione quae ad nos venit de hominibus ecclesiasticis seu fischalinis, qui non erant adiurnati quando in Cinomannico pago fuimus, visum est nobis una cum consultu fidelium nostrorum statuere ut quicunque de praedictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animalibus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret, et postea nullum servitium ei manuale in ipsa ebdomada a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non habet ut in uno die hoc explere valeat, perficiat praedictum opus in duobus diebus. Et qui solumodo ita invalida ut per se arare non possit, quatuor animalia habet, cum eis sociatis sibi aliis aret uno die in campo senioris, et uno die postmodum in ipsa hebdomada operam manuum faciat. Et qui nihil ex his facere potest, neque animalia habet, per tres dies seniori suo a mane usque ad vesperam operetur, et senior suus ei amplius non requirat. Diversis namque modis haec agebantur. A quibusdam tota hebdomada laborabatur, a quibusdam dimidia, et a quibusdam duo dies. Idcirco haec statuimus, ut ne familia se a praedictis operibus substrahere possit, neque a senioribus amplius ei requiratur. Et qui minus quartae optimae de terra habet, secundum aestimationem suae telluris, opera faciat. Haec ab Adalardo comite palatii nostri ad eorum satisfactionem, una cum aliis fidelibus nostris, praecipi nostra vice et publice adnuntiari iussimus. ||fol. 132v|| [m]

(1.306)
Ca.306
fehlt

Si quis a servo alieno aliquid comparaverit nesciente domino suo, si dominus nolluerit firmam esse emptionem, reddat [n] pretium emptori, ut emptio nihil habeat firmitatis. Si ipsum non habet, simile reddat.

(1.308)
Ca.308
fehlt

Placuit [o] ut iudex ut iudext [p] criminosum discutiens, non ante sententiam perferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per [q] prius innocentes et veraces testes manifestius convincatur. Et de maioribus nostra [r] aut successorum nostrorum expectetur sententia.

(1.319)
Ca.319 [s]
fehlt

De qua re Gelasius Romanae sedis venerabilissimus episcopus ad Annastasium imperatorem ita scribit: Due sunt quippe, inquit, imperatrices augustae quibus principaliter mundus hic regitur, a auctoritas [t] sacrata pontificum, et regalis potestas. Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum comperimus, eo quod quidam corepiscopi, ultra modum suum progredientes, et donum sancti spiritus per inpositionem manum tradant, et alia quae solis pontificibus debentur contra fas peragant, praesertim cum nullum ex quinquaginta discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt [u], legatur donum sancti spiritus per manus inpositionem tradidisse.

(1.321)
Ca.321
fehlt

Qui autem [v] in vicis vel in posessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperunt et ut episcopi consecratis et caetera ut est cap. 9 libri 1.

(1.332)
Cap.332
fehlt

Quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius.

(1.334)
Cap.334
fehlt

Et ut omnes [w] per dies dominicos vel festivitates praeclaras sacra eucharistia communicent.

(1.336)
Cap.335
fehlt

Si quis ministros ecclesiae, idem subdiaconum, lectorem, exorcisti [x], accolitum, ostiarium, iniuriaverit aut percusserit et plagaverit, componat hoc tripliciter [y] sic solent componere parentes eius. Diaconi vero, presbyteri, atque episcopi iniuria in quadruplum componatur. Reliquorum quoque iniuria componatur sicut parentum [z] eorum [a]. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio viunt, iniuria componatur secundum genealogiam suam, ut reverentia sit domino et ecclesiae, et pax eis qui illi deserviunt.

(1.337)
Cap.337
fehlt

Si quis homo contumax vel superbus timorem domini et reverentiam ecclesiarum non habuerit, et fugientem servum suum vel [b] quemlibet persequtus fuerit, vel de ecclesia vel de porticu eius per vim abstraxerit, et domino honorem non dederit, componat ad ipsam ecclesiam pro neglecto suo soliđ [c], et pro fredo ad fiscum solidos CCL. Per severo [d] publica penitentia iuxta iudicium episcopi multetur, ut sit honor et reverentia sanctorum, et ut ecclesia domini semper invicta permaneat. [e]

(1.340)
Cap.340 [f]
fehlt

Si quis die dominico opera servilia fecerit, liber homo si bovem iunxerit, et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat.

(1.342)
Cap.3XLII
fehlt

Si quis alienum servum ad furtum suaserit, ad aliquod damnosum in fraude domini [g] sui, ut posset accusaretur, et fraus ipsa fuerit detecta per investigationem iudicis, dominus nec servum perdat, nec pro hoc aliquam compositionem faciat; sed ille cuius lusione et exoratione admissum est, tamquam fur damnetur [h]; et servus quod tulit reddat, et insuper CXX ictus accipiat.

(1.343)
Cap.353
fehlt

Fur nocturno tempore captus in furto, dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc homicidio querela nascatur.

(1.345)
Cap.345
fehlt

Si quis occulte in nocte vel in die alterius caballum aut bovem aut aliquod animal occiderit, et negaverit, et postea exinde probatus fuerit, tanquam furtivum componat.

(1.346)
Cap.346
fehlt

Si quis causa faciente occiderit alienum animal, et non negaverit, similem dare non tardet, et cadaver mortui accipiet.

(1.349)
Cap.349
fehlt

Volumus ut sacramenta cito non fiant. Secundus quisque iudex prius causa veraciter cognoscat ut cum veritas latere non possit ne facile ad sacramenta veniant.

(1.352)
Cap.352
fehlt

Si quis servum iniuste accusaverit alienum, et inocentem tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero inocens in tormento mortuus fuerit, duos servos eiusdem meriti sine dilatione [i] domino restituat.

(1.353)
Cap.353
fehlt

Si quis viam publicam ||fol. 133r|| publicam aut litostratum et viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege componat, et clausuram quam ibi fecerat tollat. Quod si negare voluerit, cum XII sacramentalibus iuret.

(1.354)
Cap.354
fehlt

Si quisquam convicinalem et pastoralem clauserit, cum sua lege componat, et ipsam viam apperiat. Similiter et de semita faciendum est.

(1.359)
Cap.359
fehlt

Si quis servus de peculio suo fuerit redemptus, et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat; quia non pretium, sed res servi sui, dum ignorat, accepit.

(1.362)
Cap.362
fehlt

Placuit in venditione hanc formam servari, ut seu res seu mancipia vel [k] quodlibet genus animalium venundetur, nemo propter hoc venditionis firmitatem inrumpat quod dicant se vili praetio vendidisse; sed prius [l] quam factum est [m] negotium, non sit mutatum, nisi forte vitium a venditore celatum invenerit. Si autem venditor dixerit vitium, stet emptio, et non sit inmutata. Si autem non dixerit, mutari potest in illa die et in alia sive in tertia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutare, nisi forte eum invenire infra tres dies non poterit. Tunc quando invenerit, recipiat, quia vitium vendidit. Et si non voluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus quod vitium ibi nullum sciebat in illa die quando negotium fecit; et stet factum.

(1.363)
Cap.363
fehlt

Qui arras dederit pro quacunque re, pretium cogatur implere quod placuit emptori.

(1.364)
Cap.364
fehlt

Placuit ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare praesumat, eisque nocere audeat, quia alii propter dominos, alii propter suas discurunt necessitates. Quo si aliquis praesumtiosus fuerit qui peregrino nocuerit, ut eum assallierit, aut dispoliaverit, leserit, plagaverit, ligaverit, vendiderit, vel [n], occiderit, ipsi peregrino sigillatim dupliciter sicut [o] de alio homine solet componi, aut suo seniori vel socio, cum sua lege componat. Quod si mortuus fuerit, et seniorem ibi vel [p] socium non habuerit, tunc episcopi aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam compositionem in duplo, sicut de indigena distringente iudice accipiant, et in suam eleemosinam illa tribuant; et insuper [q] sexaginta solidos fisco fisco [r] solvere cogatur. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam et quicquid illi tulit, dupliciter, ut praedictum est, per singula illi componat, sicut [s] solet de infra provincia aliquem componere. Si autem eum occiderit, aut liberum [t] hominem de ipsa provincia in duplo componat; et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur elemosina. Quoniam dominus ait: Peregrinum et advenum non contristabis.

(1.365)
Cap.365
fehlt

Si quis vendiderit res alienas sine voluntate domini sui, aut servum, aut ancillam, aut quamcunque rem, ipsam legibus reddat, et similem aliam reddat. Et si ipsum [u] non potest invenire, duos consimiles et equalis meriti reddat.

(1.366)
Cap.366
fehlt

Si quis caballo et bovi vel [v] cuiulibet [w] quadrupedi unum oculum excuserit, adpraetietur illud pecus quod valet, et partem tertiam componat.

(1.367)
Cap.367
fehlt

Si quis iussione regis [x], vel  [y] ducis illius qui ipsam provinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei, nec propterea faeidosus sit; quia lex et iussio dominica occidit eum, et ipse non potuit contradicere. Principes vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob [z] hoc pereat aut malum patiatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquid mali passi fuerint aut occisi, dupliciter componatur.

(1.371)
Cap.371 [a]
fehlt

Unusquisque presbyter missam ordine Romano cum sandaliis celebret. Et hoc populo nuncietur, quod per omnes [b] dies dominicos oblationes domino offerant, et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur.

(Ad3.59)
Cap.378
fehlt

Nemo audeat clericum aut monachum aut sanctimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum nostri provinciarum praesides procurerit monachorum lites dirimere [c]. Si quis hoc violaverit, in magistratu positus, decem librarum auri poena mulctabitur. Si executor est, in catenis ecclesiarum recludatur, poenas luiturus, et officium perdat.

(1.380)
Cap.380
fehlt

Si aliquis incognitus monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non prestetur. Et si intra tres annos aut servus aut libertus vel colonus quaeratur, domino suo reddatur cum omnibus quae adtulit, fide tamen accepta de impunitate. Si autem itra [d] triennium requisitus non fuerit, postea quaeri non potest, sed tantum ea quae in monasterium adduxit dominus servi recipiat.

(1.381)
Cap.381
fehlt

Si autem monachus a laicus factus fuerit, homore [e] et cingulo spolietur, et res eius monasterio adiiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeces [f] provinciae eum teneat et curiae suae connumeret.||fol. 133v||

(1.385)
Cap.385
fehlt

Si quis rapuerit vel et solicitaverit vel corruperit religiosam faeminam, bona amborum ecclesia vindicet in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiiciantur. Quod si haec mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautioni [g] tradatur. Si [h] vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis locis non vindicet, comes [i] loci illius haec nostro fisco addicat. Si vero comes provinciae vindictam tali crimini inponere neglexerit, honore careat, et duas libras auri fisci viribus dare compellatur [k].

(1.389)
Cap.389
fehlt

Ne decem anni, neque viceni, vel 30 annorum prescriptio religiosis dominibus opponatur, sed solae 40 annorum curricula. Et non solum in caeteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus.

(1.396)
Cap.396 [l]
fehlt

Non est iustum iudicare aut condempnare virum cuius causa ad liquidum non est examinata.

(1.397)
Cap.397
fehlt

Maior a minore non potest iudicari.

(1.398)
Cap.398
fehlt

Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore: quoniam et dominus iudam furem esse sciebat. Sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.

(1.400)
Cap.400
fehlt

Iudicantem oportet cunctari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiciendique pacientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi, peractis omnibus, iam nichil amplius habuerint in questione quod proponant. Et tandiu actio ventiletur quousque rei veritas inveniatur. Vel frequenter [m] interrogari oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat [n] quod adnecti conveniat.

(1.404)
Cap.404
fehlt

Quandocunque a quibuslibet iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint.

(1.405)
Cap.405
fehlt

Iniustum iudicium, et definitio iniusta, regio metu vel iussu a iudicibus ordinata, non valeat.

Ex libro sexto
(2.4)
Cap.4
fehlt

Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt. Si placuerit domino suo, cui vendita est, dimittat eam liberam; et ad alium populum non licet eam vendere.

(2.5)
Cap.5
fehlt

Qui percusserit hominem, volens occidere, morte moriatur.

(2.6)
Cap.6
fehlt

Si quis de industria occiderit proximum suum, et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

(2.7)
Cap.7
fehlt

Qui percusserit patrem autem, morte moriatur.

(2.8)
Cap.8
fehlt

Qui maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur.

(2.9)
Cap.9
fehlt

Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxe, morte moriatur.

(2.10)
fehlt
fehlt

Si rixanti fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide [o] vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo; si surrexerit et ambulaverit foras super baculum suum, inocens erit; ita tamen ut operas et impensas eius in medicis restituat.

(2.11)
Cap.11
fehlt

Qui percusserit servum suum vel ancillam lapide [p] vel [q] virga, et mortuus fuerit et in manibus eius criminis reus erit. Si autem uno die supervixerit vel duobus, non subiacebit poenae: quia pecunia eius [r] est.

(2.12)
Cap.12
fehlt

Si rixati fuerint homines, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortativum fecerit, si ipsa vixerit, subiacebit dampno quantum expetierit maritus mulieris et arbiter eius criminis iudicaverint. Quodsi mulier mortua fuerit reddet percusor animam pro anima.

(2.13)
Cap.13
fehlt

Si autem mors eius fuerit subsecuta, redet animam pro anima, occulum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

(2.14)
Cap.14
fehlt

Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos [s] fecerit, dimittat eos liberos pro oculo quem eruit. Dentem vero si excusserit servo vel ancillae suae, simili sententia subiacebit.

(2.15)
Cap.15
fehlt

Si bos cornupeta [t] virum aut mulierem occiderit, lapidibus obruatur, et non commedetur. Dominus cuius bos est, inocens erit. Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudius tertius, et contestati sunt domino illius, nec reclusit eum, occideritque virum aut mulierem, et bos lapidibus obruatur, et dominum illius occidant. Quod si precium ei [u] fuerit inpositum, dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus.

(2.17)
Cap.17
fehlt

Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovum vivum, et divident [v] praetium et cadaver. Si autem sciebat dominus eius quod bos vitiosus erat, et nolluit eum custodire, reddat bovem pro bove et cadaver integrum accipiat.

(2.18)
Cap.18
fehlt

Qui furatus fuerit bovem aut ovem, quinque boves pro uno bove restituat, et quatuor oves pro una ove.

(2.20)
Cap.20
fehlt

Si leserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit iumentum [w] suum ut depascatur aliena, quicquid optimum habuerit in agro vel in vinea, pro damni estimatione restituat. ||fol. 134r||

(2.24)
Cap.24
fehlt

Si seduxerit quis virginem desponsatam, et dormierit cum ea, dotabit eam, et habebit uxorem.

(2.25)
Cap.25
fehlt

Si pater nolluerit virginem dare, reddat pecuniam iuxta morem vel modum dotis quam virgines accipere consueverunt.

(2.28)
Cap.28
fehlt

Qui inmolant diis, occidantur. Advenam non contristabitieque [x], affliges eum.

(2.32)
Cap.32
fehlt

Homo si dormierit cum muliere coitu feminis quae fuerit ancilla, etiam nobilis, et tamen praetio non redempta, nec libertate donata, vapulabunt ambo, et non moriantur.

(2.35)
Cap.35
fehlt

Nollite iniqum aliquid facere in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iusta et aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius.

(2.42)
Cap.42
fehlt

Si ambulas per viam, et nidum avis inveneris in arbore vel in terra, et matrem pulis desuper incubantem, non tenebis eam cum filiis; sed abire patieris, captos tenens pullos suos, ut benedicat te dominus.

(2.46)
Cap.46
fehlt

Non indues vestimentum quod ex lana et lino contextum est.

(2.47)
Cap.47
fehlt

Si quis puellam virginem desponsaverit, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, adducas utrosque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, quia non clamavit, cum et in [y] civitate; et vir, quia humiliavit eam.

(2.49)
Cap.49
fehlt

Non intrabit eunuchus atritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam domini.

(2.52)
Cap.52
fehlt

Cum acceperit homo uxorem, non accedat ad bellum, nec ei ullae iniungantur necessitates publice; sed vacabit absque culpa domui suae; et uno anno letetur cum uxore sua.

(2.66)
Cap.66
fehlt

Ut nullus in praecibus nisi ad patrem dirigat orationem; et ut prius eas cum instructioribus vel eruditioribus tractet.

(2.72)
Cap.72
fehlt

Ut clerici vel laici philactetia vel falsas scriptiones aut ligaturas, quae inprudentes pro febribus aut aliis pestibus adiuvare putant, nullo modo ab illis vel a quoquam christiano fiant, quia magicae artis insignia sunt; sed pro infirmitate illud quod apostoli et canones sancxerunt, id est, orationes et sacri olei unctio, fiat.

(2.79)
Cap.79
fehlt

Dignum est metropolitanus [z], qui est pallio sublimatus, honoretur, et ceteros amoneat.

(2.82)
Cap.82
fehlt

Si quis homini aliquo pergenti in itinere mansionem vetaverit, LX soliđ componat in publico.

(2.93)
Cap.93
fehlt

Non licet batizatis cum canticuminis manducare, nec osculum eis dare, vel ave illis dicere, quanto magis cum excommunicatis ab episcopo, aut cum gentilibus?

(2.95)
Cap.95
fehlt

Si quis liber ancillam in matrimonium acceperit, non habet licentiam dimittere eam, si prius consensu amborum coniuncti sunt.

(2.97)
Cap.97
fehlt

Si quis infra regnum rapinam fecerit, aut cuiquam nostro fideli eique homini aliquid vi abstulerit, in triplo cui aliquid abstulerit legibus componat; et insuper banum nostrum, id est, [a] LX soł nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur; ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam.

(2.99)
Cap.99
fehlt

Si quis episcopo aliquam iniuriam aut iniustam dehonorationem fecerit, de vita componat, et omnia quae habere visus fuerit ecclesiae cui preesse dinoscitur integerrime societur, et nobis in triplo banus noster, idem sexaginta solidi persolvantur; aut ipse in servitio fisco nostro serviturus semper societur usque se redimere in triplo iuxta wirgildum suum potuerit.

(2.101)
Cap.101
fehlt

Si quis quolibet modo blasphemiam in dominum iactaverit, ab episcopo vel comite pagi ipsius carcere usque ad satisfactionem tradatur, et publica poenitentia mulctetur, donec praecibus proprii episcopi publice reconcilietur, ecclesiaeque graemio canonice reddatur.

(2.107)
Cap.107
fehlt

Ut episcopi iudices publicos commoneant ut in dies celeberrimos, hoc est, nativitatem domini nostri Iseu [b] Christi, et sanctam resurectionem, ac pentecosten, quicunque miserrimi vinculis detinentur, relaxari debeant, et propter ipsam reverentiam domini nostri Iesu Christi ipsi debeant absolutionem promereri. Et iudex, si pastorem commonentem despexerit, quamdiu loci illius episcopi visum fuerit ab ecclesiae liminibus arceatur.

(2.108)
Cap.108
fehlt

Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quae in monasterio introduxit, et quae non introduxit, domini monasterii sint, et ipse officio fici [c] servire cogatur.

(2.116)
Cap.116
fehlt

Si ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum hoc in triplo, iuxta legum sanctionem, ecclesiae cui factum est componatur; nobisque banus noster in triplo, hoc est, ter soł LX persolvantur.

(2.117)
Cap.117
fehlt

Poena sacrilegorum est, ut exilio  [d] deportationis damnentur.

(2.118)
Cap.118
fehlt

Consecratio episcopi et reliquos domini sacerdotes, tam a servilibus quam et a ceteris adscriptis conditionibus, semper liberos facit. Idcirco praecipimus ut nullus ab [e] eis alia, nisi divina, requirat servitia.

(2.119)
Cap.119
fehlt

Placuit ne iudeis deserviant mancipia vel adhibeant christiana. ||fol. 134v||

(2.128)
Cap.128
fehlt

Lector, subdiaconus, diaconus, presbyter, sidericatus [f] honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur.

(2.133)
cap.133
fehlt

Nullum sine dote fiat coniugium; nec sine publicis nuptiis quisquam nubere praesumat.

(2.138)
Cap.138
fehlt

Quicunque ingenuus vel servus aliquid diripiendum indicaverit, ut cuiuscunque res evertatur, aut pecora vel vimenta [g] diripiantur, et ex hoc certis probationibus convictum inveniatur, pro eo quod indicaverit, CXX flagella publicae extentus accipiat.

(2.146)
Cap.146
fehlt

Servo penitus non credatur si super aliquem crimen obiecerit, aut si etiam dominum suum in crimine impetierit; nam etiamsi in tormentis positus exponat quod obiicit, credi tamen illi nullo modo oportebit.

(2.147)
Cap.147
fehlt

Testes non absentes, neque per epistolam, testimonium dicant; sed presentes, quam noverunt et viderunt non taceant veritatem. Nec de alis causis testimonium dicant, nisi de his tantummodo quae sub presentia eorum acta esse noscuntur.

(2.149)
Cap.149
fehlt

Pacta vel placita quae per scripturam legitime ac iustissime facta sunt, dummodo in his dies vel annus sit evidenter expressus, nullatenus immutari permitimus.

(2.150)
Cap.150
fehlt

Filio vel heredi contra priorum iustam aut legitimam definitionem venire non liceat, quia iuste repellitur praesumptio illius qui facta seniorum iniuste conantur inrumpere.

(2.151)
Cap.151
fehlt

Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indictis patuerit scelus, aut legitime fuerit in idipsum malum accusatum atque convictum.

(2.152)
Cap.152
fehlt

Commutatio, si non fuerit per vim et metum extorta, talem qualem et emptio habeat firmitatem.

(2.153)
Cap.153
fehlt

Qui timore conpulsus servum se esse extra iudicium dixerit, nullum praeiudicium libertatis incurrat, donec iudicio presentetur, vel libertatem suam, si eam probaverit presente iudice, obtineat. Aut si servus convincitur, statim domino reformetur.

(2.159)
Cap.159
fehlt

Libertus vel liberta in nullis negotiis contra quemquam testimonium dicere admittantur; excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut permissum est et de servis; quia indignum nostra pensat clementia ut libertorum testimonia ingenuis dampna concitentur. Qui vero de eisdem fuerint progeniti, ad testimonium admittantur.

(2.161)
Cap.161
fehlt

Quicunque violenter expulerit possidentem, priusquam pro ipso iudicis sententia precedat, si causam meliorem habuerint, ipsam causam de qua agitur, perdat; ille vero qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quae poscedit securus teneat. Si vero illud invadit quod per iuditium obtinere potuit, et causam amittat, et aliud tantum quantum invasit reddat expulso.

(2.170)
Cap.170
fehlt

Placuit ut fideles oblationes sacerdotibus cotidie, si fieri potest, in ecclesia offerant. Et si cotidie non potest, salim dominica die absque ulla excusatione fiat. Et ut praedicationem audiant. Et si fieri potest, omni dominica die communicent, nisi criminalia peccata et manifesta impediantur; quia aliter salvi esse non possunt: quoniam dominus dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Et qui manducat me, vivit propter me. Et caetera exempla quae prolixas hic scribere.

(2.197)
Cap.197
fehlt

Amoneantur fideles ut ad suos mortuos non agant ea quae de paganorum ritu remanserunt. Sed unusquisque devota mente, et cum compunctione cordis, pro ei anima domini misericordiam inploret. Sed [h] sicum superius diximus, devota mente et cum compunctione cordis, in quantum sensum habuerint, pro ei anima implorare domini misericordiam faciant. Et super eorum tumulos nec manducare nec bibere praesumant. Quod si fecerint, canonicam sententiam accipiant.

(2.209)
Cap.209
fehlt

In veteri testamento taliter legitur de coitu cum pecoribus: Mulier quae subcubuerit cuilibet iumto [i], simul interficiatur cum eo. In novo illa, sicut ille, qui cum pecoribus coierit, XV annis, alii undecim XI poeniteat. Animalia cotu [k] hominum poluta occidantur, carnesque canibus proiciantur; sed oria eorum adsumantur. Ubi autem dubium est, non occidantur.

(2.212)
Cap.212
fehlt

Qui filios non habuerit, et alium quemlibet heredem sibi facere voluerit, coram rege vel coram comite et scabinis, vel missis dominicis, qui ab eo ad iustitias faciendas in provincia fuerint ordinati, traditionem faciat.

(2.213)
Cap.213
fehlt

Homo denarialis non antea hereditare in suam agnationem poterit quam usque ad tertiam generationem perveniat. Homo cartolarius similiter faciat.

(2.223)
Cap.223 [l]
fehlt

Ut armilae et bruniae non dentur negotiatoribus.

(2.226)
Cap.229
fehlt

Ut non mittantur testimonia super vestituram domni Pipini regis.

(2.231)
Cap.231
fehlt

Ut omnia quae wadiari debent, iuxta quod in lege continetur, pleniter secundum ipsam legem revuadiata fiant. Et inpostmodum vel domnus rex, vel ille cuius causa est, iuxta quod ei placet, misericordiam faciat.

(2.236)
Cap.236
fehlt

De canibus qui in dextro armo tonsi sunt, ut homo qui eum habuerit, cum ipso cane in praesentiam regis veniat. ||fol. 135r||

(2.247)
Cap.247
fehlt

Ut viduae, orfani, et minus potentes, sub dei defensione et nostro mundeburde pacem habeant, et eorum iustitias adquirant.

(2.249)
Cap.249
fehlt

Ut episcopi cum comitibus stent, et comites cum episcopis [m], ut uterque pleniter suum ministerium peragere possit.

(2.250)
Cap.250
fehlt

Ut latrones, vel homicide, seu adulteri, vel incestuosi, sub magna distrinctione et correctione sint correpti secundum euvam Bevuariorum [n] vel legem.

(2.251)
Cap.251
fehlt

De rebus proprisis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant hii qui hoc egerunt, et ibi accipiant finitivam sententiam, ita ut inantea nullus praesumat alterius res proprindere; sed magis suam causam quaerant ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant quod iustum est.

(2.256)
Cap.256
Capitularium dominicum, datum anno incarnationis domini nostri Iesu Christi DCCCVI. Capł ad Teodonis vilam, anno imperii domini Karoli 6.

De notariis, ut unusquisque episcopus et aba et singuli comites suum notarium habeant. De medicinali arte ut infantes hanc discere mittantur.

(2.290)
Cap.290
fehlt

Ut laici symobolum [o] et orationem dominicam pleniter discant. Comites quoque et centenarii, nobiles viri, legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est. Precipimus aut missis nostris ut ea quae multitiam annis per capitula nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare, vel in consuetudinem habere, ut haec omnia nunc diligenter inquirant, et omnino invocare ad servitium domini et ad utilitatem nostram, vel ad omnium christianorum hominum perfectum, invocare studeant.

(2.295)
Cap.295
fehlt

Primo omnium de illis causis pro quibus vindicatus fuit ad mortem, nullam potest facere repetitionem, quia omnes res suae secundum iuditium Francorum in publico fuerunt revocatae. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium vero non suscipiatur, nec inter scabinos legem iudicando locum teneat. Et si ad sacramentum aliquid iudicatum fuerit quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falcum dicere voluerit, cum armis contendat.

(2.318)
Cap.318
fehlt

Ut nullus episcopus vel quis infra positus die dominico causas iudicare praesumat. Ceteris vero diebus, conhibentibus personis, illa quaeque iustas habeant licentiam iudicandi, excepto criminali negotio.

(2.321)
Cap.321
fehlt

Ut clerici qui in quacunque seditione arma volentes praesumpserint, reperti, amissi ordinis sui gradu, in monasterio poenitentiae contradantur.

(2.324)
Cap.324
fehlt

Legem quam noster edidit princeps stabili robore firmamus, atque ut futuris temporibus observetur pari sententia difinimus.

(2.326)
Cap.326
fehlt

Placuit omnis qui in expedionem exercitus absque gravi necessitate non progreditur, ut de exercitu fugit, testimonio dignitatis suae sit inrevocabiliter carens; ita ut in quibusdam villulis vel territoriis sive vicis pestis, huius infamationis habitatores ipsorum locorum sint degeneres, et testificandi vel accusandi nullam habeant licentiam.

(2.331)
Cap.331
fehlt

Ex relatione quorumdam didiscimus qualiter probiveri [p] qui contra canones adversum nos ad comitatum, nescio qua audaci temeritate, ire voluerunt, susceptis.

(2.348)
Cap.348
fehlt

Fratres, sorores, uterini, patrui, avunculi, materterae, sive eorum filii, item nepos, neptis, consobrini, vel amitini, seu etiam quidam ex propria consanguinitate, in iuditia adversus extraneos testimonium dicere non permittimus; nisi forsitam parentes eiusdem cognationis inter se litem habuerint, aut in causa de qua agitur aliam omnino ingenuitatem deesse constiterit.

(2.351)
Cap.351
fehlt

Universam rem nulli ingenuo liceat de incognito homine comparare, nisi certe fideiussorem adhibeat cui credi possit, ut excusatio ignorantiae auferatur. Quod si aliter fecerit qui conparaverit, a iudice districtus, aut rempraesentet infra tempus sufficienter a iudice constitutum. Quam si non potuerit invenire, adprobet se aut sacramento au [q] testibus inocentem quod eum furem nescierit; et quod apud eum agnoscitur, accepta praetii mediaetate, restituat; atque ambo datis invicem sacramentis permitant quod furem fideliter querant. Quod si omnino furem invenire nequiverunt, rem, quantum empta est, domino rei emptor ex integritate reformet. Si vero dominus rei furem noverit, et eum publicare nolluerit, rem ex toto amittat, quam emptor quiete possidebat. Haec et de servis forma servabitur.

(2.354)
Cap.354
fehlt

Si quis ad diripiandum alios invitaverit, ut cuiusqunque rem evertant [r], au [s] pecora vel animalia quaecunque diripiant, illi cuius res direpta est in septuplum quae sublata sunt, restituat. Hi vero qui cum ipso fuerint, si ingenui sint, qui nos soł componere compellantur; aut si non habuerint unde [t] componant, centum CL flagella suscipiant. [u] Si vero servi hoc sine domini voluntate commiserint, centenis quinquagenis flagellis verberentur, et ab eis res omnes integro statu redentur. ||fol. 135v||

(2.355)
Cap.355
fehlt

Apud quem scelus agnoscitur et pars rapinae fuerit inventa, statim socios suos [v] nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam. Quod si honestior persona est, et pro scelere rationem reddat, et quae ablata vel [w] eversa fuerant quadrupliciter [x] restituat. Quod si certe apud servum rapinae pars reperiatur, centum quinquaginta flagella publice extensus accipiat, et soscios [y] suos nominare non differat.

(2.362)
Cap.362
fehlt

Viles personae nullatenus admittantur ad accusationem sacerdotum.

(2.363)
Cap.363
fehlt

Caveant iudices [z] ecclesiae ne, absente eo cuius causa ventilatur, sententiam ferant; quia irrita erit, immo et causam in sinodo pro facto dabunt.

(2.366)
Cap.366
fehlt

Volumus atque praecipimus ut omnes ditioni [a] nostra, deo auxiliante, subiecti, tam Romani, quam Franci, Alamanni, Baiovarii, Saxones, Turongii, Fresones, Galli, Burgundiones, Britones, Langobardi, Vuascones, Benevantani, Gothi [b] etiam quam ex sextodecimo Teodosii imperatoris libro, capitulo videlicet ii, ad interrogata Ablavii ducis, illi et omnibus rescriptam, supsimus, et inter nostra capitula pro lege tenendas [c] consultu omnium fidelium nostrorum, tam clericorum quam et laicorum, posuimus, lege cunctis perpetua tenenda.

(2.370)
Cap.360
fehlt

Flexis omnis praecamur poplitibus maiestatem vestram ut episcopi deinceps, sicut actenus, non vexentur [d] hostibus. Sed quando vos nosque in hostem pergimus, ipsi propriis resideant in parrochiis. Quosdam enim ex eis in hostibus et praeliis vulneratos vidimus, et quosdam periisse cognovimus. Plures enim potestis habere praeliatores, si illi propriis resident in parrochiis, quam si vobiscum pergunt; praedicta, obnixe omnis praecamur, et ut concedantur rogamus; quia nullatenus volumus ut nobiscum ad talia pergant, nisi duo aut tres bene docti, electione videlicet et ceterorum, ad benedictionem dandam, et ad periclitantium reconciliationem faciendam. Quisquis ergo nostrum suas res ecclesiae tradit, domino deo illic offert atque dedicat, suisque sanctis, et non alteri, dicendo talia, et agendo ita. Facit enim scripturam de ipsis rebus quas deo dare desiderat, et ipsam scripturam coram altari aut supra tenet in manu, dicens eiusdem loci sacerdotibus atque custodibus: Offero deo atque dedico omnes res quae hac in cartula tenentur inserte, pro remissione peccatorum meorum ac parentum et filiorum aut pro quoqunque illas deo liberare voluerit ad serviendum ex his deo in sacrificiis missarumque sollempniis, orationibus, luminariis, pauperum ac clericorum alimoniis, et ceteris divinis cultibus, atque illius ecclesiae utilitatibus. Ut ergo omnis suspitio a nobis cunctis sacerdotibus et omnibus Christi et sancte dei ecclesiae fidelibus funditus auferatur, profitemur omnes, stipulas dextris manibus tenentes, easque propriis e manibus eicientes, coram deo et angelis eius, ac vobis cunctisque sacerdotibus et populis circumstantibus, nec talia facere, nec facere volentibus consentire, sed magis, deo auxiliante, resistere. Quae ergo hec omnia scriptis eclesiasticis insere iubete, et inter vestra capitula interpola recipere. Quod ita factum esse omnibus liquet.

(2.371)
Cap.361
fehlt

Omnibus notum esse volumus quia non solum ea quae [e] super episcoporum et presbiterorum hostium vexationibus, et praecibus pro nobis et vobis, fieri rogitatis, concedere optamus, sed quicquid pro sanctae dei ecclesiae et sacerdotum sive totius populi et verram utilitate inveneritis concedere paratissimi sumus. Et modo ista, sicut petistis, concedimus. Et quando, vita comitte [f], deo auxiliante, ad generale placitum venerimus, sicut petistis consultu omnium fidelium nostrorum scriptis firmare, nostris nostrorumque atque futuris temporibus inrefragabiliter manenda firmissime, domino amminiculante, cupimus. Modo ea quae generalias, et omnibus conveniunt ordinibus, statuere [g] ac cunctis sanctae dei ecclesiae nostrisque fidelibus, ob dei omnipotentis a maiorem et recordationem, tradere parati sumus, et ad proximum sinoda [h] conventum ac generale placitum, ubi plures episcopi et comites convenerunt, ista sicut postulatis firmabimus.

(2.379)
Cap.369
fehlt

Item ut isti mangones et isti cociones, qui sine omni lege vagabundi vadunt per istam terram, non sinantur vagare et deceptiones in omnibus agere; qui nudi cum ferro dicunt alicubi datam sibi penitentiam, vagantes discurrunt.

(2.381)
Cap.371
fehlt

Non est iustum iudicare aut condemnare virum cuius [i] causa [k] ad liquidum non est examinata. Maior a minore non potest iudicari. Iudicis non est quemlibet iudicare vel condenpnare absque legitimo accusatore; quia et dominus iudam furem esse sciebat, sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.

(2.382)
Cap.372
fehlt

Si quis in exercitu infra regnum, sine iussione dominica, per vim hostilem aliquid praeclari voluerit, aut fenum tollere, aut granum, sive pecora maiora vel minora, domusque infrangere et incendere, haec ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum fuerit, LX soł, si liber est, sit culpabilis, et omnia ||fol. 136r|| similia restituat, aut cum 12 testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali sentiae subiciat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit ut talia non perpetraret [l]. Quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua demptio [m] infra regnum fiat, qui non vult legibus emendare que sibi commissi iniuste fecerint. Dignum est enim ut magistri vel seniores pro sibi commissis reddant  [n] rationes, si aliquid praedae aegerint aut iniuste fecerint, eo quod eos ita correctos non habent ut talia non audeant perpetrare.

(2.384)
Cap.375
fehlt

Si quis scelerata factione facultatem depraedationis dederit et si quis factam diviserit vivus [o] comburatur.

(2.385)
fehlt [p]
fehlt

Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sibi celestium sacrorum dicata aliquibusdam inruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos iure promendacem [q], exilio publice deportationis urentur.

(2.386)
Cap.376
fehlt

Qui manifestam detegitur commisisse violentiam, non iam religatione aut deportatione insulae plectatur, sed supplicium capitale excipiat, nec interposita provocationis sententia quae in eum fuerint dicta suspendat: quoniam multa facinora sub uno violentiae nomine continentur, cum aliis vim inferre temptantibus, aliis cum indignatione resistentibus, verbera cedesque crebro deteguntur admisse. Unde placuit ut si forte quis vel ex possidentis parte, vel ex eius qui pocessionem temerare temptaverit, interemptus sit, in eum suplicium exeri qui num facere temptaverit, et alterutri parti causam malorum praebuit.

(2.389)
Cap.379
fehlt

Si ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata, vel dissimulatione neglecta, commissum 5 librarum auri condempnatione plectatur.

(2.396)
Cap.396
fehlt

Si quis praesumpserit quam non meruit a principe vel seniore dignitatem, sacrilegiis habeatur.

(2.397)
Cap.397
fehlt

Homicide, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque currerint, nullatenus erunt ad accusationem vel ad testimonium admitandi.

(2.398)
Cap.398
fehlt

Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteantur, aut convictus per inocentes testes, vel socios criminis sui, manifestius convincatur.

(2.405)
Chap.405
fehlt

Omne quod domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, vel quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit domino [r], et ad ius pertinet sacerdotum. Et qui illa non auferant non tantum sacrilegus, sed etiam fur sacrilegus.

(2.409)
Cap.409
fehlt

Si quis sine gradu se incestuoso ordine cum his personis a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit, usquequo penitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur, et neque in palatio habere militiam, neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam qui modo praedicto se incesto coniunxerint, episcopi seu presbiteri in quorum dioces  [s] pago actum fuerit, regi vel iudicibus scelus perpetratrum adnuntient; ut cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione aut chohabitatione sequestrent. Res autem eorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant, sub ea conditione, ut antequam segregantur, per nullum ingenium neque per parentes neque per emptionem, neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi praefactum scelus sequestrationis separatione et poenitentia fateantur.

(2.425)
Cap.425
fehlt

Assentimus cum consilio servorum dei et populi christiani, propter imminentia bella et persecutiones ceterarum gentium quae in circuitu nostrorum, ut sub praecario et censu aliquam partem ecclesialis pecuniae in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata soł, idem 12 denarii, ad ecclesiam vel monasterium reddantur; eo modo ut si moriantur ille cui pecunia commodata fuit, ecclesia cum propria pecunia revestita sit; et iterum, si necessitas cogat et princeps iubeat, praecarium renovetur, et rescribatur novum. Hoc omnino observetur ||fol. 136v||, ut ecclesiae vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur, quorum pecunia in praecario prestata sit, sed si paupertas cogat, ecclesiae et domni dei reddatur integra pocessio.

(2.427)
Cap.427
fehlt

Omnibus, nos ipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, generaliter interdicimus ut nullus laicus homo, vel imperator, vel rex, aut aliquis prefectorum vel comitum, seculari potestate fultus, sibi per violentiam rapiat. Anathema enim nichil aliud significat, nisi a deo separationem, sicut in veteri et novo testamento iuditium de annathemate significat.

(2.435)
Cap.435
fehlt

De his qui inocentes ad principes aut [t] iudices accusare convicti fuerint, sidericus  [u] honoratior fuerit, ab officii sui ordine degradetur. Si vero secularis, poenam quam ipsi, convicti essent, passuri erant, patiantur. Et insuper si talis causa fuerit unde vivere debeant, a sacerdotibus publica penitentia multentur, ut spiritus salvus sit in diem domini.



Ex libro septimo


(3.24)
Cap.24
fehlt

Ab inlicitate ordinationibus est abstinendum. Et si quae facte sunt ordinationes inlicite, removeantur. Nec tantum putemus petitiones valere populorum ut cum his parere cepimus, contra voluntatem domini dei nostri, quae nos peccare prohibet, aliquid agamus.

(3.29)
Cap.29
fehlt

Ut prime sedis episcopi non appelletur princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid huiussemodi [v], sed tantum prime sedis episcopi.

(3.60)
Cap.60
fehlt

Non est coniugii duplicatio quando, ancilla relicta, uxor  [w] assumitur, sed profectus est honestatis.

(3.66)
Cap.66
fehlt

Privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate.

(3.86)
Cap.76
fehlt

Placuit ut accusatus vel accusator in eo loco unde est ille qui accusatur, si metuit aliquam vim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes eius perducere, ubi causa finiatur.

(3.101)
Cap.101 [x]
fehlt

Testes ad testimonium non admitandos, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel quos ipse accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem infra 14 aetatis suae annos nullus admittatur.

(3.123)
Cap.123
fehlt

Karolus, gratia dei rex, regnique Francorum rector, et devotus sancte ecclesiae defensor atque adiutor in omnibus. Apostolicae sedis hortatu, omniumque fidelium nostrorum, et maxime episcoporum ac reliquorum sacerdotum consultu, servis dei per omnia omnibus armaturam portare, vel pugnare, aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantummodo qui propter divinum ministerium, missarum si licet solempnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electis; id est, unum vel duos episcopos cum capellanis presbiteris princeps secum habeat, et unusquisque praefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare poenitentiam possit.

(3.125)
Cap.125
fehlt

Omnibus servis dei venationes et silvaticas vagationes cum canibus, et ut accipitres et falcones non habeant, interdiscimus.

(3.128)
Cap.128
fehlt

Decrevimus ut secundum canones unusquisque episcopus parrochia sollicitudinem adhibeat, adiuvante grafione qui defensor ecclesiae est, ut populus dei paganias non faciat.

(3.133)
Cap.133
fehlt

Ut ad [y] mallum venire nemo tardet, unum circa estatem, et alterum circa autumnum. Ad alia vero, si [z] necessitas fuerit, vel denuntiatio regis urgeat, vocatus venire nemo tardet.

(3.141)
Cap.141
fehlt

Haec vero Galiarum, Ispaniarum, Largobardorum, noti nullasque alias gentes et reges earum fecisse cognovimus; quae propter praedictum nefandissimum scelus nec victines extiterunt, nec patrias retinuerunt, quam foveam caventes.

(3.142)
Cap.142
fehlt

Praecipientes iubemus ut nullus tam nostris quam futuris temporibus a nobis vel successoribus nostris ullo unquam tempore, absque consensu et voluntate ||fol. 137r|| episcoporum in quorum parochiis [a] esse noscuntur, res ecclesiarum petere aut invadere, vel vastare aut quoqunque ingenio alienare praesumant. Quod si quis fecerit, tam nostris quam et successorum [b] nostrorum temporibus penis sacrilegii subiaceat, et a nobis atque successoribus nostris nostrisque iudicibus vel comitibus, sicut sacrilegiis et homicida vel fur sacrilegus legaliter puniatur, et ab episcopis nostris anathematizetur, ita ut mortuus etiam sepultura et cunctis dei ecclesiae praecibus et oblationibus careat, nec aelemosinam suam quisquam recipiat.

(3.147)
Cap.147
fehlt

Ut unusquisque presbiter per singulos annos episcopo suo rationem ministerii reddat, tam de fide chatolica [c], quam de batismo, aque [d] de omni ordine ministerii sui.

(3.168)
Cap.168
fehlt

Si quis infantem necaverit, ut homicida teneatur.

(3.174)
Cap.174
fehlt

Ut reos [e] timoris necessitas non constringat circa altaria manere, et loca veneratione digna polluere, depositis armis qui fugerint. Quod si non deposuerint, sciant se armatorum viribus extrahendos. Et quicunque eos de porticibus et de atriis et de hortulis, de balneis vel de adiacenciis ecclesiarum abstrahere praesumpserit, capite puniatur.

(3.177)
Cap.177
fehlt

Delatores dicuntur qui aut facultates prodiderint alienas, aut caput inpetunt alienum. Qui si convicti fuerint, continuo strangulentur. Servus [f] si super dominum fuerit delator, etiam sibi obiecta probaverit, puniatur.

(3.179)
Cap.179
fehlt

Sanccitumem [g] ut publicae nuptiae ab his qui nubere cupiunt fiant: quia sepae in nuptiis clam factis gravia peccata, tam in sponsis aliorum, quam et in propinquis sive adulterinis coniugiis et, quod peius est dicere, consanguineis adcrescunt vel accumulantur.

(3.181)
Cap.181
fehlt

In civilibus causis, vel levioribus criminibus, legibus dilatio prestanda est. Homicidae, adulteri, malefici, venefici, convicti, si appellare voluerint, non audiantur.

(3.192)
Cap.192
fehlt

Qui sepulchra violaverint puniantur, tam ingenui quam servi. Si maior persona in hoc scelere fuerint deprehensa, amissa medietate bonorum suorum, perpetua notetur infamia. Sidericus [h], depositus omni honore clericali, perenni exilio deputetur. Si iudex hoc persequi aut implere distulerit, facultatibus et honore privetur. Et quicunque hoc scelus accusare voluerit, licentia tribuatur.

(3.196)
Cap.196
fehlt

In caput domini patronive nec servus nec libertus interrogari potest. Ut peregrinantem nemo torqueat.

(3.200)
Cap.200
fehlt

Hi qui in blasphemiam alterius cantica composuerit, vel qui cantaverit ea, extra, ordinem vindicetur; nam lex exiliarii iubet eos qui libellos famosos excogitant aut proponunt. Notatur infamia quicunque, dum appellat iudicem, convitium dixerit. Non tantum is qui maledictum aut convitium dixerit, famosus efficitur, sed et is cuius consilio factum esse patuerit.

(3.202)
Cap.202
fehlt

Omnis publicae penitentes quinta feria ante pascha, quae est coena domini, ad civitatem in cinere et cilicio in presentiam episcopi prostrato vultu conveniant, et ibi ab episcopo canonicae.

(3.204)
Cap.204
fehlt

Convici nemo potest iudicio sine testibus aut scriptura. Sententia absente parte alia a iudice data, nullam obtinet firmitatem. Causa inter praesentes iudicata post decennium revolvi non potest, nec inter absentes post vicennium. In causa capitali absens nemo dannetur [i]. Neque absens per alium accusatorem accusari potest.

(3.208)
Cap.208
fehlt

Si servi facinora dominorum confessi sunt, nullo modo audiantur, nisi forte eos reos deferant maiestatis.

(3.220)
Cap.220
fehlt

Si quis alium crediderit accusandum, apud provintiae illius iudicem negotium suum propinat; et omnem iacturam litis incurat qui non ante in proprios foro iurgaverit. Quod si per neglegentiam iudicis causa definita non fuerit, tantum eum fisco nostro iubemus exsolvere, quantum res ipsa de qua agitur valuisse cognoscitur. Et qui consiliis suis adhaerent, exilio deputentur. ||fol. 137v||

(3.222)
Cap.222
fehlt

Vaticinatores, qui se futura scire dicunt, cesi de civitate iactentur.

(3.226)
Cap.226
fehlt

Propter absentes legem volumus iterare, ut quicquid fuerit eis a qualibet persona ablatum, totum amicis eorumque proximis [k] vel servis, cum iudicem interpellaverint, sine dilatione reddatur; ut res quas discedens dominus in sua proprietate dimisit, integrae [l] ab actoribus domini, quocumque sedeat, vindicentur. Quaecumque autem in militia constitutis vel absentibus pervasa fuerit, sine aliqua iubemus dilatione restitui.

(3.229)
Cap.229
fehlt

Quicunque necessitate captivitatis ducti sunt, et non sua voluntate, sed hostili depredatione ad adversarios transierunt, quaecunque in agris vel in mancipiis ante tenuerunt, sive a fisco possideantur, sive aliquid ex his per principem cuiqunque datum est, sine ullius contradictione personae tempore quo redierint vindicent ac presumat; si tamen cum adversariis [m] non sua voluntate fuerunt, sed captivitate se detentos esse probaverint.

(3.232)
Cap.232
fehlt

Convictus in iudicio de evidenti violentiae crimine, reus capite puniatur.

(3.234)
Cap.234
fehlt

Decretum [n] est ut clerici qui comam nutriunt, ab archidiacono, etiamsi noluerint, inviti detondantur. Vestimenta vero vel calciamenta eis, nisi quae religionem deceant, uti aut habere non liceat.

(3.235)
Cap.235
fehlt

Servi si inscio domino confessi vel convicti fuerint violentiam commisisse, addicti tormentis gravibus puniantur. Si vero iubentibus dominis violentiae crimen admiserint, domini qui inlicita praeceperunt, notantur infamia, et nobilitatis vel honoris sui dignitatem tenere non possunt. Servi autem qui talibus dominorum iussionibus paruerunt, in metallo detrudantur. Caeterum non liceat iudicibus discutionem violentiae differre vel dimittere vel donare. Si, autem violentiam probaverint, et non statim vindicaverint, noverint se periculum subituros [o].

(3.249)
Cap.249
fehlt

Quicunque iudex oblatas sibi in iudicio leges vel iuris species audire noluerit, et contra eas iudicaverit, ex hac re convictus, in carcerem deputetur.

(3.253)
Cap.253
fehlt

Poenam quam reus passurus erat, accusator excipiat [p] si convincere eum non potuerit.

(3.260)
Cap.260
fehlt

Decretum namque est in illa sinodo quam reginis breve  [q] pro eadem.

(3.283)
Cap.273 [r]
fehlt

Testes, priusquam de causa interrogentur, sacramento debere constringi ut iurent se nihis [s] esse contra veritatem dicturos. Haec etiam iubemus, ut honestioribus magis quam vilioribus testibus fides potius admittatur. Unius autem testimonium, quamlibet splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum.

(3.288)
Cap.278
fehlt

Integra restitutio dicitur, si quando res quaelibet aut causa quae perierat, in priorem statum reparatur, vel id quod aliqui sublatum est reformatur; ita ut eorum causae vel res in [t] integrum revocentur qui aut per timorem potestatis alicuius compulsi sunt, aut fraude vel errore decepti sunt, aut per captivitatem, vel quamcumque iniustam necessitatem substantiam suam aut statum ingenuitatis perdidisse noscuntur, aut si quis pro necessitate longae peregrinationis absentant, vel restauranda ea quae in dampnis minorum gesta esse probantur.

(3.290)
Cap.290
fehlt

Ecclesiarum servos et episcoporum vel omnium clericorum a iudicibus vel actoribus publicis in diversis angraiis non fatigari divina precipimus auctoritate.

(3.304)
Cap.304
fehlt

Qui filio familias contra interdicta legum inscio patre pecuniam commodavit, eam nec vivente ne mortuo patre ab eodem postulare poterit.

(3.310)
Cap.310
fehlt

Penitentes, tempore quo penitentiam petunt, inpositionem manus et cilicium a sacerdote consequantur. Et si aut comas non deposuerint, aut vestimenta non mutaverint, abiciantur. ||fol. 138r||

(3.316)
Cap.316
fehlt

Si in alicuius [u] presbiteri parrochia infideles aut facultas accenderint, aut arbores [v] aut fontes aut saxa venerentur, si hoc eruere neglexerit, sacrilegii reum se esse [w] esse agnoscat.

(3.326)
Cap.326
fehlt

Omnibus qui contra voluntatem defuncti faciunt, ut indignus, auferatur [x] hereditas.

(3.327)
Cap.327
fehlt

Qui per testamentum sibi aliquid derelictum acceperit et vindicaverit, et voluerit contra voluntatem defuncti agere, licentiam poenitus non habebit.

(3.339)
Cap.339
fehlt

Quod personae solent in iudiciis esse? Quattuor, accusator [y] causae, defensor causae, testes, iudex. Quo quisque utitur officio? Iudex aequitate, testes veritate, accusator intentione ad amplificandam causam, defensor extenuatione ad minuendam causam. Saepe enim fit causa ratiocinationis, aut metu, aut gloria, aut pecunia, idem, aut commodi aliquid appetendi, vel incommodi aliquid vitandi.

(3.340)
Cap.340
fehlt

Non tantum qui fustum [z] fecerit, sed etiam is cuius opere aut concilio furtum factum fuerit, fusti acctione tenebitur.

(3.342)
Cap.342
fehlt

Qui metu et inpressione alicuius terroris apud acta presidis servum se esse mentitus est, postea statum suum defendendi non praeiudicat.

(3.343)
Cap.343
fehlt

Telorum autem appellatione omnia ex quibus saluti hominis noceri possit, accipiuntur.

(3.356)
Cap.356
fehlt

In hoc titulo Graeca verba posita sunt, id est, periton alogeusamenon, e kai alogeuomenon. Quod nos Latine possumus dicere: De his qui inrationabiliter versati sunt sive versantur. In qua sententia sensus triplex est; idem, de his qui cum pecoribus coitu mixtis, aut more pecorum cum consanguineis [a] usque adfinitatis lineam incestum commiserunt, aut cum masculis concubuerunt. Quisquis autem ex his unum egerit, aut capite puniatur.

(3.360)
Cap.360
fehlt

Delatori aut lingua catuletur, aut convicto caput amputetur. Delatores autem sunt qui invidia produnt alios.

(3.363)
Cap.363
fehlt

Servi in caput domini neque a praeside, neque a procuratore, neque tam in parvis quam in capitalibus causis, interrogari possunt.

(3.367)
Cap.367
fehlt

Pulsatus ante suum iudicem, causam dicat. Et non ante suum iudicem pulsatus, si voluerit, taceat. Et ut pulsato, quotiens appellaverit, induciae dentur.

(3.371)
Cap.371
fehlt

Auctores seditionis et tumultus, vel concitatores populi, pro qualitate dignitatis aut in crucem tollantur, aut bestiis obiiciantur, aut in insulam depostentur [b].

(3.395)
Cap.395
fehlt

Qui vero eam rapuerit, vel furatus fuerit, aut seduxerit, nunquam eam uxorem habeat; sed propinquis suis eam legalibus reddat, et in triplo plenum bannum dominicum componat.

(3.398)
Cap.398
fehlt

Ut clerici pompis aut sagis vel armis non utantur.

(3.400)
Cap.400
fehlt

Duos annos in carcere permaneat, ut ante flagellatus et scorticatus [c] videatur. Similiter et nonnanes velatae eandem penitentia teneantur et radantur omnes capilli capitis eius.

(3.404)
Cap.404
fehlt

Batizandos oportet fidei simbolum discere.

(3.406)
Cap.406
fehlt

Ne quisquam amplius quam duas accipiat uxores, quia iam tertia superflua est.

(3.429)
Cap.429
fehlt

Non solum ille qui furtum fecerit, sed etiam et quicumque conscius fuerit, vel furto ablata sciens susceperit, in numero furantium habeatur, et simili vendicat subiaceat. [d]

(3.432)
Ca.432
fehlt

Nullus fidelium, usque ad septimam progeniem, consanguineam ducat in uxorem. Quod si quis fecerit, si liber est, bannum nostrum, [e] id est, LX soł, fisco nostro persolvat. Si autem servus vel ecclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decalvetur. Quod si aliquis, tam liber quam servus, aut ecclesiasticus vel fiscalinus, episcopo proprio inobediens in quousque re fuerit omnes res eius a comite et a misso episcopi ei contendantur usque dum episcopo obaediat. Quod si non venerit a comite comprehendatur, et in carcerem teneatur, nec rerum suarum potestatem habeat donec episcopus iusserit. Quod si comes vel eius ministri hoc adimplere distulerint excommunicetur. Quod si ad huc negligens fuerit, honorem comitatus perdat. ||fol. 138v||

(3.433)
Ca.433
fehlt

Incesti, cum [f] catecuminos et energuminos [g] habeantur; [h] id est, cum christianis cibum non sumant, non potum  [i], non in eodem vasculo edant aut bibant; sed soli hoc faciant. Non osculentur aut [k] salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inobedientes extiterint, nec secularia negotia exercere [l], nec placitis aut auscultationibus vel testimoniis interesse.

(3.435)
Cap.434
fehlt

Incest neque in palatio habere militiam neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt.

(3.437)
Cap.437
fehlt

Omnes servi vel liberti omnesque infames personae non permittantur maiores natu accusare, vel omnes quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt.

(3.440)
Cap.440
fehlt

Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet donmus cuiuscumque crimis delator atque accusator emerserit, eius existimatione caput atque fortunas petiturus [m] cuius familiaritati vel dominio inheserit, ante exhibitione [n] testium, ante examinatum iudicium, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio, ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam potius intercidi quam audiri oportet.

(3.463)
Cap.464
fehlt

Decretum est ut uxo legitime coniugatur viro. Aliter enim  [o] legitimum, ut a patribus accepimus et a sanctis apostolis eorumque successoribus traditum invenimus, non fit coniugium, nisi ab his qui super ipsam faeminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus propinquioribus sponsetur, et legibus dotentur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum praecibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paraninfis, ut consuetudo docet, custodita, et sociata a proximis, quae tempore congruo petita legibus detur et solemniter accipiatur. Et biduo vel triduo orationibus vacent, et castitatem custodiant; ut boni soboles generentur, et domino suis in actibus placeant. Taliter enim et domino placebunt, et filios, non spurios, sed legitimos atque hereditabiles generabunt.

(3.467)
Cap.467
fehlt

Ut non liceat iudicibus clericos vel servos ecclesiae in suis agariis occupare.

(3.470)
Cap.470
fehlt

Placuit ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et ut mulier invita virum non ducat. Quod si quis fecerit, in triplo nobis banum nostrum [p] persolvat, ab episcopo, atque, si necesse fuerit, distringente comite, publicam per gradus canonicos poenitentiam agere cogatur. Et si inobediens extiterit, nobis per firmissimos fideiussores presentetur; ut aut in carcerem retrudatur, aut in exilium deportetur.

(Titel zu Cap. mon.)
Cap.478

Anno incarnationis domini Iesu Christi DCCCXVII., imperii vero gloriosissimi principis Luldowici VII., đ vel [q], cum in domo Aquisgratii palatii, quae Lateranis dicitur, abbates cum quam pluribus una suis resedissent [r] monachis, haec, que subsecuntur, capitula communi consilio ac pari voluntate inviolabiliter.

(Ad2.20)
Cap.20
fehlt

Quia ergo in multimodis usurarum adinventionibus quosdam clericos et laicos pauperes affligant, opprimant, et exauriant, adeo ut multi fame confecti pereant, multi etiam, propriis derelictis, alienas terras expetant. De mensurarum namque inequalitate, et modiis iniustis et sextariis, non satis perspicue nobis patet, eo quod in diversis provinciis diversae ab omnibus habeantur.

(Ad2.21)
fehlt
fehlt

Extant et alia pernisitiosa [s] mala, quae ex ritu gentilium remansisse non dubium est; ut sunt magi, alioli, sortilegi, divini, incantatores, somniorum coniectores. Dubium etenim non est, sicut multis est notum, quod a quibusdam prestigiis atque diaboliscis inlusionibus ita mentes quorumdam inficiunt poculis amatoriis, cibis, vel filactertiis [t], in insaniam versi a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias. Fertur enim suis maleficiis aera posse conturbare, et grandines emittere, futura praedicere, fructus et lac auferre, aliisque dare, et innumera a talibus fieri dicuntur.

(Ad2.24)
Cap.24
fehlt

Isidorus in libro sententiarum scribit. Rex enim, inquit, a recte agendo vocatur.

(Ad2.25)
Cap.25
fehlt

Regale namque ministerium specialiter est populum dei gubernare et regere cum aequitate ac iustitia, et pacem et concordiam habeant studere. Unde oportet ut ipse qui iudex est in iuditio, causam pauperum ad se ingredi faciat, et diligenter inquirate, ne forte illi qui ab eo constituti sunt, et vicem eius agere debent in populo, iniuste aut neglegenter pauperes oppressione [u] pati permittant. ||fol. 139r||

(Ad2.28)
Cap.28
fehlt

Sed et hoc obsecramus [v], ut in eligendis adiutoribus nostris et reipublicae ministris, qui vice vestra populum dei regere  [w] et gubernare atque iudicare debent, solertissimam providentiam habeatis et ex [x] eis tribunos et centuriones et quinquagenarios, qui iudicent populum omni tempore [y]. Quicquid autem maius fuerit, referent ad te, et ipsi maiora tantummodo iudicent, levisque tibi sit partitio in alios onere.

(Ad3.14)
Cap.13
fehlt

Omne pactum posteriori [z] dissolvitur pacto. Homo vero liber statum suum et peiorare et meliorare potest.

(Ad3.27)
Cap.26
fehlt

Episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendatium, vel falsum testimonium, neque per periurium, aut per praemium, lex iusta in aliquo depravetur.

(Ad3.30)
Cap.28
fehlt

Reum confugientem ad ecclesiam nemo extrahere audeat, neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur.

(Ad3.32)
Cap.31
fehlt

Praecipimus ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum, vel atriis placita secularia minime fiant.

(Ad3.34)
Cap.33
fehlt

Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter, si clericatus honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur.

(Ad3.53)
Cap.54
fehlt

Si quis clericus ad tabulas ludat, vel spectaculis adtendat, per tres annos a sacro ministerio prohibeatur.

(Ad3.54)
Cap.55
fehlt

 [a] Dictum nobis est quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam praesunptione dirimant, non adtendentes illud evangelicum: Quod deus coniunxit, homo non separet. Unde nobis visum est ut coniugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant; sed in uno coniugio permanentes, dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est ubi legalis coniunctio fuit et per voluntatem dominorum.

(1.378)
Cap.60 [b]
fehlt

Omnes episcopi custodiant, et praefecti Romani, et praetores populi, et provinciarum praesides, ut curent citius monachorum et sanctimonalium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit, in maiestate positus, 10 librarum auri poena multabitur. Si executor est, in catenis ecclesiarum recludatur, poenas luiturus, et officium perdat.

(Ad3.66)
Cap.67
fehlt

Si monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo expolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, preses provinciae eum teneat, et taxeotas vel curie sue connumeret.

(Ad3.75)
Cap.76
fehlt

Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in ea sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fici viribus addicatur. Praefectus praetorii, qui hoc [c] cognovit, et non prohibuit, libras auri multabitur.

(Ad3.81)
Cap.82 [d]
fehlt

Si quis rapuerit [e].

(Ad3.84)
Cap.85
fehlt

Si quis libet modo blasphemiam in deum iactaverit, a praefecto urbis ultimo supplicio subiiciatur. Qui vero tale cognoscens non manifestaverit, similiter coerceatur. Si praefectus urbis haec punire neglexerit, post dei iudicium nostram indignationem incurrat.

(Ad3.88)
Cap.89
fehlt

Summopere admonendi sunt comites et iudices ne viles et indignas personas coram se permittant ad testimonium accedere.

(Ad3.89)
Cap.90
fehlt

Quoniam id divina scriptura multis in locis magna interdicit auctoritate, testante scriptura, quae ait: Munera excecant oculos sapientium, et subvertunt verba iustorum.

(Ad3.118)
Cap.119
fehlt

Praecipimus ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel atriis placita secularia minime fiant.

(Ad3.123)
Cap.124
fehlt

Nullus fidelium usque affinitatis lineam, idem, usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quoquo modo incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber fuerit, banum nostrum, id est, 60 soł fisco nostro persolvat, et insuper canonice ut incestus luat, ac publicae iuxta canonicos gradus peniteat. Si autem servus vel ecclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decaluetur, et iuxta episcopi proprii iussionem penitentiam publice et canonice gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus aut ecclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inobediens vel contumax sive de hoc sive de alio quolibet scaelere extiterit, omnes res eius a comitte et a misso dominico ei contendantur [f] usque dum episcopo suo obediat, ut canonice peniteat. Quod si nec se ita correxerit, et episcopum et canonicam penitentiam venire distulerit, nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus viserit [g]. Et usque dum haec pleniter adimpleat, senper communione catolicorum careat, usque dum episcopi ipsi humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inobediens aut neglegens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat, usque dum abo in praesentiam nostram veniant, ut nos illum episcopali autoritate atque imperiali metu ita corrigamus, ut caeteri timorem habeant, ne deinceps talia committere ullatenus [h] audeant. ||fol. 139v||

(Ad4.0)
Cap.125
fehlt

Sequentia quaedam cap ex sanctorum patrum  [i] decretis et imperatorum edictis colligere curavimus atque  [k] inter nostra capitula lege firmissima [l] tenenda generali consultu Erchembaldo cancellario nostro inserere iussimus.

(Ad4.2)
Cap.128
fehlt

Quod si absque benedictione [m] sacerdotis quisquam christianorum vel Hebreorum noviter coniugium duxerit, vel [n] sollemnitatem legis pro dotali titulo in quocumque transcenderit, C principis soł exsolvat, aut C publice verberatus flagella suscipiat. Haec silicet [o] danpna vel verbera singillatim unusquisque percipiat.

(Ad4.3)
Cap.129
fehlt

Igitur cum ita saperet sicut Niceni patres, similia profitentibus proderat, aliter vero sapientibus non erat importunus. Quicumque duos menses tractassent, inter caetera, iuxta priores canones [p], episcopos eiectos atque suis rebus expoliatos sedes proprias recipere et primo [q] sua omnia eis reddi decreverunt. Et si quis prius haec eos accusare vellet, eos periculo facere sensiverint, iudices esse decernentes episcopos recte sapientes in ecclesiam convenientes, ubi testes essent singulorum qui dicebantur oppressi. Et reliquorum.

(Ad4.18)
Cap.144
fehlt

Si quis cleris super quibuslibet criminibus pulsatus fuerit, in provincia qua consistat ille qui pulsatur suas exerat actiones; nec aestimet eum accusator suus [r] alibi aut longius pertrahendum ad iudicium. Ille vero qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare.

(Ad4.32)
Cap.158
De his qui super religionem contendunt [s]

Imperato Valentinianus, Teodosius, et Archadius AAA. una cum decreto episcoporum Tratiano praefecto praetorii. Nulli egresso ad publicum disceptandi de religione vel tractandi vel consilii aliquid deferendi patescat occasio. Et si quis posthac casu gravi atque danabili contra huiusmodi legem veniendum esse crediderit vel insistere motu pestifere perseverationis audebit, conpetenti poena et digno supplicio coerceatur. Data XVI. kł Julii Tedosio augusto bis et quigennio consul.

(Ad4.36)
Cap.162
fehlt

De praesidibus qui fideles ad praesidium prosiliunt ita placuit, ut cum promoti fuerint [t], literas accipiant ecclesiastictas [u], id est, communicatorias.

(Ad4.49)
Cap.174
fehlt

Si quis servum proprium sine conscientia iudicis occiderit, etcommunicatione [v] vel penitentia biennii reatum sanguinis emundabit.

(Ad4.63)
Cap.188
fehlt

Item placuit ut etiam per solennissimos dies paschales sacramentorum corporis et sanguinis domini caticuminis nundetur, nisi solitum salis.

(Ad4.69)
Cap.194
fehlt

Non oportet clericos velaticos [w] religiosos ante sacram horam diei tertiam in re convivia, neque aliquando clericos nisi himno dicto edere panem, et post gratias auctori deo referre.

(Ad4.90)
Cap.215
fehlt

Ut presbiteri cotidie duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes.

(Ad4.95)
Cap.220
fehlt

De his qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis suis constituunt, vel de ecclesiis eiciunt, ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti obedire noluerint, ut banum nostrum revadiare cogantur, et per fideiussores ad placitum nostrum venire iubeantur. Et tunc nos decernamus utrum nobis placeat ut aut illum banum persolvant, aut aliam armiscaram sustineant.

(Ad4.98)
Cap.223
fehlt

De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statutam sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc quod inde subtractum est presbiteris, cum sua lege restitui faciant.

(Ad4.105)
Cap.230
fehlt

Ut missi nostri, ubicumque malos scabinos inveniunt, eiciant, et totius populi consensu in eorum bonos eligant. Et cum electi fuerint, iurare faciant ut scienter iniuste iudicare non debeant.

(Ad4.106)
Cap.231
fehlt

Ut in omni comitatu hi qui meliores  [x] et veratiores inveniri possunt, eligantur a missis nostris ad inquisitiones faciendas et rei veritatem dicendam; et adiutores comitum sint ad iustitias faciendas.

(Ad4.107)
Cap.232
fehlt

Volumus ut quicunque de scabinis deprehensus fuerit propter munera, aut propter amicitiam vel inimicitiam iniuste iudicasse, ut per fideiussores missus ad presentiam nostram veniat. De cetero, omnibus scabinis denuntietur ne quis deinceps etiam iustum iudicium vendere praesumat.

(Ad4.111)
Cap.236
fehlt

Collecte ad malefaciendum fieri omnimodis [y] prohibeantur. Et ubicumque huiusmodi praesumptiones factae fuerint, digna emendatione corrigantur. Et si per negligentiam comitis vel factae sunt vel immendatae remanserunt, hoc ad nostram notitiam perferatur. Auctos [z] vero facti, si fuerit prepositus vel advocatus, sive centenarius, vel qualibet alia dignitate praeditus libera persona, prius legalem emendationem in loco factam, sub fideiussoribus ad nostram praesentiam veniat. Multitudo vero, sive de servis sive de liberis sit, legitima emendatione [a] multetur.

(Ad4.113)
Cap.238
fehlt

Ut examen aquae frigidae, quod hactenus faciebant, a misis nostris omnibus interdicatur ne ulterius fiat.

(Ad4.114)
Cap.239
fehlt

Postquam comes et pagensses de qualicumque expeditione hostili reversi fuerint, ex eo die super 40 noctes sit banus resissus, quod linga Teodisca legi, id est, armorum depositio, vocatur. Hoc missi nostri notum faciant comitibus et populo, quod nos in omni ebdomada unum diem ad causas audiendas et iudicandas sedere volumus [b]. ||fol. 140r||

(Ad4.116)
Cap.241
fehlt

Quicumque vicarii vel [c] alii ministri comitum tributum quod inferenda vocatur maioris pretii a populo exigere  [d] presumpsit quam a missis bonae memoriae genitoris nostri constitum fuit, hoc est, duos [e] soliđ pro una vacca, hoc quod iniuste superpossunt atque abstulit sibique retinuit, his quibus [f] hoc tulit cum sua lege restituat, et insuper fredum nostrum componat, et ministerium amittat.

(Ad4.117)
Cap.242
fehlt

Quicunque propter cupiditatem rerum patrem, aut matrem, aut fratrem, aut sororem, vel nepotem, vel alium propinqum suum interfecerit, hereditas interfecti ad alios suos legitimos heredes perveniat: interfectoris vero hereditas in fiscum redigatur. Ipse vero, ordinante episcopo, publicae poenitentiae subdatur.

(Ad4.118)
Cap.243
fehlt

Quicumque propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerit, armis depositis, publicam agat poenitentiam. Et si contumax fuerit, comprehendatur a comite, et ferro vincatur, et in custodiam amittatur, donec ad nostram notitiam deducatur.

(Ad4.120)
Cap.244
fehlt

Anno feliciter 11 regni domini nostri Karoli gloriosissimi regis, in mense [g] Martio, qualiter congregatis in unum sinodali consilio episcopis, abatibus, virisque illustribus, una cum comitibus, secundum dei voluntatem, pro causis oportunis sencentur decreta.

(Ad4.128)
Cap.253
fehlt

Ut latrones de infra emunitatem illi iudices in comitis placitum presentent. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vasi nostri, si ad haec non inpleverint, beneficium et honorem perdant. Et qui beneficium non habent, banum solvant.

(Ad4.129)
Cap.254
fehlt

De eo qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iuratos [h] vicerit, lege sua accusator emendet.

(Ad4.132)
Cap.257
fehlt

De rebus vero ecclesiarum, unde nunc censa exeunt, decimae et nonae cum ipso censo solvantur. Et unde antea non exierunt, similiter nonae et decimae dentur. De causatis vere sexa modere noventur.

(Ad4.134)
Cap.259
fehlt

De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo facere praesumat. Alio vero modo de illorum eelemosinis, aut de incendiis, aut de naufragiis quamvis quo iubentiam faciant, nemo in hoc iurare praesumat.

(Ad4.135)
Cap.260
fehlt

De iterantibus qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos per collectam nemo sit ausus adsalire. Et nemo herbam alterius, defensionis tempore, praesumat tollere, nisi in hostem pergat, aut missus noster sit.

(Ad4.136)
Cap.261
fehlt

De teloneis, qualiter antea forbaniti fuerunt, observetur ut nemo tollat nisi quod ab antiquo corpore constitutum erat.

(Ad4.137)
Cap.262
fehlt

De mancipiis, ut non vendantur nisi aut in presentia episcopi vel comitis, aut in praesentia archidiaconi, aut centenarii, aut vicedomini, aut iudicis comitis, aut ante bene nota testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui hoc fecerit, tantas vices banum solvat quanti mancipia vendidit. Et si non habet praetium, in gaudium pro servo semetipsum comiti non donet usque dum ipse banum solvat.

(Ad4.138)
Cap.263
fehlt

De bruniis, ut nullus foras vestro regno vendere praesumat.

(Ad4.143)
Cap.268
fehlt

Capitulare qualiter institutum est in hoc episcoporum consensu; id est, ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domino rege, et aliud pro exercitu Francorum, tertium pro praesenti tribulatione. Presbiter unusquisque missas tres. Monachi et monachae et canonici, unusquisque psalteria. Et biduanas omnes faciant tam episcopi quamque monachi et monachae et canonici. Sed et eorum infra casatum homines, vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas, et abatissa, qui hoc facere potest, libram donet de argento aut valente in elemosina; mediocres vero mediam libram; minores vero sołd V. Comites fortiores libram de argento aut valente donet in elemosina, mediocres vero dimidiam libram, de casatis C soł V, de L uncia una. Et faciant biduanas, et eorum homines, atque eorum casatus, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam biduanam voluerit, fortiores comites untias tres, minores denarios XXX, minores soł unum. Et de pauperibus famelicis, sicut scriptum est, ipsi faciant. Haec omnia, sic [i] domino placuerit, pro domino rege et exercitu Francorum et pro presente tribulatione missa sancti Iohanis sint conpleta.

(Ad4.160)
Cap.285
fehlt

Pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, lex Romana, quae est omnium humanarum mater legum, igne cremari iubet. Si enim gens nostra, sicut per istas provintias devulgatum est, et nobis in Francia et in Italia inproperatur, et ab ipsis paganis inproperium est, spretis legalibus conubiis, adulterando et luxuriando ad instar sodomitane gentis foedam vitam duxerit, de tali commixtione meretricum estimandum est degeneres populos et ignobiles et furentes libidine fore procreandos sicut aliis gentibus Hispaniae et provintiae et Burgundionum populis contingit.




Stand: 2008-10-24