Quattuor explicitis, lector venerande, libellis,
Qui canonum recitant iura tenenda satis,
Quosque pater quondam collegit nobilis apte
Anseghisus ovans ductus amore Dei,
Autcario demum, quem tunc Magoncia summum
Pontificem tenuit, praecipiente pio,
Post Benedictus ego ternos levita libellos
Adnexi, legis quis recitatur opus [a];
Quos patet inventos, praefatio pandit ut ipsa [b],
Distinctim titulis subpositisque suis.
Hos igitur relegens devoto pectore byblos,
Gratanter studeas fundere, posco, preces,
Quatinus aeterno donentur munere caelo
Haec pia sanxerunt qui quoque iura pie.
Pręcedentes [c] quattuor libelli nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Hludouvici imperatorum continent capitula, quę eorum tempore ab Ansegiso abbate sunt collecta atque in praedictis coacta libellis, sicut in eorundem proemio [d] continetur. Sed quia ab eo nec media, ut rati sumus, sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat ut a fidelibus ubicumque inveniri potuissent queritentur [e] et ob recordationem tantorum principum vel eorundem capitulorum utilitatem coadunarentur et membranis inserentur atque a fidelibus memoriae commendarentur [f]. Quapropter ea quę ille aut invenire nequivit aut inserere fortasse noluit, illa quae postmodum a fidelibus sanctę dei ecclesię ac servorum eius atque totius populi utilitate fideliter investigare curavimus, et in tribus subsequentibus libellis distincte cum titulis suis coadunare, ac Hludouvico Hlotharioque atque Karolo nobilissimis regibus, filiis videlicet Hludouvici piissimi imperatoris, habenda et omnium christianorum fidelibus tradenda scribere non distulimus; Ut scirent qualiter iuxta normam avi, proavi, ac genitoris, secundum domini scilicet voluntatem, sicut et illi fecerunt, clerum et populum sibi commissum, domino opem ferente, regere mererentur. Haec vero capitula, quę in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diversis locis et in diversis scędulis, sicut in diversis sinodis ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus, et maxime in sanctę mogonciacensis metropolis ecclesiae scrinio a Riculfo eiusdem sanctae sedis metropolitano recondita, et demum ab Autcario secundo eius successore atque consanguineo inventa repperimus, que in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus. Monemus ergo lectores, ut si eadem capitula [g] duplicata vel triplicata reppererint, non hoc nostrae imperitiae [h] reputent; quia, ut diximus, diversis ea in scedulis [i] invenimus; et ob iid tam cito hec emendare nequivimus, sed cunctis scientia repletis lectoribus haec corrigenda dimisimus. Invenimus insuper quędam ex his paria initia habentia et inparem finem; Quaedam vero pares fines, sed non paria initia; In quibusdam autem minus, et in quibusdam plus. et propterea illae sic [k] dimisimus, sicut invenimus. Praecamur etiam omnes, ut si deinceps plura ex his invenerint, quę memoratus Anseghisus non inseruit, nec nos potuimus hactenus [l] invenire, ut ea illis in quarto ||fol. 51v|| aut in quinto libello distincte inserere non pigeat; quatenus ipsi ex hoc gratiam dei habeant, et clerus ac populus eorum utilitatibus non careat, quoniam valde sunt utilia haec capitula, et scire volentibus oppido profutura, quę pro lege tam ecclesiastica quam et seculari iure firmissimo sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem praedictorum principum metrice compositos. Deinde sequntur capitula primi libelli [m], cum [n] subiectis numeris suis, ut facilius inveniri possit sententia[o] quae queritur. His ita peractis, est in fronte primi libelli posita Zachariae papę epistola omnibus episcopis ac reliquis ecclesiastici rdinis [p] gradibus et cunctis ducibus atque comitibus omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam sequuntur duo [q] sinodales conventus, quos sanctae Romanę et apostolicę ecclesiae legatus Bonifaciis memoratę Magontiacensis ecclesie archiepiscopus vice supradicti Zachariae papę una cum Carlomanno Francorum principe canonice tenuit. Ut agnoscant omnes haec praedictorum principum capitula maxime apostolica auctoritate fore firmata. Post ista quoque quae sequuntur, eandem [r] auctoritate, maxima, ut diximus, ex parte, et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensa [s] sunt roborata. Secundo vero in libello, post capitulorum numerum, prima fronte posita sunt quaedam ex lege divina excerpta capitulae, sicut ea sparsim in eorum mixta capitulis repperimus; ut omnes haec capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorent. Tertio siquidem in libello, post eiusdem libelli capitulorum numerum, quędam ex canonibus a Paulino episcopo et Albino magistro reliquisque [t] iussione Karoli invictissimi principis magistris sparsim collecta sunt inserta capitula; et quibusdam interpositis, sequuntur alia regule monastice congruentia, et demum ea quę secuntur ad sancte dei ecclesie servorumque eius atque totius christiani populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continetur libello. Precamur quoque lectores omnes cunctosque iudices et sapientes, ut non ea sinistra interpretatione ullo unquam [u] tempore dignentur exponere, aut quemquam iniuste iudicare, vel eo [v], quod non sint quaedam ex his iuxta regulam grammaticę artis composita reprehendere; sed pro ipsis principibus eorumque et sancte dei ecclesie fidelibus, qui haec eadem simul cum eis tractaverunt, atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certavimus, orare studeant; et iamdicta capitula pariter nobiscum et cum illis amplecti, venerari, amare [w] legibusque tenere decertent, annuente domino, ut pariter [x] omnes ex hoc mercedem habere mereamur. AMEN.
Aurea progenies, felici stemmate pollens,
Francorum virtus, perpetuumque decus,
Pippinus [y] quondam micuit sublimiter, atque
Carlomannus agens quę placuere deo.
Censores etenim veri pietatis [z] amore,
ecclesię [a] leges instituere sacras.
Quas dum lector ovans descriptas legerit istic,
Nec minus et iura posteriora legat.
Hinc caesar Karolus divino munere fretus
Nobiliter proceres rexit in orbe suos:
Quorum sceptra piis [b] una moderatus
abenis,
Cunctorum vicit inclyta gesta patrum;
Virtutum gemmis david reliquosque secutus,
Insigni fama fulsit ubique sui.
Quid memorem, multas domuit quas denique gentes,
E [c] quis et remeans clara trophea tulit?
Nec mirum, coluit dum regis iussa superni,
Decernens sanctis iura tenenda viris.
Ob quę promeruit caelestia scandere regna,
Qua quoque percepit pręmia larga satis.
Inde Hludouvicus regno successit avito,
eximius princeps, divus et orbis apex:
Augusto [d] nituit sub quo germania cultu,
Cultori tribuens commoda multa suo.
Pacis amator enim cęsar, pietatis et almae,
Consuluit populis, plebibus atque suis.
Scilicet ut regum renovans sancita priorum,
Prudenter titulos adderet ipse pios.
Quapropter moriens penetravit sidera cęli,
Solvens praecelso cantica digna deo.
Hunc etiam sequitur soboles veneranda per orbem
Ipsius, insigni nomine digna patris.
Lhudouvicus enim [e] fluvii cis litora Rheni
Imperat, et gentes comprimit ecce feras.
Necnon Lotharius parili dicione potitus,
Francorum caesar sceptra tremenda vehit.
Tum Karolus regnum Gallorum sorte retentat,
Nomen avi referens auxiliante deo.
Nos quibus illa tenent terni quae iura libelli,
Optulimus scripta, semper habenda sibi. ||fol. 52v||
Quorum norma docet iugiter nos vivere recte,
Et studiis domino rite placere piis.
Haec [f] resecant pravos aequo moderamine mores,
Vivendi formam contribuuntque[g] satis [h]
Namque patrant multi funestas sępe rapinas,
Nonnulli violant templa dicata deo.
Sunt alii scelerum fedati labe suorum,
Fistula [i] quos omnes commemorare nequit.
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,
Decretisque vetat ista patrare suis [k].
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,
Munere virtutum qui micuere [l] sacro;
Francia sub quorum sceptris tutissima mansit,
Libertate vigens, colla superba terens;
Quam varię gentes dominam timuere severam,
Utpote quas armis coepit ovando suis.
Unde sibi nomen meruit, decus [m] atque perenne,
De victis populis celsa trophea ferens.
Cęlestis patriae donati munere reges
Exultant iugiter, et sine fine canunt;
Alta poli cuius subierunt culmina laeti
Quos devota chelis [n] iam resonavit ovans.
Felices nimium quos aula beata receptans [o]
Caelicolis iunxit [p] civibus ipsa libens.
Non ibi iam metuunt [q] furvas nocuasque tenebras,
Quin potius verę lucis amoena vident.
Sic evangelici testatur pagina bybli,
Quod mundi lumen sit deus altitonans.
Hoc iubar exhilarat superorum corda [r] virorum,
Inradiansque procul nubila tetra fugat.
Hoc etiam vatum cecinit pulcherrime quidam.
Olim quod dominus lusit [s] amando deus [t].
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper,
Imperiumque manet cuncta per aeva sacrum,
Ipse tibi tribuat prolixae tempora pacis,
Credita qui plebi fersque talenta tibi. [u]
Volumus, ut de his libertatibus et rebus reddendis, quę in nostra vestitura sunt, primo per optimos quosque inquiratur, et si per illos invenire ||fol. 59v|| non potest, tunc per eos, qui post illos in illa vicina meliora sunt. et si nec per illos rei veritas inveniri potest, tunc liceat litigantibus ex utraque parte testes adhibere. et si discordaverint, secundum constitutionem a nobis promulgatam examinentur.
Nec decem anni, neque viceni, neque XXX. annorum praescriptio religiosis domibus opponatur, sed sola XL. annorum curricula, et non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatibus et in ereditatibus.
Clerici quilibet sive laici, quantacumque diuturnitate temporis de ecclesiae remuneratione possederunt, in ius proprium praescriptione temporis non vocentur, dummodo pateat ecclesiae rem fuisse, ne videantur etiam episcopi administrationis prolixe, cum precatorias, cum ordinati sunt, facere debuisse, aut diu retentas facultates proprietatis suę posse transcribere.
Ut nullus episcoporum aut cuiuslibet ordinis clericus vel alia quęcumque persona quibuslibet conditionibus seu in uno regno seu in alio positas ALterius cuiuscumque ecclesiae res aut petat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione ecclesiae vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus, donec ipse ecclesiae, cuius directo ordine iuris est, ablata legibus restituat.
Zacharias papa universis episcopis, presbiteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis. Referente nobis reverentissimo atque sanctissimo fratre nostro Bonifacio episcopo, quod, dum sinodus adgregata esset in provincia vestra iuxta nostram commonitionem, mediantibus filiis nostris Pipino et Carlomanno [b] principibus vestris, peragente etiam vice nostra metropolitano Bonifacio, dominus inluminasset corda vestra cum principibus vestris in praedicationem eius, ut omnibus commonitionibus eius oboediretis et falsos et scismaticos et homicidas [c] et fornicarios a vobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti deo nostro gratias egimus, et pro vobis incessanter [d] sumus orantes, ut qui coepit in vobis opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecro enim omnes vos coram deo, ut eius commonitionibus [e] firmiter oboediatis. ipsum enim vice nostra in partibus illis ad praedicandum constitutum habemus, ut vos deo propitio ad viam perducat [f] rectitudinis, et a [g] cunctis facinoribus [h] salvi esse positis. Habuistis enim [i] peccatis facientibus nunc usque falsos et erroneos sacerdotes, unde et cunctę pagane gentes vobis pugnantibus praevalebant, quia non [k] erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una [l] hora dominica pertractant misteria et christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et post christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum praedicare, propriis sacrilegisque manibus necant, et fit secundum domini verbum: Vos estis sal terre. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nichilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab omnibus. Et dum haec ita sint, et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis sacerdotes, ut sacri praecipiunt canones, et nostra vice praedicat praefatus bonifacius frater noster, et ei in omnibus oboedientes extiteritis, nulla gens vestrum ante conspectum stabit; sed corruent ante faciem vestram omnes pagane gentes, et eritis victores; insuper et bene agentes, vitam posidebitis aeternam. Vos autem, carissimi fratres, qui estis veri sacerdotes, vel sub regulari [m] disciplina constituti, sic vosmetipsos ||fol. 60v|| exhibete, ut certe ministros dei et dispensatores ministeriorum dei, ut non vituperetur ministerium nostrum, ne fiat in vobis, sicut scriptum est: Erit, sicut populus, sic sacerdos. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab omnibus laus, aut qualis a deo expectatur retributio? sed sic vos corrigite ut veri sacerdotes. Et tales ad [n] sacerdotium [o] producite ut [p] vobis et illis testimonium maneat bonum ab his, qui foris sunt; Quatenus ab omnibus vobis adquiratis laudem, et a deo mercedis praemium in aeterna beatitudine percipere mereamini. Eo quod per vos ad Christi perducti sunt rectam fidem innoxios abentes sacerdotes. Ad sinodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate ecclesie; et si quid adversi acciderit, radicitus amputetur, et dei ecclesia maneat inconcussa. BENE VALETE.
In nomine domini nostri Iesu Christi ego Carlomannus [q] dux et principes Francorum. Anno ab incarnatione Christi DCCXLII. XI. videlicet kalendas Maias, cum consilio servorum dei et obtimatum meorum, et episcopos, qui in regno meo sunt, cum presbiteris ad concilium et sinodum pro timore Christi congregavi, id est Bonifacium archiepiscopum et Burchardum et Regenfridum et Uuiztanum et Uuitbaldum et Dadanum et Eddanum ac reliquos episcopos cum presbiteris eorum, ut mihi consilium dedissent, quomodo lex dei et ecclesiastica religio recuperaretur [r], quę in diebus praeteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus christianus ad salutem animę pervenire possit, et per falsos sacerdotes deceptus non pereat. et per consilium sacerdotum et optimatum meorum ordinavimus per civitates episcopos, et constituimus super eos archiepiscopum Bonifacium, qui est missus sancti Petri. Statuimusque per annos singulos synodum congregare, ut nobis praesentibus canonum decreta et ecclesię iura restaurentur [s], et religio christiana emendetur. et fraudatas peccunias ecclesiarum ecclesiis restituimus et reddimus. Falsos vero presbiteros et adulteros vel fornicatores diaconos et clericos de pecuniis ecclesiarum abstulimus et degravimus et ad poenitentiam coegimus. Servis [t] dei per omnia [u] omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in ostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantummodo, qui propter divinum mysterium, missarum scilicet ||fol. 61r|| solemnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt; id est unum vel duos episcopos cum capellanis presbiteris princeps secum habeant, et unusquisque praefectus unum presbiterum, qui ominibus pecata [v] confitentibus iudicare et indicare paenitentiam possi. Necnon et illas venationes et silvaticas [w] vagationes cum canibus omnibus servis dei interdiximus. Similiter ut acceptores et falcones non habeant. Decrevimus quoque iuxta sanctorum canones ut unusquisque [x] presbiter in parroechia habitans episcopo subiectus sit illi, in cuius parrochia habitat, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de babtismo, sive de fide chatholica, sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico [y] episcopus circumeat parochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi, qui ibi confirmari debet. et in caena domini semper novum chrisma ab episcopo quęrat, ut episcopo [z] testis adsistat castitatis et vitę et fidei et doctrinę illius. Statuimus etiam, ut secundum cautellam omnes undecumque semper venientes ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus. Decrevimus quoque, ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem habeat, adiuvante grafione qui defensor ecclesie est, ut populus dei paganias non faciant; sed ut omnes spurtitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias immolatitias [a], quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martirum vel confessorum domini, et suos sanctos ad iracundiam provocantes, sive illos sacrilegos ignes, quos niedfratres vocant, sive omnes, quecumque sunt, paganorum observationes diligenter prohibeant. Statuimus similiter ut post hanc synodum, que fuit XI. kalendas Maias, ut quisquis servorum dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, et in carcere poenitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere permaneat, et ante flagellatus et scorticatus videatur; et post episcopus adaugeat. Si autem clericus vel monachus in bo peccatum ceciderit, post tertiam verberationem [b] in carcerem missus vertentem annum ibi penitentiam agat. Similiter et canones velatę eadem poenitentia contineantur, et radantur omnes capilli [c] capitis [d] eius. Decrevimus quoque, ut presbiteri vel diaconi non sagis laicorum more, sed casulis utantur ritu servorum dei. Et nullus in sua domu mulierem habitare permittat, et ut monachi et ancillę dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti ||fol. 61v|| ordinare et vivere, vitam propriam gubernare studeant.
Modo in hoc sinodali conventu, qui congregatus est kalendas Martias in loco, qui dicitur Liptinas, omnes venerabiles sacerdotes dei et comites et praefecti prioris sinodi decreta consentientes firmaverunt, se [e] ea implere velle et observare promiserunt. et omnis ecclesiastici ordinis clerus, episcopi et presbiteri et diaconi cum reliquis clericis suscipientes antiquorum patrum canones promiserunt se velle ecclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero et monachi receperunt regulam sancti patris Benedicti ad restaurandam normam regularis vitae. Fornicatores namque et adulteros clericos, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinquinaverunt, praecipimus inde tollere et ad poenitentiam redigere, et si post hanc definitionem in crimen fornicationis vel adulterii ceciderint, prioris sinodi iudicium sustineant. Similiter et monachi et nonnae [f]. Statuimus quoque cum consilio servorum dei et populi christiani propter imminentia bella et persecutiones ceterarum gentium quae in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis peccunie [g] in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia dei aliquanto tempore retineamus, ea condicione, ut annis singulis de unaquaque casata solidus, id est, XIIcim denarii ad ecclesiam vel monasterium reddatur. Eo modo, ut si moriatur ille, cui peccunia condempnata fuit, ecclesia cum propria peccunia revestita sit; et iterum, si necessitas cogat, ut princeps iubeat, precarium renovetur, et rescribatur novum, et omnino observetur, ut ecclesie vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur, Quorum peccunia in precario [h] praestita sit, sed si paupertas cogat, ecclesie et domui dei reddatur integra possessio. Similiter praecipimus, ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, quę non sunt legitima, prohibeantur, et emendentur episcoporum iudicio; et ut mancipia christiana paganis non tradantur. Decrevimus quoque, quod [i] et pater meus ante praecipiebat, ut qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multet et dampnetur quindecim solidis.
Primo omnium admonemus, ut fides [k] catholica ab episcopis et presbiteris diligenter legatur omnique populo praedicetur. hoc primum praeceptum domini dei omnipotentis est in lege: Audi Israel, quia dominus deus tuus deus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde et ex tota mente et ex tota virtute et ex tota anima. [l]
Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo christiano, inter episcopos, abbates, comites, iudices et omnes ubique seu maiores ||fol. 62r|| seu minores personas: quia nichil deo sine pace [m] placet. Nec munus sanctę oblationis ad altare; sicut in evangelio ipso domino praecipiente legimus, [n] ut [o] est illud secundum mandatum in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in evangelio: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. et iterum: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii dei et filii diaboli: quia filii diaboli semper discensiones et discordias movere satagunt, filii autem dei semper paci et dilectioni [p] student.
Si quis baptizatus est a presbitero non baptizato, et sancta trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius papa dixit. Inpositione vero manus indiget. Georgius episcopus Romanus et Iohannes sacellarius [q] sic senserunt.
Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et alteram non accipiat. similiter et mulier alterum non [r] accipiat. Georgius sensit.
Qui propter faidam fugiunt in alias patrias et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa femina accipiant alterum coniugium. Georgius sensit.
Si homo incestum commiserit cum deo sacrata, aut cum matre sua, aut cum matrina sua de fonte aut confirmatione, aut cum matre et filia, aut cum duabus sororibus, aut cum matris filia, aut cum [s] sororis [t] filia, aut cum nepta, aut cum consubrina, aut subrina, aut cum amita vel matertera, aut cum his, quibus canones prohibent copulare, de [u] istis criminibus pecuniam [v] suam perdat, si habuerit. Et si haec emendare noluerit, nullus eum recipiat, nec cibum donet, et si fecerit, LXta solidos domno regi componat, usque dum ipse homo se correxerit. et si pecuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque ad [w] satisfactionem. Si autem servus aut libertus est, vapuletur plagis multis [x], et si dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse LXta solidos domno regi conponat. De reliquis vero propinquis iuxta constituta sanctorum patrum et iuxta decreta canonum iudicetur.
Si ecclesiastici viri supradicta facinora commiserint [y], si [z] honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum; Minores [a] vero vapulentur [b], au in carcerem mittantur.
De presbiteris et clericis sic ordinavimus, ut archidiaconus episcopi eos ad sinodum convocet. Et si quis ire contemserit, tunc comes iussione episcopi monitus eum distringere faciat, ita ut ipse presbiter aut defensor suus LXta conponat et ad synodum postea ||fol. 62v|| velit nolit veniat [d], et episcopus ipsum presbiterum vel clericum iuxta canonicam auctoritatem diiudicare [e] faciat [f]. Solidi vero LXta de ipsa causa in sacellum domni regis veniant.
Si aliquis persona per violentiam presbitero aut clerico vel misso episcopi incestuosum contradixerit [h], tunc comes [i] ipsam personam per fideiussores positam ante regem faciat venire una cum missis episcopi, ut domnus rex ita eos distringat, ut ceteri emendentur.
Ut illi homines, qui res ecclesiasticas per verbum domni regis tenent, sic [k] ordinatum est, ut [l] illas ecclesias, unde sunt, vel illas domas episcopii vel monasterii, cuius esse noscuntur, iuxta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant, et illos [m] census vel illas [n] decimas ac nonas ibidem dare pleniter debeant, sicut eis ad vernum ordinavimus. et qui hoc non fecerit, ipsas res perdat. [o]
Ut hi, qui illos vicos vel illas ecclesias tenent [r], illos census vel illam ceram, quod longo tempore ad illud [s] episcopium reddiderunt, modo sic ordinavimus, ut sic faciant, et qui hoc non fecerit, LXta solidos conponat.
Ut omnes iusticias faciant, tam publici [u], quam ecclesiasti, et si aliquis homo ad palatium venerit pro causa sua, et antea [v] suo episcopo suisque ministris, quę ecclesiastica sunt, et quę secularia, suo comiti non innotuerit in mallo ante rachinburgis, aut si causa sua ante comitem in mallo fuit et ante raginburgis [w], et hoc sustinere noluerit, quod ipsi legitime [x] iudicaverint, si pro istis causis ad palatium venerit, vapuletur. Et si maior persona [y] est, legem exinde [z] faciat.
Si ecclesiastici viri ad palatium venerint de eorum causis [a] se reclamare, nisi super eorum seniore, vapulentur, nisi senior suus eos pro causa sua transmiserit.
Mulier si sine commeatu [b] viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiat eam iterum ad coniugium.
Si quis homo filiastram contra voluntatem ipsius et matris et parentum dederit viro ingenuo aut ecclesiastico vel servo, et illa noluerit habere ipsum, et reliquerit eum, potestatem habeant parentes illius [c] dare illi alium maritum. Et si iam [d] maritum habet, non separetur.
Si femina ingenua accipit servum, et sciens, quod servus esset, habeat eum. Una enim lex erit et viro et feminę.
Si quis homo habens mulierem legitimam, frater eius adulteraverit cum ea, ille frater vel illa femina, qui adulterium perpetraverunt, interim quod vivunt [e], numquam habeant amplius coniugium. Ille vero, cuius uxor fuit, si vult, potestatem habet uxorem accipere aliam.
Quod non porteat [g] sacerdotes vel clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia negotia convolare.
Presbiteri et diaconi praeter episcopum nichil agere pertentent [h].
Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema [k] sit.
Cum excommunicatis non licere communicare. Nec cum his, qui per domos conveniunt devitantes orationes ecclesiae, simul orandum est. Et [l] Ab alia ecclesia non suscipiendus est [m], qui in alia minime congregatur.
Si quis ecclesiam dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam seditiosus per potestates exteras opprimatur.
Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo suo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi, in locis, ||fol. 63v|| quibus renuntiaverunt seculo permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti propria monasteria deserentes; nisi forte eis praecipiatur, propter opus necessarium, ab episcopo civitatis.
Clericum permanere oportet in ecclesia, cui in initio ab episcopo praetilatus ac sortitus est, quia non potest in illa ministrare [n], et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus [o] ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus hunc [p] a proprio [q] gradu recedere.
Episcopum convenit civitatis conpetentem monasteriorum providentiam gerere.
Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglectu, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se [s] dampnationis iudicetur protulisse sententiam.
Placuit, ut presbiteri non vendant rem ecclesie, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.
Manumissiones in ecclesia sunt celebrandae.
Defensores [u] ecclesiarum adversus potentias secularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi.
Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.
Et hoc nobis cum magno studio pertractandum est, quid de illis presbiteris criminosis, unde adprobatio non est, et semper negant, faciendum sit. Nam hoc sepissime a nobis et progenitoribus atque antecessoribus nostris ventilatum est, sed non ad [x] liquidum hactenus definitum. Unde ad consulendum [y] patrem nostrum Leonem papam sacerdotes nostros mittimus, et quicquid ab eo vel a suis perceperimus. Vobis, una [z] cum illis quos mittimus, renuntiare non tardabimus. Vos interdum vicissim tractate adtentius quid ex his vobiscum constituamus una cum praedicti ||fol. 64r|| [s]ancti [a] patris institutionibus; ut murmur cesset populi, et nos his satisfacientes, inlesi, domino auxiliante, ab utrisque maneamus. Sequitur confirmatio memorata.
Omnibus vobis visu aut auditu notum esse non dubitamus, quod sepissime suadente antiquo hoste [b], sacerdotibus [c]rimina diversa obiciantur. Sed quoniam qualiter ex eis ab his rationa[b]ilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonę memoriae [d]omni genitoris nostri Pippini [c] sive priscis temporibus a sanctis patribus [et] a reliquis bonę devotionis [d] hominibus sepissime ventilatum fue[r]it, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum reperire mini nequi[v]imus [e]. Nostris quippe temporibus idipsum a sanctis episcopis et reliquis [s]acerdotibus et ceteris ecclesiasticę dignitatis ministris nostris in [r]egnis seu in aliis deo degentibus, nobisque una cum eis agentibus, sepissi[m]e propter multas et nimias reclamationes, quę ex hoc ad nos ex di[v]ersis partibus venerunt, ventilatum est. Sed qualiter consultu dom[n]i et patris nostri Leonis apostolici, ceterorumque Romanę [f] ecclesiae [e]piscoporum et reliquorum sacerdotum, sive orientalium et Grecorum patri[a]rcharum, et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum, necnon et nostrorum episcoporum [o]mnium, [g] [h] cęterorumque sacerdotum ac levitarum auctoritate et consensu, atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum [n]ostrorum consultu definitum est. Vobis omnibus utriusque ordinis ministris scire volumus. Statutum est naque ratione et necessi[t]ate [i] ac auctoritate prędicta consultu omnium, ut quotienscumque cuiquam sacerdoti crimen inponitur, si ipse accusator talis fuerit, ut recipi debeat; quia quales ad accusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est. Si autem, ut dictum est, ille accusator, qui canonice [k] est recipiendus, eum cum legitimo numero verorum et bonorum testium adprobare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice [l] diiudicetur. Et si culpabilis inventus fuerit, canonice [m] dampnetur. Si vero eum suprascripto praetextu adprobare ipse accusator minime poterit, et hoc canonice difiniatur. Ipse ergo sacerdos si suspiciosus aut [n] INcredibilis [o] suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut in praedicta suspitione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus, exemplo Leonis papę, qui duodecim episcopos in sua purgatio||fol. 64v||ne habuit, vel eo amplius, si suo episcopo [p] visum fuerit, aut necesse propter tumultum populi [q] iness[e] prospexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus, se sacramento coram populo super quattuor evangelia [r] da[tum] purgatum ecclesię reddat. Si quis autem scire desidera[t], quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debean[t], et [s] quid de accusatore faciendum sit, pleniter in can[o]nibus repperire poterit.
Manifestum est confiteri eum de crimine qui indult[o] et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia, quae dicta [sunt] de eo, comprobrobentur, cui [t] ipsa absentia pro confessione constat.
Usuram non solum clerici, sed nec laici christiani exigere debent.
Comites ministris ecclesie eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite ammonitus non se correxerit, Volumus ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate, quod in nostro capitulari cont[i]netur [u], subire cogatur.
Ut presbiteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur, qualiter se a vitiis cavere debeant, et qualiter subd[i]tos doceant; ne torpentes vel hebetes [v] in doctrina sancta vel vitio malę famę, eorum Neclectu, vel aliqua mala similitudine, quod absit, aspargantur: quia [w] detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse noscuntur. Quia nimis graviter peccant, qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt. Quoniam, testante evangelica tuba, melius est unicuique, ut [x] suspendatur mola asinaria collo eius, et demergatur in profundum maris, qua scandalizet unum de pusillis, Christi videlicet ministris. Et alibi: Qui [vos] recipit, me recipit. Et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caveant, obnixe monemus et coram deo testam[ur] [y], ||fol. 65r|| et sicut dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministros. Similiter et Christi domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus, ne locum subditis tribuant detrahendi, quia qui detrahit fratrem suum, homicida est; et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et praecipue rogamus, ne fiat; ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de omnibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis, qui ex hoc detractionis scelere detenti coram nobis fuerint peragi domino annuente decernimus; ut pax ecclesiarum, in quantum dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a deo commiss nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum.
Ut nullus presbiter ad introitum ecclesie exenia donet.
Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum.
Ut nullus laicus presbiterum in ecclesie sua [z] mittere [a] vel de ecclesia eicere praesumat, nisi per consensum episcopi.
Ut episcopi praevideant, quem honorem presbiteri pro ecclesiis suis senioribus tribuant [b].
Ut decimę in potestate episcopi sint, qualiter a presbiteris dispensentur.
Ut ecclesia vel altaria melius constituantur, et nullus presbiter annonam vel fenum in ecclesia mittere praesumat.
Ut ecclesia vel altaria, quae ambigua sunt de consecratione, consecrentur.
Ut presbiteri per [c] parrochias suas feminis praedicent, ut linteamina altaribus praeparent.
Ut nullus presbiter alterius parrochianum, nisi in itinere [d] fuerit, vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat.
Ut nullus presbiter in alterius presbiteri parrochia eo inconsulto missam cantare presumat, nisi in itinere [e] ||fol. 65v|| fuerit; nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere [f].
Ut terminum habeat unaquaque ecclesia, de quibus [g] villis decimas recipiat.
Ut unusquisque presbiter res, quas post diem consecrationis adquisierit [h] propriae ecclesie relinquat.
Ut nullus presbiter aut laicus poenitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios iuxta qualitatem poenitentiae dederit.
Ut nullus presbiter chartas [i] scribat, nec conductor sui senioris existat.
Si [l] quis presbiter in domiciliis agenda celebraverit sine licentia et consilio sui episcopi, honere sacerdotali privetur.
Ut unusquisque presbiter capitula habeat de maioribus vel de minoribus vitiis [m], per quę cognoscere valeat vel praedicare subditis suis, ut se caveant ab insidiis [n] diaboli.
Ut presbiter eucharistiam [o] habeat paratam; ut quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.
Ut presbiter in cena domini tres ampullas secum deferat, unam ad chrisma, aliam ad oleum ad caticuminos inunguendum, tertiam ad infirmos inunguendos iuxta sententiam apostolicam, ut quando quis infirmatur, inducat presbiteros ecclesię, et orent super eum, ungentes [q] eum [r] oleo in nomine domini.
Ut omnes presbiteri, diaconi et subdiaconi sub potestate episcopi maneant.
Ut nullus presbiter praesumat in alia parroechia baptizare Nec missas celebrare sine iussione episcopi, in cuius parroechia est, et omnes presbiteri ad concilium episcopi conveniant. Et si hoc, quod superius conpraehensum est, facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur [s] tam ipsi quam et defensores eorum.
Si quis non confitetur dei verbum passum carne et crucifixum carne et mortem carne gustasse factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificat ut deus, anathema sit.
Si quis presbiter ab episcopo suo degradatus vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comiatu facere pręsumserit, et postea ab episcopo correctus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse excommunicatum similiter. Quicumque clericus vel laicus aut femina incestum [t] commiserit, et ab episcopo suo correptus se emendare [u] noluerit, et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis, qualis sit modus istius excommunicationis, in ecclesiam non debet intrare, nec cum ullo christiano cibum vel potum sumere; Nec eius munera quisquam accipere debet [v], vel osculum porrigere, nec in oratione se iungere, nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit, quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habet ad metropolitanum episcopum [w] venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem diiudicetur; et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit et episcopus hoc minime emendare potuerit [x], regis iudicio exilio condempnetur.
Hęc vero per singula capitula in statutis Niceni concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum patrum sinodalibus edictis, et in Antiocheno [y] concilio, quod hi qui dampnati sunt a sinodo vel a suo episcopo, et postea ministrare praesumunt, praecipitur ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententia subiaceat sicut et damnatus.
Item in eodem concilio: Ut episcopus vel quibuslibet ex clero sine consilio vel litteris [z] episcoporum vel [a] metropolitani [b] Non audeant regalem dignitatem pro suis causis reclamare, sed in communi episcoporum concilio causa eorum examinetur.
Item in eodem concilio praecipitur ut a vespere usque ad vesperam dies dominica servetur.
Item in eodem concilio praecipitur, ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur [c], nisi illorum, quos habemus in auctoritate. Hi sunt Michael, Gabriel, Raphael.
Item in eodem concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi.
Item in concilio Caltedonensi, quod non oporteat episcopum aut quemlibet [f] ex clero per pecunias ordinare: quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur. Necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum. ||fol. 66v|| Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius, et a communione abscidantur.
Item in eodem concilio, ut coclearii [g], malefici, incantatores et incantatrices [h] fieri non sinantur, quos in simone mago dominus terribiliter dampnavit.
Item in eodem concilio, ut si clerici inter se aliquod negotium habuerint [i], a suo episcopo diiudicentur, non a secularibus.
Item in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant.
In concilio Cartaginensi. Primo omnium necesse est, ut fidem sanctae trinitatis et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis et ascensionis in caelos diligenter omnibus praedicetur.
Item in eodem de his, qui in periculo constituti sunt, et convertuntur [m] se ad deum, ut canonice inquirantur de reconciliatione [n], et canonice reconcilientur.
Item in eodem, ut illi qui non sunt bonę conversationis [o] et eorum vita est accusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare.
Item in eodem, ut qui excommunito praesumtiose communicaverit, excommunicetur et ipse.
Item in eodem concilio infra dua capitula, ut nullus presbiter contra episcopum suum superbire audeat.
Item in eodem [p], ut clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint [q], apud ecclesiasticos iudicentur, et non apud seculares.
Item in eodem, ut falsa nomina [r] martirum et incertę sanctorum memoriae non venerentur.
Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo, nec vir aliam accipiat vivente uxore priore.
In concilio Cartaginensi, ut [s] nulli liceat oblationes, que ad pauperes pertinent, rapere vel fraudari [t].
Item in eodem, ut ecclesiastica a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur.
In concilio Acyrano [u], si inventi sunt inter vos, qui cum qui cum [v] quadrupibus, aut cum consanguineis usque ad septimum genuculum, vel masculis contra naturam peccant, dure [w] et districte [x] sunt cohercendi [y]. Quapropter episcopi et presbiteri, a quibus iudicium poenitentiae iniungitur, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere [z].
Item eiusdem, ut nomina [a] publice non recitentur ante preces sacerdotales.
Item eiusdem, ut nulli sacerdoti liceat ignorare sanctorum canonum instituta.
Item eiusdem, ut si quis sacerdotum contra constituta decretalia praesumpciose [b] egerit et corrigi noluerit, ab officio suo submoveatur.
Ut episcopi diligenter discutiant per suas parrochias presbiterorum fidem et baptisma catholicum et missarum celebrationes, ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent et missarum preces bene intellegant [c], et ut psalmi digne secundum distinctionem [d] versuum modulentur, et dominicam oracionem ipsi intellegant et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat, quid petat a deo, et ut gloria patri cum omni honore apud omnes cantetur, et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo dei communi voce sanctus, sanctus, sanctus decantet. et omnimodis dicendum [e] est presbiteris et diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione dei quam in armis.
Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet [f] ecclesiis [g] nec constituantur nec expellantur. et si laici clericos probabilis vitę et doctrinę episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione [h] eos reiciant [i].
Sancitum est de villis novis et de ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decimę de ipsis villis ad easdem ecclesias conferantur.
Sancitum est ab episcopis de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc malę oppinionis suspitione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut [k] contemptores [l] sacrorum canonum canonica invectione feriantur.
De scribis, ut non vitiose scribant.
De incestuosis, ut canonice examinentur, et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur.
Ut omnes fideles communicent, et ad missas perspectent sine aliqua occasione.
Si quis ad ecclesiam confugugium [o] fecerit, in atrio ipsius eclesie pacem habeat, nec sit ei necesse ecclesiam ingredi; et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat. Sed liceat confiteri, quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur.
Ut sacerdotes admoneant populum ut ęlemosinam [p] dent et orationes faciant pro diversis plagis, quas assidue pro peccatis nostris patimur.
Ut ipsi sacerdotes, unusquisque secundum ordinem suum, praedicare et docere studeat plebem sibi commissam.
Ut parentes filios suos et patrini eos, quos de fonte lavachri [q] suscipiunt, erudire summopere studeant; Illi, quia [r] eos genuerunt, et eis a domino dati sunt; et isti, quia pro eis fideiussores existunt.
Ut ecclesie antiquitus constitutę nec decimis nec ulla possessione priventur.
De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis suis constituunt vel de ecclesiis eiciunt et ab episcopo vel quolibet misso dominico admoniti obedire noluerint [s], ut bannum nostrum revuadiare cogantur et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur; et tunc nos decernamus, utrum nobis ||fol. 68r|| placeat, ut aut illum bannum persolvat [t] aut aliam armiscaram sustineant [u].
De ecclesiis, qui inter coheredes divisę sunt, consideratum [v] est quatenus si [w] secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi coheredes eas voluerint tenere, et honorare [x] faciant. Sin autem hoc contradixerint [y], ut in episcopi potestate maneat [z]. Utrum eas ita [a] consistere permittat, aut reliquias [b] exinde auferat [c]. et ubi ad nostrum beneficium ecclesiae pertinentes ita divisę inventę fuerint, et ut describantur, et nobis renuntietur.
De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi, hoc quod inde subtractum est, presbiteris cum sua lege restituere faciant.
De decimis quę populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit et nec episcopum [d] nec comitem audire voluerit [e], si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire compellatur. Ceteri vero distringantur ut inviti ecclesiae restituant quę [f] voluntarie [g] dare neglexerunt.
Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam querendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite, in cuius ministerio de re qualicumque agendum est, tales eligantur quales obtimi [h] ipso pago invenire possint. Et non liceat litigatoribus, per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.
Ut nullus ębrius suam causam in mallo possit conquirere nec testimonium dicere, nec placitum [k] comes habeat nisi ieiunus.
Ut si [l] presbiter sanctum chrisma donaverit ad iudicium subvertendum, postquam gradu suo depositus fuerit, manum amittat.
Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem neque ad libertatem suam amittendam Aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur, sed ista aut [m] in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.
Qui viduam intra [n] primos XXX.ta dies viduitatis vel invitam vel per [o] voluntatem sibi copulaverit, bannum [p] nostrum, id est, solidos LX., in triplo componat. Et si [q] invitam duxit [r], legem suam ei conponat, illam vero ulterius non adtingat.
Qui hominem publicam poenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo conponat, et vuirgildum proximis [t] eius persolvat.
De observatione pręceptorum nostrorum et inmunitatum [u] praecimus, ut ita observentur, sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia foedatis, ut [v] iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur.
Ubicumque commutationes tam tempore [x] nostro [y] quamque genitoris nostri legitimę et rationabiles atque utiles ecclesiis dei factę sunt, permaneant. ubicumque vero inutiles et incomodę atque inrationabiles factę sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque, quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet, aut alia quęlibet causa, quae rationabilis esse videatur, inventa fuerit, diligenter describatur et ad nostram notitiam perferatur.
Ecclesiam, in qua mortuorum cadavera infidelium [z] sepeliuntur, sanctificare non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora, et rasis [a] vel lotis lignis [b] reedificetur [c]. Si haec consecrata prius fuit, missas in ea celebrare licet; et si tamen fideles fuerint, qui in ea sepulti sunt.
Laicus non debet in ecclesiam lectionem recitare, nec alleluia dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine alleluia.
Presbiteri non licet peccatum episcopi prodere, quia super eum est.
Ut nullus presbiter alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit, nec decimam [e] ad alterum pertinentem audeat recipere.
Ut nemo sacerdotum populi sibi peccata [g] confitentium sine auctoritate canonum iudicare [h] praesumat, et quando unicuique quisquam sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta praedictum canonicum modum poenitentiam tribuit, nisi comam dimiserit aut habitum mutaverit, manus ei secundum [i] canonicam auctoritatem inponat cum orationibus [k], quę in sacramentorio ad dandam poenitentiam continentur [l]. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte fiat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit, publice ac manifeste fiat, et publicae coram ecclesia [m] iuxta canonicos peniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem penitentiam occulte vel manifeste canonice reconcilietur, et manus ei cum orationibus, quę in sacramentorio ad reconciliandum poenitentem continentur [n], inponatur; ut divinis precibus et miserationibus absolutus a suis facinoribus esse mereatur: quoniam sine manus inpositione nemo absolvitur ligatus [o]. et ideo dominus et magister noster discipulis suis ac successoribus eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi habeant potestatem, et poenitentiam condigne agentes absolvere [p] atque peccata cum divina invocatione dimittere [q] queant. Nec mirum hoc, quia si homines suis servis dant potestatem de subditis ligandi et solvendi vel nocendi et adiuvandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative potestatem praepositis sanctae ecclesie dedit dicens: Accipite spiritum sanctum. quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. et reliqua. Et in canonibus, in concilio videlicet Cartaginensi.
De eadem re praecipitur, ut si cuiusquam poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit ecclesiam, ante absidam manus ei inponatur. Et alibi in canonibus vel in decretalibus Leonis pape praecipitur de eadem re, ut absolutio poenitentum per manuum inpositionem episcoporum supplicacionibus [r] fiat, et reliqua multa talia et horum similia.
De paenitentibus, qui eucharistiam acceperint in infirmitate. [s]
Penitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint.
Multiplex misericordia dei ita [w] a lapsis [x] humanis subvenit, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per penitentiae medicinam spes vitę reparetur aeternę. Et qui regenerationis dona [y] violarunt, proprio se iudicio condempnantes [z], ad [a] remissionem criminum perveniant; sic divinę voluntatis praesidiis ordinatis ut indulgentiam dei nisi subplicationibus sacerdotum nequeant obtineri. Meditator enim dei et hominum dominus Iesus Christus hanc prępositis ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus paenitentiae sanctionem darent, et ab eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui [b] utique operi incessabiliter ipse salvator invenit, qui numquam his abest, sicut ipse ait: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem [c] seculi [d]. Qua de re innuitur, ut si quid per servitutem nostram bono ordine et grato [e] impletur effectu, non ambigamus per spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis eorum, pro quibus domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo, munere indulgentiae praesentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia perveniat temporalem vitam humana [f] conditione finierit, quod manens in corpore non recepit [g] CONsequi [h] exutus [i] carne non poterit [k]. Idcirco [l] necesse est nos eorum, qui obierint, merita actusque discutere, cum dominus noster, cuius iudicia nequeunt conpraeendi [m], quod sacerdotum impleri ministerio [n] non sivit, suae iustitiae reservavit, ita potestatem suam timeri volens, ||fol. 70r|| ut hic error omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis [o] ac [p] neglegentibus accidit, nemo non metuat. Multum enim utile ac [q] necessarium est, ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali subplicatione solvatur. His autem, qui tempore necessitatis, periculis urgentibus [r], praesidium paenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est [s], nec reconciliatio [t] deneganda [u]: Quia misericordiae dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud quem nullas [v] patitur [w] venire moras conversio, dicente dei spiritu per profetam: cum conversus [x] ingemueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud dominum misericordia [y] est [z], et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque dei donis non debemus esse difficiles, nec accusantium gemitus lacrimasque neglegere [a], cum ipsam penitendi affectionem ex dei credamus [b] inspiratione conceptam, dicente apostolo: Ne forte det illis deus poenitentiam, ut resipiscant a diaboli [c] laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
Si quis in periculo vel pace aut infirmitate paenitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus [f], reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia.
Ut paenitens ostensis necessariis poenitentiae fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus inpositione percipiat.
Penitentes tempore, quo paenitentiam petunt, inpositionem manus super caput et cilicium a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.
Omni tempore ieiunii manus poenitentibus a sacerdotibus inponantur.
Nec absolvendos lapsos in fide credamus nisi per inpositionem manus episcopi.
Placuit his [m], qui accepta paenitentia ante reconciliationem migrant ad dominum, communicari, pro eo quod honoraverunt paenitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine penitentum, ut legitimam communionem statuto tempore reconciliatione et manus inpositione episcopi, vel eius iussu presbiteri recipiant.
Qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione purgari.
Criminalia [n] peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum inpositionibus eorumque supplicationibus iuxta canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus inpositione episcopi aut eius iussu alicuius presbiteri se credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum, si absolutio peccatorum per manus inpositionem precibus fit sacerdotum, cum dominus in veteri lege super caput hostiae manum sacerdotis praeceperit inponi. etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc invocatione sancti spiritus, qui est [o] remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum inpositione supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando dominus lazarum suscitavit, ait suis discipulis: Tollite lapidem, subauditur, ut mortuus surgat, dans exemplum, ut sicut ipsi manibus tollunt lapidem, ut mortuus surgat, ita ipsi et successores eorum manus poenitentibus inponant, ut per inpositionem manuum suis precibus mortuum de sepulcro, id est, peccatorem de vitiis surgere et relevare [p] faciant, et sicut illi praedictum lazarum institum [q], id est funibus colligatum, iubente domino solvunt, qui ait: solvite illum et sinite abire, ita isti eorum supplicationibus auxiliante domino, et comitante spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus inpositionem peccatorum solvant vinculum eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent, et absolutos ire permittant.
Ut secundum formam canonum penitentibus detur poenitentia [s], et prius eos a communione suspensos ad ostium [t] ecclesię excubare faciant, et inter reliquos penitentes ad manus inpositionem crebro [u] recurrere [v]. Expleto autem satisfactionis tempore sacerdotali prece per manus inpositionem iuxta ordinem sacramentoriorum et canonum reconcilient penitenitentes et sacra communione confirment.
Qui a communione separantur in locis, quibus seclusi fuerint, per manus inpositionem recipiant communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus inpositione credat; Sed per manus [w] impositionem precibus [x] sacacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas [y] habet ecclesiastica.
Qui paenitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus [b] est. Sed si proiecto mortis urguet periculum [c], poenitentiam per manus inpositionem acceptam statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius humanis rebus ęger abscedat quam [d] donum reconciliationis accipiet [e], sicque superstibus [f] quodammodo doloris videtur esse remedium [g], si praecisum ab ecclesię membris eum, qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde iuxta papę Leonis [h] edictum his, qui in tempore necessitatis [i] et in periculi urguentis instantia praesidium peenitentiae ex more reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordiae dei nec mensuras [k] possumus [l] ponere nec tempora difinire. De his autem, qui acceptam poenitentiam, antequam reconcilientur, ab hac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nos sententia placuit, que multiplices numero de huiusmodi humanius decreverint, ut et memoria talium in ecclesiis commendetur, et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur.
Item confirmatum est, ut [m] si quando presbiteri vel diaconi in [n] aliqua graviore culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tamquam poenitentibus vel tamquam fidelibus laicis inponatur. Neque permittendum, ut rebaptizati ad clericatus [o] gradum [p] promoveantur.
De penitentibus autem, qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus paenitentiam gerunt, si nulla interveniat ęgritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanę ecclesiae consuetudo [s] demonstrat. Ceterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut adtendat ad confessionem poenitentis et ad fletus [t] atque lacrimas corrigentis, ac tum iubere dimitti cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis egritudinem inciderit atque usque desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de seculo absque communione discedat.
Qui convivio solo gentilium et ęscis immolatiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione pugari; Ut deinceps ab idolotithis abstinentes sacramentorum Christi [u] possint [v] esse partipes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per paenitentiam publicam et per manus inpositionem sacerdotali prece sit reconciliatus [w], non oportet admitti [x]. Tempora [y] poenitudinis [z] habita moderatione sunt [a] constituenda, prout conconversorum animos [b] sacerdotes inpexerint esse devotos, pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum et periculorum quorumque aut [c] egritudinem respicientes necessitates; in quibus si quis ita graviter urgeatur [d], ut dum adhuc penitet, de salute [e] ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem, id est per manus inpositionem, absolutione precum sacerdotalium, communis gratia subveniri.
Paenitentes [g], qui ex gravioribus peccatis paenitentiam gerunt, si ex corde poeniteant [h], sicut Nicena [i] synodus [k] de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel septem annis subiaceant inter paenitentes manibus sacerdotum. Duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed tantummodo populis in oratione socientur. Nec confundatur [l] deo colla submittere, qui eum non timuit abnegare. Quod si [m], utpote mortales, ||fol. 72r|| intra metas praescripti [n] temporis coeperit vitę finis urgere [o], subveniendum est inplorantibus et se ab episcopo, qui poenitentiam [p] dedit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a presbitero per manus inpositionem absolutione praecum sacerdotalium viaticum abeuntibus de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate [q] vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus inpositionem detentis reddenda communio est. Quod si ante praefinitum paenitentiae tempus dispecti a medicis aut evidentibus mortis praessi inditiis receptaque [r] communionis gratia convaluerint, servemus in eis, quod Nicaeni canones ordinarunt, Ut habeantur inter illos, qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem praestitutum [s].
Nec caticumini [t] praetereundi sunt; quia non est causa dissimilis, sicut idem sancti canones ordinarunt. Hi qui quolibet modo Christum, quem semel confessi [u] sunt, abiurarint, tribus annis inter audientes sint, et postea cum caticuminis permittantur orare, per manus inpositionem communis catholicę gratiam recepturi.
Qui paenitentiam publice gerunt, debent unum annum esse cum cilicio inter audientes, vel usque ad magnum diem, et populo, quando intrat in ecclesiam, perfusi lacrimis [y] veniam postulare, precarique eum humiliter, ut pro eis dignentur orare. Tribus vero annis subiaceant inter poenitentes [z] manibus sacerdotum in loco retro ostio ecclesiae poenitentibus [a] constituto et seorsum secluso populo, tamen iam non in terram prostrati [b], sed vultu et capite humiliato, humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent [c], et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed populis tantummodo in oratione [d] socientur, Ut perfectionem septimo [e] in caena domini consequantur [f] anno, id est per episcopi vel eius iussu, si ipse abest [g], aliorum sacerdotum manus inpositionem absolutione sacerdotalium precum communionis catholicae gratiam recepturi. [h]. In his vero septem annis multipliciter ieiuniis, orationibus, fletibus et ęlemosinarum, prout melius potuerint, exhibitionibus et lacrimis persistant. Et ne ulterius eis talia contingant Ammodum caveant dicente domino: Vade, et amplius noli peccare.
Ut hi, qui frequenti praevaricatione peccata vel penitentiam iterantur, frequenti sententia, nisi per satisfactionem, quę praevaricati sunt emendare nitantur, coerceantur vel condempnentur, ut [k] haec, quae voluntarie [l] non diluerunt, invitus emendent. Quod si his aliquis rennuerit, et praecepti sui sacerdotis inoboediens apparuerit, secundum modum culpe excommunicetur. Si quis autem hi [m] ante reconciliationem [n] et eorum satisfactionem absque proprii episcopi licenua [o] communicare praesumpserit, simili excommunicationi subiaceat. Sacerdotes autem, ad quos pertinere noscuntur, si eos quolibet munere vel favore aut neglegentia ammonere noluerint, aut per satisfactionem revertentes non susceperint, aut contempnentes de ecclesia non reicerint, simili sententia plectantur, quousque vel emendationis [p] vel eorum dampnationis sententia promulgetur.
Ut sacerdos paenitentiam imploranti absque [r] personae acceptione paenitentiae leges iniungat.
Is qui paenitentiam in infirmitate [u] petit, si casu, dum ad eum sac[er]dos invitatus venit, oppressus [v] infirmitate obmutu[it] [w], vel in frenesim [x] versus fuerit, dent testimonium, qui eum audierunt, et accipiat paenitentiam. Et si continuo cr[e]ditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit, conmoneatur a supradictis testibus petitionis suae satisfactio, Et subdatur statutum paenitentiae tempus, qua[n]diu sacerdos, qui poenitentia dedit, probaverit.
Paenitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint.
Paenitentes, qui antequam leges paenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui [a] fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et [ob]lationibus commendetur.
Deinde dignum ac necessarium est, ut missi nostri per quęque [d] loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum chanonicorum [e] pariter et monachorum, similiterque [f] puellarum, si in apto et in congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit [g] adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula dicit: Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia necessaria infra manasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus [h] eorum. Similiter quoque aedificationes monasteriorum supradicti missi et cum eis episcopi per diversa loca praevideant, si apte sint [i] et congruenter sanctę professioni [k] conpositae, vel si clautrum firmum habeant, in quo salvari possint animę in eis commorantium sub disciplina canonica [l] vel regulari. Ubi autem aliter inventa fuerint, hoc omnimodis episcopus loci ipsius faciat [m] aemendari, ita ut condignam professioni eorum custodiam habeant canonici vel monachi atque nonnanes, ne detur eis [n] occasio [o] malefaciendi, quod absit.
Praecipimus, ut unusquisque episcopus sciat [q] per singula monasteria quantos quisque abba canonicos in monasterio suo habeat. Et hoc omnino ambo pariter provideant, si monachi fieri voluerint [r], regulariter vivant. Sin autem, canonice vivant omnino.
Presbiteri sub sigillo custodiant chrisma [s], et nulli sub praetextu medicinae vel maleficii donare inde praesumant [t]. Quot si fecerint, honore priventur.
Presbiteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.
Ut laici presbiteros non eiciant [w] de ęcclesiis neque constituant sine consu episcoporum suorum.
Ut laici omnino munerea iniusta non exigant a presbiteris propter commendationem ęcclesie cuiquam presbitero.
Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbiteros vel clericos inquirat [x], unde sint. et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.
Placuit nobis, ut lętania maior observanda [z] sit a cunctis christianis diebus tribus.
Constituimus, ut quattuor tempora anni ab omnibus cum ieiunio observentur [a]. Id est in Martio mense ebdomada I. feria IIII. et VI. et sabbato veniant omnes ad ecclesiam hora nona cum laetaniis [b] ad [c] missarum solempnia [d]. Similiter [e] in mense Iunio ebdomada secunda, feria IIII.ta et VI.ta, sabbato [f] ieiunetur [g] usque ad [h] horam nonam, et a carne ab [i] omnibus abstineantur. Similiter [k] in Septembrio ebdomada III. et in mense Decembrio ebdomada, que fuerit plena ante vigilias [l] natalis [m] domini; sicut est in Romana ecclesia traditum [n].
Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contepserit [o] et observare cum ceteris christianis noluerit, in Grangeensi concilio praecipitur, ut anathematizetur, nisi emendare [p] se studeat.
Omnes dies dominicos cum omni veneratione observare decrevimus, et a servili opere abstinere. Et mercatus in eis minime sit, nec placitum, ubi aliquis ad mortem vel ad poenam [q] iudicetur.
Ammonemus atque praecipimus ut decima [r] deo omnino dare non neglegatur, quam deus ipse sibi dari sibi constituit: quia timendum est, ut quisquis deo suum debitum abstrahit, ne forte deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua, et qui decimam dare neglexerit, novem partes auferantur [s] ab eo.
Reum confugientem ad ecclesiam nemo abstrahere [u] audeat, neque inde [v] donare ad poenam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitime conponat, quod inique fecerunt.
Precipimus, ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel in atriis placita secularia minime fiant.
Ecclesiae [z] antiquitus constitutę nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis [a] tribuantur [b].
Quicumque beneficium ecclesiasticum habent [c], ad [d] tecta ecclesię restauranda vel ipsas ecclesias emendandas omnino adiuvent, ||fol. 18r|| et nonam et decimam reddant.
Nullus presbiter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet. Quomodo enim dicet dominus vobiscum [e], vel sursum corda ammonet habere et alia multa his similia, cum alius nemo cum eo sit?
Oblationem quoque et pacem in ecclesia facere iugiter ammoneatur populus christianorum: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace [f] vera unanimitas et concordia demonstratur.
Symbolum, quod est signaculum fidei, et orationem dominicam discere semper ammoneant sacerdotes populum cristianum. Volumusque, ut disciplinam condignam habeant, qui haec discere neglegunt, sive in ieiunio, sive in alia castigatione. Propterea dignum est, ut filios [g] suos donent ad scolam, sive ad monasteria, sive foras presbiteris, ut fidem catholicam [h] recte discant et orationem dominicam, ut domi alios edocere valeant. Qui vero aliter non potuerit [i], vel in sua lingua hoc discat.
Magnum malum ębrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.
Deinde praecipimus, ut unusquisque compater vel proximi spiritales filios suos catholice instruant.
Canticum turpe [l] atque luxoriosum circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod et ubique vitandum est.
Ut episcopi incestuosos puriter investigare studeant, omnino praecipimus. Et si penitere noluerit, de ecclesia expellantur, donec ad poenitentiam revertantur [m].
Contradicimus quoque in quarta vel quinta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum inventum fuerit, separetur.
Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam, cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.
Si quis viduam uxorem duxerit et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari, nec umquam amplius coniugio copulare, sed sub magna districtione fieri.
Ut sacerdotes populi sibi commissi [q] curam habeant, et instanter de eorum animarum salute praedicent, et ut facinorosos [r] secundum evangelicam institutionem arguant.
Quod presbiteris praevidendum sit, ut omnes qui cristiano nomine censentur [s], orationem dominicam et symbolum [t] memoriter teneant et intellegant.
Ut baptismum non fiat nisi statutis temporibus, id est Pascha et Pentecosten, nisi infirmitas intercesserit. et ut aliubi non baptizetur nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis causam.
Ut nemo presbiterorum pro baptismo pretium [u] accipere praesumat. quod si fecerit, sciat se canonica [v] regula esse dampnandum.
Ut decimę fideliter sanctae ecclesiae reddantur, et presbiter secundum canonicam regulam fideliter eas dividat.
Ut presbiteri curas seculares nullatenus exerceant, id est neque iudices neque maiores fiant [x].
Ut presbiteri, qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant.
Ut presbiteri secum feminas licentiam non habeant habitandi [z], ||fol. 19r|| et ut [a] suspectiones effugiant.
De fugitivis presbiteris vel clericis canonica auctoritas observetur, id est, ut nemo nostrum clericum alterius parrochiae ordinet neque ordinatum suscipiat sine permissione sui pontificis. et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit.
D ut [b] nullus presbiterorum [c] in domibus oblationem offerre quoquo modo praesumat.
Et hoc cavendum est, ut presbiteri vel [d] diaconi sive subdiaconi arma portare non praesumant [e] neque venationes aliquas exercere.
Qualicumque modo mulier velum sanctum in caput acceperit, aut sponte aut invita, in eo permaneat omnino, nec dimittat.
Propter provisiones pauperum, pro quibus curam habere debemus, placuit nobis, ut nec episcopi nec abbates nec comites nec vicarii [f] nec iudices, nullusque [g] omnino, sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec tollere audeat [h]. Sed quisquis ex eis aliquid conparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicumque autem aliter inventum fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram.
Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere, regere et gubernare [i], atque dispensare secundum canonicam auctoritatem. Volumus, ut et laici in eorum ministerio [k] obediant episcopis ad regendas ecclesias dei, viduas et orfanos defendos, et ut obedientes sint eis ad eorum christianitatem observandam [l]. Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iusticias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendatium vel falsum testimonium, neque periurium, aut per praemium, lex iusta in aliquo depravetur.
Si quis causam iudicatam repetere praesumpserit in mallo, ||fol. 19v||ibique testibus convictus fuerit, aut XV. solidos componat, aut XV. ictus ab scabinis, qui causam prius iudicaverunt, accipiant.
Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi traditiones facere.
In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant, observantes divinę scripture doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum compositi agere praesumant. in unoquoque episcopatu ut simul manducent [m] et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit. vel qui de rebus ecclesiasticis [n] stipendia [o] accipiunt, in suo claustro maneant et singulis diebus mane prima ad lectionem veniant, et audiant [p], quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant, et obedienciam secundum canones suis magistris exhibeant.
Presbiteri interfecti episcopo, ad cuius parrochiam pertinent, solvantur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri, ita videlicet, ut medietatem vuirgildi [q] eius episcopus utilitatibus ecclesiae, cui praefuit, tribuat [r], et alteram medietatem in ęlemosinam illius iuste dispertiat: quia nullus nobis eius heres proximior videtur quam ille, qui ipsum domino sociavit.
Ut deinceps monasteria quae deo sacrata esse noscuntur, diversoria sęcularia secundum canonicam institutionem, in quantum hoc cavere [t] possumus [u], non fiant, sed religiosis et deum [v] timentibus hominibusque sacratis tribuantur.
Ut coniurationes vel conspirationes non fiant; quia haec facientes sacri canones graviter dampnant.
Si quis ecclesiasticam rem tenet et admonitus iudicium declinaverit, quousque ad [x] discussionem veniat, aut rem restituat ecclesiasticam, aut communione privetur.
Si servus ecclesiae in furtum conpraehensus fuerit, a iudice publico [y] sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus servum ecclesiae super furto non comprehenso [z] sine ||fol. 20r|| audientia vicedomini aut archidiaconi aut detinere aut iniuriare praesumpserit, anno integro ab ecclesie liminibus arceatur.
Quicumque iudex aut secularis presbiterum et diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbiteri iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium christianorum consortio habeatur.
Ut homicidiis vel ceteris reis, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.
Ut unusquisque suam decimam donet, atque per iussionem episcopi dispensetur [b].
Ut latrones de infra emunitate a iudice ipsius emunitatis in comitis placito praesententur [c]. Et qui hoc [d] non fecerit, beneficium et honorem perdat. similiter vassi nostri, si non adimpleverint, beneficium et honorem perdant [e]. Et qui beneficium non habent, bannum solvant.
De eo, qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet [f]. Hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus [g] vero rebus, aut de statu ingenuitatis, secundum legem custodiant.
De vindicta et iudicio iusto in latrones facto testimonia episcoporum absque peccato comitis esse dicunt [k], ita tamen [l], ut absque invidia aut occasione mala nichil aliud ibi interponatur nisi vera iusticia ad perficiendum. Ille vero, qui per odium, malum ingenium et nisi per iustitiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat, et legibus, contra quem iniuste fecit, secundum paenam, quam intulerit, emendet.
De rebus vero ecclesiarum, unde nunc census exeunt, decima et nona cum ipso censu persolvantur. Et unde antea non exierunt [m], similiter et nona [n] et decima dentur. De casatis vero L. solidus I., De triginta dimidius solidus, De viginti transmissus unus. Et ut praecariae modo renoventur. et ubi [o] non sunt scripte, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro.
De cerariis [p] et tabulariis ac cartellariis ita fiat, sicut a tempore longo decretum est.
De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo praesumat facere. Alio vero modo, de elemosinis illorum, aut de incendiis, aut de naufragiis, quamvis conibenciam faciant, nemo in hoc iurare [q] praesumat [r].
De iterantibus, qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos per collectam nemo sit ausus adsallire. et nemo herbam [s] defensionis tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat aut missus noster sit.
De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nullus tollat, nisi quod [u] ab antiquo tempore statutum [v] fuit [w].
De mancipiis, ut non vendantur nisi aut in praesentia episcopi vel comitis, aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomni aut iudicis comitis, aut ante bene nota testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. et qui [x] fecerit, tantas vices bannum solvat, quanta mancipia vendidit. et si non habet pretium, in vadium se ipsum pro pretio tradat comiti, usque dum ipsum bannum solvat.
Si comes in suo ministerio iusticias non fecerit, missis nostris de sua causa vel de suis exeniis serviat, usque dum iustitię ibi factę fuerint. et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius casam [y] sedeant et de suo vivvant [z], usque iustitias faciant.
Si quis pro faida pretium recipere non vult et iustitiam exinde facere, in talem locum [b] eum mittere volumus, ut maius dampnum [c] non crescat.
De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat; De alia vero culpa nasus ipsi||fol. 21r||us latronis truncetur; De tertia culpa, si se non emendaverit, moriatur.
Capitulare, qualiter institutum est in hoc episcoporum consensu; id est, ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domno rege, et aliud [e] pro exercitu Francorum, tertium pro presenti tribulatione, presbiter missas III., monachi et monachę et canonici unusquisque psalteria III., et biduanas [f] omnes faciant [g], tam episcopi, monachi et monachę atque chanonichi [h] atque eorum infra casatum homines, vel qui potentes sunt. et unusquisque episcopus, abbas et abbatissa, qui facere potest, libram donet de argento aut eam valente in elemosinam, mediocres [i] vero medietatem [k] librae [l], minores vero solidos V. episcopi, abbates [m] et abbatissę pauperes famelicos IIII. pro ista strictate nutrire debeant usque tempore messium. et qui tantum non possunt, iuxta quod [n] possibilitas est, ut III. vel II. aut I. comites [o] fortiores libram de argento aut valente donent [p] in elemosina, mediocres [q] vero mediam libram; Vassus dominicus de casatis mediam libram, de casatis C. solidos V., de L. UNCIAM I. et faciant biduanas, et eorum homines atque eorum casati, vel qui hoc facere possunt. et qui redimere ipsam triduanam voluerit, fortiores comites untias III., minores denarios XXX., minores solidum I. et de pauperes famelicis, sicut supra scriptum est, ipsi faciant. hec omnia, si domino placuerit, pro domno rege et exercitu Francorum et presenti tribulatione missa sancti Iohannis sint contpleta.
Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus res ecclesię vota esse fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa deo opitulante conferre optamus, tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus illius ecclesię suspitionem ||fol. 21v|| dudum concoeptam [r] penitus amoveremus, statuimus, ut neque nostris neque filiorum et deo dispensante [s] successorum [t] nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint [u], nullam penitus divisionem aut [v] iacturam patiatur.
Statutum est, ut [w] quicquid tempore imperii nostri a fidelibus ecclesię sponte conlatum fuerit, in ditioribus locis duas partes in usus pauperum [x], tertiam in stipendia cedere clericorum aut monachorum, in minoribus vero locis ęque inter clerum et pauperes fore dividendum; nisi forte a datoribus ibi specialiter deputatę [y] fuerint.
De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. id enim statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacors ordines proimovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens, aut latitans, aut adhibitis [a] testibus munere conductus vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est, ut deponatur et dominus eius eum recipiat. Si vero pater eius vel mater ab alia patria in aliam migrans in eadem provintia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad grados ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit, ignoraverit, et postea veniens dominus illius [b] legibus eum adquisierit, sancitum est, ut si dominus eius libertatem ei [c] dare voluerit, in gradu [d] suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere [e] voluerit, gradum amittat [f]: quia iuxta sacros ordines vilis persona [g] manens [h] sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare, qui a propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos iure proimoveantur [i], statutum est, ut in potestate [k] dominorum conssistat [l], utrum illis concedere, an sibi vindicare velint. Ceterum si post ordinem aliquid adquisierint [m], illud observetur, quod in canonibus [n] de con||fol. 22r||secrandis nichil habentibus constitutum est. De ecclesiarum vero servis communi sententia Decretum est, ut archiepiscopi per singulas provintias constituti nostram auctoritatem habeant [o], suffraganei vero illorum exemplar illius penes [p] se habeant. et quandocumque de familia ecclesiae utilis [q] inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo [r] legatur, et coram sacerdotibus [s], vel coram fidelibus laicis, et ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate libertatem consequatur [t], et tunc demum ad gradus ecclesias promoveatur [u]. Similiter quoque de his agendum est, quos laici de familia ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his, quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos expetiverint, eadem forma servanda est.
Statutum est, ut nullus quilibet [w] ecclesiasticus ab [x] his personis res deinceps accipere praesumat, quorum liberi au propinqui [y] hac inconsulta oblatione possent rerum propriarum exheredari. Quod si aliquis deinceps hoc facere temptaverit, sinodali vel imperiali sententia districte feriatur, et res ad exheredatos redeant.
Statutum est etiam, ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deinceps persuadeat. et qui hoc facere temptaverit, synodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.
Statutum est, ut sine auctoritate episcoporum presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. et si laici probabilis vitę et doctrinę episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos [a] obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.
Sancitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque aliquo servitio adtribuatur. Et presbiteri in eis constituti non de decimis neque oblationibus fidelium, non de omnibus, neque de atriis vel ortis iuxta ecclesiam positis, neque de praescripto manso aliquod servitium praeter ecclesiasticum faciant. et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium inpendant.
Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquaeque ecclesia suum presbiterum habeat, ubi [c] id fieri facultas providente episcopo permiserit.
De sacris vasis ecclesię, que in pignus a nonnullis in quidam locis [d] dari conperimus, inhibitum [e] est, ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitates redimendorum captivorum compellantur.
De ecclesiis sane [g] destructis, vel de nonis et decimis, sive de claustris canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, aliis capitulis subter adnotavimus.
Statutum est ab episcopis de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc malę opinionis [h] suspitione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.
De presbiteris, qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates in caena domini venire [i] soliti [k] erant, sancitum est, ut de his, qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab episcopo eligatur, qui acceptum chrisma sibi et sotiis diligenter perferat. Hi vero, qui non longius a civitate quam quattuor aut quinque milibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma perveniant. Discendi vero gratia alio, non quadragesimali tempore ad civitates convocentur.
Ne vero episcopi occasione praedicandi ac [l] confirmandi honeri essent populis, a nobis admoniti pollicitis sunt [m] se deinceps hoc cavere velle, et eo tempore suum ministerium, in quantum facultas datur, exsequi, quo eorum profectio, quantum in illis erat, his, quibus prodesse possunt et debent, non sit inportuna vel onerosa [n].
Ne pueri sine voluntate parentum tonsurentur [o], vel puellę velentur, modis omnibus inhibitum [p] est. Et qui hoc facere temptaverit, multam, que in capitulis legis mundanę a nobis constituta continetur, persolvere cogatur.
De feminis, que viros [q] amittunt, placet ne se, sicut actenus, indiscrete velent, sed ut XXX. dies post discessum viri sui expectent, et post XXX.mum diem per consilium episcopi sui, vel si episcopus absens ||fol. 23r|| fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorumque parentum atque amicorum, id quod eligere debet [r], eligat [s]. Et quia a sacro conventu rogati, ut hi, qui publicam gerunt paenitentiam, et feminę, que viros amittunt, nostra auctoritate, donec liberent, quid agant, tueantur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundanę capitulis inserenda decrevimus.
De raptis et de raptoribus, quamquam specialiter decrevissemus, quid pati debeant, qui hoc nefas deinceps facere temptaverint [t], quid tamen de his sacri canones praecipiant, hic inserendum necessarium duximus; quatenus omnibus pateat quantum malum sit, et non solum humana, sed et [u] divina auctoritate constricti, abhinc hoc malum caveatur.
De puellis raptis necdum desponsatis in concilio Calcidonensi, ubi DC.ti XXX.ta patres adfuerunt, capitulo XXXVIII. ita habetur: eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta synodus, si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio. Si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intellegi, qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam [v] auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possint.
De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Ancyrano capitulo X. legitur: desponsatas [w] puellas et postea ab liis raptas [x] placuit erui et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, Etiamsi eis a raptoribus vis [y] inlata constiterit. proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica penitencia multetur. raptę vero, si sponsus recipere voluerit, et ipsa eiusdem crimini consenciens non fuit, licencia nubendi alii non negetur. Quod si et illa consensit, simili sententia subiaceat. Quod si post hec iungere praesumpserint [z], uterque anathematizentur.
De his, qui sacris virginibus se sociant, ita in decretis papae Gelasii capitulo XX. continetur: virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum deo propositum incesta federa sacrilegaque miscere: quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi publicam probatamque egerint penitenciam [a], omnino non recipi. Aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen poenituerint [b], non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius ferien||fol. 23v||di sunt, qui eas [c] rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est, ut ab omnibus in cristiana religione consistentibus rigore auctoritatis divinae vel humanae hoc malum radicitus amputetur.
Ne vero puellę indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter observandum sit, hic inserere [d]. De tempore velandarum puellarum in Africano concilio capitulo XVI. continetur, ut non ante XXV.to anno consecrentur. Item in eodem concilio capitulo XCIII. De virginibus velandis ita continetur: [e] Item placuit, ut quicumque episcoporum necessitate virginali, cum et vel petitor potens vel raptus aliquis formidatur, vel si etiam aliquo [f] mortis periculoso scrupulo conpuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his, ad quorum curam pertinet, velaverit virginem seu velavit ante XX.ti V.que annos aetatis, non ei obsit concilium, quod de isto annorum numero constitutum est. unde colligitur, quia iuxta priorem sanctionem [g] virgines XXV. aetatis suae anno rite consecrandę sunt. Quod si pręmissae necessitates ante id fieri conpulerint, nullum possit episcopo adferre praeiudicium consecrandi.
Sancitum est, ut nullus deinceps quamlibet examinationem sanctae crucis facere praesumat; ne Christi passio neque glorificatio cuiuslibet temeritate contemptui habeatur.
Episcopus sive per se sive per vicarios suos papulum verbi divini sedule populis adnuntiet: quia, ut ait beatus gregorius, iram [i] contra se occulti iudicis excitat sacerdos, si sine praedicationis sonitu incaedit [k]. Et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutriat divinisque officiis imbuat, qui rite ad sacrosanctos [l] ecclesiasticos ordines promoveri possint. et ut operam dent quatenus [m] presbiteri missalem et lectionarium sive ceteros libellos sibi necessarios bene correctos habeant, et qualiter ecclesias destructas sibi pertinentes iuxta vires emendent, qualiter etiam viduas diligenter instruant [n], Quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant, et ut superstitiones [o], quas quibusdam in locis in exsequiis mortuorum nonnulli faciunt, eradicent. et ut exemplo suo innocentiae alias ad bene vivendum provocent; et cunctis ecclesiasticis negotiis, ||fol. 24r|| quantum dominus iuverit, totis viribus consulere satagant, diligenter admonuimus [p]. et ut liberius exsequi valeant, nos, in quantum dominus posse dederit, opem ferre modis omnibus optamus.
Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ecclesia interfecerit, de vita conponat [q]. Si vero foris rixati fuerint, et unus alterum in ecclesiam fugerit, et ibi se defendendo eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit, cum XII.cim coniuratoribus ligitimis iurare cogatur; Is vero, qui interfectus est, absque conpositione iaceat; Ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori, quod admisit, paenitentiam accipiat. Si proprius servus [r] hoc amiserit, iudicio aquę ferventis examinetur, utrum hoc sponte an se defendendo fecisset [s]. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit [t], dominus eius, iuxta quod virgildus illius est, ad ecclesiam persolvat, aut eum, si voluerit, eidem ecclesię tradat. De ecclesiastico [u] et fiscalino et beneficiario servo volumus, ut pro una vice vuirgildus [v] eius pro eo conponatur; Altera vice ipse servus ad suplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio ecclesie, cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est, huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, Simili modo emendetur vel componatur. Si vero porta ecclesię non est consecrata, eo modo conponatur, quod in atrio commititur, sicut conponi debet, quod in emunitate violata commititur.
Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbiter fuerit, triplo conponatur, duae partes eidem presbitero, tercia pro fredo ad ecclesiam, insuper et bannus noster. Similiter de diacono iuxta suam conpositionem triplo [w] persolvatur, et insuper bannus noster. Similiter et de ictu [x] sine sanguinis effusione, de uniuscuiusque ordine clericorum secundum suam conpositionem triplo et bannus noster. Et qui non habet, unde ad ecclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ecclesie, usque dum totum debitum persolvat.
Viduae et pupilli et pauperes, quandocumque in mallum ante comitem venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur. ||fol. 24v|| Ut si testes per se ad causas suas querendas habere non potuerint, vel legem nescierint [y], comes illos vel illas adiuvet dando eis talem hominem, qui rationem eorum teneat [z] vel pro eis loquatur.
Qui viduam intra primos XXX.ta dies viduitatis suae vel invitam vel volentem [a] sibi copulaverit, bannum nostrum, id est LX. solidos in triplo conponat. et si invitam eam duxit, legem suam ei conponat, illam vero ulterius non adtingat. [b]
Si quis res suas pro salute animę suę vel ad aliquem venerabilem locum vel propinquo suo vel cuilibet alteri tradere voluerit, et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit, in quo res illę positę sunt, legitimam [c] traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore, quo illas tradere vult, extra e[un]dem comitatum fuerit, id est sive in [d] exercitu, sive in palatio, sive in alio quolibet [e] loco, adhibeat ibi vel de suis pagensibus, vel de aliis, qui eadem lege vivunt, qua ipse vivit, testes idoneos. vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis, quales ibi [f] meliores inveniri possunt [g]; et coram ipsis rerum suarum traditionem faciat [h]; Et postquam haec traditio ita facta fuerit, heres illius nullam de praedictis rebus valeat facere repetitionem. Insuper et ipse per se fideiussorem faciat [i] eiusdem vestiturę; ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem inmutandi, sed potius necessitas incumbat illam perficiendi. Et si nondum res suas cum coheredibus [k] suis divisas habuit, non ei ho[c] sit inpedimentum; sed coheres eius, si sponte noluerit, aut per comitem aut per missum eius distringatur Ut divisionem cum illo faciat, ad [l] quem defunctus hereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet ecclesię eam tradere rogavit, coheres eius eam legem cum ipsa ecclesia de praedicta hereditate habeat, quam cum alio coherede suo habere debet. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annum legitimos. postea ipse res ad emunitatem ipsius ecclesiae redeant [m].
Quicumque hominem aut ex levi causa aut sine causa interfecerit, virgildum eius is, ad quos [n] ille pertinet, conponat. Ipse vero propter talem presumptionem in exilium mittatur, ad quantum tempus nobis placuerit. Res tamen suas non amittat [o]. [p]
Stand: 2008-10-24