Sunt aliqui, qui culpis exigentibus ab episcopo proprio excommunicantur et ab aliis ecclesiasticis vel laicis pręsumptione in communionem accipiuntur. Quod omnino sanctum concilium Nicenum, simul et Calcedonense, necnon et Antiochenum atque Sardicense fieri prohibent.
Item in eodem concilio, necnon et Antiocheno, simul et in Calcedonense, ut fugitivi clerici et peregrini a nullo recipiantur nec ordinentur sine commendaticiis litteris et sui episcopi vel abbatis licentia.
Auditum est aliquando presbiteros missas celebrare et non communicare. Quod omnino canonibus apostolorum interdictum esse legitur. Vel quomodo dicere recte potest, si non communicaverit: Sumpsimus, de sacramento?
Haec vero per singula capitula in statutis Niceni concilii legere potestis seu in aliis sanctorum ||fol. 87r|| patrum synodalibus edictis et in Antioceno concilio, quod hi, qui damnati sunt a synodo vel a suo episcopo et postea ministrare praesumpserint, pręcipitur, ut nullus audeat communicare. Si quis vero eis communicaverit, simili sententiae subiaceat, sicut et damnatus.
Item in eodem concilio, ut ad metropolitanum episcopum suffraganei respiciant et nichil novi audeant facere in suis parrochiis sine conscientia sui metropolitani nec metropolitanus sine eorum consilio.
Item in eodem concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolitani non audeat ad regalem dignitatem pro suis causis clamare, sed in communi episcoporum concilio causa examinetur.
Item in eodem concilio pręcipitur, ut ignota angelorum nec nomina nec fingantur nec nominentur, nisi illorum, quos habemus in auctoritate. Hi sunt Michael, Gabriel, Rafael.
Item in concilio Calcedonense, quod non oporteat episcopum aut quemlibet ex clero per pecunias ordinare. Qui utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum: Si quis episcopus, presbiter aut diaconus per pecunias hanc optinuerit dignitatem, deiciatur et ipse et ordinator eius et a communione abscidantur.
Item in eodem, ut loca, quę semel sunt Deo dicata aut monasteria sunt, maneant perpetuo monasteria nec possint ultra fieri secularia habitacula.
Ut clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ecclesiasticos iudicentur, et non apud seculares.
Item in eodem, ut non liceat episcopo principalem cathedram suę parrochię negligere et ad aliam ecclesiam in sua diocesi magis frequentare.
Item in eodem, ut falsa nomina martyrum et incertę sanctorum memorię non venerentur.
In decretalibus Innocenti papae, ut pax detur ab omnibus confectis Christi sacramentis.
In decretis Leonis papae sancitum est et in Sardicensi concilio, ut episcopus alterius clericum non sollicitet nec ordinet.
Habemus in lege Domini mandatum: Non auguremini. Et in deuteronomio: Nemo sit, qui ariolos sciscitetur vel somnia observet vel auguria intendat. Item: Nemo sit maleficus nec incantator nec phitonis consulator. Ideo pręcipimur[a], ut nec auguriatores nec tempestarii vel obligatores fiant, et ubicunque sunt, emendentur vel damnentur. Item de arboribus vel petris vel fontibus, ubi aliqui stulti vel luminaria vel aliquas observationes faciunt, omnino mandamus, ut iste pessimus usus et Deo execrabilis, ubicunque invenitur, tollatur et destruatur.
Ut episcopi diligenter discutiant per suas parrochias presbiterorum fides, baptisma catholicum et missarum celebrationes, ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent et missarum preces bene intelligant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur et dominicam orationem ipsi intelligant et omnibus prędicent intelligendam, ut quisque sciat, quid petat a Deo. Et ut Gloria Patri cum honore apud omnes cantetur; et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populi Dei communi voce Sanctus, Sanctus, Sanctus decantet [b]. Et omnimodis dicendum est presbiteris et diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei quam in armis.
Simul et hoc rogare curavimus, ut omnes ubique, qui se voto monasticę vitę constrinxerint, monachi et regulariter omnimodis secundum votum suum vivant, secundum quod scriptum est: Vota vestra reddite Domino Deo vestro. Et iterum: Melius est non vovere quam vovere et non reddere. Et ut ad monasteria venientes secundum regularem ordinem primo in pulsatorio probentur et sic recipiantur. Et qui ex seculari habitu in monasteria veniunt, non statim foras ad ministeria monasterii mittantur, antequam intus bene erudiantur. Et ut monachi ad saecularia placita non eant. Similiter qui ad clericatum accedunt, quod nos nominamus canonicam vitam, volumus, ut illi canonice secundum suam regulam omni modo vivant, et episcopus eorum ||fol. 87v|| regat vitam, sicut abbas monachorum.
Auditum est aliquas abbatissas contra morem sanctę Dei ecclesię benedictiones et manus impositiones et signacula sanctę crucis super caput virorum dare, necnon et velare virgines cum benedictione sacerdotali. Quod omnino a vobis, sanctissimi patres, in vestris parrochiis illis interdicendum esse scitote.
Ut illi clerici, qui se fingunt habitu vel nomine monachos esse et non sunt, omnimodis corrigantur atque emendentur, ut vel veri monachi sint vel veri canonici.
Pseudographę vel dubię narrationes, vel quę omnino contra fidem catholicam sunt, vel epistolę pessimę et falsissimę, quas transacto anno dicebant aliqui errantes et in errorem aliquos mittentes, quod de cęlo cecidisset, nec credantur nec legantur, sed comburantur, ne in errorem pro tali scripto populus mittatur, sed soli canonici libri et catholici tractatus et sanctorum auctoritates et dicta legantur et tradantur.
Statuimus, secundum quod in lege Dominus pręcepit, ut opera servilia diebus dominicis non agantur, sicut et bonę memorię genitor meus in suis synodalibus edictis mandavit, ut nec viri ruralia exerceant opera, id est, nec vineam colendo nec in campis arando nec in metendo vel in foenum secando vel sepem ponendo nec in silvis stirpando vel arbores cedere vel in petris laborare nec domos struere nec in orto laborare nec ad placita conveniant nec venationes exerceant. Sed hęc opera licet fieri die dominico, id est, ostilia carra vel victualia et, si forte necesse fuerit, corpus cuiuslibet duci ad sepulchrum. Item feminae opera textrilia non faciant nec capulent vestitos, nec consuant, nec acupiculę fiant, nec lanam carpere nec linum battere nec in publico vestimenta lavare nec verveces tondere habeant licitum. Ut omnimodis bonorum requies die dominico persolvatur, ut ad missarum sollemnia ad ecclesiam undique conveniant et laudent Deum pro omnibus bonis, quę nobis in illa die fecit.
De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promoventur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. Unde statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quislibet servus dominum suum fugiens aut latitans aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est, ut deponatur et dominus eius eum recipiat. Si vero avus vel pater ab aliqua patria in alia migrans in eadem provincia filium genuerit et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit et, utrum servus sit, ignoraverit et postea veniens dominus eius legibus eum acquisierit, sancitum est, ut, si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat; si vero eum catena servitutis a castris dominicis abstrahere voluerit, gradum amittat, quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare, qui a propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos iure promoveantur, statum est, ut in potestate dominorum consistat, utrum illis concedere an sibi vindicare voluerint. Ceterum si post ordinationem aliquid acquisierit, illud observetur, quod in canonibus de consecratis nichil habentibus constitutum est. Ecclesiarum vero servis comuni sententia decretum est, ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem, suffraganei vero illorum exemplar illius penes se habeant et, quandocunque de familia ecclesiae utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur et coram sacerdotibus vel coram fidelibus laicis ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate, libertatem consequatur, et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promoveatur. Similiter quoque de his agendum est, quos laici de familia ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his, quos praepositi canonici aut monachorum ordinandos ||fol. 88r|| expetierint, eadem forma servanda est.
Statutum est, ut, quicquid tempore imperii nostri a fidelibus ecclesię sponte collatum fuerit, in iudicioribus locis duas partes in usus pauperum, terciam in stipendia cedere clericorum aut monachorum, in minoribus vero locis aeque inter clerum et pauperes fore dividendum, nisi forte a datoribus, ubi specialiter dandae sint, constitutum fuerit.
Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitae et doctrinę episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.
Sancitum est, ut unicuique ecclesię unus mansus integer absque alio servitio attribuatur, et presbiteri in eis constituti non de decimis neque de oblationibus fidelium, non de domibus neque de atriis vel ortis iuxta ecclesiam positis neque de prescripto manso aliquod servitium faciant pręter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.
Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquęque ęcclesia suum presbiterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit.
Sancitum est de villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decimę de ipsis villis ad easdem ecclesias conferantur.
De feminis, quę viros amittunt, ne se sicut actenus indiscrete velentur, sed ut XXX. dies post discessum viri sui expectent et post tricesimum diem per consilium episcopi sui vel, si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorumque parentum atque amicorum id, quod eligere debeant, eligant. Et quia a sacro conventu rogati, ut hi, qui publicam gerunt pęnitentiam, et feminas, quę viros amittunt, nostra auctoritate, donec deliberent, quid agant, tueantur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundanę capitulis inserenda decrevimus.
De raptis vero et de raptoribus, quamquam specialiter decrevimus, quid pati debeant, qui hoc nefas deinceps facere temptaverint, quid tamen super his sacri canones pręcipiant, hic inserendum necessarium duximus, quatinus omnibus pateat, quantum malum sit et non solum humana, sed etiam divina auctoritate constricti, abhinc hoc malum caveatur.
De puellis raptis nec desponsatis in concilio Calcedonense, ubi DCXXX. patres affuerunt, capitulo XXXVIII. ita habetur: Eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperatores et conhibentes [c] raptoribus decrevit sancta synodus, si quidam clerici sunt, decidant gradu proprio; si vero laici, anatematizaentur [d]. Quibus verbis aperte datur intelligi, qualiter huius mali auctores damnandi sunt, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur et iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possunt.
De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Ancyrano capitulo X. legitur: Desponsatas puellas et postea ab aliis raptas placuit erui et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatę, etiam si eis a raptoribus vis illata constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica poenitentia multetur. Raptam vero, si sponsus eam recipere noluerit et ipsa eodem crimine consentiens non fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si et ipsa consensit, simili sententia subiaceat. Quod si post hęc se coniungere sumpserint, utrique anathematizentur.
De his vero, qui sacris virginibus se sociant, ita in decretis papę Gelasii capitulo XXX. continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscere; quos protinus ęquum est a sacra communione detrudi et, nisi publicam probatamque egerint poenitentiam, omnino non recipi; aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen pęnituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt, qui eas rapiunt? Ideo, sicut pręmissum est, necesse est, ut ab omnibus in christiana religione consistentibus rigore auctoritatis divinae vel humanę hoc malum radicitus amputetur.
||fol. 88v||Ne vero puellę indiscretę velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter observandum sit, hic inferre. De tempore velandarum puellarum in Affricano concilio capitulo XVI. continetur, ut non ante XXV. annos consecrentur. Item in eodem concilio capitulo XCIII. de virginibus velandis ita continetur: Item placuit, quicunque episcoporum necessitate periclitantis pudicitię virginalis, cum vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur vel etiam aliquo mortis periculoso scrupulo compuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his, ad quorum curam pertinet, velaverit virginem seu velavit ante XXV. annos ętatis, non ei obsit concilium, quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur, quia iuxta priorem sanctionem virgines XXV. ętatis suę anno rite consecrandę sint; quod si pręmissę necessitates ante id fieri compellant, nullum possit episcopo afferre pręiudicium consecratio.
Sancitum est, ut nulli deinceps quamlibet examinationem sanctę crucis facere pręsumant, ne Christi passio, quę est glorificatio, cuiuslibet [f] temeritate contemptui habeatur.
Quicunque tempore messis vel tempore vindemię non necessitate, sed propter cupiditatem comparat annonam vel vinum, verbi gratia de duobus denariis compara [g] modium unum et servat, usque dum venundari possit contra denarios IIII. aut VI. seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si hoc propter necessitatem comparat, ut sibi habeat et aliis tribuat, negocium dicimus.
Fecit hos gradus in gremio synodi, ut non presbiteri adversus episcopum, non diaconi adversus presbiterum, non subdiaconi adversus diaconem, non accolitus adversus subdiaconum [h], non exorcista adversus accolitum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non damnabitur pręsul, nisi in LXX.ta II.bus testibus; neque presul summus a quoquam iudicabitur, quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. Presbiter autem in XLIIII. testibus non damnabitur. Diaconus autem cardine constitutus in urbe Roma, nisi XXXVII., non damnabitur. Subdiaconus, accolitus, exorcista, lector, nisi, sicut scriptum est, in VII. testimoniis filios habentes et uxores et omnino Christum prędicantes. Sic datur mystica veritas.
Si quis ad ecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ecclesię pacem habeat, nec sit ei necesse ingredi. Et nullus eum per vim inde abstrahere pręsumat; sed liceat ei confiteri, quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur.
Ut presbiteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut excommunicationes passim et sine causa non fiant.
Ut mercatus die dominico in nullo loco habeatur.
[U]t unusquisque presbiter res, quas post diem consecrationis acquisierit, propriaę ecclesię relinquat.
[U]t nullus presbiter aut laicus pęnitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad pręsens pro ipso unum aut duos vel tres denarios iuxta qualitatem pęnitentię dederit.
Ut presbiter semper eucharistiam habeat paratam, ut, quando quis infirmatus fuerit aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.
Ut presbiter in cęna Domini tres ampullas secum deferat, unam ad crisma, aliam ad oleum catecuminorum, tertiam ad oleum ad infirmos ungendos iuxta sententiam apostolicam: Ut, quando quis infirmatur, inducat presbiteros ecclesię et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini.
De nonis et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus et per capitularia nostra, qualiter observentur, ordinavimus, volumus atque iubemus, ut de omni collaboratione et vino et foeno fideliter et pleniter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimento vero pro decimis, sicut actenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit, qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate, iuxta quod ei et illi, qui hoc persolvere debet, convenerit.
||fol. 89r||Ecclesiae antiquitus constitutę nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur.
Dictum est nobis, quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his [i], qui decimas non dant, vvadios accipiunt et a presbiteris quibusdam negligentiis et inter se pecuniam dividunt. Quod penitus abolendum decrevimus, ne forte avaricię locus detur. Et constituimus, ut incestuosi iuxta canonicam sententiam pęnitentia multentur. Qui vero decimas post crebras admonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi nolumus propter periculum periurii.
In perceptione corporis et sanguinis dominici magna discretio adhibenda est. Cavendum est enim, ne, si nimium in longum differatur, ad perniciem animę pertineat dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem filii hominis et sanguinem eius biberitis, non habebitis vitam in vobis. Si vero indiscrete accipiatur, timendum est illud, quod ait apostolus: Qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Iuxta eiusdem apostoli documentum probare se debet homo et sic de pane illo manducare et de calice bibere, ut videlicet abstinens aliquot diebus ab operibus carnis et purificans corpus animamque suam pręparet se ad percipiendum sacramentum exemplo David, qui, nisi se confessus fuisset ab opere coniugali abstinuisse ab heri et nudius tertius, nequaquam [k] panes propositionis a sacerdote accepisset.
Monasteriis sane puellaribus tales praeferri debent feminę et abbatissę credi, quę se et subditum gregem cum magna religione et sanctitate custodire noverint et his, quibus pręsunt, prodesse non desinant, sed et se et illas ita observent, utpote vasa sancta in ministerium Domini pręparata. Talem enim se debet exhibere subditis in habitu, in veste et in omni convictu, ut eis ad cęlestia regna pergentibus ducatum praebeat. Sciat etiam se pro his, quas in regimine accepit, in conspectu Domini rationem redituram.
Ut, si non frequentius, vel ter laici homines in anno communicent, nisi forte quis maioribus quibuslibet criminibus impediatur.
Ut parentes filios suos et patrini eos, quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant: illi, quia eos genuerunt et eis a Domino dati sunt, isti vero, quia pro eis fideiussores existunt.
Ut presbiter, qui sanctum chrisma donaverit ad iudicium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat.
Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem neque ad libertatem suam admittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur, sed ista aut in presentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcicia fędatis iubemus, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur.
Ut nullus episcopus nec abbas nec comes nec abbatissa centenarium comitis advocatum habeat.
Si quis baptizatus est a presbitero non baptizato et sancta Trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius papa dixit. Impositionem manus indiget. Georgius episcopus Romanus et Iohannes Sacellarius sic senserunt.
Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiat. Georgius sensit.
Qui propter faidam fugiunt in alias patrias et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa femina accipiant alterum coniugium.
Mulier, quę sine licentia viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiat eam ad coniugium.
Si quis homo habens mulierem legitimam, si frater eius adulteravit cum ea, ille frater vel illa femina interim, quo vivunt, nunquam habeant amplius coniugium. Ille vero, cuius uxor fuit, si vult, potestatem habeat uxorem accipere aliam.
Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo suo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in locis, quibus ||fol. 89v|| renunciaverunt seculo, permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negociis communicent vel in aliquo sint molesti propria monasteria deserentes, nisi forte eis pręcipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis.
Clericum permanere oportet in ęcclesia, cui in initio ab episcopo prętitulatur ac sortitus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere.
Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto et tempore excommunicationis suę ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationis iudicetur protulisse sententiam.
Omnibus vobis [l] visu aut auditu notum esse non dubitamus, quod sępissime suadente antiquo hoste sacerdotibus crimina diversa obiciantur. Sed quoniam, qualiter ex eis ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonę memorię domni genitoris nostri Pipini sive priscis temporibus a sanctis patribus et reliquis bonę devotionis hominibus sępissime ventilatum fuerit, nos pleniter et ad liquidum definitum reperire minime quivimus. Nostris quippe temporibus idipsum a sanctis episcopis et reliquis sacerdotibus et cęteris ecclesiasticę dignitatis ministris nostris in regnis seu in aliis Deo degentibus nobisque una cum eis agentibus sepissimę propter multas et nimias reclamationes, quę ex hoc ad nos ex diversis partibus venerunt, ventilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis apostolici cęterorumque Romanae ecclesię episcoporum et sacerdotum, necnon et nostrorum episcoporum omnium cęterorumque sacerdotum ac levitarum auctoritate et consensu atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus utriusque ordinis ministris scire volumus. Statutum est nanque ratione et necessitate auctoritate prędicta consultu omnium, ut, quotienscunque cuiquam sacerdoti crimen imponitur, si ipse accusator talis fuerit, ut recipi debeat, quia, quales ad acusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est. Si autem, ut dictum est, ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo numero verorum et bonorum testium approbare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice diiudicetur. Et si culpabilis inventus fuerit, canonice damnetur. Si vero cum suprascripto praetextu approbare ipse accusator minime poterit, et hoc canonice definiatur. Ipse ergo sacerdos, si suspiciosus aut incredibilis episcopo suo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut praedicta suspicione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus exemplo Leonis papę vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit aut necesse propter tumultum populi inesse perspexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus se sacramento coram populo super IIII. evangelia datum purgatum ecclesię reddat. Si quis autem scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quicquid de accusatore faciendum sit, pleniter in [m] canonibus reperire poterit.
Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nichil enim interest, utrum in pręsenti examine omnia, quę dicta sunt de eo, comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.
Ut nullus presbiter ad introitum ecclesię exenia donet.
t ecclesiae vel altaria, quę ambigua sunt de consecratione, consecrentur.
Ut episcopi praevideant, quem honorem presbiteri pro ecclesiis suis senioribus [n] tribuant.
Statutum est, ut, si quis presbiter in domiciliis agenda celebraverit sine licentia et consilio sui episcopi, honore sacerdotali privetur.
Si quis presbiter ab episcopo suo degradatur vel excommunicatus fuerit et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comeatu [o] facere praesumpserit et postea ab episcopo correptus et ||fol. 90r|| excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse excommunicatum similiter. Quicunque clericus vel laicus aut femina incestum commiserit et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis, qualis sit modus istius excommunicationis, in ecclesiam non debet intrare nec cum ullo [p] christiano cibum vel potum sumere, nec eius munera quisquam accipere debet vel osculum porrigere nec in orationem se iungere nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit, quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem iudicetur, et inter suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit et episcopus hoc minime emendare potuerit, regis iudicio exilio condemnetur.
Hęc vero per singula capitula instantis Niceni concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum patrum synodalibus edictis et in Antioceno concilio, quod hi, qui damnati sunt a concilio vel a suo episcopo et postea ministrare praesumunt, pręcipitur, ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententia subiaceat sicut et damnatus.
Item in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant.
Item in eodem, de his, qui in periculo constituti sunt et convertunt se ad Deum, ut canonice inquirantur de reconciliatione et canonice reconcilientur.
Item in eodem, ut illi, qui non sunt bonae conversationis et eorum vita est accusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare.
Ut nullus presbiter praesumat in alia parrochia baptizare nec missas celebrare sine iussione episcopi, in cuius parrochia est. Et omnes presbiteri ad concilium episcopi conveniant. Et si hoc, quod superius comprehensum est, facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur tam ipsi quam et defensores eorum.
De ecclesiis inter coheredes divisis consideratum est, quatinus, si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi coheredes eas voluerint tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ecclesię pertinentes ita divisę inventę fuerint, ut describantur et nobis renuntietur.
De uno manso ad ecclesiam elato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicunque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est, presbiteris cum sua lege restituere faciant.
e decimis, quas populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis redimendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit et nec episcopum nec comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad pręsentiam nostram venire compellatur. Cęteri vero distringantur, ut inviti ecclesiae restituant, qui voluntarie [q] dare neglexerunt.
Ecclesiam, in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora et rasis vel lotis lignis eius reędificetur. Si hęc consecrata prius fuit, missas eas celebrare licet, si tamen fideles sunt, qui in ea sepulti sunt.
Laicus non debet in ecclesia lectionem recitare nec alleluia dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine alleluia.
Ut nemo sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate canonum iudicare pręsumat. Et ut, quando unicuique quisque sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta prędictum canonicum modum pęnitentiam tribuat, nisi comam dimiserit aut habitum mutaverit, manus ei secundum canonicam auctoritatem imponat cum orationibus, quę in sacramentario ad dandam pęnitentiam continentur. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte fiat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit, publice ac manifeste fiat, et publice coram ||fol. 90v|| ecclesia iuxta canonicos pęniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem pęnitentiam occulte vel manifeste canonice reconcilietur, et manus ei cum orationibus, quę in sacramentario ad reconciliandum pęnitentem continentur, imponatur, ut dignis precibus et miserationibus solutus a suis facinoribus esse mereatur, quoniam sine manus impositione nemo absolvitur ligatus. Et ideo Dominus et magister noster discipulis suis ac successoribus eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi habeant potestatem et pęnitentiam condigne agentes absolvi atque peccata cum divina invocatione dimitti queant. Nec mirum hoc, quia, si homines suis servis dant potestatem de subditis ligandi et solvendi vel nocendi vel adiuvandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum [r] hanc potestative potestatem prępositis sanctę ecclesiae dedit dicens: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt.
Pęnitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.
Multiplex misericorida ita lapsis humanis subvenit, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam pęnitentiae medicinam spes vitę reparetur ęternę, et qui regenerationis dona violaverunt proprio se iudicio condemnantes, ad remissionem criminum perveniant sic divinae voluntatis pręsidiis ordinatis, ut indulgentiam Dei, nisi supplicationibus sacerdotum, nequeant obtineri. Mediator enim Dei et hominum Dominus Iesus Christus hanc prępositis ecclesię tradidit potestatem, ut et confitentibus pęnitentię sanctionem darent et ab eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique operi incessabiliter ipse Salvator intervenit, qui nunquam his abest, sicut ipse ait: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur, ut, si quid per servitutem nostram bono ordine et grato impletur effectu, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis esse donatum. Si vero aliquis eorum, pro quibus Domino supplicamus, quocunque interceptus obstaculo munere indulgentiae pręsentis exciderit et, priusquam ad constituta remedia perveniat, temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Idcirco necesse est nos eorum, qui obierint, merita actusque discutere, cum Dominus noster, cuius iudicia nequeunt [s] comprehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non sivit, suae iustitiae reservavit ita potestatem suam timeri volens, ut hic error omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut negligentibus accidit, nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est, ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. Is autem, qui tempore necessitatis periculis urgentibus praesidium pęnitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda, quia misericordię Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud quem nullas patitur venire moras conversio dicente Dei Spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles nec se accusantium gemitus lacrimasque negligere, cum ipsam pęnitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam dicente apostolo: Ne forte det illis Deus pęnitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur, ad ipsius voluntatem.
Si quis in periculo vel pace aut infirmitate pęnitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori eius eucharistia.
Ut pęnitens ostensis necessariis pęnitentiae fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione percipiat.
Pęnitentes tempore, quo pęnitentiam petunt, impositionem manus super caput et cilicium a sacer||fol. 91r||dote, sicut ubique constitutum est, consequantur.
Omni tempore ieiunii manus pęnitentibus a sacerdotibus imponantur.
Nec absolvendos lapsos in fide credamus, nisi per impositionem manus episcopi.
Placuit his, qui accepta pęnitentia ante reconciliationem migrant ad Dominum, et communicari pro eo, quod honoraverunt pęnitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine pęnitentum, ut legitima communione statuto tempore reconcilientur et manus impositionem episcopi eius iussu presbiteri recipiant.
Criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum impositionibus eorumque supplicationibus iuxta canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus imposine episcopi aut eius iussu alicuius presbiteri se credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum, si absolutio peccatorum per manus impositionem precibusque fit sacerdotum, cum Dominus in veteri lege super caput hostiae manum sacerdotis pręceperit imponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc invocatione sancti Spiritus, qui est remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum impositione supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando Dominus Lazarum suscitavit, ait discipulis suis: Tollite lapidem, subauditur, ut mortuus surgat, dans exemplum, ut, sicut ipsi manibus tollunt lapidem, ut mortuus surgat, ita ipsi et successores eorum manus pęnitentibus imponant, ut per impositionem manuum suis precibus mortuum de sepulchro, id est, peccatorem de vitiis, surgere et levare faciant, et sicut illi prędictum Lazarum institum, id est, funibus colligatum, iubente Domino solvunt, qui ait: Solvite illum et sinite abire, ita isti eorum supplicationibus auxiliante Domino et comitante Spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus impositionem peccatorum solvant vincula eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent et absolutos ire permittant.
Ut secundum formam canonum pęnitentibus detur pęnitentia et prius eos a communione suspensos ad officium ecclesię excubare faciant et inter reliquos pęnitentes ad manus impositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore sacerdotali prece per manus impositionem iuxta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient pęnitentes et sacra communione confirment.
Qui a communione separantur, in locis, quibus seclusi fuerant, per manus impositionem recipiant communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus impositione credat; sed per manus impositionem precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet ęcclesiastica.
Qui poenitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendum est. Sed si proiecto mortis urget periculum, pęnitentiam per manus impositionis acceptam, statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus eger abscedat, quam donum reconciliationis accipiat sicque supprestibus quodammodo doloris videatur esse perpetuum, si pręcisum ab ecclesiae membris eum, qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptum a pręsenti vita mortis natura subduxerit. Unde iuxta papae Leonis edictum his, qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia pręsidium poenitentiae et mox reconciliationis remedium implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire. De his autem, qui accepta pęnitentia, antequam reconcilientur, ab hac vita recesserint, quanquam diversitas preceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nobis sententia placuit, qui multiplices numero de huiusmodi humanius decreverunt, ut et memoriae talium in ecclesiis commendentur et oblatio pro eorum delictis spirituum accipiatur.
Item confirmatum est, ut, si quando presbiteri vel diaconi in aliqua graviore culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tanquam pęnitentibus vel tanquam fidelibus laicis imponatur. Neque ||fol. 91v|| permittendum, ut rebaptizari ad clericatus gradum promoveantur.
De pęnitentibus, qui, sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus, pęnitentiam gerunt, si nulla interveniat ęgritudo, V. feria ante pascha eis remittendum Romanae ecclesię consuetudo demonstrat. Cęterorum de pondere estimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut ad confessionem pęnitentis et ad fletus atque lacrimas corrigentis, ac tum iubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis ęgritudinem inciderit atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus paschę relaxandum, ne de hoc seculo absque communione discedat.
Qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et manuum crebris impositionibus purgari, ut deinceps ab idolotitis abstinentes sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per pęnitentiam publicam et per manus impositionem sacerdotali prece sint reconciliati, non oportet admitti. Tempora pęnitudinis abita moderatione sunt constituenda, prout conversorum animos sacerdotes inspexerint esse devotos, pariter etiam habentes ętatis senilis intuitum et periculorum quorumque aut ęgritudinum respicientes [t] necessitates, in quibus si quis ita graviter arguatur, ut, dum adhuc pęnitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem, id est, per manus impositionem, absolutione precum sacerdotalium communionis gratia subveniri.
Poenitentes, qui ex gravioribus peccatis pęnitentiam gerunt, si ex corde poeniteant, sicut Nicena synodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel VII. annis subiaceant inter pęnitentes manibus sacerdotum. Duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed tantummodo populis in oratione socientur. Nec confundantur Deo colla submittere, qui eum non timuerunt abnegare. Quod si, utpote mortales, intra metas pręscripti temporis cęperit vitę finis urgere, subveniendum est implorantibus, seu ab episcopo, qui pęnitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a presbitero, iussu tamen aut permissu proprii episcopi, per manus impositionem, absolutionem precum sacerdotalium, viaticum abeuntibus de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur ętatis, aliquandiu sub manus impositione detentis reddenda communio est. Quod si ante pręfinitum pęnitentię tempus desperati a medicis aut evidentibus mortis pressi indiciis recepta quicquam communionis gratia convaluerint, servemus in eis, quod Niceni canones ordinaverunt, ut habeantur inter illos, qui in oratione sola communicant, donec impleatur spacium temporis eisdem pręstitum.
Nec caticumini prętereundi sunt, quia non est causa dissimilis, sicut idem sancti canones ordinarunt. Hi, qui quolibet modo Christum, quem semel confessi sunt, abiurarint, tribus annis inter audientes sint et postea cum caticuminis permittantur orare per manus impositionem communionis catholicę gratiam recepturi.
Qui poenitentiam publice gerunt, debent I. annum esse concilio inter audientes vel usque ad magnum diem et populo, quando intrat in ęcclesiam, perfusi lacrimis veniam postulare precarique eum humiliter, ut pro eis dignetur orare. Qualiter VII. annorum pęnitentia agatur: Tribus vero annis subiaceant inter pęnitentes manibus sacerdotum in loco retro ostio ecclesię pęnitentibus constituto et seorsum, infra ipsam tamen ęcclesiam, secluso populo tamen, iam non in terram prostrati, sed vultu et capite humiliato humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed populis tantummodo in oratione socientur, ut perfectionem VII.o in cena Domini consequantur anno, id est, per episcopi vel eius iussum, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus impositionem absolutione sacerdotalium precum communionis catholicę gratiam recepturi. In his vero VII. annis multipli||fol. 92r||citer ieiuniis, orationibus, fletibus et elemosinarum, prout melius potuerint, exhibitionibus et lacrimis persistant. Et ne ulterius eis talia contingant, admodum caveant dicente Domino: Vade, et amplius noli peccare.
Ut hi, qui frequenti praevaricatione peccata vel pęnitentiam iterant, frequenti sententia, nisi per satisfactionem, quę pręvaricati sunt, emendare nitantur, coerceantur vel condemnentur, ut hęc, quae voluntariae non diluerunt, inviti emendentur. Quod si his aliquis renuerit et pręceptis sui sacerdotis inoboediens apparuerit, secundum modum culpę excommunicetur. Si quis autem his ante reconciliationem et eorum satisfactionem absque proprii episcopi licentia communicare presumpserit, simili excommunicationi subiaceat. Sacerdotes autem, ad quos pertinere noscuntur, si eos quolibet munere vel favore aut negligentia admonere noluerint aut per satisfactionem revertentes non susceperint aut contemnentes de ecclesia non reiecerint, simili sententia plectentur, quousque vel emendationis vel eorum damnationis sententia promulgetur.
Ut negligentiores paenitentes tardius recipiantur.
Is, qui pęnitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitus venit, oppressus infirmitate ommutuit vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium, qui eum audierunt, et accipiat pęnitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit, commoneatur a supradictis testibus petitionis suę satisfactio, et subdatur statutum pęnitentię tempus, quandiu sacerdos, qui pęnitentiam dedit, probaverit.
Poenitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.
Poenitentes, qui, antequam leges pęnitentiae exequantur [u], si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.
Presbiteri sub sigillo [v] custodiant chrisma et nulli sub prętextu medicinę vel maleficii donare presumant. Quod si fecerint, honore priventur.
Presbiteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.
Ut laici presbiteros non eiciant de ecclesiis neque constituant sine consensu episcoporum suorum.
Ut laici omnino munera iniusta non exigant a presbiteris propter commendationem ecclesię cuique presbitero.
Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbiteros vel clericos inquirat, unde sint [w]. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.
Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contempserit et observare cum cęteris christianis noluerit, in Gangrensi concilio pręcipitur, ut anathematizetur, nisi emendare se studeat.
Omnes dies dominicos cum omni veneratione observare decrevimus et a servili opere abstinere. Et mercatum, nec placitum, ubi aliquis ad mortem vel ad poenam iudicetur, in eis minime fiat.
Admonemus atque pręcipimus, ut decima Deo omnino dare non negligatur, quam Deus ipse sibi dari constituit, quia timendum est, ut, quisquis Deo suum debitum abstrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua, et qui decimam dare neglexerit, novem partes auferantur ab eo.
Reum confugientem ad ecclesiam nemo abstrahere audeat neque inde donare [x] ad pęnam vel ad mortem, ut honor Dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis optinere studeant. Tamen legitime componant, quod inique fecerunt.
Pręcipimus, ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel in atriis placita secularia non fiant.
Si quis ecclesiasticam rem tenet et admonitus iudicium declinaverit, quoadusque ad discussionem veniat aut rem restituat ecclesiasticam, a communione privetur.
Nullus presbiter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet. Quomodo enim dicet: Dominus vobiscum, vel sursum corda admonebit habere et alia multa his similia, cum alius cum eo nemo sit?
||fol. 92v||Oblationem quoque et pacem in ecclesia facere iugiter admoneatur populus christianorum, quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.
Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere pręcipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.
Canticum turpe atque luxuriosum circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod et ubique vitandum est.
Contradicimus quoque, ut in IIII.ta vel quinta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum inventumque fuerit, separetur.
Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat nec filiolam nec commatrem ducat uxorem nec illam, cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separetur.
Si quis viduam uxorem duxerit et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari nec umquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione fieri.
Ut baptismus [y] non fiat, nisi statutis temporibus, id est, pascha et pentecosten, nisi infirmitas intercesserit. Et ut alicubi, non vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis causam.
Ut nemo presbiterorum pro baptismo precium accipere pręsumat. Quod si fecerit, sciat se canonica regula esse damnandum.
Ut presbiteri causas seculares nullatenus exerceant, id est, ut neque iudices neque maiores fiant.
Ut presbiteri, qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant.
De fugitivis presbiteris vel clericis canonica auctoritas observetur, id est, ut nemo nostrum clericum alterius parrochię ordinet neque ordinatum suscipiat sine permissione sui pontificis. Et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit.
Qualicunque modo mulier permittente canonice viro suo aut eo defuncto velum sanctum in caput acceperit aut sponte aut [z] invita, in eo permaneat omnino nec dimittat.
In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant observantes divinę scripturę doctrinam et documenta sanctorum patrum et nichil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere pręsumant. In unoquoque episcopatu ut simul manducent et dormiant, ubi his facultas id [a] faciendi suppetit. Vel qui de rebus ecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant et singulis diebus mane prima ad lectionem veniant et audiant, quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant et obędientiam secundum canones suis magistris exhibeant.
Presbiteri interfecti episcopi, ad cuius parrochiam pertinent, solvantur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri, ita videlicet, ut medietatem virgildi eius episcopus utilitatibus ecclesię, cuius praefuit, tribuat et alteram medietatem in elemosina illius iuste dispertiat, quia nullus nobis eius heres proximior videtur quam ille, qui eum Domino sociavit.
Quicunque iudex aut secularis presbiterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbiteri iniuriam inferre pręsumpserint, anathema ab omnium christianorum corsortio habeatur.
Statutum est, ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deinceps persuadeat. Et qui hoc facere temptaverit, synodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.
Si servus ecclesię in furtum comprehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus servum ecclesię super furto non presumente sine audientia vicedomini aut archidiaconi aut tenere aut iniuriare pręsumpserit, anno integro ab ecclesię liminibus arceatur.
De sacris vasis ecclesiae, quę in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari comperimus, inhibitum ||fol. 93r|| est, ne deinceps a quoquam pręsumatur, nisi solummodo necessitate redimendorum captivorum compellatur.
Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ecclesia interfecerit, de vita componat. Si vero foris rixati fuerint et unus alterum in ecclesia fugerit et ibi se defendendo eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit, cum XII. iuratoribus legitimis iurare cogatur; is vero, qui interfectus est, absque compositione iaceat; ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori, quod admisit, poenitentiam accipiat. Si proprius servus hoc admiserit, iudicio aquę ferventis examinetur, utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus eius, iuxta quod virgildus illius est, ad ecclesiam persolvat aut eum, si voluerit, eidem ecclesię tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario servo volumus, ut pro una vice virgildus eius pro eo componatur; altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas vero liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio ecclesię, cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est, huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel componatur. Si vero porta ecclesię non est consecrata, eodem modo componatur, quod in atrio committitur, sicut componi debet, quod in emunitate violata committitur.
Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbiter fuerit, triplo componatur, duę partes eidem presbitero, tertiam pro fredo ad ecclesiam, insuper et bannus noster. Similiter de diacono iuxta compositionem triplo persolvatur, insuper et bannus noster. Similiter et de ictu sine sanguinis effusione de uniuscuiusque ordine clericorum secundum suam compositionem triplo persolvatur et bannus noster. Et qui non habet, unde ad ecclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ecclesię, usque dum totum debitum persolvat.
Qui subdiaconem occiderit, CCC. solidos componat. Qui diaconem, CCCC.tos. Qui presbiterum, DC.tos. Qui episcopum, DCCCC.tos. Qui monachum, CCCC.tos culpabilis iudicetur.
De ecclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant, utrum per negligentiam aut per impossibilitatem [b] destructę sunt. Et ubi negligentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur ab his, qui eas restaurare debuerunt. Si vero per impossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint, quam necesse sit, aut maioris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint [c], episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint.
Ut nullus quilibet missus noster neque comes neque iudex aut scabinus cuiuslibet iustitiam dilagare pręsumat. Si statim adimplet, potuerit esse secundum rectitudinem, neque pręmia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium malum pręsumat accipere.
Quicunque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat pęnitentiam. Et si contumax fuerit, comprehendatur a comite et ferro vinciatur et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.
Placuit, ut testes non admittantur, qui sunt socii criminis, nec infames neque calumniatores vel cęteri, quos canon et lex prohibet.
Sciendum est omnibus atque credendum, quod per Spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in ecclesia Christi eiusdem sancti Spiritus dono, per ministerium sacerdotale et per penitentiam et absolutionem manusque impositionem remissio peccatorum indubitanter attribuatur.
Placuit sciri omnibus, quod quattuor sunt vitia, quę nostram fidem inter cętera mala commaculant, quę, quanto sunt occultiora, tanto perniciosiora, id est, superbia, per quam angelus diabolus effectus de cęlo est eiectus, invidia, per quam idem diabolus hominem de paradiso [d] eiecit, odium et discordia, quę caritatem inter proximos extingunt et dilectionem evacuant ||fol. 93v|| et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere nec quietam tranquillamque, ut decreverat christianos, vitam deducere, et reliqua.
De presbiteris et eorum ecclesiis, unde multa negliguntur et scandala generantur, in nostra discussione IIII.or nobis pericula apparuerunt. Primo, quia nonnulli ex nostris sacerdotibus quadam securitate accepta nec ea, quę ad cultum divinum pertinent, faciunt neque in restauratione et luminaribus ecclesiae studium habent, nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent, et insuper ecclesias suas expoliant et in prediola sua propria transferunt. Quę omnia ad negligentiam episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum permoti in tantam audaciam prorumpunt, ut eos etiam illicite et inhoneste atque inreverenter tractare pręsumant. Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus, ut ea, quae a domno imperatore consensum episcoporum ob honorem et amorem Dei quod ecclesiis concessum est, non in avariciam presbiterorum aut in rapacitate episcopalium ministrorum cedant, sed in utilitate ecclesię et in usus clericorum et pauperum deveniant.
Similiter de illis presbiteris, qui contra statuta canonum villici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur et diversissimis modis usuris inserviunt et aliorum domos inhoneste et impudice frequentant et comessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt et per diversos mercatus indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus, ut abhinc districte severiterque coerceantur, ne per eorum illicitam et indiscretam actionem et ministerium sacerdotale vituperetur et, quibus debuerant prodesse, in exemplum deveniant.
Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt et, ut in propinquorum suorum ius cedant, statuunt et ob hoc et iura ecclesiastica convelluntur et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contemnitur, placuit omnibus, ut deinceps hoc avariciae [e] genus caveatur; fixumque abhinc et in perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui iuris, quas ante episcopatum aut certe in episcopatu hereditaria successione [f] acquisivit, secundum auctoritatem canonicam, quicquid vult, faciat et, cui vult, conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascunque res de facultatibus ecclesię aut suo aut alterius nomine qualibet conditione comparaverit, decrevimus, ut non propinquorum suorum, sed ecclesię, cui pręst, iure [g] deveniant. Similiter et de presbiteris, qui de ecclesiarum rebus, quibus praesunt, prędia eo modo emunt, faciendum statuimus, quoniam multi presbiterorum occasione taliter emptorum rerum ecclesias, quibus pręsunt, expoliasse et a [h] suo ministerio multis modis exorbitasse et se diabolo mancipasse et hac occasione multos laicorum in scandalum damnationis et perditionis proruisse comperimus.
Comperimus quosdam episcopos et abbates atque sacerdotes, non causa necessitatis aut utilitatis, sed potius avariciae et propriae delectationis, sepissime propria civitatis suę sede vel monast[erii] septa aut ęcclesia propria [i] derelicta cleroque neglecto remociora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et prędicatio in plebibus et cura subiectorum postponitur et hospitalitas neglitur. Quod ne ulterius a quoquam sine inevitabili necessitate aut aliqua utilitate fiat, pari consensu inhibuimus.
De clericis laicorum, unde nonnulli eorum conqueri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum preces nolint in ecclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit, ut in utrisque partibus pax et concordia servetur et cum caritate et ratione utiles et idonei eligantur. Et si laicus idoneum utilemque clericum optulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur. Et si reiciendus est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.
Si quis ministros ecclesię, id est, subdiaconum, lectorem, exorcistam, accolitum, hostiarium iniuriaverit aut percusserit vel plagaverit, componat hoc tripliciter, sicut solent componere parentes eius. ||fol. 94r|| Diaconi vero, presbiteri atque episcopi iniuria in quadruplum componatur. Reliquorum autem clericorum iniuria componatur [k] sicut parentum eorum [l]. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, iniuria dupliciter componatur secundum genealogiam suam, ut reverentia sit Deo et ecclesię et pax eis, qui illi deserviunt.
Si quis homo contumax vel superbus timorem Dei vel reverentiam ecclesiarum sanctarum non habuerit et fugientem servum suum, vel quem persecutus fuerit, de ecclesia vel de porticu eius per vim abstraxerit et Deo honorem non dederit, componat ad ipsam ecclesiam pro neglectu suo solidos D. et pro fredo ad fiscum solidos CC. Ipse vero publica pęnitentia iuxta iudicium episcopi multetur, ut sit honor Dei et reverentia sanctorum, et ut ecclesia Dei invicta semper permaneat.
Placuit, ne prędia cęlestium secretorum dicata Deoque tradita et a quibusdam aliqua occasione vexentur aut invadantur, sed sub immunitatis tuitione perpetua firmitate perdurent. Similiter et homines earum et omnia, quę eis subiecta esse noscuntur. Si quis contra hęc venerit, componat, sicut de immunitate constituimus, et pęnitentia publica a sacerdotibus usque ad satisfactionem multetur.
Si quis die dominico opera servilia fecerit, liber homo, si bovem iunxerit et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si alia, quę canonica auctoritate prohibita sunt, servilia fecerit opera, sacerdotibus illa emendet, sicut de reliquis negligentiis iudicibus emendari [m] solet, et ab ipsis sacerdotibus pęnitentiam iuxta modum culpę accipiat. Similiter et de praecipuis festivitatibus observari placuit. Quod si sacerdotes eos nequiverint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur, eisque in omnibus obędire faciant.
Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quęcunque species fuerint commendatae, sive custodiendo traditę sint, sive vendendę, et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio concrematę, una cum testibus, qui commendata susceperat, prębeat sacramenta nichil exinde suis profuisse compendiis, et nichil cogatur exsolvere excepto auro et argento, quod ardere non potuit. Si vero, quę commendata fuerant, furto probantur ablata, ei, qui commendata perdiderat, spacium tribuatur, donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret. Compositio vero furti ad eum, qui habuit commendata, pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendata domino suscipiente reddatur, damnum vero medium utrique sustineant. Et si postmodum dominus apud eum, cui [n] commendaverat, quęcunque fuerint suppressa, repererit, sicut furtiva ab eo exigantur.
Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam illęsam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit atque negaverit interrogatus, furtiva componat.
Placuit, ne peregrinos transeuntes nemo [o] inquietare pręsumat eisque nocere audeat, quia alii propter Deum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis pręsumptiosus fuerit, qui peregrino nocuerit vel eum assalierit aut despoliaverit, lęserit, plagaverit, ligaverit, vendiderit vel occiderit, ipsi peregrino singillatim dupliciter, sicut de alio homine solet componi, aut suo seniori vel socio cum sua lege componat. Quod si mortuus fuerit et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam compositionem in duplo sicut de indigena distringente iudice accipiant et in suam elemosinam illa [p] tribuant; et insuper LX.ta solidos fisco cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam et, quicquid illi tulit, dupliciter [q], ut prędictum est, per singula illi componat, sicut solet de infra provincia aliquem componere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipsa provincia in duplo componat; et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur elemosina. Quoniam Dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.
Presbiteros criminosos canonice ad synodum venientes iubemus iuxta decreta papae Innocentii ||fol. 94v|| capitulo XXXIII. in medio collocari discussisque [r] obiectionibus, quę ipsis presbiteris impinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio, quia, qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo illicite polluerunt. Et si convinci non potuerint, secundum anterius capitul consultu Leonis papae et multorum episcoporum statuta cum aliis presbiteris et fidelibus iustisque hominibus satisfaciant episcopo suo et populo.
Ut unusquisque presbiter missam ordine Romano cum sandaliis celebret. Et hoc populo annuncietur, quod per omnes dies dominicos oblationes offerant, et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur.
Ut omnis presbiter die dominico cum psallentio circumeat ecclesiam suam una cum populo et aquam benedictam secum ferat. Et ut scrutinium more Romano tempore suo ordinate agatur.
Nemo ecclesiam edificet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante pręfiniat, qui ędificare vult, quod ad luminaria et ad custodiam et ad stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione domum ędificet.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicetur. Comes et ministri eius, qui hoc cognovit et non prohibuit, libra auri multabitur et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.
Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel quocunque comento vendere. Hoc enim divina et apostolica atque canonica sub anathematis poena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit. Sed is, qui accipit, precium amittat. Et qui distraxit, pręcium, quod accipit in ipso monasterio amittat et una cum precio monasterium [s] perdat, et ipsum monasterium in pristinum revocetur statum.
Si quis ex scenicis vestem sacerdotalem aut monasticam vel mulieris religiosę vel qualicunque ecclesiastico statu similem indutus fuerit, corporali pęna subsistat, exilio tradatur.
Item a predicta sancta Romana et apostolica ecclesia sancitum est et ab omnibus synodali auctoritate decretum, ut semper primo persona, fides, vita et conversatio accusantium enucleatim perscrutetur et postea, quę obiciunt, fideliter pertractentur, quia non aliter fieri quicquam debet, nisi prędictorum vita prius discutiatur.
Placuit, ut, si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetierit, secundum praeceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis approbare, quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.
Maior a minori non potest iudicari.
Iudicis non est quemlibet iudicare vel condemnare absque legitimo accusatore [t]. Quoniam Dominus Iudam furem esse sciebat, sed quia non est accusatus, ideo non est condemnatus.
Eius, qui frequenter litigat et ad accusandum est facilis, accusationem eius absque grandi examine nemo recipiat.
Sunt quidam, qui contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere. Hi omnino non admittantur, nisi actis publicis docuerint omni se suspicione carere.
Laicis, qui sunt religiosi, nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus vel de Deo dicatis hominibus aliquid disponendum attribuatur facultas.
Si quis episcopus, presbiter, diaconus vel subdiaconus ad bellum processerit et arma bellica indutus fuerit ad belligerandum, ab omni officio deponatur in tantum, ut nec laicam communionem habeat.
Ut hi vel hae, qui uxores aut viros dimittunt, non nubant, sed aut continentes maneant aut sibimet reconcilientur.
Ordinatus clericus ab alio episcopo non deprecante vel consentiente suo in clero non ||fol. 95r|| maneat.
De eo, qui semetipsum occidit aut laqueo se suspendit, considerandum est, ut, si quis compatiens velit elemosinam dare, tribuat et orationes in psalmodiis faciat. Oblationibus tamen et missis ipsi careant, quia incomprehensibilia sunt iudicia Dei, et profunditatem consilii eius nemo potest investigare.
De incestuosis et parricidis, ut canonice coerceantur, sicut de illo iudicatum est, qui materterę suę filiam stupravit, ut coniugium ultra non repetat et militię cingulum derelinquat et aut monasterium petat aut, si foris manere voluerit, tempora pęnitentię secundum canones pleniter exsolvat.
Ut clerici vel laici philacteria vel falsas inscriptiones aut ligaturas, quę imprudentes pro febribus aut aliis pestibus adiuvari putant, nullo modo ab illis a quoquam christiano fiant, quia magicis artis insignia sunt; sed pro infirmitate illud, quod apostoli et canones sanxerunt, id est, orationes et sacri olei unctio, fiat.
Si infirmitate depressus quis fuerit, vitam sine communione non finiat nec unctione sacri olei careat. Et si finem perspiciat, sacrosancto corpore Deo anima eius a sacerdote precibus commendetur. Quapropter omnibus placuit, ut nullus presbiter amplius quam unam ecclesiam sibi vindicet, quia, sicut quisque secularis non amplius quam unam debet habere uxorem, ita et unusquis presbiter non amplius quam unam debet habere ecclesiam.
Presbiteri degradati et post degradationem multis sceleribus implicati ad pęnitentiam publicam secundum canones redigantur.
Quod in sabbato sancto paschę vel in sabbato pentecostes, si qui velint aquam consecratam ad aspersionem in domos suas recipere, ante chrismatis infusionem accipiant.
Presbiteros, quos unusquisque episcopus in sua parrochia repperit, si incogniti fuerint viri illi, a quibus sunt ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse annon, qui eos ordinaverint, si bonę actionis et catholici viri sunt ipsi presbiteri et in ministerio Christi omnique lege sancta educati et apti, ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant [u] et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur.
Ut omnes maximam curam habeant, ne sine confirmatione episcopi quis vitam finiat animaque periclitetur.
Presbiteri, qui sine iussione proprii episcopi de ecclesiis ad ecclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni, quandiu ad easdem redierint ecclesias, in quibus primitus sunt instituti.
Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi, in quibus parrochia esse cognoscitur, agere.
Ut nulli liceat, nisi legitimum [v], habere conubium. Nullus incestum faciat. Nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum evangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisquae [w] propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur, sed aut ita permaneat aut propriae reconcilietur coniugi.
Si quis secularium, tam maioris ordinis, quam inferioris, peccatum egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac pęnitentiam venire distulerit, tandiu sit ab ecclesia extorris et a catholicorum consortio sequestratus, quousque, quod commisit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam ecclesięque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem inmelioratus episcopo canonice reddatur.
Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat et Deo in monasterio serviat cunctis diebus vitę suę nunquam ad seculum reversurus et VII. annos publicam pęnitentiam agat.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonio et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum ea, si poterit probare, quod verum sit, accipiat alium, eo quod iuxta apostolum non potuit reddere illi vir suus debitum.
Puellam desponsatam non licet parentibus dare alteri viro. Tamen ad monasterium licet ire, si ||fol. 95v|| si voluerit.
Non licet baptizatis [x] cum catecuminis manducare nec osculum eis dare vel Ave illis dicere. Quanto magis cum excommunicatis ab episcopis aut cum gentibus?
Si quis presbiter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum, et omnes, quos prius baptizavit.
Si quis alterius sponsam virginem aut viduam necdum desponsatam rapuerit vel furatus fuerit, placuit, ut, sive eam postea sponsaverit, sive dotaverit, seu non, sive cum parentum eius voluntate, quocunque commento ipsam accipere vel tenere potuerit, nunquam illam uxorem habeat, sed raptori vel furi auferatur et proximis suis alio viro tempore congruo, si ipsa hoc malum non consenserit, nuptura legibusque acceptura reddatur. Raptor vero sive fur omnesque eius consentientes publica pęnitentia iuxta canonicam auctoritatem multentur et proximis illius, quicquid iniuste vitam nefando scelere egerunt, in triplo componant et unamquamque rem semotim legibus in triplo restituant. Ipsa nanque, quę rapitur [y], si aut primo aut postmodum tam nefario scelere libens consenserit, nunquam postea nubat, sed publica pęnitentia multetur et sub tali custodia ponatur, ut ei nullatenus luxuriari cum quoquam liceat. Taliter enim memorata flagitia puniantur, ut omnes cognoscant, quoniam nec seculi leges tam nefandis coniunctionibus consentiant nec sacri canones consilium ullum prębent, sed tales seculi leges cooperatoresque eorum capite feriri precipiunt. Et sacri canones Spiritu Dei conditi non solum raptores, sed etiam omnes cooperatores eorum eisque consentientes anathemate feriuntur, sicut in Calcedonense concilio, in quo DC.ti XXX.ta patres affuerunt, capitulo XXVIII. cunctis legentibus patet.
Si quis sacerdotem vel levitam aut monachum interfecerit vel debilitaverit, iuxta statuta priorum capitulorum, quę legi Salicae sunt addita, componat, et insuper bannum nostrum, id est, solidos LX., nobis persolvat et arma relinquat atque in monasterio diebus vitę suae sub ardua pęnitentia Deo deserviat nusquam postmodum seculo vel secularibus militaturus neque uxori copulaturus.
Ut episcopus iudices publicos commoneat, ut in dies celeberrimos, hoc est, nativitatem Domini nostri Iesu Christi et sanctam resurrectionem ac pentecosten, quicunque miserrimi vinculis detinentur, relaxari debeant et propter ipsam reverentiam Domini nostri Iesu Christi ipsi debeant absolutionem promereri. Et iudex, si pastorem commonentem despexerit, quandiu loci illius episcopo visum fuerit, ab ecclesię liminibus arceatur.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quę in monasterio introduxit, et quę non introduxit, domini monasterii sint, et ipse officio fisci servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius [a] prior monasterii possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur sine abbatis sui et episcopi proprii licentia.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias earumque res irruens sacerdotibus et ministris vel ipso cultui locoque aliquid, quę non oportet, iniuriae inferat, divini cultus iniuriam in convictos sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum. Nec expectetur, ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitatis agnoscendi soli gloriam derelinquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
Placuit, ne corepiscopi a quibusquam dienceps fiant, quoniam actenus a nescientibus sanctorum patrum et maxime apostolicorum decretis suisque quietibus ac delectationibus inherentes facti sunt. Idcirco et olim persępe et nostro a sancta apostolica sede tempore prohibiti sunt; et deinceps, a quoquam tam ordinante quam ordinari cupiente talis pręsumptio assumatur, a cunctis nostri regni episcopis est in synodo canonice prohibitum.
Ne Iudęi administratorio usu sub ordine villicorum atque actorum christianam familiam regere audeant nec eis hoc a quoquam fieri praecipiatur. ||fol. 96r|| Si quis vero contra hęc agere pręsumpserit, si episcopus, presbiter aut diaconus fuerit, proprio submoveatur a gradu. Si vero monachus aut laicus fuerit, communione priventur. Et si perseveraverint inoboedientes, anathematizentur.
Si presbiter aut diaconus in causa pecuniaria falsum testimonium dixerint, per tres annos separentur a sacro ministerio. Si in criminali causa falsum dixerint, deponantur et legitimis penis subiciantur. Cęteri vero clerici [b], in quacunque falsitate convicti fuerint, degradentur et legitimis subiciantur disciplinis.
Clericus [c] vel monachus neque exactor publicarum neque conductor aut vectigalium magister vel curam domus vel procurator litis vel fideiussor in talibus causis fiat. Si quis contra hęc statuta fecerit, si episcopus est, omnes istorum res ex quacunque causa vel persona, sive ante episcopatum, sive postea ad eum pervenerint, ecclesię suae eas vindicare sancimus. Si vero alii clerici hoc fecerint, pęnam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ecclesię vindicandum. Hi vero, qui actiones suas eis commiserint vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel administratores eius vel adversus ipsas personas, quos crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos pro publico debito vel actione crediderit vel fideiussores eos receperit, de sua substantia fisci debitum compellatur exsolvere.
Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilium mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina mysteria conturbaverit vel letaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et [d] exilio tradatur.
Qui pro delicto suo a communione separantur, placuit, ut, in quibuscunque locis fuerint exclusi, eisdem locis communionem consequantur.
Si quis cuiuscunque munuscula ecclesię sanctis scripturarum titulis collatę nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit atque subrepserit et non statim a sacerdote commonitus Deo collata reddiderit, ab ecclesię catholicę communione pellatur.
Quicunque post sanctę religionis professionem apostatant et ad seculum redeunt et postmodum pęnitentię remedia non requirunt, communionem penitus non accipiant, quos etiam iubemus ad [e] clericatus officium non admitti.
Si quis a communione sacerdotali auctoritate suspensus, hunc non solum a clericorum, sed etiam totius populi colloquio atque convivio placuit excludi, donec resipiscens ad sanitatem redire festinet.
Placuit, ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad sęcularem fortasse fugerit et solacium ei defensionis impenderit, cum eodem ab ecclesię communione pellatur.
Ut nullus iudicum neque presbiteros neque diaconos neque reliquos clericos vel minores ecclesiae sine licentia proprii episcopi per se distringat aut condemnare pręsumat. Quod si fecerit, tandiu communione privetur, quandiu reatum suum agnoscat et per satisfactionem emendet ecclesię, quod commisit.
Si quis secularium per calumniam ecclesiam vel res eius aut clericos cuiuslibet ordinis fatigare temptaverit et ex hoc convictus fuerit, ab ecclesię liminibus et catholica communione, nisi digne pęnituerit et per satisfactionem ecclesię emendaverit, pellatur.
Si iudex cuiuslibet ordinis clericum publicis actionibus inclinare aut distringere aut calumniare vel iniuriare absque episcopi sui permissu presumpserit, usque ad ecclesię satisfactionem cum omnibus tantis sceleribus auxiliantibus aut faventibus communione privetur. Episcopus tamen non dimittat, ut iniuriam patientibus plenam de pręfatis clericis iustitiam canonice non faciat.
Annuncient presbiteri populis, ut, quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum episcopo praesentent.
Ut presbiteri sine sacro chrismate oleoque benedicto et salubri Christi eucharistia alicubi non proficiscantur, sed, ubicunque fortuitu ad officium suum requisiti fuerint, semper inveniant parati in reddendo debito.
Ut nullus presbiter parrochianus aliubi praesumat ||fol. 96v|| chrisma vel oleum accipere, nisi a suo episcopo in cęna Domini.
Ut baptizare nullus pręsumat, nisi in duo tempora, id est, vigilia paschę et pentecosten, praeter mortis periculum.
Placuit, ut instruantur fideles, qui parvulos de sacro fonte suscipere cupiunt, ut intelligant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderunt, vel pro quo fideiussores extiterunt; et sciant se nullo modo ante aliorum patres efficere, quam supradicta discant et intelligant seu reddant. Et si fideiussores pro terreno lucro damnari solent, quanto magis pro divino iure, ne damnentur, cavere oportet? Illi tamen ab his officiis removendi sunt, ne alios de sacro fonte in baptismate suscipiant nec etiam ad percipiendum [f] Spiritus sancti donum aliorum patrini [g] existant, qui et communione canonica privati et publice pęnitentię sunt subacti, donec per pęnitentiam satisfactionis reconciliationem mereantur, vel etiam illi, qui tale peccatum commissum habent, pro quo publica pęnitentia plectendi et ligandi sint.
Annuntient presbiteri, ut neque viri neque feminę de sacro fonte filiolos vel filiolas suscipiant, nisi memoriter simbolum et orationem dominicam tenuerint.
Iterum admoneant sacerdotes, ut ieiunia tria legitima in anno agantur, id est, XL. dies ante nativitatem Domini et XL. ante pascha, ubi decimę anni solvuntur, et post pentecosten XL. dies. Quamquam enim nonnulla ex his canonica priventur auctoritate, nobis tamen omnibus simul propter consuetudinem plebis et parentum nostrorum morem hoc observare, ut superius comprehensum est, convenit. Et licet diebus omnibus orare et abstinere conveniat, his tamen temporibus amplius ieiuniis et pęnitentię servire oportet. Pręter hęc autem legitima tempora ieiuniorum omnes VI. feria propter passionem Domini ieiunent. Sed et sabbati dies a plerisque, propter quod in eo Christus iacuit in sepulchro, ieiunio consecratus habetur.
Quando populus ad ecclesias venerit, tam per dies dominicos quam et per sollemnitates sanctorum, aliud non ibi agat, nisi quod ad Dei pertinet servitium. Illas vero balationes et saltationes canticaque turpia ac luxuriosa et illa lusa diabolica non faciat nec in plateis nec in domibus necque [h] in ullo loco, quia hęc de paganorum consuetudine remanserunt. Et qui ipsa fecerit, canonicam sententiam accipiat.
Admoneantur fideles, ut ad suos mortuos non agant ea, quę de paganorum ritu remanserunt. Sed unusquisque devota mente et cum compunctione cordis pro eius anima Dei misericordiam imploretur. Et quando eos ad sepulturam portaverint, illud ululatum excelsum non faciant, sed, sicut superius diximus, devota mente et cum compunctione cordis, in quantum sensum habuerint, pro eius anima implorare Dei misericordiam faciant. Et illis, qui psalmos non tenent, excelsa voce Kyrrieleyson, Christe eleyson, viris inchoantibus mulieribusque respondentibus alta voce canere studeant pro eius anima. Et super eorum tumulos nec manducare nec bibere pręsumant. Quod si fecerint, canonicam sententiam accipiant.
Fideles pro defunctis amicorum et parentibus eorum ieiunia et oblationes XXX. dies adimplere faciant, et mortuum super mortuum non ponant, nec ossa defunctorum super terram dimittant. Quod si fecerint, canonicę sententiae subiaceant.
Placuit, ut fideles eos, quos episcopus aut sacerdos propter eorum peccata excommunicaverint, non recipiant, antequam pęnitentiam accipiant et ad confessionem veniant.
Ut nullus presbiter in ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo sanctificatum est, ut sit discretio inter sacratum et non sacratum.
Placuit, ut fideles diem dominicum, in quo Dominus resurrexit, omnes venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum quosdam dies colunt et Iudęi more carnali sabbatum carnaliter observant, quanto magis a [i] christianis iste dies honorifice colendus est, ||fol. 97r|| ne in illo sancto die vanis fabulis aut locutionibus seu cantationibus vel saltationibus aut derisionibus stando in biviis et in plateis, ut solet, inserviant. Sed ad sacerdotem aut ad aliquem sapientem hominem et bonum veniant et eorum praedicationibus et bonis locutionibus, quę ad animam pertinent, utantur. Et illo die seu sabbato ad vesperas et ad matutinas sive ad missas cum eorum oblationibus, si fieri potest, omnes canendo Kyrieleison veniant, et eundo et redeundo Kyrieleison decantent. Similiter et pastores pecorum eundo et redeundo in campum et ad domum faciant, ut omnes eos [k] veraciter christianos et devotos esse cognoscant.
Quia avaricia necessitate prępedimur canonum statuta de reconciliandis pęnitentibus pleniter observare, propterea omnino non dimittatur, ut unusquisque presbiter iussione episcopi de occultis tantum, quia de manifestis episcopos semper convenit [l] iudicare, statim post acceptam confessionis pęnitentiam singulos data oratione reconciliari. Morientibus vero sine cunctamine communio et reconciliatio prębeatur.
Cum enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, testamenti veteris pręceptione didicimus, ut pro masculo diebus XXXIII., pro femina autem LXVI. debeat abstinere. Quod tamen, ut ait sanctus Gregorius, sciendum est, quia in mysterio accipitur. Nam si hora eadem, qua genuerit, actura gratias intret ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas etenim carnis, non dolor, in culpa est. In carnis autem commixtione voluptas est, in prolis vero prolatione gemitus. Unde et ipso primo matrimonio dicitur: In doloribus paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus ęcclesiam intrare, ipsam ei pęnam suam culpam deputamus.
In quarta propinquitate carnis, quinta sextaque non licet nubere, sicut in lege scriptum est: Omnis homo ad propinquam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius, id est, usque ad VII. gradum. Legitimum coniugium non licet separari sine consensu amborum, ita tamen, ut ambo Dei serviant innupti. Potest autem alter alteri licentiam dare accedere ad servitutem Dei, si ipse tamen innuptus vel innupta permanserit. Mulier, quę succubuerit cuilibet iumento, simul interficiatur cum eo. In novo: Illa sicut ille, qui cum pecoribus coierit, XV. annis, alii XI., pęniteat. Animalia talia coitu hominum polluta occidantur, carnesque canibus proiciantur, sed coria eorum assumantur. Ubi autem dubium est, non occidantur.
Placuit, ut fideles caveant vitia, quę ex ritu gentilium remanserunt, id est, magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatores, coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. Et ne eos inter se sinant esse, providendum est illis.
De ecclesiis emendandis, et ubi in uno loco plures sunt, quam opus sit, ut destruantur, quę necessariae non sunt, et aliae construantur.
Placuit, ut fideles se abstineant a coitu pregnantium uxorum, necnon menstruo tempore. Et ut causa fornicationis non sit uxor secundum Domini sententiam dimittenda, sed potius sustinenda. Et quod hi, qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notentur.
Si quis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius extitit.
Eos, qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare.
Ut clerici, in quacunque seditione arma volentes presumpserint, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterio pęnitentię contradantur.
Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio [m] unusquisque, quo valeat ex revelatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam. Libat enim Domino prospera, qui afflictis pellit adversa.
Hominum confirmatio, ecclesiarum, altarium, virginum, chrismatum, presbiterorum, diaconorum consecrationes a corepiscopis actę ab episcopis canonice ordinatis sunt reformandę canoniceque peragende, quia corepiscopi hęc contingere non debuerunt nec agere potuerunt. Non enim ea tribuere valuerunt, ||fol. 97v|| quę non habuerunt. Nequaquam enim talis ordinatio vel consecratio reiteratio esse a prudentibus et recte sapientibus videtur, sed irrita talis ordinatio et confirmatio [n] hęc et consecratio indubitanter fore agnoscitur. Si quis autem corepiscoporum aliquid ex prędictis agere [o] temptaverit, non acta, sed imperfecta atque irrita erunt, et ipse omni ecclesiastico inrevocabiliter careat gradu.
Omnibus notum esse volumus, quia non solum ea, quę super episcoporum et presbiterorum ostium vexationibus et precibus pro nobis et vobis fieri rogitastis, concedere optamus, sed, quicquid pro sanctę Dei ecclesię et sacerdotum sive totius populi et vestra utilitate inveneritis, concedere [p] paratissimi sumus. Et modo ista, sicut petistis, concedimus, ut, quando vita comite, Deo auxiliante ad generale placitum venerimus, sicut petistis, consulti omnium fidelium nostrorum scriptis firmare, nostris nostrorumque atque futuris temporibus inrefragabiliter manenda firmissime Domino adminiculante cupimus. Modo ea, quę generalia sunt et omnibus conveniunt ordinibus, statuere acu cunctis sanctę Dei ecclesię nostrisque fidelibus ob Dei omnipotentis amorem et recordationem tradere parati sumus et ad proximum sinodale nostrum conventum ac generale placitum, ubi plures episcopi et comites convenerint, ista, sicut postulastis, firmabimus.
Constantinus imperator de accusationibus episcoporum ait: Hae quidem accusationes tempus habebunt proprium, id est, diem magni iudicii, iudicem vero illum, qui tunc futurus est omnes iudicare. Michi ergo homini constituto de huiusmodi rebus non licet habere auditorium, sacerdotum scilicet accusantium et simul accusatorum, quos minime convenit tales deberi monstrari, qui iudicentur ab aliis. Imperator quoque Valentinianus de episcoporum causis sic ait: Supra nos, inquit, est vestrum negotium. Et ideo vos de vestris inter vos agite causis, quia supra nos estis. Et reliqua.
Omnibus sciendum est, quod sacrilegi fures sint cuncti, qui res ecclesię diripiunt, vastant, invadunt vexantque aut a iure ecclesiarum, quibus traditę fuerant, iniustae alienant. Unde et beatissimus Augustinus in omelia XLVIII. evangelii Iohannis ita dicit: Ecce inter sanctos est Iudas. Ecce fur est Iudas. Et ne contemnas, fur sacrilegus, ne qualiscunque fur; fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscunque furti et peculatus. Peculatus enim dicitur furtum de re publica. Et non sic iudicatur furtum in privato, quomodo publice. Quanto vehementius iudicandus est sacrilegus fur, non undecunque tollere, sed de ecclesia tollere? Qui aliquid de ecclesia aufert vel furatur, Iudę perdito comparatur. Nota, quod aliquid de ecclesia tollere furtum esse beatus Augustinus perseveret et patratorem tanti furti furem sacrilegum appellet, necnon et Iudę perdito equiperet. Et post pauca: Quare, inquit, loculos habuit, cui angeli ministraverint, nisi quod ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Ecce quibus tanti doctoris documentis instruimur, quia, quod in capite pręcessit, in corpore eius, quod est ecclesia, videtur impletum. Porro Christum et ecclesiam unam esse personam non nescimus. Et ideo, quę ecclesię sunt, Christi sunt; et quę ecclesię offeruntur, Christo offeruntur; et quę ab ecclesia eius tolluntur, procul dubio Christo tolluntur. Esto, futurum erat, ut ecclesia Christi nummos haberet. Si nummos, utique et prędia et manicipia et diversarum specierum innumera ornamenta. Et quia illicitum sit ea, quę conferuntur ecclesię, auferri, beati Hieronimi scribentis in expositione Matthei evangelistę verba ista testantur: Omnis, inquit, qui stipem templi [q] et his, quę conferuntur in usus ecclesię, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et [r] sacerdotum mendacio redimentium mendacium et vendentium sanguinem vendentium sanguinem Redemptoris.
Nulli liceat ignorare, quod omne, quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, vel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino et ad ius pertinet sacerdotum. Propter quod inexcusabilis erit omnis, qui ea Domino et ecclesię, cui competunt, aufert, vastat, invadit ||fol. 98r|| vel diripit, usque ad emendationem ecclesięque satisfactionem, quod sit sacrilegus, et non tantum sacrilegus, sed etiam fur sacrilegus.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias earumque res irruens sacerdotibus et ministris vel ipso cultui locoque aliquid importet iniuriae vel inferat ad divini cultus iniuriam, convictus sive confusus reus capitali sententia noverit vindicandum. Nec expectetur, ut episcopus iniuriae proprię ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
Omnia, quę Deo offeruntur, procul dubio Domino consecrantur. Et non solum sacrificia, quę a sacerdotibus super altare Domino consecrantur, oblationes fidelium dicuntur, sed quicquid ei a fidelibus offertur, sive in mancipiis, sive in agris, vineis, silvis, pratis, aquis aquarumve decursibus, artificiis, libris, utensilibus, petris, ędificiis, vestimentis, pellibus, lanificiis, pecoribus, pascuis, menbranis, mobilibus et immobilibus vel quacunque de his rebus, quę ad laudem Dei fiunt vel supplementum sanctę Dei ecclesię, quę sive a quibuscunque ultro offeruntur, Domino indubitanter consecrantur et ad ius pertinent sacerdotum. Et quia Christum et ecclesiam unam personam esse veraciter agnoscimus, quęcunque ecclesię sunt, Christi sunt; et quae ecclesię vel in supradictis vel in quibuscunque speciebus, sive pollicitationibus, sive pignoribus, sive scriptis, sive corporalibus rebus offeruntur, Christo offeruntur; et quę ab ecclesia eius quocunque comento alienantur vel tolluntur, sive alienando, sive vastando, sive invadendo, sive minorando, sive diripiendo, Christo tolluntur. Et si ab amico rapere quicquam furtum est, precipue Christo Domino nostro, qui est rex regum et dominus dominantium, aliquid auferre, alienare, subripere vel vastare sacrilegum est. Omnes nanque ecclesię praedones manifestissime sunt sacrilegi; et nullus sacrilegus, nisi per puram probatamque atque publicam pęnitentiam et per ecclesię satisfactionem episcoporumque per manus impositionem iuxta canonicas sanctiones reconciliationem regnum Dei possidebit, et non solum a regno Dei fit alienus, sed etiam a liminibus sanctę ecclesiae, et praecipue ab illius, quam lęsit, usque ad praedictam satisfactionem extorris efficitur. Talium vero scelerum patratoribus, nisi post praedictam satisfactionem, nec vivis nec mortuis communicare minime debemus, quia, qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit, qui autem pecuniam ecclesię abstulerit, sacrilegium facit. Qui non solum sacrilegi, sed etiam fures sacrilegi et lupi atque homicidę pauperumque necatores sunt, et insuper anathematis vinculo damnati coram Deo et sanctis eius efficiuntur.
Si quis non eo gradu se incestuoso ordine cum his personis, quibus a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit, usquequo pęnitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur et neque in palatio habere militiam neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam quomodo prędicti se incesti coniunxerint, episcopi sive presbiteri, in quorum diocesi vel pago actum fuerit, regi vel iudicibus scelus vel perpetratum annuntient, ut, cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione et cohabitatione sequestrent. Res autem eorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant sub ea conditione, ut, antequam segregentur, per nullum ingenium neque per parentes neque per emptionem neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi praefatum scelus sequestratione, separatione et pęnitentia fateantur.
Ut deinceps, sicut canones ecclesiastici prohibent, nullus Deo devotam virginem, nullus sub religionis habitu consistentem sive viduitatis continentiam professam vel sui proximam generis aut etiam, de cuius amixtione incestive notam possit subire infamię, illicito conubio aut vi aut consensu accipiat coniugem, quia nec verum poterit esse coniugium, quod a meliori proposito deducitur ad deterius et sub falsi nominis copula incestiva pollutione et fornicationis ||fol. 98v|| immundicia perpetratur. Hoc vero nefas si agere amodo cuiuslibet mentis homines sexus utriusque temptaverint, insistente sacerdote vel iudice, etiam si nullus accuset, omnimodis separati exilio perpetuo religentur; nec aliqua in diffinitione sui, quousque vixerint, longitudine temporis excusentur.
Scire vos convenit, quia blasphemiam Deo irrogat, qui cum Deo sacrata vel cum velata femina se commaculat.
Si clericus cum velata femina vel cum Deo sacrata se commaculaverit, proprio honore privetur.
Sciendum est omnibus, quod Deo sacratarum feminarum corpora per votum propriae sponsionis et verba sacerdotis Deo consecrata templa esse scripturarum testimoniis comprobantur. Et ideo violatores earum sacrilegi ac iuxta apostolum filii perditionis esse noscuntur.
Quod bene omnibus peccatis gravior et deterior sit fornicatio, et veraciter dici potest laqueus mortis et puteus inferni ac vorago perditionis, eo quod adulteri vel luxuriosi propter cordis inopiam perdunt animas suas. Nam, ut ait scriptura, pręcium scortę vix unius est panis; et qui se iungit meretrici, unum corpus efficitur. Et qui luxuriatur, mortuus est in corpore vivente.
Sciendum est omnibus, quod coniunctio spiritalis commatris maximum peccatum sit et divortio separandum atque capitali sententia multandum vel peregrinatione perpetua delendum.
Iubemus omnes scire omnibusque populis a sacerdotibus prędicare atque sub pęna sacrilegii denuntiare, quantum malum et quam maximum flagitium sit cum Deo devotis feminis viduis vel virginibus, sive cum velatis, sive cum Deo devotis, maximeque cum sanctimonialibus et sacratis Deo virginibus vel viduis, tam in monasteriis quam extra, commisceri. Nam hoc peccatum duplex esse non dubium est. Ut verbi gratia dicamus, cuius vindictę reus sit puer ante dominum suum, qui uxorem domini sui adulterio violaverit, quanto magis ille, qui sponsam Christi creatoris cęli et terrę putredinę suę libidinis commaculaverit, dicente beato Paulo apostolo: An nescitis, quia corpora vestra templa sunt Spiritus sancti? Et alibi: Nescitis, quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et iterum idolatrię servituti adulteros et fornicatores in sermone et numero peccatorum iungit dicens: An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare, quia neque fornicatores neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt.
Pręcipimus omnibus dicioni nostrae subiectis, ut nullus privilegia ecclesiarum vel monasteriorum frangere resque ecclesiarum invadere vel vastare aut alienare vel facultates earum diripere pręsumat nec sine precario possidere pertemptet, quia, sicut a sanctis patribus instituti sumus, gravissimum peccatum hoc esse dinoscitur testante sancta scriptura, quę ait: Qui abstulit aliquid patri vel matri et dicit hoc non esse peccatum, homicidii particeps [s] est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit. Mater nostra ecclesia est, quę nos in baptismo spiritaliter regeneravit. Ergo, qui Christi pecunias et ecclesię fraudat vel rapit sive vastat vel alienat, homicida ante conspectum iusti iudicis esse deputabitur. De quo quidam sapientum dicit: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit. Qui autem pecuniam ecclesię abstulerit, sacrilegium facit.
Omnibus nos ipsos corrigentes posterisque nostris exemplum dantes generaliter interdicimus, ut nullus laicus homo vel imperator vel rex aut aliquis pręfectorum vel comes seculari potestate fultus sibi per violentiam rapiat aut a nobis competere vel quocunque modo invadere pręsumat monasteria aut prędia vel qualescunque res de potestate episcopi vel abbatis aut abbatissę et incipiat ipse vice abbatis regere et habere sub se monachos et pecuniam possi||fol. 99r||dere, quę fuit Christi sanguine comparata. Talem hominem antiqui patres nominabant raptorem et sacrilegum et homicidam pauperum et lupum diaboli intrantem in ovile Christi et maxime anathematis vinculo damnandum ante tribunal Christi. De talibus memores estote scripturę sancti Pauli apostoli ad Timotheum dicentis: Divitibus huius seculi precipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo, qui prestat omnia. Tales, si ecclesię correptionem non recipiunt, ethnicis et publicanis sunt similes, quibus nec vivis nec mortuis communicat ecclesia Dei. Talibus, quia et hic et ibi reperiuntur, cum tuba Dei clangamus, nec tacentes damnemur aut simul [t] cum eis pereamus. Si autem impietate horribilis est Deo ille, qui impie agit, certe separatus est talis a Deo et anathemati iuste subicitur. Anathema autem nichil aliud significat, nisi a Deo atque sanctę ecclesię fidelibus separationem, sicut in veteri et in novo testamento iudicium de anathemate significat.
Placuit nobis et ab omnibus observare convenit, ut, quia nonnulli memores sui per quaslibet scripturas pro remedio animę suę de facultatibus suis ecclesiis aliquid contulisse probantur, quod a diversis Deum minus timentibus actenus mortifera calliditate tenetur, ita ut aliorum oblatio illis pertineat ad ruinam. Nec intueri corde possunt diem iudicii Domini, qui hoc delectantur ardore. Quicunque immemor interitus sui res ecclesiis, ut supra diximus, delegatas iniuste possederit praesumpseritque retinere et vetitus compertas res Dei servis dissimulaverit reformare, ab omnibus ecclesiis segregatus a sancta communione habeatur extraneus, nec aliud mereatur habere remedium, nisi cum culpam propriam reum emendatione purgaverit. Indigne enim ad altare Domini properare permittitur, qui res ecclesiasticas aut audet rapere aut iniuste posside. Qui vero in [u] iniqua defensione perdurant, ut necatores pauperum omnes iudicandi sunt, quod eorum taliter alimenta substraxerint. Sacerdotalis tamen debet esse provisio, ut vindictam admonitio manifesta praecedat et res usurpatas iniuste, qui abstulit, adhibita ęquitate restituat. Quod si neglexerit et necessitas compulerit, postea prędonem sacerdotalis districtio percellat. Neque quisquam praeter regnum absque proprii episcopi auctoritate res dispensare nitatur, quia Dei potentia cunctorum regnorum terminos singulari dominatione concludit. Qui vero his nostris sanctionibus contraierit atque neglexerit, legibus emendare tardaverit vel deinceps in prędicta nequitia perdurare voluerit, omnes honores, quos habere videbatur, perdat et a nobis seculariter et legalibus strictim fortiterque puniatur et a sacerdotibus cęlesti gladio feriatur. Et si se non correxerit, non solum excommunicatus, sed etiam anathematizatus moriatur.
Volumus omnes scire, quod, qui Christi et ecclesiae pecunias auferunt resque eius fraudant, rapiunt, vastant vel diripiunt, homicidę ante Deum esse deputantur, quia res pauperum, quos ecclesia pascere debet, diripiunt.
Ut unaquęque ecclesia sive unusquisque sacerdos suum primatum teneat, sicut in antiquis canonibus est.
Tempora pęnitudinis habita moderatione episcopi arbitrio sunt constituenda, prout pęnitentum animos viderit esse devotos. Pariter etiam habentes ętatis senilis intuitum et periculorum quorunque aut ęgritudinum respicientes, ut constitutum est.
Qui tales ordinant sacerdotes, quales esse non debent, non est hoc consulere populis, sed nocere, nec prestare regimen, sed augere discrimen.
Qui in ordinandis sacerdotibus patrum statuta neglexerunt et, quos refutare debuerunt, ordinaverunt. Unde, si qui episcopi talem ordinaverint sacerdotem, qualem esse non liceat, etiam si aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen vim ulterius non habebunt nec ei sacramento umquam intererunt, quod neglecto iudicio prestiterunt.
||fol. 99v||Ab illitis ordinationibus est abstinendum. Et si quę factę sunt ordinationes illicitę, removeantur. Nec tantum putemus petitiones valere populorum, ut, cum his parere cupimus, contra voluntatem Domini Dei nostri, quę nos peccare prohibet, aliquid agamus.
Non est permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.
Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto et tempore excommunicationis ante audientiam communicare pręsumpserit, in se damnationis iudicetur protulisse sententiam.
Placuit, ut, qui semel in ecclesia legerit, ab alia ecclesia ad clericatum non teneatur aut promoveatur. Et ut ab electis iudicibus non sit provocandum.
Qui se divinę militiae desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur. Exinde acolitus vel subdiaconus IIII.or annis. Et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat, in quo ordine quinque annis, si inculpate gesserit, adherere debebit. Et postea, si probatus fuerit, sacerdos efficiatur.
Interiorum ordinum culpę ad nullos magis referendę sunt quam ad desides negligentesque doctores, qui multam sępe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam.
Non omnis mulier viro iuncta uxor est viri, neque omnis filius heres est patris. Itaque aliud uxor, aliud concubina. Sic et aliud ancilla, aliud libera. Et alibi: Non est dubium enim mulierem ad matrimonium non pertinere, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium.
Non est coniugii duplicatio, quando ancilla relicta assumitur, sed profectus honestatis.
Nullus sacerdos in alterius civitate vel diocesi pęnitentem vel sub manu positum sacerdotis, vel qui reconciliatum se esse dixerit, sine consensu et litteris episcopi vel presbiteri, in parrochia presbiter aut episcopus in civitate suscipiat.
Ad clerum criminosi nequeunt promoveri; et in clero positi, si in aliquibus criminibus inventi fuerint, a suis officiis arceantur.
Tali bona ministrando sibi tantummodo nocent nec ecclesiae sacramenta commaculant.
Qui interveniente repudio alio se matrimonio copularunt, hos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse coniugium, ad aliam copulam festinarunt, non possunt adulteri non videri in tantum, ut etiam hę personę, quibus coniuncti sunt, adulterę esse monstrentur.
Is, qui in aliquibus criminibus irretitus est, vocem adversus maiorem natu non habeat accusandi. Ab universis episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur. Placet.
Nolentibus clericis vel populis nemo debet episcopus ordinari. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint pręgravari. Et quos ex transverso cognoverint, non timeant refutare.
Si necessitas fuerit, tres episcopi, in quocunque loco sint, archiepiscopi pręcepto ordinare possunt episcopum.
Si de ordinatione episcopi fuerit contradictio orta, non pręsumant ad purgandum eum, qui ordinandus est, tres iam, sed postuletur ad numerum unus vel duo in eadem plebe, cui ordinandus est. Discutiantur ergo primo personę contradicentium. Postremo vero illa, quę obiciunt, pertractentur. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur episcopus.
Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum comperimus, eo quod quidam corepiscopi ultra modum suum progredientes et donum sancti Spiritus per impositionem manuum tradant et alias, quę solis pontificibus debentur, contra fas peragant, presertim cum nullum ex LXX. discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur dona sancti Spiritus per manus impositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Cęsariensi ita de corepiscopis habetur scriptum: corepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam LXX. videntur esse. Ut comministri autem propter studium, quod erga populos exhibent, honorentur. Item in concilio Antioceno capitulo X.: Qui in vicis vel possessionibus corepiscopi nominantur, ||fol. 100r|| quamvis manus impositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sunt, tamen sanctę synodo placuit, ut modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi ecclesias, earumque [y] moderamine curaque contenti sint.
Placuit, ut, quotienscunque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur et unum ex ipsis, de quo prius egerit, approbare non valuerint, ad cętera non admittantur.
Testes ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel quos ipse accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem infra XIIII. ętatis suę annos nullus admittatur.
Si quis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio, qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negocium [z] in urbe Roma, alter episcopus in eius cathedra post appellationem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iudicio episcopi Romani determinata.
Dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur, quicunque filiam suam [a] viro habenti concubinam in matrimonio dederit, non ita accipienda est, quasi eam coniugatę dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta et dotata legitime et publicis nuptiis honeste videatur. Paterno arbitrio viris iuncte carent culpa, si mulieres [b], quę a viris habebantur, in matrimonio non fuerunt [c], quia aliud est nupta, aliud concubina.
Si quis episcopus suis fuerit rebus expoliatus et in accusatione pulsatus, orditiatione pontificum oportet prima fronte cedere, ut omnia, quae per suggestiones inimicorum admiserit, legaliter potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur et pręsul prius statui pristino reddatur ipseque demum potestative, non subito, sed diu dispositis ordinatisque suis tunc ad tempus veniat ad causam; et si iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat.
Statuimus, ut secundum canonicam cautelam omnes undecunque supervenientes ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus.
Si sacerdotes plures uxores habuerint vel sanguinem christianorum vel paganorum fuderint aut canonibus obviaverint, sacerdotio priventur, quia deteriores sunt sęcularibus.
De his, qui recedunt de corpore pęnitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus impositione eis communicare, quod morienti sufficit consolationi, sed diffitiones patrum, qui huiusmodi communionem congruenter viaticum nominarunt. Quod si supervixerint, stent in ordine pęnitentium, ut ostensis necessariis pęnitentię fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione recipiant.
Ut nullus iudex neque presbiterum neque diaconem aut clericum aut iuniorem ecclesie sine scientia pontificis per se distringat aut condemnare praesumat. Quod si fecerit, ab ecclesia, cui iniuriam irrogare dinoscitur, tandiu sequestratus, quandiu reatum suum cognoscat et emendet.
Secunda vice propter ampliorem observantiam apostolica auctoritate et multorum sanctorum episcoporum admonitione instructi sanctorumque canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum, nosmetipsos corrigentes posterisque nostris exemplum dantes volumus, ut nullus sacerdos in hostem pergat, nisi duo vel tres tantumque episcopi electione cęterorum propter benedictionem et praedicationem populique reconciliationem, et cum illis [d] electi sacerdotes, qui bene sciant populis pęnitentias dare, missas celebrare, de infirmis curam habere sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere et hoc maxime providere, ne sine viatico quis de seculo recedat. Hi vero nec arma ferant nec ad pugnam pergant nec effusores sanguinum vel agitatores fiant, sed tantum sanctorum pignora et sacra mysteria ferant et orationibus pro viribus insistant, ut populus, qui pugnare debet, auxiliante Domino victor existat et non sit sacerdos sicut populus. Reliqui vero, ||fol. 100v|| qui ad ecclesias suas remanent, suos homines bene armatos nobiscum, aut cum quibus iusserimus, dirigant orantes Deum cęli, ut proficiamus in itinere, quo pergimus victoresque Deo adminiculante existamus. Gentes etenim et reges earumque sacerdotes secum pugnare permiserunt, nec pręvalebant in bello nec victores [e] extiterunt, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare non est licitum. Hęc vero Galliarum, Spaniarum, Languobardorum nonnullasque alias gentes et reges earum fecisse cognovimus, quę propter dictum nefandissimum scelus nec victores extiterunt nec patrias retinuerunt. Quam foveam caventes magis volumus cum paucis et licitis Domino opem ferente [f] victores existere quam cum multis et illicitis terga, quod absit, vertere et cum prędictis gentibus perire. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria et christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione et post christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum prędicare, propriis sacrilegisque manibus necant precipue dicente eis Domino: Vos estis sal terrę. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nichilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum ita se habeant, eligimus potius Domino adminiculante nobisque illis et cunctis eorum ęcclesiis opem ferente nec quicquam eis pro hoc de honoribus vel ecclesiarum rebus minuente, ut gradus eorum et sanctorum canonum decreta custodiant, quam illi aut nobis imperantibus aut consentientibus contra hęc faciant aut gradibus careant aut pereant et nos simul, quod absit, cum eis [g] et victoria careamus vel pereamus. Quoniam peccatis exigentibus timemus, si talia et tam illicita eis aut imperamus aut agere consentiamus, ut una cum eis pereamus. Quia non solum, qui faciunt, sed et, qui consentiunt facientibus, aequo piaculo rei sunt in conspectu Dei et sanctorum eius. Si vero ista veraciter ex utraque parte fuerint custodita, corruent, credimus, ante nos omnes paganę gentes, et erimus victores; insuper et [h] bene agentes Domino auxiliante vitam possidebimus sempiternam.
Quia investigante antiquo hoste audivimus quosdam nos suspectos habere propterea, quod concessimus episcopis et sacerdotibus ac reliquis Dei servis, ut in hostes, nisi duo aut tres a ceteris electi et sacerdotes similiter perpauci ab eis electi, non irent, sicut in prioribus nostris continetur capitularibus, nec ad pugnam properarent nec arma ferrent nec homines, tam christianos quam paganos, necarent nec agitatores sanguinum fierent vel quicquam contra canones facerent, quod honores sacerdotum et res ecclesiarum auferre vel minorare eis voluissemus, quod nullatenus facere velle vel facere volentibus consentire omnes scire cupimus, sed, quanto quis eorum amplius suam normam servaverit et Deo servierit, tanto eum plus honorare et cariorem habere volumus. Et ut hęc cercius credantur et per futura tempora conserventur, pręcipimus, ut nullus res ecclesię, nisi pręcario, possideat. Et postquam ipse precarię finitę fuerint, faciant potestative speculatores ecclesię, utrum elegerint, aut ipsas res recipiant, aut posteris eorum sub precario et censu habere permittant, ita tamen, ut ipsi proprias et utiles res eisdem ecclesiis, de quarum iure esse videntur, legaliter tradant, et sic a rectoribus earundem ęcclesiarum precarię, si renovandę sunt, canonice renovaentur [i]. Novimus ergo multa regna et reges eorum propterea cecidisse, quia ecclesias expoliaverunt resque earum vastaverunt, abstulerunt, alienaverunt vel diripuerunt episcopisque et sacerdotibus atque, quod magis est, ecclesiis eorum abstulerunt et pugnantibus dederunt. Quapropter nec [k] fortes in bello nec in fide stabiles fuerunt nec victores extiterunt, sed terga multi vulnerati et plures interfecti verterunt regnaque et regiones et, quod peius est, regna celestia perdiderunt [l] atque propriis hereditatibus caruerunt et actenus carent. Quę omnia vitantes nec talia facere nec con||fol. 101r||sentire nec infantibus aut successoribus nostris exemplum dare volumus, sed, quantum valemus et possumus, adiuncto Leonis papę et omnium episcoporum, quorum consilio usi hoc egimus, spiritu nostro spiritui per Deum et omnium sanctorum merita prohibemus contestamurque, ne talia faciant vel facere volentibus consentiant, sed adiutores et defensores atque sublimatores ecclesiarum et cunctorum servorum Dei pro viribus existant, ne in foveam, in qua praedicti reges et regna ceciderunt, cadant aut in profundum, quod absit, inferni demergantur. Et ut hęc devotius per futura tempora conserventur, pręcipientes iubemus, ut nulli, tam nostris quam futuris temporibus, a nobis vel successoribus nostris ullo umquam tempore absque consensu et voluntate episcoporum, in quorum parroechiis esse noscuntur, res ecclesiarum petere aut invadere vel vastare aut quocunque ingenio alienare pręsumat. Quod si quis fecerit, tam nostris quam [m] et successorum nostrorum temporibus, pęnis sacrilegii subiaceat et a nobis atque a successoribus nostris nostrisque iudicibus vel comitibus sacrilegus et homicida vel fur sacrilegus legaliter puniatur et ab episcopis nostris anathematizetur, ita ut mortuus etiam sepultura et cunctis Dei ecclesię precibus et oblationibus careat nec elemosinam suam quisquam recipiat. Quod autem maximum sacrilegium sit res ecclesię auferre, invadere, alienare, vastare vel surripi, maxime omnes scripturę divinę testantur, et beatus Simachus papa sinodali sententia cunctos feriendo dicit. Iniquum est, inquit, et sacrilegii instar, ut, quę pro salute vel requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesię pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, maxime ab his, quibus servari convenerit, auferri aut in aliud transferri. Et multa sanctorum canonum decreta et sanctorum patrum edicta hęc eadem testantur, quę scrutari et scire cupientibus perfacile patent.
Si advocatus in causa suspecta iniqua cupiditate fuerit repertus, a conventu honestorum et a iudiciorum communione separetur et videat, ne iudicis et assertoris personam accipiat.
Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus scisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium Deo optulerit, loco amisso anathema habeatur. Nichilominus et de civitate et de congregatione, in qua fuerit, longius repellatur, ne vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina fraude decipiat.
Statutum est, ut presbiteri, sicut actenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur loca ab episcopis nec ab aliis prelatis, nec etiam a laicis, ne forte propter absentiam eorum et animarum pericula et ecclesiarum, in quibus constituti sunt, negligantur officia.
Sancitum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si quis deinceps hoc facere temptaverit, sinodali sententia districte feriatur.
Si quis infantem necaverit, ut homicida teneatur.
Statutum est viduas inconsultis episcopis velare non debere. Simul et hoc constitutum est, ut, si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis normam contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquas viduas inconsulto episcopo velare pręsumpserit, gradus sui periculum incurrat. Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis statutum est, ut, si quis hoc facere temptaverit, tanquam transgressor canonum damnetur.
Ut reos timoris necessitas non constringat circa altaria manere et loca veneratione digna polluere, depositis armis qui fugerint. Quod si non deposuerint, sciant se armatorum viribus extrahendis. Et quicunque eos de porticibus et de atriis, de ortulis, de balneis vel adiacentiis ecclesiarum abstrahere pręsumpserit, capite puniatur.
Ut excommunicatus a sacerdote, quandiu in ipsa est excommunicatione, maiores natu vel episcopos accusare non praesumat. Quod si prę||fol. 101v||sumpserit, non recipiatur, sed aut maiori excommunicationi subiaceat, aut ab ecclesia pellatur.
Statutum est, ut illicitus feminarum accessus ad altare non fiat, qui contra omnem auctoritatem divinam et canonicam institutionem est feminas sanctis altaribus se ultro ingerere aut sacrata vasa impudenter contingere sive indumenta sacerdotalia presbiteris ministrare aut corpus et sanguinem Domini contingere populisque porrigere, quod omni ratione et auctoritate caret. Et ne ulterius fiat, omni modo prohibitum est. Et quęcunque feminae deinceps hoc facere pręsumpserint, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdantur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calcidonensis et in decretis Gelasii papae copiosissime invenitur.
Si quis criminator non ante iudicium decidat, quam accusator pręsentetur atque secundum legem et canonicam sententiam exquiratur. Quod si indigna ad accusandum persona invenitur, ad accusationem non admittatur, quia indignum est, ut vita innocentis ulla maculetur pernicie.
Qui sepulchra violaverint, puniantur, tam ingenui quam servi. Si maior persona in hoc scelere fuerit deprehensa, amissa medietate bonorum suorum perpetua notetur infamia. Si clericus, depositus omni honore clericali perenni exilio deputetur. Si iudex hoc persequi aut implere distulerit, facultatibus et honore privetur. Et quicunque hoc scelus accusare voluerit, licentia tribuatur.
Sancitum est de presbiteris gradum amittentibus, ut unusquisque episcoporum, tam per se quam et per ministros [n] suos, vitam et conversationem morumque emendationem eorum cognoscat eosque canonice pęnitentię subdere non negligat, iuxta quod in concilio Cesariensi titulo I. scribitur: Si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et ad pęnitentiam redigi. Nonnulli enim amisso gradu adeo filii Belial efficiuntur, ut nec publicis, quod fas non est, nec canonicis propter iniuriam et negligentiam rectorum legibus constringantur.
Eos, qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare et infames semper existere.
Is, qui in blasphemiam alterius cantica composuerit, vel qui cantaverit ea, extra ordinem vindicetur. Nam lex exiliari iubet eos, qui libellos in famosos excogitant aut proponunt. Notatur infamia, quicunque, dum appellat iudicem, cum dixerit. Non tantum is, qui maledictum aut convicium dixerit, famosus efficitur, sed et is, cuius consilio factum esse patuerit.
Statutum est et in sanctis [o] canonibus prohibitum, ut nullus presbiter pęnitentem publice inconsulto [p] episcopo [q] reconciliare pręsumat, nisi morte forte periclitantem, sed omnes publice pęnitentes feria V. ante pascha, quę est cęna Domini, ad civitatem in cinere et cilicio in pręsentiam episcopi prostrato vultu conveniant et ibi ab episcopo canonice et ordinabiliter, sicut in sacramentario et in Romano ordine continetur, reconcilientur atque diiudicentur, quid deinceps agere, quid vitare debeant, instruantur atque insuper divinis precibus per manus impositionem ab episcopo sanentur. Nullo nanque tempore presbitero in publica missa pęnitentem reconciliare sine licentia episcopi concessum est. Si quis hoc facere pręsumpserit, canonice correctione multetur.
Si quis clericus vel laicus exprobrator vel calumniator suo episcopo extiterit, ut homicida habeatur. [r] Delator si quis extiterit fidelis et per dilationem eius aliquis fuerit perscriptus vel interfectus, placuit eum nec in finem accipere communionem.
Sancitum est atque modis omnibus inhibitum, ut, si quis presbiter praeventus fuerit alicui clerico vel laico munera dare aut dedisse aut aliquam pecuniam tribuere, ut alterius presbiteri ecclesiam surripiat, pro hac cupiditate seu rapina turpis lucri gratia deiciatur a clero et alienus existat a regula. Nam si pro misericordia episcopo placuerit longo tempore eum pęnitendo, quę gessit, in carceris erumna recludere et usque ad satisfactionem ibi detinere, liceat. ||fol. 102r|| Et postea, si se correxerit et talia deinceps minime facere promiserit, humanius [s] erga eum agere poterit, si voluerit et ipse dignus inventus fuerit.
Omnes episcopi in tertia accessione acclamaverunt: Sane dignum est, ut, sicut sacerdotes vel clericos sua in accusatione vel secularibus iudiciis laici non recipiunt, ita ipsi in sacerdotum vel clericorum accusationibus seu ecclesiasticis negociis, nisi sponte, non recipiantur: quoniam inconveniens est, ut hi, qui hos respuunt, ab his recipiantur.
Qui hominem voluntarie occidere voluerit et perpetrare non potuerit, ut homicida habeatur.
Statutum est, ut nullus presbiter vel diaconus eorum decimas vel aliquid de rebus ecclesię sine consilio proprii episcopi inreverenter vendere pręsumat, quia [t] in canonibus decretum est ita: Placuit, ut presbiteri vel diaconi non vendant rem ecclesiae, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis. Et ne deinceps fiat, cavendum est, sicut a quibusdam in aliquibus locis impudenter factum audivimus, eo quod quidam sacerdotes, antequam messes maturę vel collectę essent, eorum decimas vendere causa ebrietatis temptaverunt, quod ne deinceps fiat, pariter omnes inhibemus; sed ut prius cum gratiarum actione a sacerdotibus recipiantur. Et si necessitas fuerit pro restauratione ecclesiarum vel pro redemptione captivorum eas vendere, cum consilio proprii episcopi et aliorum bonorum sacerdotum hoc faciant, ne qualibet occasione occulte et sine testimonio fraudentur oblationes fidelium, et unde pauperes recreari debent vel ecclesię restaurari seu clerici vivere sive episcopi recipi, hospites et peregrini pasci ac venerari, presbiteri vel diaconi aut quilibet fidelium in suis nimiis potationibus vel commessationibus seu carnalibus desideriis, quę multis modis agunt, inflectere non pręsumant, sed in prędictis rebus eas fideliter subministrent; et sciant se non suarum, sed dominicarum rerum esse dispensatores. Propterea quasi dominicas res fideliter eas conservare et utiliter dispensare Domini sacerdotes oportet. Si et, quod absit, aliter fecerint, canonica invectione districte feriantur.
Omnium anathematum vox in accusatione vel testimonio aut humano iudicio penitus non audiatur, nec hi accusare quenquam permittantur. Sed si quis anathematis pęnam parvi duxerit, aut in insulam religetur, aut exilio deputetur, ne possit ecclesiam Dei eiusque famulos perturbare.
Sancitum est, ut a presbiteris vel diaconibus ac reliquis clericis omni modo vetetur ebrietas, quę omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Itaque eum, quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut XL. dierum spacio communione statim submovendum aut corporali subdendum supplicio.
Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio [u] unusquisque [v], quo valeat ex relevatione [w] alienę vindictę a se Dei removere vindictam. Libat enim Domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa.
Vaticinatores, qui se futura scire dicunt, cęsi de civitate iactentur.
Statutum est, ut presbiteri benedictionem in ecclesia super plebem fundere aut altare consecrare aut reconciliare aut submovere vel collocare nullo modo pręsumant. Simul et hoc statutum est, ut altare erigere vel de loco in locum transmutare, ut a quibusdam factum audivimus, sine episcopi sui licentia vel consilio, cuius est et ipsum altare congregare et post motionem vel violationem reconciliare, presbiteri non pertemptent. Quod si aliqui fecerint, gradus sui periculo subiacebunt.
Statutum est, ut, si quis presbiter vel diaconus aut quilibet clericus ecclesię deputatus, si intra civitatem fuerit aut in quolibet loco, in quo ecclesia est, et ad quotidianum psallendi sacrificium matutinis vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenerit, deponatur a clero; si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri.
Sancitum est, ut unusquisque clericus, si relicto ||fol. 102v|| officio suo propter districtionem ad secularem quemlibet confugerit et is, ad quem recurrit, solacium ei defensionis impenderit, cum eodem de ecclesię communione pellatur. Simili modo decretum est, ut clerici, qui comam nutriunt, ab archidiacono, etiam si noluerint, inviti detondantur. Vestimenta vero vel calciamenta eis, nisi quę ad religionem deceant, uti aut habere non liceat.
Si extiterint aliqui fratres desides vel negligentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio.
Statutum est, ut contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui priores gradu elati superbia communionem fortasse contempserint aut ecclesiam frequentare vel officium suum neglexerint, peregrina eis communio tribuatur, ita ut, cum eos pęnitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.
Sancitum est, ut personarum discordantium nemo, antequam reconcilietur, ad altare Domini accedere audeat vel gratiam communionis sanctę percipere; sed geminato [x] tempore per pęnitentiam compensabunt, in qua discordię servierunt. Quod si unus eorum alio contemnente ad satisfactionem caritatis occurrerit, ex eo tempore ut pacificus in ecclesiam recipiatur, ex quo ad concordiam festinasse cognoscitur.
Qui luget, abstinere debet a conviviis ac ornamentis et alba veste.
Sancitum est, ut illi sacerdotes, qui de ecclesiis ad ecclesias migrant vel migraverunt et suos titulos absque licentia et consensu episcopi dimittunt vel dimiserunt, tandiu a communione habeantur alieni, quandiu ad eas redierint ecclesias, in quibus primo sunt constituti. Quod si alius alio transmigrante in locum viventis ordinatus est, tandiu vacet sacerdotii dignitate, qui suam deseruit ecclesiam, quandiu successor eius quiescat in Domino.
Statutum est, ut facultates ecclesię, necnon et dioceses, quę ab aliquibus possidentur sacerdotibus, iure sibi vindicent, quod tricenalia lex conclusit et ultra XXX. annos nulli liceat pro id appellare, quod legum tempus exclusit. Simulque sancitum est, ut raptores viduarum vel virginum ab ecclesię communione pellantur. Et ut feminę sacris altaribus non ministrent vel aliquid ex his, quę virorum sunt officiis deputata, pręsumant.
Volumus atque pręcipimus, ut omnes a falso testimonio se abstineant scientes et hoc gravissimum scelus esse; et ab ipso Domino in monte Synai prohibitum est dicente eo: Non falsum testimonium dixeris. Sive: Testis falsus non erit impunitus. Sciat etiam se, quisquis hoc perpetraverit, tali pęnitentia purgandum sicut de periurio aut tali damnatione et excommunicatione feriendum sicut de homicidio vel periurio. Summa enim stultitia et nequitia est, ut aliquis homo, qui christiano nomine censetur, pro cupiditate argenti vel auri aut vestimentorum sive agrorum vel cuiuslibet rei, sicut sępe contingere solet, propter ebrietatem aut ventris ingluviem in tam grande scelus corruat, ut aut VII. annis in arta erumna sit aut ab ecclesia sit repulsus dicente Domino: Quid prodest homini, si lucretur universum mundum, animę vero suę detrimentum faciat?
Pęnam, quam reus passurus erat, accusator excipiat, si convincere eum non potuerit. Nemo potest debitorem plus agnoscere quam ille, qui iniurię sustinuit nequitiam.
Ut incestum nullus sibi umquam societ coniugium. Quod si contigerit, ab episcopo loci illius separentur et publicam VII. annorum iuxta canonicos [y] gradus ambo agant pęnitentiam. Qui autem hoc agere noluerit, ab omnibus ut anathema habeatur.
Omnia primo diligenter cunctos oportet inquirere, ut cum iustitia definiantur. Nullus quenquam ante iustum iudicium damnet, ||fol. 103r|| nullus suspicionis arbitrio iudicet. Prius probare debet; et sic iudicet. Non enim, qui accusatur, sed qui convincitur, reus est. Pessimum nanque et periculosum est quenquam de suspicione iudicare. In ambiguis Dei iudicio semper sententia reservetur. Quod certe agnoscunt, suo, quod nesciunt, divino reservetur iudicio. Quoniam non potest humano condemnari examine, quem Deus suo iudicio reservavit. Incerta nanque non debemus iudicare, quousque veniat Dominus, qui latentia producit in lucem et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Quamvis enim vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quę certis indiciis comprobantur, nisi quę manifesto iudicio convincuntur, nisi iudiciario ordine publicantur.
Omnibus sanctę Dei ecclesię fidelibus et nostris notum esse volumus, quia parva questio de corepiscoporum superstitione ad nos non semel aut bis vel ter venerit, sed sepissimę nostris auribus molestiam intulerit. Ipsa enim questio non solum inter clericos, sed etiam inter laicos crebrius ventilabatur. Dicebant ergo presbiteri, diaconi et subdiaconi a regularibus episcopis ordinati non eos esse presbiteros aut diaconos aut subdiac., qui a corepiscopis videbantur quasi sacrati, nec sacerdotale [z] eos debere peragere officium, nisi forent a canonice ordinatis episcopis consummati. Sumentes quoque de canonica auctoritate sanctionem affirmabant a corepiscopis ordinatos vulneratum potius quam episcopaliter sanctificatum se per illam manus impositionem habere caput. Ubi autem vulnus infixum est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Similiter et laici dicebant, quod talium ministrorum vel sacerdotum, id est, qui a corepiscopis quasi ordinati erant, officia audire nollent, nec eorum infantes maiores vel minores aut familiam eorum per manus impositionem consignari vel confirmari usquam vellent, ne magis vulnus quam benedictionem accipiant. Quod iurgium cum enucleatius discutere voluissemus, placuit nobis ex hoc apostolicam sedem consulere iubente canonica auctoritate atque dicente: Si maiores causę in medio fuerint devolute, ad sedem apostolicam, ut sancta sinodus statuit et beata consuetudo exigit, incunctanter referantur. Quapropter Arnonem archiepiscopum ad Leonem apostolicum misimus, ut inter cętera, quę ferebat, etiam eum et hoc [a] interroget, ut, quicquid super his definiendum esset, apostolica auctoritate a nostris episcopis regulariter sopiretur. Qui nobis verbis et scriptis ab eo renuntians hęc non esse necesse iterare vel definire, quia sępissime a suis prędecessoribus et a multis sanctis episcopis atque synodalibus sanctionibus eos esse prohibitos atque damnatos; et ideo non esse necesse ventilare, sed definita tenere. Dixit enim nullum fore presbiterum aut diaconem vel subdiaconem ab eis ordinatum nec ęcclesiam ab eis [b] ordinatam nec virginem consecratam nec quenquam confirmatum neque quicquam, quod de episcopali ministerio praesumpsere, peractum, sed quicquid ex his ab eis illicite erat praesumptum, omnia a canonice ordinatis episcopis debere rite peragere et in meliorem statum reformare, quia, quod non ostenditur gestum, ratio non sinit, ut videatur iteratum. Prędictos autem corepiscopos omnes pręcepit damnare et in exilium retrudi. Ista vero omnes, maxime regni nobis a Deo commissi episcopi cum eodem Arnone permittente praefato apostolico mitius tractantes iamdictos villanos episcopos inter presbiteros statuerunt, ita ut amplius nichil de episcopali ministerio pręsumerent nec ipsi deinceps a quoquam fierent, qui gradus sui periculum vitare vellet. Decretum nanque est in illa synodo, quam Reginisburc [c] pro eadem vel pro aliis causis apostolica auctoritate praefato pręcepto habuimus, nichil ex prędictis a quoquam eorum agere nec facere volentibus consentire, sed, quicquid [d] ab his episcopaliter praesumptum est, a canonice ordinatis episcopis peragi debere nec ullam unquam de episcopali ||fol. 103v|| ministerio a corepiscopis aliquid accepisse, quia nichil in dante erat, quod aliquis horum accipere potuisset: quoniam, quod non habuit quis eorum, dare non potuit. Nam episcopi non erant, quia nec ad quendam civitatis episcopalem sedem titulati erant nec canonice a tribus episcopis ordinati. Ideo de episcopali ministerio nichil agere potuerunt. Et idcirco non ostenditur gestum, quod fixi agere, qui, quod non habuerunt, nullatenus dare non potuerunt. Ideo nanque nulla causa permittit, ut videatur iteratum, quod de causis memoratis canonice ordinatis episcopis cognoscitur regulariter peractum. Unde et, cum sępe questio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequam esse tribuendum, quod non docetur collatum? Scimus enim, sicut et in antiquis patrum legimus decretis, posse vera ac iusta legitimi episcopi benedictione auferre omne vitium, quod a vitioso fuerat iniectum.
Placuit, ut episcopi rerum ecclesiarum in omnibus iuxta sanctorum canonum sanctiones plenam semper habeant [e] potestatem. Nullus eas dare vel accipere absque proprii episcopi audeat iussione. Nullus eas invadere vel vastare vel quoquo modo deteriorare pręsumat. Nam devastantibus ecclesias earumque res nichil aliud intelligimus quam contra illum ęterni imperii Deum eius maiestatis homines movere certamen, cum illę aedes illi die noctuque famulentur et illi sint consecratę. Videant ergo vastantes easque invadentes, pręnuntiamus, ne ab illo, si se commoveat, vastentur et disperdantur, cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt. Nos vero ista nec agere volumus nec facere volentibus consentire, ne nos ipsos, quod absit, perdamus aut se perdere volentibus consentiamus. Quapropter praecipimus, ut, si quis ex [f] iure ecclesiastico actenus nostra largitate aliquid possedit, si illa deinceps habere voluerit, ut ad proprios episcopos veniat et ab eis et a prępositis ecclesiarum, unde esse videntur, quocunque modo iuste potuerit, ea impetrare satagat et nichil ex eis aliter abigat aut concupiscat vel accipiat, ne cupidus sacrarum rerum ignis, qui in eis est, eos favillos vix exurat. Unde et in sacris canonibus Spiritu Dei conditis decretum habetur ita: Si quis oblata dederit vel acceperit pręter episcopum, anathema sit. Scimus enim anathematos homines et in pręsenti seculo infames esse ac perditos et a consortio fidelium in omnibus absque pane et aqua fieri alienos atque, si absque ecclesię satisfactione de hac vita recesserint, a regno Dei fore extorres. Quam foveam cavere dissimulans vel recusans nostra se sciat per omnia carere societate, quia non solum, qui faciunt, sed facientibus prava qui consentiunt, rei sunt. Satius enim nobis est regnum non habere terrenum quam ęternum perdere. Plus vero me credo posse Deum per suorum merita sanctorum adiuvare quam omnem militiam sęcularem. Quapropter omnes scire cupimus, si super his, quibus fruimur, bonis universum mundum lucrare potuissemus, nostram vestrasque animas perdere noluissemus nec se propter dictis cupiditatibus perdere volentibus consentire. Testante nanque evangelica tuba didicimus nichil prodesse homini universum mundum lucrare, si animę suę detrimentum patiatur. Et iterum: Quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et iterum: Ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam ęternam.
Ut per sollemnissimos paschales dies sacramentum caticuminis non detur nec eis, qui a liminibus ecclesię sunt exclusi, neque eis ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt pęnitentiam, sed tantum benedictum sal a sacerdotibus pro communione tribuatur. Et qui fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos vel publice pęnitentes oportet mutare.
Qui reicolam ecclesię petunt a regibus et horrendo cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeant, quę optinent, et a communione ecclesię, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
Si quis cuiuscunque munuscula ecclesię sanctis scripturarum titulis collata nefaria calliditate ||fol. 104r|| abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit atque suppresserit et non statim a sacerdote commonitus Deo collata reddiderit, ab ecclesiae catholicę communione pellatur.
Clericis sine commendaticiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi, et in omni loco, ad quem sine epistolis episcopi sui, ut dictum est, venerint, a communione habeantur alieni. In monachis quoque par forma servetur, quos si verborum increpatio non emendaverit, etiam verberibus statuimus cohercere.
Ante omnia a clericis vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Nec quis potest liberum corporis sui ac mentis habere iudicium, qui captus vino a sensu probatur alienus, et proclivius ad iudicium mens labefacta ducatur, ac plerunque possit peccatum aut crimen, dum nescit, incurrere. Ignorantia vero talis non potest effugere pęnam, quam ex voluntaria amentia manasse constiterit. Itaque, quencunque ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut XL. dierum spacio a communione statuimus submovendum aut corporali subeundum esse supplicio.
Si quis per calumniam ecclesiam aut clericum fatigare temptaverit et convictus fuerit, ecclesiae liminibus et catholicorum communione, nisi digne pęnituerit, arceatur.
Pręcipimus, ne laicus, nisi religione praemissa, clericus fiat. In monasterium vero puellarum, nonnisi probatę vitę et ętatis provectę ad quascunque earum necessitates vel ministrationes, non permittantur intrare. Ad faciendas vero missas clerici qui ingressi fuerint, statim peracto ministerio regredi festinent. Aliter autem nec clericus nec monachus iuvenis ullam ad puellarum congregationem habeat accessum, nisi hoc aut paterna aut germana necessitudo probetur admittere.
Si quis clericorum, ut in multis locis diabolo instigante actum fuisse perpatuit, rebelli auctoritate se in unum coniuratione intercedente collegerint et aut sacramenta inter se data aut cartulam conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus praesumptio prevelletur, sed res detecta, cum in sinodum ventum fuerit, in pręsumptoribus iuxta personarum et ordinum qualitatem a pontificibus, qui tunc in unum collecti fuerint, iudicetur. Quia, sicut caritas ex preceptis dominicis corde, non cartulę conscriptione vel coniuratione est exhibenda, ita, quod per suprascriptas amittitur scripturas, auctoritate et districtione pontificali est reprimendum.
Si quis res ecclesię debitas vel proprias sacerdotis horrendę cupiditatis instinctu occupaverit aut a potestate ex competitio perceperit, nisi eas restituerit, nullis se rebus excuset. Quod si agnito iure ecclesiastico non statim ecclesię vel sacerdoti reformaverit aut, ut ipsum ius agnoscere possit, in iudicium electorum venire distulerit, tandiu a communione ecclesiastica suspendatur, quandiu restitutis rebus tam ecclesiam quam sacerdotem reddat indemnem. Similis etiam, qui oblationes defunctorum ecclesiis vel sacerdotibus legaliter dimissas quolibet ordine adsignare tardaverint vel retinere pręsumpserint, districtionis ecclesiasticę iuxta priores canones forma servetur. Cui etiam sententiae subiacebit, quisquis sibi quolibet ordine pro devotione sua ecclesiis dedit, revocare pręsumpserit. Abbatibus, presbiteris cęterisque ministris de rebus ecclesiasticis vel sacro ministerio traditis nil alienare vel obligare absque permissione et subscriptione episcopi sui liceat. Quod si pręsumpserint, degradentur communione concessa et, quod temere praesumptum aut alienatum est, ordinatione episcopi revocetur.
Audivimus persuasum esse populis die dominico agi cum caballis aut bubus vel vehiculis iterare non debere neque ullam rem ad victum praeparare vel ea, quę ad nitorem domus vel hominis pertinent, nullatenus exercere. Quę res ad Iudaicam superstitionem magis quam christianam observantiam pertinere probantur. Quapropter id statuimus, ut die dominico, quod ante fieri licuit, liceat. Arvali tamen opere, id est, aratro vel vi||fol. 104v||nea vel secatione, messis excussione, exarto vel sępe censuimus abstinendum, quo facilius ad ecclesiam venientes orationis gratia vacent. Quod si inventus fuerit aliquis in operibus suprascriptis aut, quę indicta sunt, exercere pręsumpserit, qualiter hęc emendare debeat, non in laicorum districtione, sed in sacerdotis castigatione consistat.
Sacrificia matutina missarum sive vespertina ne quis cum armis pertinentibus ad bellorum usum expectet. Quod qui fecerit, in sacerdotis potestate consistat, quali eum districtione debeat castigare.
Quidam sabbato sancto ab hora nona ieiunium solvunt, conviviis utuntur, et dum sol ipse eadem die tenebris pellatur, lumine subduxerit ipsaque elementa turbata mesticiam totius mundi ostenderint, illi ieiunium tanti diei polluunt epulisque inserviunt. Et quia totum eundem diem universalis ecclesia propter passionem Domini in merore et abstinentia peragit, quicunque in eo ieiunium pręter parvulos et senes et languidos ante peractas indulgentię preces persolverit, a paschali gaudio depellatur nec in eo sacramentum corporis et sanguinis Domini percipiat [g], qui diem passionis eius per abstinentiam non honorat.
Omnibus vobis, tam praesentibus quam et futuris, scire cupimus, et quia ideo consultu sedis apostolicę et omnium nostrorum episcoporum ac reliquorum sacerdotum atque maxime cunctorum fidelium nostrorum de purgatione criminatorum sacerdotum tanta tractavimus eamque cum testibus, sicut in anteriori capitulari nostro continetur, fieri decrevimus, quoniam nesciebamus eandem causam a beato Gregorio papa esse definitam. Nam cum VVomartiam generalem conventum habuissemus [h], allata est nobis a Richulfo Magontiacensi metropolitano epistola beati Gregorii papę, in qua inter cętera continebantur hęc: De presbitero vero vel quolibet sacerdote a populo accusato, si certi non fuerint testes, qui crimini illato approbent veritatem, iusiurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suę puritate, cui nuda et aperta sunt omnia; sicque maneat in proprio gradu. Ista vero omnia, quia vires nostras excedunt, in iudicio episcoporum iuxta canonicam sanctionem definienda relinquimus, ut hęc, quando orta fuerint, ita definire satagant, ut nec secundum seculum iustam reprehensionem nec penes Deum, quod absit, damnationem, sed ęternę beatitudinis ipso auxiliante, qui omnia infucata prestat, praemia consequantur.
Si quis Iudęorum christianum servum vel cuiuslibet alterius sectę emerit et circunciderit, Iudęi ipsius potestate sublatus in libertate permaneat.
Aecclesiarum servos, episcoporum vel omnium clericorum a iudicibus vel auctoribus publicis in diversis angariis non fatigari divina pręcipimus auctoritate. Unde omne concilium a pietate gloriosissimi domini nostri [i] poposcit, ut tales deinceps a suis inhibeat. Sed servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus vel ecclesię laborent. Si quis vero iudicum aut auctorum clericum aut servum clerici vel ecclesię in publicis ac privatis negociis occupare voluerit, a communione ecclesiastica, cui impedimentum fecit, efficiatur extraneus.
Multi contra canonum constituta ecclesias, quas aedificaverint, consecrari, ita ut dotem, quam eidem ecclesie contulerint, censeant ad episcopi ordinationem pertinere. Quod factum et in praeterito displicet et in futuro prohibetur. Sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
Sint semper perspectores episcopi secundum magis admonitionem, qualiter iudices cum populis agant, et aut ipsos pręmonitos corrigant aut insolentias eorum iudicibus principum innotescant. Quod si correptos emendare nequiverint, et ab ecclesia et a communione eos suspendant.
Devotam peccantem non recipiendam in ecclesia, nisi peccare desierit. Si et deserens egerit aptam pęnitentiam decem annis, recipiat communionem. Prius autem, quam in ecclesia admittatur ad orationem, ||fol. 105r|| ad nullius convivium christianę mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam hęc, quę eam receperat, habeatur absens. Corruptorem etiam par pęna constringat. Quę autem maritum acceperat, non admittatur ad pęnitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vivere cęperit, aut postquam ipse decesserit.
Si quis laicus per excommunicationem abstinet, ad domum eius clericorum vel religiosorum nullus accedat. Similiter et clericus se abstinet, a clericis dividetur. Si quis cum illo colloqui aut convivare fuerit deprehensus, etiam ipse abstineatur. Sed hoc pertineat ad eos clericos, qui eius sunt episcopi, et ad domos, qui coniuncti fuerint cum eo, qui abstinet, sive laico quolibet, sive clerico.
Hoc etiam placuit, ut vagus atque instabilis clericus, sive etiam in diaconali ministerio vel presbiterali officio constitutus, si episcopi, a quo ordinatus est, pręceptis non obędierit [k], ut in delegata sibi ęcclesia officium dependat assiduum, quousque in ipsa permanserit, et communione et honore privetur.
Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo participent. [l] Qui iubente sacerdote pro quacunque culpa ab ecclesia exire contempserint, pro noxa contumacie tardius recipiantur ad veniam.
Si vero seculares, qui coniugale consortium absque culpa graviore dimittunt vel etiam dimiserunt et nullas causas discidii probabilis [n] proponentur, propter sua matrimonia dimittunt, ut aut illicita aut aliena pręsumant, si, antequam episcopo comprovinciales discidii causas dixerint, et priusquam uxores iudicio damnentur, abiecerint, a communione ecclesiae et sancti populi cętu pro eo, quod fidem et coniugium maculant, excludantur.
Clerici etiam omnes, qui ecclesię fideliter vigilanterque serviunt, stipendia sanctis laboribus debita secundum servitii sui meritum vel ordinationem canonum a sacerdotibus consequantur.
Nullus episcopus alienum parrochianum praesumat retinere aut ordinare vel iudicare absque proprii episcopi voluntate. Quia, sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio. Quoniam censemus nullum alterius iudicis, nisi sui, sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare nullatenus poterit.
Peregrina iudicia generali actione prohibemus. Quia indignum est, ut ab extraneis iudicetur, qui provinciales et a se electos debet habere iudices.
Contumaces vero clerici, prout dignitatis ordo permiserit.
Ut, si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint aut ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur, ita ut, cum eos pęnitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.
Si in alicuius presbiteri parroechia [o] infideles aut faculas accenderint aut arbores aut fontes aut saxa venerantur, si hoc eruere neglexerit [p], sacrilegii reum se esse cognoscat. Dominus aut ordinator ipsius, si admonitus hoc emendare noluerit, communione privetur.
Poenitens, quę defuncto viro alio nubere pręsumpserit vel suspecta vel interdicta familiaritate cum extraneo coniunxerit, cum eodem ab ecclesię liminibus arceatur. Hoc etiam et de viro in pęnitentia posito placuit observari.
Placuit eorum accusandi sacerdotes et testificandi in eos vocem obstruere, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus. Quia vocem funestam potius interdici quam audiri oportet.
Non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus implicantur, nisi prius se probaverint innocentes. Quia periculosa est et admitti non debere adversus quemcunque professio.
||fol. 105v||Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus summopere cavendum sit, ne clanculo aut publice unctum Domini detractionibus et vituperationibus dilanient perpendentes illud exemplum Marię, quę pro eo, quod Moysi famulo Domini propter Ethiopissam detraxit, immundicia leprę multata est. Et illud psalmistę: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Qui uxorem habet, eo tempore concubinam habere non potest, ne ab uxore eum dilectio separet concubinę.
Illud etiam unanimi consensu convenit observari, ut, si quis monachorum aut monacharum in congregatione positi religiosam conversationem elegerint et postea aut ad parentes aut quamcunque proprietatem se de congregatione ipsa subtraxerint et ab episcopo suo per epistolam admoniti ad septa monasterii sui redire noluerint, sint usque ad exitum vitę a communione disiuncti, ne prius ad eucharistiae gratiam admittantur, quam ad ovile suum, de quo se vacationis insolentia visi sunt subtraxisse, cum humillima supplicatione debeant satisfactione reverti.
De viduis et puellis, quę sibi in habitu religionis in domos proprias, tam a parentibus quam per se, vestem mutaverint et se postea contra instituta patrum vel pręcepta canonum coniugia crediderint copulanda, tandiu utrique habeantur a communione suspensi, quousque, quod illicite perpetraverunt, emendent. Quod si emendare neglexerint, a communione vel omnium christianorum convivio in perpetuo sint sequestrati.
Nulli infami atque sacrilego de quocunque negocio liceat quandoque adversum religiosum christianum, quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere nec de quacunque re actione vel inscriptione.
Delatori aut lingua capuletur aut convicti caput christianum impetere amputetur [r]. Delatores autem sunt, qui invidia produnt alios.
Homicide, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilogos magosque cucurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittundi.
Auctores seditionis et tumultus vel concitatores populi pro qualitate dignitatis aut in crucem tollantur aut bestiis obiciantur aut in insulam deportentur.
Maius periculum est iudicantis quam eius, qui iudicatur. Unde unicuique providendum est, ne aliquem iniuste iudicet aut puniat.
Accusatores adversus doctorem nemo suscipiat, quia non potest humano condemnari examine, quem Deus suo reservavit iudicio.
Sic odit Deus eos, qui adversus patres armantur, ut patrum invasores in omni mundo infamia notantur.
Instruendi sunt presbiteri pariterque admonendi, quatinus noverint decimas et oblationes, quas a fidelibus accipiunt, pauperum et hospitum et peregrinorum esse stipendia et non quasi suis, sed quasi commendatis uti debere; de quibus omnibus sciant se rationem reddituros in conspectu divinę maiestatis et, nisi eas fideliter pauperibus et his, quibus pręmissum est, administraverint, condemnationem patiendos. Qualiter vero dispensari debeant, canones sacri instituunt, scilicet ut IIII.or partes ex omnibus fiant, una ad fabricam ecclesię relevandam, altera pauperibus distribuenda, tertia presbitero cum suis clericis habenda, quarta episcopo reservanda. Et quicquid inde pontifex iusserit, prudenti consilio est faciendum.
Inhibendum et modis omnibus est tenendum, ut nullus sacerdos eas personas feminarum, sicut in canonibus insertum continetur, de quibus suspicio potest esse, in domo sua habeat, et non solum eas, sed neque illas, quas antiqui canones concedunt, quia instigante diabolo etiam in illis scelus frequenter perpetratum reperitur, aut etiam in pedissequis earum. Nam si qua de his habuerit talem ||fol. 106r|| necessitatem, cui sit necessaria sustentatio presbiteri, habeat in villa aut in vico domum longe a presbiteri conversatione, et ibi ei subministret, quę necessaria sunt. Sed et hoc secundum auctoritatem canonum modis omnibus prohibendum, ut nulla femina ad altare pręsumat accedere aut presbitero ministrare vel infra cancellum stare vel sedere.
Quęrendum nanque est sacerdoti, cum accipit cuiuslibet fidelis confessionem peccatorum, qualiter primo peccatum perpetratum, aut, si postea iteratum aut frequenter actum sit, si sponte, si coacte, si per ebrietatem aut per quodlibet ingenium factum sit. Et cum invenerit, unde radix illius peccati processit, tunc congruam adhibeat medicinam. Qualis vero peccati adhibenda sit medicina, secundum canonum autenticorum et sanctorum patrum esse debet, et non secundum placitum hominis, sed secundum voluntatem Dei. Nec in hac parte voluntas aut gratia hominis sequenda est, sed voluntas Dei in omnibus semper inquirenda, quatinus dignis precibus et pęnitudine digna placari possit omnipotentis Dei vindicta, quam vitio provocavit.
Si quis quiete gradiens per viam, aut si etiam in domo sua fuerit aut in platea civitatis aut in villa subito aut ab alio superventus aut litis commotione volens se defendere, non habens contra illum antea odium, interfecerit hominem, VII. annos secundum canonicam institutionem pęniteat, tres vero a communione privetur, IIII. autem in communione orationum [s] et oblatione susceptus in sacerdotis pendebit arbitrio, utrum dignus sit corpus Christi accipere aut usque ad plenitudinem pęnitentię ab eo separari. Abstinentia ciborum in providentia sacerdotis erit secundum possibilitatem pęnitentis et devotionem et affectum lacrimarum.
Mulier, quę duobus fratribus nupserit, abici debet usque ad diem mortis. Sed propter humanitatem in extremis suis sacramentis reconciliari oportet, ita tamen, ut prius solvatur coniugium et maneat innupta et vir eius absque uxore simili pęnitentię sit subditus. Quod si duo fratres cum una femina fornicati fuerint nescientes alter alterius fornicationem, statim ut cognoverint adulterium, qui eam habet uxorem, dimittat. Et ille quidem post actam pęnitentiam, si uxor defuncta fuerit, potest alteri sociari; illa vivente nequaquam. Illa vero nunquam ulterius poterit in coniugium assumi; et iugi pęnitentia submissa ad exitum vitę communionis gratiam accipiat. [t] Mulier etiam, quę dormiens filium suum oppresserit et mortuus fuerit, VI. annis [u] pęniteat. Vir eius, si in domo illius fuerit, IIII. annos. Si vero in uno lecto, simili modo pęniteat, duos in pane et aqua, reliquos IIII., secundum quod sacerdos illos viderit posse, abstinentiam imponat ciborum.
Mulier habens virum, si adulterium perpetraverit et occulte ad confessionem venerit, VII. annos pęniteat, III. in pane et aqua, ceteros IIII.or in providentia erit sacerdotis, qualiter eam viderit posse, et ita ei ciborum abstinentia imponatur. Similiter et vir habens uxorem, si adulterium perpetraverit, faciat, per triennium communicet. Si cuius uxor adulterium perpetraverit et hoc a viro deprehensum fuerit et publicatum, dimittat uxorem, si voluerit, propter fornicationem. Illa vero, secundum quod superius insertum est, publice agat pęnitentiam. Vir vero eius illa vivente nullatenus habebit licentiam aliam ducere uxorem. Quod si voluerit adulteram sibi reconciliari, licentiam habeat, ita tamen, ut pariter cum illa pęnitentiam agat et exacta pęnitentia ad communionis gratiam, sicut superius continetur insertum, utrique accedant. Similis forma et in muliere servabitur. Si autem vir eius adulteraverit, habet potestatem dimittendi virum propter fornicationem. Maneat tamen innupta, quandiu vir eius vixerit, quia nec ille habet potestatem aliam accipere prima vivente nec illa primo. Habent tamen potestatem semetipsos reconciliare.
Pręcipimus, ut ad accipiendum per manus pontificis impositionem Spiritus sancti donum sollicite et devote omnes concurrant et episcopo suo ea, quę necessaria [v] sunt, fideliter ministrent eique ab omnibus et per omnia oboediatur.
Notum esse omnibus volumus, quod confessio pec||fol. 106v||catorum excepto eam, quę sacerdotibus ad consilium accipiendum Deumque placandum fit, Deo frequenter in oratione sit facienda.
Omnibus fidelibus notum fore desideramus, quod quorundam peccatorum alienorum conscii, nisi emendationis et salutis causa prodiderint, delinquant. Unde scriptum est: Nichil prodest illi suo errore non pollui, qui consensum prestat erranti. Et alibi: Non solum, qui faciunt, sed et, qui consentiunt reis facientibus.
Sciendum est omnibus et sine oblivione retinendum, quod gravius puniantur, qui fidem Christi perceperunt et in malis vitam finierunt, quam illi, qui sine fide mortui sunt et tamen bona egerunt opera. Quoniam melius est fidem non percipere quam post eius perceptionem retrorsum abire.
Notum sit omnibus, quod coniugium a Deo sit constitutum et non sit appetendum causa luxurię, sed procreatione filiorum, et quod bonorum coniugatorum vita per Iob sit designata.
Sciendum est omnibus et firmiter retinendum, quod hi, qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti debent accedere easque cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramentario continetur, accipere. Sed prius eas dotali [titu]lo debent [col]ligare [w].
Si quis sęcularium, tam maioris ordinis quam et inferioris, peccatum egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac pęnitentiam venire distulerit, tandiu sit ab ecclesia extorris et catholicorum consortio sequestratus, quousque, quod illicite commiserit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur. Ab eodem emendatus episcopo canonice reddatur.
Statuimus, ut, quisquis servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, quod in carcere pęnitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere permaneat, et antea flagellatus et scortiatus videatur, et post episcopus adaugeat. Si autem clericus aut monachus in hoc peccatum inciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus vertentem annum pęnitentiam agat. Similiter et nonnę velatę eadem pęnitentia teneantur, et radantur omnes capilli capitis eius.
Pręcipimus, ut, qui a paganis baptizati sunt, denuo a Christi sacerdotibus in nomine sanctę Trinitatis baptizentur et postea ab episcopis chrismentur, quia aliter christiani nec dici nec esse possunt.
Ne quisquam amplius quam duas accipiat uxores, quia iam tertia superflua est.
Quod pro catholicis defunctis sint memorię faciendę et oblationes et orationes Deo offerendę, non tamen pro impiis, quamvis sint christiani, ex his aliquid agere licebit.
Nullus episcoporum vel presbiterorum aliquam prius causam suggerere audeat, quam ea, quę ad emendationem vitę et ad severitatem regulę atque ad animę remedia pertinent, finiantur.
Ut hi, qui a chorepiscopis presbiteri vel diaconi aut subdiaconi ordinati sunt, nullatenus in presbiteratus vel diaconatus officio ministrare praesumant. Similiter homines, qui ab imperitis ab eis videntur esse confirmati, vel virgines seu ecclesiae sacratę aut chrisma confectum sive altaria dedicata pro confirmatis vel sacratis aut dedicatis minime debeantur, quia, quę illi non habuerunt, dare non potuerunt, quoniam ex his eis quicquam agere non licet, quę omnia summis pontificibus debentur, et non corepiscopis, qui nec summi [y] pontifices vel episcopi fuerunt nec deinceps usquam fieri possunt. Nullum enim ex LXX. ex his aliquid umquam fecisse legimus vel scimus, ad quorum exemplum vel formam presbiteros vel corepiscopos, antequam ipsi corepiscopi prohibiti essent, fuisse agnovimus. Hęc vero omnia a cathedralibus episcopis, qui a conprovincialibus episcopis aut praesentia aut iudicio metropolitani consecrati esse noscuntur, agenda sunt, et non a presbiteris vel corepiscopis, qui ambo unius formę esse videntur. ||fol. 107r|| Quę si ab eis aut propter imperitiam aut propter pręsumptionem acta, ut prędictum est, ab imperitis esse putentur, a cathedralibus tamen episcopis reformanda vel peragenda sunt, quia, quę illi in his agere cogitarunt, inperfecta remanserunt; et, ut iam pręlibatum est, quod illi non habuerunt, dare non potuerunt. Episcopi namque non fuerunt, quia nec a tribus episcopis nec ad aliquam episcopalem cathedram ordinati fuerunt. Et ideo ex his nichil agere potuerunt. Et ne alicui talis ordinatio vel confirmatio aut consecratio reiteratio esse videatur, attendat illud, quod scriptum est: Quod non ostenditur gestum, ratio non sinit, ut videatur iteratum. Et reliqua talia eorumque similia.
Ut sabbato sancto, hoc est, in vigilia paschę, ieiunium ante noctis initium, nisi a parvulis aut infirmis, non solvatur. Nec missa in parasceve aut in eodem sabbato sancto vel divina mysteria his duobus diebus celebrentur. Canonibus quippe iubentibus biduo isto sacramenta penitus non celebrari novimus.
Statutum sepissime et inhibitum est, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Simul et hoc decretum est, ut, si quis presbiterorum, excepto quando in itinere pergitur et locus basilice procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus Dei sine missarum celebratione, corporis et sanguinis dominici perceptione maneat, missarum celebrationes in huiuscemodi illicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere temptaverit, gradus sui periculum incurrat. Et hoc populis denuntiandum summopere a sacerdotibus ac prędicandum est, ne missas in prędictis locis illicitis sacerdotibus cantare suadeant vel hęc illicita agere presbiteros deprecentur; quoniam scriptum est: Vide, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris, sed in loco, quem elegerit Dominus, ut ponat nomen suum ibi. Satius igitur est missam non audire quam eam, ubi non licet nec oportet celebrare, audire. Et in canonibus legitur, ut nullus sacerdotum in domibus vel in aliis locis, nisi in ecclesiis dedicatis, celebrare missas non audeant. Si quis contra hęc decreta egerit, canonica correctione feriatur. Similiter et hoc statutum est, ut nullus sacerdos in aliis quam in Deo dicatis vasis et ab episcopis consecratis ministrare seu missas celebrare pręsumat, quia, sicut non est concessum, ut alii missam cantent et sacrificia consecrent quam illi, qui ab episcopis sunt consecrati, ita non est licitum, ut in aliis domibus vel altaribus aut locis missas sacerdotes celebrare pręsumant quam ab episcopis consecratis. Sunt etiam ab episcopis consecranda et benedicenda corporales pallę ac alia vestimenta sacerdotalia, necnon et omnia, quę in usus basilicę vel altaris sive in ministerio sacerdotum ad divina mysteria explenda complectuntur, quatinus cum his sacris Deo sacratius sive placabilius ministrare valeant. Unde et in aliis sanctorum patrum decretis legitur: Quanquam Deum vera fide ubique orare liceat, sacrificia vero offerre aut corpus Domini conficere nullo modo legimus aut veraciter scimus in aliis locis iuste fieri, nisi in locis Deo ab episcopo dicatis, nisi causa hostilitatis aut summę necessitatis. Et hoc non in mansionibus aut in domibus non sacratis, sed in tabernaculis dedicatis ab episcopis et altaribus a a pontificibus sacra unctione unctis et divinis precibus consecratis, et hoc summa ex necessitate et in itinere procul ab ecclesia positis, ne populus sine missarum sollemnia et sacramenti corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi perceptione remaneat. Ab antiquis autem patribus et prędecessoribus nostris nulla alia ex occasione aut pigricia seu pręsumptione, sed prędicta necessitate hoc concessum esse legimus. Aliter quoque, nisi ut pręfixum est, in locis non consecratis missarum sollemnia agere non licet. Et hoc, nisi ex summis et propter prędictis necessitatibus, fieri ullo modo licet; quoniam hec divina amodo pręcipiens ait: Caveat quisque, ne offerat holocausta sua in omni loco, sed in loco, quem Dominus elegit. Et alibi: Recte offert, [qui] ad ęcclesiam nec[essitate] praeoccupante [aut] infirmitate ve[nire non] potest et al[ibi] [z] Deum orat. Sed non recte dividit, qui in locis illicitis et altaribus minime consecratis missarum celebrationes peragit. Multo enim melius est missas non canta||fol. 107v||re aut audire quam in locis illicitis cantare vel audire: quoniam, qui illicita agit et prohibita facit, non modicum errat et nimis peccat, et nisi pęnitentiam canonice et iuste in hoc seculo ex hoc egerit, maximam condemnationem in futuro iudicio propter hoc indubitanter percipiet. Multa vero et innumerabilia exempla ex his in supradictis legalibus et in aliis canonicis et divinis libris inveniuntur, quę hic pro prolixitate inserere distulimus et pro fastidio ac labore scriptorum sive lectorum hic non inseruimus. Nam si quis ex his potiora et plura exempla invenire desiderat, in pręfixis libris sufficienter legendo et diligenter quęrendo invenire poterit. Si quis ergo post tot prohibitiones hęc decreta apostolica et sinodali atque imperiali auctoritate renovata et maxime omnium imperii nostri populorum ac procerum nostrorum consensu et ortatu conscripta atque firmata temerare pręsumpserit, si clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit, si vero monachus aut laicus fuerit, a liminibus ecclesię usque ad ecclesię satisfactionem extorris fiat. Si autem, quod absit, suo episcopo vel reliquis sacerdotibus inoboediens vel contumax extiterit, a comitibus vel missis nostris comprehensus in carcerem ad nostram et proprii episcopi atque ecclesię satisfactionem sub magna erumna retrusus maneat.
Incesti, dum in ipso detestando atque infando scelere manent, non inter fideles christianos, sed inter gentiles aut caticuminos vel inerguminos habeantur, id est, cum christianis non cibum sumant, non potum, non in eodem vasculo edant aut bibant, sed soli hoc faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inoboedientes extiterint et a tam nefandissimo se scelere segregare atque ad publicam pęnitentiam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur immundo, vel etiam inter eos, de quibus ipsa per se veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare nec in ecclesiam intrare, sed ad ianuam ecclesię excubare et intrantibus eam atque exeuntibus ex ea vultu in terra prostrato veniam postulare et, ut pro se orare non dedignentur, flagitare et lacrimis perfusi, vultu contrito atque humiliato spiritu semper omnibus apparere usque ad satisfactionem ecclesię et proprii episcopi canonicam reconciliationem manere et ad pristinum incestum nunquam redire nec sęcularia negocia exercere nec placitis aut accusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus manusque pontificis proprii impositionibus et elemosinarum largitionibus atque cęterorum hominum exhibitionibus eos purgari sanarique oportet.
Quicunque se propria voluntate aut in aqua iactaverit aut collum ligaverit aut de arbore pręcipitaverit aut ferro percusserit aut qualibet voluntarie se morti tradiderit, istorum oblatio non recipiatur.
Quicunque iudex aut secularis presbiterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbiteri iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium christianorum consortio habeatur.
Quando ea, quę canonica sunt, ventilantur vel quędam regularia examinantur, neque iudices sęculares neque aliquos laicos interesse oportet, nisi hi tantummodo, qui in propria accusantur persona.
Episcopi singulorum locorum omnium, qui sub eorum degunt moderamine, curę sit causas utilitatesque disponere. Valde enim est incongruum, ut obmissis suis alii quilibet illorum se causis admisceant; sed illi eorum vitam competenti regularique debent moderatione discernere, qui eos ordinare canonice possunt, vel a quibus ordinati sunt, et qui pro commissis eorum animabus compelluntur reddere rationem.
Clerici lege patrum monentur, ut a vulgari vita seclusi a mundi voluptatibus sese abstineant, non spectaculis, non pompis intersint, convivia publica fugiant, privata non tantum pudica, sed sobria colant, usuris nequaquam incumbant, qui nec turpium occupationes lucrorum fraudesque cuiusquam studiose appetant, amorem pecunię quasi materiem cunctorum criminum fugiant, secularia officia negociaque abitiant, honorum gradus per ambitionem non appetant [a], ||fol. 108r|| pro beneficiis medicinę Dei munera non accipiant, dolos et coniurationes caveant, odium, emulationem, detractionem et invidiam fugiant, non vanis oculis, non infreni lingua aut petulanti tumidoque gestu incedant, sed pudorem ac verecundiam mentis simplici habitus incessu ostendant. Obscenitatem etiam verborum, sicut et operum, penitus execrentur. Viduarum ac virginum visitationes frequentationesque fugiant, contubernia extranearum feminarum nullatenus appetant. Castimonia quoque [b] inviolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo fęderentur. Senioribus quoque debitam prębeant oboedientiam neque ullo iactantię studio semetipsos attollant. Postremo in doctrina, in lectionibus, psalmis, ymnis, canticis spiritalibus, exercitio iugi incumbant. Tales enim esse debent, qui divinis cultibus sese mancipandos student, scilicet ut, dum scientię operam dant, doctrinę gratiam populis administrent.
Si forte aliquis clerum regulam disciplinae aeclesiasticę subterfugiens fuerit evagatus, quicunque eum susceperit et illi pontifici suo non reconciliaverit, sed magis defensare pręsumpserit, ecclesię communione privetur.
Statutum est, ut nullę accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis, quę legibus seculi prohibentur. Et ut, si quis cuiuslibet honoris clericus iudicio episcoporum quocunque crimine fuerit damnatus, non liceat eum, sive ab ecclesiis, quibus praefuerat, sive a quolibet homine defensari interposita pęna damni pecunię atque honoris, quo nec ętatem nec sexum excusandum esse pręcipimus.
Ex epistola sancti Clementis utilia, quę pręsenti tempore ecclesiis necessaria sunt honorifice proferenda et cum reverentia ab omnibus fidelibus ac precipue clericis recipienda, ex quibus quod specialiter placuit propter venerandam antiquitatem, statutis pręsentibus roboramus, quod suprascriptus beatus martyr de beatissimi Petri apostoli constitutione commemorat dicens: Quędam autem etiam ex vobis ipsis intelligere debetis, si qua sunt ea, quę ipse propter insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui. Verbi gratia: Inimicus est alicui pro actibus suis. Vos nolite expectare, ut ipse vobis dicat: Cum illo nolite amici esse. Sed prudenter observare debetis et voluntati eius, videlicet quia ecclesię curam gerit, absque communione obsecundare et averti ab eo, cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his, quibus ipse non loquitur, ut unusquisque, qui in culpa est, dum cupit omnium vel vestram gratiam reparare, festinet citius reconciliari ei, qui omnibus pręest, ut per hoc redeat ad salutem, cum oboedire coeperit monitis pręsidentis. Et cętera, quę in sequentibus denotantur amicis eorum, qui veritati inimici sunt. Sciatis itaque deinceps clerus ad reatum, sed et fidelium populus ad culpam sibi asscribendum, si quis in hoc vitium malorum computatur vel disciplinę subversor fore agnoscitur.
Episcopum vero oportet oportune et importune [c] atque sine intermissione ecclesiam suam docere eamque prudenter regere et amare, ut a vitiis se abstineat et salutem consequi possit ęternam. Et illa cum tanta reverentia eius doctrinam debet suscipere eumque amare et diligere ut legatum Dei et pręconem veritatis, quia attestante veritate, quęcunque ligaverit [d] super terram, erit ligatum et in cęlis, et quęcunque solverit super terram, erunt soluta et in cęlo. Nimis timenda est hęc sententia, et praevidendum vobis, ne offendatis eos, qui tantam a Domino habent potestatem. Et ideo potius oboediendi, diligendi et summopere sunt venerandi, non detrahendi vel lacerandi aut eiciendi, sed portandi et amandi ipso Domino dicente: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Ideo hęc vobis et omnibus fidelibus pręcipimus, ut ab his vos caveatis et posteris vestris non malum, sed bonum exemplum relinquatis, quoniam iniuria episcoporum ad Christum pertinet, cuius vice funguntur. Unde et vos, qui veri Dei estis discipuli, abicite a cordibus vestris ante omnia discordias et animorum dissensiones, ex quibus omne opus malum procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente servate. Veruntamen ||fol. 108v|| scitote cuncti, quod supra omnes vos laboret episcopus, quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et aliorum. Et ideo sicut ille pro vobis omnibus, ita et vos omnes pro eo summopere laborare debetis in tantum, si etiam necessitas fuerit, animas vestras pro eo ponatis; sicut et ipse animam suam pro vobis, si necesse fuerit, ponere debet ipso dicente Salvatore: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Vos vero oboedite eis et vigilate pro eis, quia ipsi vigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris, ut cum gaudio hęc faciant, et non gementes.
Decretum est, ut uxor legitime viro iungatur. Aliter enim legitimum, ut a patribus accepimus et a sanctis apostolis eorum successoribus traditum invenimus, non fit coniugium, nisi ab his, qui super ipsam feminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor petatur et a parentibus propinquioribus sponsetur et legibus dotetur et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur et a paranimphis, ut consuetudo docet, custodita et sociata a proximisque tempore congruo petita legibus detur et sollemniter accipiatur. Et biduo vel triduo orationibus vacent et castitatem custodiant, ut boni soboles generentur et Domino in actibus placeant. Taliter enim et Domino placebunt et filios, non spurios, sed legitimos atque hereditabiles generabunt.
Placuit, ut omnes, qui in ecclesia intrant, nisi a suo fuerint excommunicati sacerdote, ut communicent. Si qui autem hoc facere noluerint, tandiu a communione et christianorum consortio habeantur alieni, quandiu per satisfactionem ecclesię a proprio mereantur per manus impositionem reconciliari episcopo et sanctę restitui communioni.
Placuit, ut omnes, qui sacram acceperint eucharistiam et non sumpserint, ut sacrilegi pellantur.
Quam sit extraneus a christianę fidei regula, qui se defensorem veritatis insimulat et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo vendidistis argento iustum et pauperem pro calciamentis, ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno; et peribit fuga a veloce, et fortis non optinebit virtutem suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.
Maxime trium ultimorum capitula istorum apostolica sunt cuncta auctoritate roborata, quia his cudendis maxime apostolica interfuit legatio. Nam eorum nomina praeter trium, id est, Leonis, Sergii et Georgii, hic non inseruimus, licet ea per singulos conventus inserta invenissemus vitantes legentium atque scribentium fastidia. Si quis autem plenius ea nosse voluerit, historum legat autentica, quibus illa inserta repperiet. Interdum hęc discendo et amando atque operibus complendo non negligat. Quia Dominus novit, pro amore et utilitate sanctę Dei ecclesiae, ut horum in proemio pręlibatum est, sunt collecta istaque inserta. Legentibus pax, custodientibus gloria operibusque hęc complentibus vita tribuatur ęterna, oramus.
Hoc admonendum vel denunciandum fidelibus necessarie providimus, ut hi, qui fidem Christi expetunt et provectę ętatis sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruantur et fidei et baptismatis sacramento. Similiter et illi instruendi sunt, qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, ut intelligant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderint, vel quo fideiussores extiterint. Illos tamen specialiter ab his officiis removendos iudicamus, ne alios de sacrosancti fontis baptismate suscipiant nec etiam ad percipiendum sancti Spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati et pęnitentię publicę subacti sunt, donec per pęnitentiae [e] satisfactionem reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina et auctoritas canonica ab ecclesiarum liminibus et a castris militaribus, ne ruina sint populi, sequestrat, multo magis ab his sacris officiis usque ad tempus pęnitentię, ut iam dictum est, peractum sequestrandi.
||fol. 109r||De eo etiam instruendos fideles necessario praevidimus, ut intelligant pactum, quod cum Deo in baptismate fecerunt. Pactum, quod cum Deo in baptismate fit, a multis ex toto, a multis ex parte transgreditur. Ex toto quippe transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam aut ad infidelitatem [f] aut heresem aut certe ad scisma prolabitur [g]. Ex parte vero, quando quis aut ad superbiam aut ad invidiam aut ad cętera vitia spiritalia, quę ex radice superbię prodeunt, labitur.
Si quis de alio chrismate quam de illo novo, quod proprii episcopi largitione vel concessione accipit, baptizare, nisi pręoccupante morte, temptaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suę damnationis protulisse sententiam manifestat.
Si qui erga episcopum vel auctores ecclesię quamlibet quęrelam habere iustam crediderint [h], non primates aut alios adeant iudices, priusquam ipsos conveniant familiariter non semel, sed sępissime, ut ab eis aut suam iustitiam aut suam recipiant excusationem. Si autem sic egerint, ab ipsis et ab aliis communione priventur tanquam apostolorum patrumque aliorum contemptores, de quibus ait propheta: Erunt, quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt vobis.
Quod nosse oporteat laicos sacerdotibus ligandi atque solvendi potestatem a Deo esse collatam, et quod eorum monitis parere atque excommunicationi humiliter succumbere debeant.
Ut episcopi vel abbates ante se ioca turpia facere [i] non permittant, sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant, et lectio divina ibi personet, et sumant cibum cum benedictione et laudem Domini secundum apostolum: Sive manducatis, sive bibitis, omnia in laude Dei facite.
Clericus vel monachus neque exactor publicarum neque conductor aut vectigalium vel procurationis domus vel procurator litis vel fideiussor in talibus causis fiat. [k] Si quis contra hęc statuta fecerit, si episcopus est, omnes res eas ex quacunque causa vel persona, sive ante episcopatum, sive postea ad eum pervenerint, ecclesię eas vindicare sancimus. Si vero clerici ibi hoc fecerint, pęnam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ecclesiae vindicandum. Hi vero, qui actiones [l] suas eis commiserunt vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel administratores eius vel adversus ipsas personas, quos crediderunt, habeant actionem. Si vero qui eos pro publico debito vel exactionibus crediderit vel fideiussores perceperit, de sua substantia fisci debitum compellatur exsolvere.
Dictum est nobis, quod quidam de plebe bis aut ter ab episcopis, tamen ignorantibus eisdem, confirmentur. Unde nobis visum est eandem confirmationem, sicut nec baptismum, iterare minime debere, quia, qui bis vel amplius baptizatur vel confirmatur, non seculo, sed soli Domino sub habitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est.
Si quis clericus ad tabulas ludit vel spectaculis attendit, per tres annos a sacro ministerio prohibeatur. Et si dignam pęnitentiam fecerit, reconcilietur.
Dictum nobis est, quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam pręsumptione dirimant non attendentes illud evangelicum: Quod Deus coniunxit, homo non separet. Unde nobis visum est, ut coniugia servorum non dirimantur, etiam si diversos dominos habeant; sed in uno coniugio permanentes dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis coniunctio [m] fuit et per voluntatem dominorum.
Sed et hoc emendatione indigere perpeximus, quod quidam, dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse substantiis, ||fol. 109v|| anima videlicet et corpore, et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur, sollerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut ex utrisque plena sit confessio, scilicet ut et ea confiteantur, quę per corpus gesta sunt, et ea, quibus sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque peccatorum suorum confessor, ut de octo principalibus vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur, confessionem faciat, quia aut cogitatione aut, quod est gravius, opere eorum instinctu peccavit. Odium etenim, invidia, superbia vel certe huiuscemodi animę pestes tanto periculosius laedunt, quanto subtilius serpunt.
Quidam Deo solummodo confiteri debere dicunt peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent. Quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit ecclesiam, ita dumtaxat, ut et Deo, qui est remissio peccatorum, confiteamur peccata nostra et cum David dicamus: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Et secundum apostoli institutionem confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem, ut salvemur. Confessio itaque, quę Deo fit, purgat peccata. Ea vero, quę sacerdoti fit, docet, qualiter ipsa purgentur peccata. Deus nanque salutis et sanitatis auctor et largitor hanc prębet suę potentię invisibili administratione, plerumque medicorum operatione.
Quia igitur apostolo testante non est personarum acceptio apud Deum, et in omnibus iudiciis cavendum est, multo magis in hoc iudicio pęnitentiae pręcaveri debet, ut nullus sacerdotum unquam aut gratia aut odio alicuius personę secus iudicet, quam quod in canonibus sacris invenerit, aut quod illi secundum sanctarum scripturarum auctoritatem, ecclesiasticam consuetudinem rectius visum fuerit. Si ergo medici, qui corporibus medicinam inferre conantur, nequaquam propter personę cuiuslibet acceptionem his, quos sanare cupiunt, cauterio aut ferro aut duris aliis quibuslibet rebus parcunt, multo magis his observandum est, qui non corporum, sed animarum medici existunt. Neque enim pensanda est pęnitentia quantitate temporis, sed ardore mentis et mortificatione corporis. Cor autem contritum [n] et humiliatum Deus non spernit.
Multi, quod non sine dolore dicendum est, in pęnitentia non tam peccati remissionem quam temporis constituti expectant expletionem. Et si carnium et vini usus eis interdictus est, mutata non voluntate, sed eiusdem cibi aut potus perceptione in tantum deliciis suis indulgent, ut deliciosius his interdictis aliorum ciborum vel potionum appetitu vivere cognoscantur. Spiritalis autem abstinentia in poenitentibus potissimum vigere debet et quorundam ciborum aut potionum perceptiones et desiderium fugere debet. Ille, inquam, ille magis parsimonię servire censendus est, qui sibi non solum quarundam rerum perceptiones, sed delectationes corporis penitus interdicit.
Sed nec hoc prętereundum putavimus, quod quidam ex industria peccantes propter elemosinarum largitionem quandam sibi promittunt impunitatem. Elemosina enim extinguit peccatum iuxta illud: Ignem ardentem extinguit aqua, et elemosina extinguit peccata [o]. Sed ea, quae ex necessitate aut casu aut qualibet fiunt fragilitate. Ea vero, quę ex industria ad suam libidinem explendam idcirco fiunt, ut elemosinis redimantur, nequaquam eis redimi possunt, quia, qui hoc perpetrant, videntur Deum mercede conducere, ut eis impune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet, ut elemosinam faciat, sed ideo elemosinam facere debet, quia peccavit, et ne peccet [p]. Mentem enim et corpus, quod libido traxerit ad culpam, afflictio et contricio debet reducere ad veniam.
Modus autem pęnitentię peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionem [q] aut per sanctarum scripturarum auctoritatem aut per ||fol. 110r|| ecclesiasticam consuetudinem, sicut superius dictum est, imponi debet repudiatis ac penitus eliminatis libellis, quos poenitentiales vocant; quorum sunt certi errores, incerti auctores; de quibus recte dici potest: Mortificabant animas, quę non moriebantur, et vivificabant animas, quę non vivebant. Qui dum pro peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos imponunt poenitentię modos, consuunt pulvillos secundum propheticum sermonem sub omni cubitu manus et faciunt cervicalia sub capite universę ętatis ad capiendas animas.
Sunt in quibusdam locis Scotti, qui se dicunt episcopos esse et in multis negligentes absque licentia dominorum suorum sive magistorum presbiteros et diaconos ordinant. Quorum ordinationem, quia plerumque in simoniacam incidit heresim et multis erroribus subiacet, modis omnibus irritam fieri debere omnes uno consensu decrevimus.
Si monachus laicus factus fuerit, honoris cingulo spolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, pręses provintię eum teneat et taxeotas vel curię suę connumeret.
In cena Domini a quibusdam perceptio eucharistię negligitur. Quę quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus exceptis his, quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat, cum pęnitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici [r] sacramenta reconciliat.
Quęcunque ad aurium et ad oculorum pertinent illecebras, unde vigor animi emolliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum ab his, quę nonnullis rebus sentiri potest [s], ab omnibus Dei sacerdotes se abstinere debent, quia per aurium oculorumque illecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet. Histrionum quoque turpium et obscenorum insolentias iocorum et ipso animo effugere cęterisque sacerdotibus effugienda prędicare debent.
Nemo ecclesiam ędificet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat, qui ędificare vult, quod ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione sic domum ędificet.
Admoneant sacerdotes fideles populos, ut noverint magicas artes incantationesque quibuslibet [t] infirmitatibus hominum nichil posse remedii conferre, non animalibus languentibus claudicantibusve vel etiam moribundis quicquam mederi, non ligaturas ossuum vel herbarum cuiquam mortalium adhibitas prodesse, sed hęc esse laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur.
Ut presbiteri sub sigillo custodiant chrisma et nulli sup prętextu medicinę vel sub cuiuslibet rei donare pręsumant. Genus enim sacramenti est, et non ab aliis, nisi a sacerdotibus, contingi debet. Quod si fecerint, honore priventur.
Volumus atque praecipimus, sicut sinodali atque canonica auctoritate a pastoribus sanctę ecclesiae sępissime admoniti sumus, ut canonici clerici, qui in civitatibus vel in monasteriis degunt, qui beneficia habent, unde victum et vestimentum habere possunt, ut his iuxta apostolum contenti sint et stipendia fratrum, unde pauperiores et hi, qui assudue in prędictis locis Domino famulantes excubant atque ibi assiduum divinum explent officium, nequaquam assumant aut in suis usibus convertant. Scimus enim, quia absque periculo atque dispendio animarum suarum hoc nullatenus facere possunt. Si quis hęc statuta contempserit, utrisque careat, id est, et beneficio provenda [u]; atque si gradibus fruitur ecclesiasticis, ipsis privetur.
Quod habet ecclesia, cum omnibus nichil habentibus habet commune; nec aliquid inde eis [v], qui sibi de suo sufficiunt, convenit erogare, quando nichil aliud sit habentibus dare quam perdere.
Nec illi, qui sua possidentes dare aliquid volunt, sine grandi peccato suo, unde pauper victurus erat, accipiunt.
Si quis viduam uxorem duxerit et postea cum filiastre sua fornicatus fuerit seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizare nec umquam amplius ||fol. 110v|| coniugio copulari, sed sub magna districtione.
Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat nec filiolam nec commatrem ducat uxorem nec illam, cuius filium aut filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.
Quam sit extraneus a christianę fidei regula, qui se defensorem veritatis insimulat et veritatem suam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo, quod vendidistis argento iustum et pauperem pro calciamentis, ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum [w] foeno; et peribit fuga a veloce, et fortis non continebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.
Ut enim constitueretur in ecclesia, ne quisquam post alicuius criminis pęnitentiam clericatum accipiat vel ad clericatum redeat vel in clericatum maneat, non desperatione indulgentię, sed rigore factum est disciplinae. Alioquin contra claves datas ecclesię disputabitur, de quibus dictum est: Quę solveritis in terra, soluta erunt et in cęlo. Sed ne forsitan etiam de cęteris criminibus spe honoris ecclesiastici animus intumescens superbę tegeret pęnitentiam, severissime placuit, ut post actam de crimine damnabili paenitentiam nemo sit clericus, ut desperationem temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitatis. Nam et sanctus Davit de criminibus mortiferis egit pęnitentiam, et tamen in honore perstitit. Et beatus Petrus, quando amarissimas lacrimas fudit, utique dum negasset, pęnituit, et tamen apostolus mansit. Sed non ideo supervacua putanda est posterior diligentia, quia, ubi saluti nichil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus totius muniretur, experti, credo, aliquorum fictas poenitentias per affectatas honorum potentias. Cogunt multas invenire medicinas multorum experimenta morborum.
Ut episcopi accusatores fratrum excommunicent. Et et si emendaverint vitium, recipiant eos ad communionem, non ad clerum.
Ministri autem altaris Domini vel monachi nobis placuit, ut a negociis secularibus omnino abstineant. Multa sunt ergo negocia secularia. De his tamen pauca perstrinximus, quę pertinent ad omnes. Libido non solum inmundicia carnis, sed etiam in omni carnali est concupiscentia. Quicquid plus iusto appetit homo, turpe lucrum dicitur. Munera iniusta accipere [x] vel etiam dare, pro aliquo seculari conquestu precio aliquem conducere, contentiones et lites vel rixas amare, in placitis secularibus disputare [y] excepta defensione orphanorum aut viduarum, conductores aut periuratores esse secularium rerum, turbis vel verbi vel facti ioculatorem esse vel iocum sęcularem diligere, aleas amare, ornamentum inconveniens proposito suo quęrere, in deliciis vivere velle, gulam et ebrietatem sequi, pondera iniusta vel mensuras habere, negocium iniustum exercere - non tamen iustum negocium est contradicendum propter necessitates diversas, quia legimus sanctos apostolos negociasse, et in regula sancti Benedicti pręcipitur praevidere, per quorum manus negocium monasterii transeat -, canes et aves sequi ad venandum, in omnibus, quibuslibet sit causis, superfluum esse. Ecce talia et his similia ministri altaris Domini, necnon et monachis omnino contradicimus; de quibus dicit apostolus: Nemo militans Deo implicat se negociis secularibus.
Si quis servum proprium sine conscientia iudicis occiderit, excommunicatione vel pęnitentia biennii reatum sanguinis emundabit.
Placuit, ut, sicut plerumque fit, quicunque odio aut longinquo inter se lite discesserint et ad pacem revocare diuturna contentione nequiverint, a civitatis primitus sacerdotibus arguantur. Qui inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint, de ecclesię cętu iustissima excommunicatione pellantur.
Si quis intra ecclesiam Dei et sacras scripturas non audit et pro luxuria sua avercit se a communione sacramenti et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinę, istum talem proici||fol. 111r||endum de ecclesia catholica esse discernimus, donec pęnitentiam agat et ostendat fructum pęnitentię suae, ut possit communione percepta indulgentiam promereri.
Item placuit, ut etiam per sollemnissimos paschales dies sacramentum corporis et sanguinis Domini catecuminis non detur, nisi solitum salis, quia, si fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos oportet mutare. Quę forma etiam a publice pęnitentibus omnino sequenda est.
De his, qui rebaptizati sine aliqua necessitate vel tormento lapsi sunt, placuit, ut circa eos illa Niceni sinodi statuta serventur, quę de praevaricatoribus constituta esse noscuntur, id est, ut VII. annis inter caticuminos orent et duobus inter catholicos et postea moderatione et clementia episcopi fidelibus in oblatione et eucharistia communicent. Quam formam sequantur et reconfirmati.
Placuit, ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem [z] ad sęcularem fortasse confugerit et is, ad quem recurrit, solatium defensionis impenderit, cum eodem de ecclesię communione pellatur.
Clericos scuriles et verbis turpibus ioculares ab officio detrahendos.
Non oportere [a] clericos vel laicos religiosos ante sacram diei tertiam adire convivia, neque aliquando clericus, nisi ymno dicto, edere panem et post cibos gratias auctori Deo referre.
Clericum per creaturam iurantem acerrime obiurgandum. Si perstiterit in vitio, excommunicetur.
Ut presbiteri quotidie duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes.
Ut doceantur communicantes duabus vel tribus suspendere horis propter admixtionem cibi.
Ut examen aquę frigidę, quod actenus faciebant, a missis nostris omnibus interdicatur, ne ulterius fiat.
Nullus presbiter aut diaconus, quilibet clericus aut laicus decimas vendere aut dare vel pignorare aut indebitare praesumat, aut antequam teca eas cum omni integritate fideliter collectas habeat et infra septa ecclesię, cui iure debentur, in suis utiliter graneis collectas habeat, et postea iuxta praeceptum proprii episcopi secundum canonicas sanctiones atque decreta beati Gelasii papae eas dispenset. Si quis autem hęc parvipenderit vel infringere temptaverit, siquidem clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit. Si vero monachus vel laicus fuerit, communione privetur.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina improbat et condemnat, pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur et ecclesię status infirmatur et regnum periclitatur. Et quanquam hęc in sacris eloquiis satis sint execrata, nos necessarium praevidemus iterum nostra admonitione et exortatione atque prohibitione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quę incomparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes tanto gravius delinquunt, quanto contra naturam peccant, pro quo etiam scelere igne cęlesti conflagratę infernique hiatu quinque absortę sunt civitates, necnon et XL. et amplius milia stirpis Beniamineę mucrone fraterno confossa sunt. Hęc porro indicia et evidentes vindictę declarant, quam detestabile et execrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Scimus enim, quoniam talium criminum patratores lex Romana, quę est omnium humanarum mater legum, igne cremari iubet. Vobis ergo omnibus terribiliter denuntiamus vestrisque cunctis ac vobis famulantibus atque subditis [b] una vobiscum sub Dei districto iudicio atque fidelitate nostra praecipimus ab his caveri et hęc facientibus nec verbis nec factis ullo modo consentire, quoniam, qui talia agunt, apostolo pollicente regnum Dei non consequantur. Tempus nanque est, ut multitudini pereuntis populi parcatis, quę sequendo exempla peccantis principis cadebat in puteum mortis. Quia, quantoscunque vel per bona exempla ad vitam cęlestis patriae ||fol. 111v|| contrahimus vel per mala exempla ad perditionem sequentes pręimus, de tantis procul dubio ab ęterno iudice vel pęnas vel pręmia accepturi sumus. Si gens nostra [c], sicut per istas provincias divulgatum est et nobis in Francia et in Italia improperatur et ab ipsis paganis improperium est, spretis legalibus conubiis adulterando et luxuriando ad instar Sodomitanę gentis fędam vitam duxerit, de tali commixtione meretricum ęstimandum est degeneres populos et ignobiles et furentes libidine fore procreandos et ad extrema universam plebem ad deteriora et ignobiliora vergentem et novissime nec in bello seculari fortem nec in fide stabilem esse venturam. Sicut aliis gentibus Hispanię, Provincię et Burgundionum populis contigit, quę sic a Deo recedentes fornicatae sunt, donec iudex omnipotens talium criminum ultrices pęnas per ignorantiam legis Dei et per Sarracenos venire et servire permisit. Et notandum, quod in illo scelere aliud immane malum [d] flagicium subterlatet, id est, homicidium. Quia dum illę meretrices, sive monasteriales, sive seculares, male conceptas soboles [e] in peccatis genuerint, sępe maxima ex parte occidunt non implentes Christi ecclesias filiis adoptivis, sed tumulos corporibus et inferos miseris animabus satiant. Absit enim, ut pro talibus pereatis et nos simul cum regno cadamus gloriaque totius regni pereat, quoniam ex pręcedentibus agnovimus, quę secularis, nisi pręvisa fuerint, possunt evenire. Satius est quoque nobis talibus carere quam cum his ruere regnumque ab ethnicis atque eius populatoribus futuro tempore adnullari vel possideri. Scire enim vos cupimus, quicunque superbis aut faciens aut libenter consentiens inventus fuerit, nos eum iuxta praedictam Romanam legem velle puniri.
Delator si quis extiterit fidelis et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in finem accipere communionem. Si levior quoque causa fuerit, inter quinquennium [f] accipere poterit communionem. Si caticuminus fuerit, post quinquennii tempora admittantur ad baptismum.
Delatores dicuntur, qui aut facultates prodiderint alienas aut caput impetunt alienum. Qui si convicti fuerint, continuo stransgulentur. Si servus super dominum fuerit delator, etiam si obiecta probaverit, puniatur.
Placuit, ut his, qui sibi ipsis aut ferro aut veneno aut pręcipicio vel quolibet modo violenter inferunt mortem, nulla illis in oblatione commemoratio fiat neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur. Multi enim sibi hoc per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit, qui pro suis sceleribus puniuntur.
Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater karissime, credo te nosse et a sancto apostolo et a multis sanctis patribus, nisi convertantur, olim esse damnatas; quas et nos apostolica auctoritate damnandas et a communione fidelium et a liminibus ecclesię arcendas fore censemus, quousque oboediant episcopis suis et ad bonum, quod cęperunt, invitae aut voluntarie revertantur. De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a sanctę memoriae prędecessore meo papa Innocentio tale decretum habemus: Hęc vero, quę necdum sacro velamine tectę, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatę non fuerint, si nupserint, his agenda est aliquanto tempore pęnitentia, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonę [g] fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Domino pepigit, solvi sine vindicta non poterit? Et cetera. Nam si virgines nondum velatę taliter pęnitentia publica puniuntur et a coetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto potius viduae, quę perfectioris ętatis et maturioris sapientiae atque consilii existunt virorumque consortio multotiens usę sunt et velari se permiserunt habitumque religionis assumpserunt et demum apostataverunt atque ad priorem vomitum sunt reversę, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus et coetu fidelium usque ad satisfactionem ||fol. 112r|| sunt eliminandę et carceribus tradendę, qualiter iuxta beatum apostolum Paulum tradentes huiusmodi hominem Satanę, ut spiritus salvus sit in die Domini. De talibus enim et Dominus per Moysen loquitur dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et per prophetam ait: Lętabitur iustus, cum viderit vindictam. Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. De talibus nanque eorumque similibus atque eisdem consentientibus, quia non solum, qui faciunt, sed etiam, qui consentiunt facientibus, rei sunt, Dominus per eundem prophetam David loquitur dicens: Videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Et multa talia eorumque similia. Tales vero personę indubitanter adulterę esse manifestantur, quoniam relicto immortali sponso ad anteriorem ut canes ad proprium sunt reversę vomitum et apostatę factę illicita ac sacrilega se contagione polluentes viris mortalibus se conglutinaverunt: Quę etiam iuxta eundem apostolum Paulum, eo quod viduitatis propositum dimiserunt et fidem, quam cum Deo pepigerunt, frangere pręsumpserunt atque primam fidem praevaricaverunt, sunt damnandę a nobis et vobis atque a [h] reliquis nostri ordinis viris, a singulis videlicet sua in diocesi, a liminibus ecclesię et a coetu fidelium usque ad satisfactionem, ut praedictum est, sunt eliminandae. A talium autem consortio et societate omnes fideles in omnibus abstinere mandamus. Super quibus etiam placuit, quousque in ipso detestando et illicito atque sacrilego carnis contubernio perseverant, ut nulli christianorum, nisi quibus proprio studio corrigendi iusserit episcopus, in quoquam cum eis communicet aut ad domum, in qua sunt, accedat; cum quibus etiam, ut iamdictus sanctus [i] pręcipit apostolus, nulli fidelium cibum sumere licet. Quod si quis ex his quicquam temptare aut temerare praesumpserit, pari cum eis excommunicationis sententia feriatur. Et cetera.
Ut presbiteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur, qualiter se a vitiis cavere debeant, et qualiter subditos doceant, ne torpentes vel ebetes in doctrina sancta vel vitio malę famę eorum neglectu vel aliqua mala similitudine, quod absit, aspergantur, quoniam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse noscuntur, quia nimis graviter peccant, qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt. Quoniam testante evangelica tuba melius est unicuique, ut suspendatur mola asinaria collo eius et demergatur [k] in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis, Christi videlicet ministris. Et alibi: Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caveant, obnixe monemus et coram Deo testamur et sicut Dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministros. Similiter et Christi Domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus, ne locum subditis tribuant detrahendi, quia, qui detrahit fratrem suum, homicida est et peior legitur esse detractio [l] quam fornicatio. Ideo monemus et praecipue rogamus, ne fiat, ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis, qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint, peragi Domino annuante decernimus, ut pax ecclesiarum, in quantum Dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a Deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum.
Si pregnans mulier debeat baptizari aut, postquam genuerit, post quantum
tempus potest ecclesiam intrare, aut etiam, ne morte praeoccupetur, quod
genuerit, post quot dies hoc liceat sacri baptismatis sacramenta percipere, aut
post quantum temporis huic vir suus possit in carnis copulatione coniungi, aut
si menstrua consuetudine tenetur, aut ecclesiam intrare ei liceat aut sacrę
commu||fol. 112v||nionis sacramenta percipere, aut vir suę coniugi permixtus,
priusquam lavetur aqua, si ecclesiam possit intrare vel etiam ad ministerium
communionis sacrę accedere, quę omnia rudi Anglorum genti oportet habere
comperta.
RESPONSIO GREGORII. Hoc non ambigo fraternitatem meam esse
requisitam, cui iam et responsum reddidisse me arbitror, sed hoc, quod
ipse dicere et sentire potuisti, credo, quia mea apud te volueris responsione
firmari. Mulier etenim pregnans cur non debeat baptizari, cum non sit
ante omnipotentis Dei oculos culpa aliqua fecunditas carnis? Nam cum
primi parentes nostri in paradiso deliquissent, immortalitatem, quam
acceperant, recto Dei iudicio perdiderunt. Quia itaque isdem omnipotens
Deus humanum genus pro culpa sua funditus extinguere noluit, et
immortalitatem homini pro peccato suo abstulit, et tamen pro benignitate
suę pietatis fecunditatem ei sobolis reservavit. Quod ergo naturę humanę
ex omnipotentis Dei dono servatum est, qua ratione poterit a sacri
baptismatis gratia prohiberi? In illo quippe mysterio, in quo omnis [m] culpa funditus extinguitur, valde stultum est, si donum gratiae
contradicere posse videatur. Cum vero enixa fuerit mulier, post quot dies
debeat ecclesiam intrare, testamenti veteris pręceptione didicisti, ut pro
masculo diebus XXX.ta III.bus, pro femina autem diebus LXVI. debeat
abstinere. Quod tamen sciendum est, quia in ministerio accipitur. Nam si
hora eadem, qua genuerit, actura gratias intrat ecclesiam, nullo peccati
pondere gravatur. Voluptas etenim carnis, non dolor, in culpa est. In carnis
autem commixtione voluptas est. Nam in prolis prolatione gemitus. Unde
et ipsi primę matri omnium dicitur: In doloribus paries. Si autem enixam
[n] mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam
ei pęnam suam in culpam deputamus. Babtizare autem vel enixam
mulierem vel hoc, quod genuerit, si mortis periculo urgetur, vel ipsa hora
eadem, qua gignit, vel hoc, quod gignitur, eadem, qua natum est, nullo
modo prohibetur, quia sancti mysterii gratia, sicut viventibus atque
discernentibus cum magna discretione providenda est, ita is, quibus mors
imminet, sine ulla dilatione offerenda, ne, dum adhuc tempus ad
praebendum redemptionis mysterium quęritur, interveniente paululum
mora inveniri non valeat, qui redimatur. Ad eius vero concubitum vir suus
accedere non debet, quoadusque, qui gignitur, ablactatur. Prava in
coniugatorum moribus consuetudo contempnant eosque aliis mulieribus
ad nutriendum tradunt, quod videlicet ex sola causa incontinentię videtur
inventum, quia, dum se continere nolunt, despiciunt lactare, quos
gignunt. Hę itaque, quę filios suos ex prava consuetudine ad nutriendum
tradunt, nisi purgationis tempus transierit, viris suis non debent admisceri,
quippe quia et [o] sine partus causa, cum in consuetis
menstruis detinentur, viris suis misceri prohibentur, ita ut morte sacra lex
feriat, si quis vir ad mulierem menstruatam accedat. Quę tamen mulier,
dum consuetudinem menstruatam patitur, prohiberi ęcclesiam intrare non
debet, quia ei naturę superfluitas in culpam non debet reputari et pro hoc,
quod invita patitur, iustum non est, ut ingressu ecclesię privetur. Novimus
nanque, quod mulier, quę fluxum sanguinis patiebatur, post tergum
Domini humiliter veniens vestimenti eius fimbriam tetigit atque ab ea
statim sua infirmitas recessit. Si ergo in fluxu sanguinis posita laudabiliter
potuit Domini vestimentum tangere, cur [p],
quę menstrua sanguinis patitur, ei non liceat Domini ecclesiam intrare?
Sed dicis: Illam infirmitas compulit, has vero, de quibus loquimur,
consuetudo constringit. Perpende autem, frater karissime, quia omne,
quod in hac mortali carne patimur, ex infirmitate naturę est digno Dei
iudicio post culpam ordinatum. Esurire nanque, sitire, ęstuare, algere,
lassescere [q] ex infirmitate naturę est; et quid est aliud
contra famen alimenta, contra sitim potum, ||fol. 113r|| contra ęstum auras,
contra frigus vestem, contra lassitudinem requiem quęrere, nisi
medicamentum quoddam contra ęgritudines explorare? Feminae itaque et
menstruus sui sanguinis fluxus ęgritudo est. Si igitur bene praesumpsit,
quę vestimentum Domini in languore posita tetigit, quod uni personę
infirmanti conceditur, cur non concedatur cunctis mulieribus, quę naturę
suę vitio infirmantur? Sanctę autem communionis mysterium in eisdem
diebus percipere non debet prohiberi. Si autem ex veneratione magna
percipere non pręsumit, laudanda est, sed si perceperit, non iudicanda.
Bonarum quippe mentium est et ibi aliquo modo culpas suas agnoscere,
ubi culpa non est, quia sępe sine culpa agitur, quod venit ex culpa. Unde
etiam, cum esurimus, sine culpa comedimus, quibus ex culpa primi
hominis factum est, ut esuriamus. Menstrua enim consuetudo mulieribus
non aliqua culpa est, videlicet quę naturaliter accedit, sed tamen, quod
natura ipsa ita vitiata est, ut etiam sine voluntatis studio videatur esse
polluta, ex culpa venit vitium, in quo se ipsa, qualis per iudicium facta sit,
humana natura cognoscat et homo, qui culpam sponte perpetravit, reatum
culpę portet invitus. Atque ideo feminę, cum semetipsis considerent, et si
in menstrua consuetudine ad sacramentum dominici corporis et sanguinis
accedere non pręsumant, dum vero percipiendo ex religiosę vitę
consuetudine eiusdem mysterii amore rapiuntur, reprimendę, sicut
prędiximus, non sunt. Sicut in testamento veteri exteriora opera
observantur, ita in testamento novo non tam, quod exterius agitur, quam
id, quod interius cogitatur, sollicita intentione attenditur, ut subtili
sententia puniatur. Nam multa lex velut immunda manducare prohibebat;
in evangelio tamen Dominus dicit: Non quod intrat in os, coinquinat
hominem, sed quę exeunt de ore, illa sunt, quę coinquinant hominem.
Atque paulo post subiecit exponens: Ex corde exeunt cogitationes malae.
Ubi ubertim indicatum est, quia illud ab omnipotente Deo pollutum esse
in opere ostenditur, quod ex pollutę cogitationis radice generatur. Unde
Paulus quoque apostolus dicit: Omnia munda mundis; coinquinatis autem
et infidelibus nichil mundum. Atque mox eiusdem causam coinquinationis
annuntians apte subiungit: Coinquinata sunt enim et mens eorum et
conscientia. Si ergo ei cibus immundus non est, cui mens munda [r] fuerit, cur, quod munda mente mulier ex natura patitur, ei
in immundiciam reputetur? Vir autem cum propria coniuge dormiens, nisi
lotus aqua, intrare ecclesiam non debet; sed neque lotus statim intrare
debet. Lex autem veteri populo pręcipit, ut mixtus vir mulieri et lavari
aqua debeat et ante solis occasum ecclesiam non intrare. Quod tamen
intelligi spiritaliter potest, quia mulieri vir miscetur, quando illicitę
concupiscentię animus in cogitatione per delectationem coniungitur, quia,
nisi prius ignis concupiscentię a mente deferveat, dignum se congregationi
fratrum ęstimare [s] non debet, qui se gravari per nequitiam
pravę voluntatis videt, quamvis de hac re diversę hominum nationes
diversa sentiant atque alia custodire videantur. Romanorum tamen semper
ab antiquioribus usus fuit post commixtionem proprię coniugis et lavacri
purificationem quęrere et ab ingressu ecclesię paululum reverenter
abstinere. Nec hęc dicentes culpam deputamus esse coniugium, sed quia
ipsa licita admixtio coniugis sine voluntate carnis fieri non potest. Non
enim de adulterio vel fornicatione, sed de legitimo coniugio natus fuerat,
qui dicebat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et cetera. Qui enim
in iniquitatibus conceptum se noverat, a delicto se natum gemebat, quia
portat in ramo humorem vitii, quem traxit ex radice. In quibus tamen
verbis non admixtionem coniugii iniquitatem nominat, sed ipsam videlicet
voluntatem admixtionis. Sunt etenim multa, quę licita ac legitima, et
tamen in eorum actu aliquatenus fędamur, sicut sępe irascendo culpas
insequimur et tranquillitatem in nobis animi perturbamus et, cum rectum
sit, quod agitur, non est tamen appro||fol. 113v||babile, quod in eo animus
perturbatur. Contra vitia quippe delinquentium iratus fuerat, qui dicebat:
Turbatus est prae ira oculus meus. Quia enim non valet, nisi tranquilla,
mens in contemplationis se luce suspendere, in ira suum oculum turbatum
dolebat, quia, dum male acta deorsum insequitur, confundi atque turbari a
summorum contemplatione cogebatur. Et laudabilis ergo est ira contra
vitium, et tamen molesta, quia turbatum se aliquem reatum [t] incurrisse ęstimabat. Oportet itaque legitimam carnis copulam, ut
causa prolis sit, non voluntatis, et carnis commixtio creandorum liberorum
sit gratia, non satisfactio vitiorum. Si quis vero sua coniuge non cupidine
voluptatis raptus, sed solummodo creandorum liberorum gratia utitur, iste
profecto, sive de ingressu ecclesię, sive de sumendo dominici corporis
sanguinisque mysterio, suo est iudicio relinquendus, quia a nobis
prohibere non debet accipere, qui in igne positus nescit ardere. Cum vero
non amor ortandi sobolis, sed voluntas dominatur in operis commixtione,
quod defleant. Hoc enim concedit sancta praedicatio; et tamen de ipsa
concessione metum animum concutit. Nam cum Paulus apostolus diceret:
Qui se continere non potest, habeat uxorem suam, statim subiungere
curavit: Hoc au dico secundum [u] indulgentiam, non
secundum imperium. Non enim indulgetur, quod licet, quod iustum est.
Quod igitur indulgere dixit, culpam esse demonstravit. Vigilanti vero
mente pensandum est, quod in Sina monte Dominus ad populum
locuturus prius eundem populum abstinere a mulieribus praecepit; et si
illic, ubi Dominus per creaturam subditam hominibus loquebatur, tanta
provisione est mundicia corporis requisita, ut, qui verba Dei perciperent,
mulieribus mixti non essent, quanto magis mulieres, quę corpus Domini
omnipotentis accipiunt, custodire [in se mundi]ciam carnis debent, [ne
ipsa ine]stimabilis mysterii graventur? Hinc [etiam ad Da]vid de pueris
suis [per sacerdotem] dicitur, ut, si a mulie[ribus mundi] essent, panes
proposi[tionis accipe]rent, quos omnino non [acciperent] [v], nisi prius mundos
eos David a mulieribus fateretur. Tunc autem vir, qui post admixtionem
coniugis lotus aqua fuerit, etiam sacre communionis mysterium valet
accipere, cum ei per praefinitam sententiam etiam ecclesiam licuerit
intrare.
Si post illusionem, quę per somnium solet accidere, vel corpus Domini
quislibet accipere valeat vel, si sacerdos sit, sacra mysteria celebrare.
RESPONSIO GRegorii. Hunc quidem testamentum veteris legis, sicut in
superiori capitulo iam diximus, pollutum dicit et, nisi lotum aqua, ei
usque ad vesperum intrare ecclesiam non concedit. Quod tamen aliter
populus spiritalis intelligens sub eodem intellectu accipiet, quod praefati
sumus, quia quasi per somnium illuditur, qui temptatus immundicia veris
imaginibus in cogitatione inquinatur. Sed lavandum aqua, ut culpas
cogitationis lacrimis abluat et, nisi prius ignis temptationis recesserit, reum
se [w] quasi usque ad vesperum cognoscat. Sed
est in eadem illusione valde necessaria discretio, quę subtiliter pensari
debeat, ex qua re accidat menti [x] dormientis.
Aliquando enim ex crapula, aliquando ex naturę superfluitate vel
infirmitate evenit. Omnino hęc illusio non est timenda, quia hanc animus
nesciens pertulisse magis dolendus est quam fecisse. Cum vero ultra
modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur atque idcirco
humorum receptacula gravantur, habet exinde animus aliquem reatum,
non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii vel
missarum sollemnia celebrandi, cum fortasse aut festus dies exigit aut
exhibere mysterium pro eo, quod sacerdos alius in loco deest, ipsa
necessitas compellit. Nam si adsunt alii, qui implere ministerium valeant,
illusione pro crapula facta a perceptione sacri mysterii prohiberi, ut
arbitror, humiliter debet, si tamen dormientis mentem turpi imaginatione
non concusserit. Nam sunt, quibus ita plerunque illusio nascitur, ut eorum
animus etiam in somno corporis positus turpis imaginibus non fędetur.
Qua in [y] re unum tibi ostenditur ipsa mens rea, non
tamen vel suo iudicio libera, cum se, etsi dormienti corpore, nichil
meminit in ingluviem cecidisse. Sin vero [z] ex turpi
cogitatione vigilantis oritur illusio dormientis, patet animo reatus suus.
Videat enim, a qua radice inquinatio illa processerit, quia, quod cogitavit
sciens, hoc pertulit nesciens. Sed pensandum est, ipsa cogitatio utrum
suggestione an delectatione ||fol. 114r|| vel, quod maius est, peccati
consensu acciderit. Tribus enim modis impletur omne peccatum, videlicet
suggestione, delectatione, consensu. Suggestio quippe fit per diabolum,
delectatio per carnem, consensus per spiritum, quia et primam culpam
serpens suggessit, Eva velut caro delectata est, Adam vero velut spiritus
consensit. Et necessaria est magna discretio, ut inter subgestionem atque
delectationem, inter delectationem et consensum iudex sui animus
pręsideat. Cum enim malignus spiritus peccatum suggerit in mente, si
nulla peccati delectatio sequatur, peccatum omni modo perpetratum non
est. Cum vero delectare caro cęperit, tunc peccatum incipit nasci. Si autem
etiam ex deliberatione consensit, tunc peccatum cognoscitur perfici. In
suggestione igitur peccati semen est, in delectatione fit nutrimentum, in
consensu perfectio. Et sępe contingit, ut hoc, quod malignus spiritus
seminat in cogitatione, caro in delectatione trahat, nec tamen anima eidem
delectationi consentiat. Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse
tamen animus carnis voluptatibus reluctans in delectatione carnali aliquo
modo ligatur invitus, ut ei ex ratione contradicat nec consentiat et tamen
delectatione ligatus sit, sed ligatum se vehementer ingemiscere debet. Unde
et ille cęlestis exercitus pręcipuus miles gemebat dicens: Video aliam legem
in membris meis repugnantem legi mentis meę et captivum me ducentem
in lege peccati, quę est in membris meis. Si autem captivus erat, minime
pugnabat? Sed et pugnabat. Quapropter et captivus erat et pugnabat.
Igitur legi mentis, cui lex, quę in membris est, repugnabat. Si autem
pugnabat, captivus non erat. Ecce itaque homo est, ut ita dixerim, captivus
et liber, liber ex iustitia, quam diligit, captivus ex dilectione, quam portat
invitus.
De vindicta et iudicio iusto in latrones facto testimonia episcoporum absque peccato comitis esse dicuntur, ita tamen, ut absque invidia aut occasione mala nichil aliud interponatur, nisi vera iustitia ad perficiendum. Ille vero, qui per odium vel malum ingenium, et nisi propter iustitiam faciendam, hominem punierit, honorem suum perdat et legibus, contra quas iniuste fecit, secundum pęnam, quam intulerit, emendet.
Dictum est nobis, quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his, qui decimas non dant, vvadios accipiant et a presbiteris quibusdam pro negligentiis inter se pecuniam dividant, quod penitus abolendum decrevimus, ne forte avaricię locus detur. Et constituimus, ut incestuosi iuxta canonicam sententiam pęnitentia multentur. Qui vero decimas post crebras admonitiones et prędicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eas constringi nolumus [a] propter periculum periurii.
Pręcipimus atque iubemus, ne forte, quod absit, aliquis circa episcopos leviter aut graviter agat, quod ad periculum totius imperii nostri pertinet. Et ut omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem et dignitatem sacerdotalem. Quod ex verbis Domini facile intelligi potest, quibus beato Petro, cuius vicem episcopi gerunt, ait: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in cęlo [b]; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in cęlo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducendum est, quod in ecclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait: Deus, inquit, constituit vos sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Propter quod Dei solius inter vos expectate iudicium, ut vestra iurgia, quę sint, quę ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a Deo dati estis dii. Et conveniens non est, ut homo iudicet deos, sed ille solus, de quo scriptum est: Deus stetit in sinagoga deorum. In medio autem deos discernit. Sed et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro, quem de contemplativa et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum comprehenderit. Ipsis enim, inquit, id est, sacerdotibus, proprię animarum curandarum sollicitudo commissa est; qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes pro peccatis hominum velut pro suis infatigabiliter supplicant Deo ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis ||fol. 114v|| et humiliati spiritus offerentes, quo placatur Deus, avertunt irę futurę animadversionem a populo; qui per Dei gratiam fiunt divinę voluntatis iudices, ecclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis assertores, pravę doctrinę hostes, hominibus bonis amabiles et male sibi consciis etiam ipso visu terribiles, vindices oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, prędicatores cęlestium pręmiorum, exemplum bonorum, documenta virtutum et forma fidelium. Ipsi sunt decus ecclesię, in quibus fulget ecclesia, ipsi columnę firmissimę, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium, ipsi ianuae civitatis aeternę, per quos omnes, qui credunt, ingrediuntur ad Christum, ipsi ianitores, quibus claves datę sunt regni cęlorum, ipsi etiam dispensatores regię domus, quorum arbitrio in aula regis ęterni dividentur gradus et officia singulorum.
Pari ergo consensu nobis visum est, ut pontifices sanctorum pręcedentium patrum exempla sequentes religiosos conversationis suę testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime prębeant. Ut ergo sacerdos discipulis suis de se ipso exemplum bonum debeat prębere, apostolus scribens ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum prębe exemplum bonorum operum, in doctrina, in caritate, in castitate. Et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit, ut huius sedis pontificibus ad secreta cubilis [c] sui servitia laici pueri eis seculares obsequantur; et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerunque clerici, qualis in secreto sit vita sui pontificis, nesciunt, et, ut dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re praesenti decreto constituo, ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubili pontificalis obsequantur, ut is, qui loco est regiminis, habeat tales testes, qui eius in secreto conversationem videant et ex visione sedula exemplum profectus sumant. Hęc igitur beatus Gregorius scripsit. Ceterum, si qui de hac re copiosiora exempla quęrere voluerint, vitas beati Augustini, Ambrosii et cęterorum aliorum sanctorum virorum legant; et perspicue invenient, quod vita et conversatio pontificis semper testes vitę probabiles habere debeat.
Nemo audeat clericum aut monachum vel sanctimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum, ut ipse ex lege et canonibus consentaneam ac iustam sententiam proferat. Hęc omnes episcopi custodiant et omnes fideles sanctę Dei ecclesiae. Et nostri provinciarum praesides procurent quorumcumque clericorum vel monachorum vel sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit in magistratu positus, X. libras auri pęna multabitur. Si executor est, in catenis ecclesiarum recludatur pęnas luiturus et officium perdat.
Ut missi nostri una cum episcopis propriis magnam curam habeant, quatinus dirutę ecclesię pleniter restaurentur atque ornentur, et quę dotatę non sunt, vel quę dotem suam perditam subtractam habent, pleniter et canonice dotentur, ut, quod iniuste perdiderunt, iuste recipiant. Et si eas dotare noluerint, quorum sunt, aut subtracta reddere noluerint, episcopus proprius ad dominium suę sedis ecclesię eas revocet futuris temporibus possidendas. Quod si aliquis liberorum his resultaverit, ab episcopo eiusdem loci reliquię ex his auferantur et in meliori loco ponantur, et ipse destruantur vel crementur.
Si expositus ante ęcclesiam cuiuscunque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam. Et si is, qui collectus est, intra X. dies quęsitus agnitusque non fuerit, securus habeat, qui collegit. Sane qui post prędictum tempus eius calumniator extiterit, ut homicida eccclesiastica districtione damnabitur, sicut patrum sancxit auctoritas.
De quibus dubium est, utrum sint baptizati an non, omnimodis absque ullo scrupulo baptizentur, his tamen verbis pręmissis: Non te rebaptizo, sed si nondum baptizatus es, baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
||fol. 115r||Ut quid rex dictus sit, Isidorus in libro sententiarum scribit. Rex enim, inquit, a recte agendo vocatur. Si enim pie et iuste et misericorditer regit, merito rex appellatur. Si his caruerit, non rex, sed tyrannus est. Antiqui autem, ut idem Isidorus in libro ethimologiarum scribit, omnes reges tyrannos vocabant. Sed postea pie et iuste et misericorditer regentibus regis nomen adepti, impie vero, iniuste crudeliterque principantibus non regis, sed tirannicum aptatum est nomen. Unde et beatus Gregorius ait in Moralibus: Viros nanque sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis didicimus, eo quod recte agant sensusque proprios bene regant et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo pacificare noverunt. Aliquis etiam constitutus sit imperator, Fulgentius in libro de veritate prędestinationis et gratiae scribit: Clementissimus quoque omnipotens non ideo est vas misericordię praeparatum in gloria, quia [d] apicem terreni principatus accepit, sed si in imperiali culmine recta fide vivat et vera cordis humilitate pręditus culmen regię dignitatis sanctę religioni se subiciat, si magis in timore servire Deo quam in tumore dominari populo delectetur [e], si in eo lenitas iracundiam mitigat, ornet benignitas potestatem, si se magis diligendum quam metuendum cunctis exhibeat, si subiectis salubriter consulat, si iustitiam sic teneat, ut misericordiam non relinquat, si prę omnibus ita se sanctę matris ecclesię catholicę meminerit filium, ut eius paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum. Magis enim christianum regitur ac propagatur imperium, dum ecclesiastico statui super omnem terram consulit, quam cum in parte quacumque terrarum pro temporali securitate pugnatur [f]. Unde et Isidorus scribit: Principes nanque seculi nonnunquam intra ecclesiam potestatis adeptę culmina tenent, ut super eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Ceterum intra ecclesiam potestates necessarię non essent, nisi ut, quod non prevalet sacerdos efficere per doctrinę sermonem, potestate regum perficiatur, ut, qui intra ecclesiam positi contra fidem et disciplinam ecclesię, rigore principum conterantur ipsamque disciplinam, quam ecclesię utilitas exercere non pręvalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat. Salomon in Proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
De nobilibus feminis, quę amissis viris repente velantur et in propriis domibus diversas necessitates apponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus iamdudum ventilatum et definitum est, maiori sollertique studio admonendas esse et instruendas ab episcopis statuimus, quatinus suę saluti consulant, ne sic indiscrete vivendo et propria noxiaque libertate utendo et per diversa vagando periculum animarum suarum incurrant, semper illud apostolicum ante oculos habentes, quod dicitur: Vidua, quę in deliciis est, vivens mortua est.
Accusationis ordinem canonicis dudum regulis institutum servare iubemus, ut, si quis clericus in criminali vel leviori causa pulsatus vel in discrimine capitis accersitus, non statim reus ęstimetur, vel quia accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciatis. Sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium episcopale veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis ęstimatione patiatur. Nec sibi fore noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes et vindictam poscat similitudo supplicii.
Omnes servi vel liberi omnesque infames personae non permittantur maiores natu accusare vel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publice non admittunt. Infames sunt cuncti, quos decreta canonica et ecclesiastica atque leges seculares asscribunt infames esse.
||fol. 115v||Si quis episcopus vel presbiter aut diaconus seu quilibet clerici apud episcopos, quia alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, quicunque fuerit, sive ille sublimis vir honoris, sive alterius dignitatis, qui hoc genus inlaudabilis intentionis arripuerit, noverit se docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre. Si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intelligat se iacturam famę proprię sustinere, ut damno pudoris, existimationis dispendio discat sibi alienę verecundię impune insidiari saltem de cetero non licere. Nam sicut episcopos, presbiteros, diaconos cęterosque, si sibi obiecta potuerint comprobare, ab ecclesiasticis gradibus aequum est removeri, ita similis videri debet iustitię modus, quod appetitę innocentię moderatam deferri iussimus ultionem. Ideo huiuscemodi dumtaxat causas episcopi sub testificatione multorum actis audire debebunt.
Decrevimus iuxta sanctorum canones, ut unusquisque presbiter in parroechia [g] habitans episcopo subiectus sit illi, in cuius parroechia [h] habitat, et semper in in XL.ma orationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, sive de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum [i], episcopo reddat et ostendat. Et quandocunque iure canonico episcopus circumit parroechiam [k] populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi, quibus confirmari debet. Et in cena Domini semper novum chrisma ab episcopo suo quęrat. Et de vetere nullus baptizare praesumat, sed ardere in luminaribus ecclesię vetus non tardet.
Si quis episcopus damnatus a synodo vel presbiter aut diaconus a suo episcopo ausi fuerint de sacro ministerio aliquid contingere, sive episcopus iuxta praecedentem consuetudinem, sive presbiter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis. Sed et communicantes ei omnes abici de ecclesia, et maxime, si, postquam didicerint hoc factum [l] esse, communicare temptaverint.
Cum excommunicatis non licet communicare nec cum his, qui per domos conveniunt devitantes orationes ecclesię, simul orandum. Ab alia ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur.
Si quis dereliquerit proprios filios et non eos alit et, quod habet secundum pietatis affectum his necessaria, non prębuerit, sed occasione continentiae eos negligendos putaverit, anathema sit.
Hi [m] vero, qui male conceptos et ex adulterio factos vel editos necare studuerint vel in uteris matrum potionibus aliquibus colliserint, in utroque sexu adulteris vel post septem annorum curricula communio tribuatur, ita tamen, ut omnibus diebus vitę suę fletibus et humilitati insistant. Officium eis ministrandi recuperare non liceat. Attamen in choro psallentium a tempore receptę communionis [n] intersint ipsis beneficiis, in exitu tamen, si facinora sua omni tempore vitae suę fleverint, communio tribuatur.
Si qua mulier fornicaverit et infantem, qui exinde natus fuerit, occiderit, et quę studuerit avorsum facere et, quod conceptum est, necare aut certe, ut non concipiat, elaborat, sive ex adulterio, sive ex legitimo matrimonio, has tales mulieres nec [o] in mortem recipere comunionem priores canones decreverunt; nos tamen pro misericordia, sive tales mulieres, sive conscias scelerum ipsarum X. annis agere pęnitentiam iudicamus.
Placuit nobis admonere, ut unusquisque episcopus pręvideat per suam parroechiam [p], ut ecclesia Dei suum habeat honorem simulque et altaria secundum suam dignitatem venerentur et non sit domus Dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata Deo magna veneratione habeantur, et ut sacrificia sacrata Deo cum magna diligentia ab eis colligantur, qui digni sunt, et cum honore serventur. Et ut secularia negocia vel vaniloquia in ecclesiis non agantur, quia domus Dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum. Et intentos habeant animos ad Deum, quando veniunt ad missarum sollemnia et non exeant ante completionem benedictionis sacerdotalis.
Quia vero professio canonica a multis partim ignoran||fol. 116r||tia, partim desidia dehonestatur, opere pretium duximus, Deo annuente apud sacrum conventum ut dictis sanctorum patrum velut ex diversis pratis quosdam vernantes flosculos carpendo in unam regulam canonicorum et canonicarum genere et canonicis vel sanctimonialibus servandam contradere, ut per eam canonicus ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam illam sacer conventus ita etiam laudibus extulit, ut usque ad unum ita observandum percenseret, statuimus, ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur et modis omnibus, sive a canonicis, sive a sanctimonialibus canonice degentibus deinceps observetur.
Ne pueri sine voluntate parentum tonsorentur vel puelle velentur, modis omnibus inhibitum est. Et qui hoc facere temptaverit, multam, quae in capitulis legis mundanę a nobis constitutis continetur, persolvere cogatur.
De sacerdotibus ad vestram curam pertinentibus magnum adhibete studium, ut, qualiter vivere debeant, et quomodo populis ad suam curam pertinentibus exemplo et verbo prosint, a vobis cum magna cura edoceantur et admoneantur et, ut id facere studeant, vestra pontificali auctoritate constringantur. Quicquid in illis a populis iuste reprehenditur, in exemplo proprię conversationis vestra providentia corrigere non negligat. Ne vero ecclesię illis commissę in restauratione aut luminaribus iuxta possibilitatem rerum ab illis non negligantur, nichilominus invigilare debet vestra sollertia. Et sicut alios prohibetis, ne de mansis ad ecclesię luminaria datis aliquid accipiant, sic et vos et vestri archidiaconi de hisdem mansis nichil accipiendo aliis exemplum praebeatis, sed potius ad id, quod data sunt, servire concedantur, ut totum, sicut dictum est, in restauratione ecclesiarum et luminaribus vestra auctoritate et studio cedere possit. Scolę ad filios et ministros ecclesię instruendos vel edocendos, sicut vobis pręterito tempore in Atthiniaco promisistis et vobis iniunximus, in congruis locis, ubi necdum perfectum est, ad multorum utilitatem et profectum a vobis ordinari non negligantur.
Omnes laicos monemus, ut honorem ecclesiasticum conservent et dignam venerationem episcopis et Dei sacerdotibus exhibeant et ad eorum praedicationem cum suis devote occurrant et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter conservent et suos observare doceant et compellant.
Abbatibus et laicis specialiter iubemus, ut in monasteriis, quę ex nostra largitate habent, episcoporum consilio et documento ea, quę ad religionem canonicorum, monachorum, sanctimonialium pertinent, peragant et eorum salubrem admonitionem in hoc libenter audiant et obediant.
Deinceps tamen omnibus denunciare volumus, ut unusquisque cognoscat omnes, qui in suo obsequio in tali itinere pergunt, sive sui sint, sive alieni, ut ille de eorum factis rationem se sciat redditurum, quia, quicquid ipsi in pace violenda deliquerint, ad ipsius debet periculum pertinere, ea scilicet conditione, ut pacis violator primum iuxta facinoris qualitatem, sive coram vobis, sive coram misso nostro, dignas pęnas persolvat, et senior, qui secum talem duxerit, quem aut constringere noluit aut non potuit, ut nostram iussionem servaret et insuper in regno nostro praedas facere non timuerit, pro illius negligentia, si antea eum de his non admonuerit et, postquam negligentia contemptoris ad eius notitiam venerit, eum corrigere, sicut decet, neglexerit, honore suo privetur, ut scilicet neuter illorum sine iusta [q] vindicta remaneat.
Remittit autem constitutio ea, quę in pręterito tempore acta sunt; excipit autem quosdam contractus, quos in sequentibus exponit capitulis, per quos ecclesiarum immobiles res alienari non possunt. Zenodochium, id est locus venerabilis, in quo peregrini suscipiuntur. Throchothrophium, id est locus venerabilis, in quo pauperes et infirmi homines pascuntur. Nosochomium, id est locus venerabilis, in quo ęgroti homines curantur. Orphanothrophium, id est venerabilis, in quo parentibus orbati pueri pascuntur. Gerocontomyum, id est locus venerabilis, in quo pauperes ||fol. 116v|| et propter senectutem solam infirmi homines curantur. Brephothrophyum [r], id est locus venerabilis, in quo infantes aluntur.
Quia ergo constat in ecclesia diversarum conditionum homines esse, ut sint nobiles et ignobiles, servi, coloni, inquilini et cęteri huiuscemodi, oportet, ut, quicunque ei pręlati sunt clerici sive laici, clementer erga eos agant et misericorditer eos tractent, sive in exigendis ab eis operibus, sive in accipiendis tributis et quibusdam debitis; sciantque eos fratres suos esse et unum patrem se habere Deum, qui clamant: Pater, qui es in cęlis; et unam matrem ecclesiam sanctam, quę eos intemerato sacri fontis utero gignit. Disciplina igitur eis misericordissima et gubernatio oportuna adhibenda est: disciplina, ne indisciplinate vivendo auctorem suum offendant; gubernatio, ne in quotidianis vitae commeatibus pręlatorum adminiculo destituti fatescant.
Pręcipimus, quicunque conspirationem facere pręsumpserunt et sacramentum quacunque conspiratione firmaverint, ut triplici ratione iudicentur. Primo, ut, ubicunque aliquod malum per hoc perpetratum fuit, auctores facti interficiantur, adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur et nares sibi invicem pręcidant. Ubi vero nichil malum perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur et capillos sibi vicissim detondant. Si vero per dextras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus hoc pro malo se non fecisse, aut, si facere non potuerint, suam legem componant. Si vero servi sunt, flagellentur. Et de cetero nulla huiusmodi conspiratio nec per sacramentum nec sine sacramento fiat.
Pręcipimus, ut summopere periuria caveantur et non admittantur testes ad iuramentum, antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori liceat testes eligere absente suo causatore. Et omnino nullus, nisi ieiunus, ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Si aliquis vero refutatur, dicat ille, qui eum refutat, et probet [s], quare illum recipere nolit. Et de ipso pago aut de vicinis centenis eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurasse, perdat manum aut redimat.
Si quis per cartam ingenuus dimissus fuerit et a quolibet homine ad servitium interpellatus fuerit, primum legitimum auctorem suę libertatis proferat et in sua libertate perseveret. Si vero legitimus auctor defuerit, testimonium bonorum hominum, qui tunc aderant, quando liber dimissus [t] fuerat, se defendendo permittatur. Si vero testes defuerint, cum duabus aliis cartis, quę eiusdem cancellarii [u] manu firmatę sint vel scriptę, cuiuscunque fuerint, suam cartam, quę tertia est, veram et legitimam esse confirmet. Cancellarius tamen talis esse debet, qui pagensibus loci illius notus fuisset et acceptus. Si autem, qui interpellatus fuerit ad servitium, nec auctorem nec testimonia habuerit neque alias duas [v] cartas ad suam cartam confirmandam invenire potuerit, tunc is, qui eum interpellavit, secundum legem ipsam cartam falsam efficiat et servum conquirat. Si vero interpellator auctore aut testimoniis aut collatione cartarum [w] victus fuerit, ex hoc, quod vult efficere et non potuerit, multam, quę in ipsa ingenuitatis continetur carta, cogatur exsolvere.
Nemini liceat servum suum propter damnum ab ullo cuilibet illatum dimittere, sed iuxta qualitatem damni dominus pro illo respondeat vel eum in compositionem aut ad pęnam petitori offerat. Si autem servus perpetrato scelere fugerit, ita ut a domino penitus inveniri non possit, sacramento se dominus eius excusare studeat, quod hoc suę voluntatis nec conscientię fuisse, quod servus eius tale facinus admisit.
||fol. 117r||Si quis ad mallum legibus bannitus fuerit et non venerit, si eum sunnis non tenuerit, XV. solidos culpabilis iudicetur. Sic ad secundum et tertium. Si autem ad quartum venire contempserit, possessio eius in bannum mittatur, donec veniat et de re, qua interpellatus fuerit, iustitiam faciat. Si infra annum non venerit, de rebus eius, quę in bannum missę sunt, rex interrogetur, et quicquid inde iudicaverit, fiat. Prima au bannitio super noctes VII., secunda super noctes XIIII., tertia super noctes XXI., quarta super XLII. fiat. Similiter et de beneficio hominis, si res proprias forsitan non habuerit, mittantur in bannum, usque rex interrogetur.
De illis hominibus, qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint et postea eis vita fuerit concessa, si ipsi iustitiam ab aliis requisierint aut eis iustitiam quęrere voluerint, qualiter inter illos iudicium terminetur. Primo omnium de illis causis, pro quibus iudicatus fuerit ad mortem, nullam potest facere repetitionem, quia omnes res suae secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocatę. Et si aliquid postmodum, postquam ei concessa est vita, cum iustitia [x] acquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium non recipiatur et inter scabineos ad legem iudicandam non teneatur. Et si ad sacramentum aliquod iudicatum fuerit, quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, contendant.
Si alicui post iudicium scabinorum vita fuerit concessa et ipse postmodum aliqua mala perpetraverit et iustitiam reddere noluerit dicendo, quod mortuus sit et ideo iustitiam reddere non debeat, statutum est, ut superius iudicium sustineat, quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliqua fecerit, secundum ęquitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causis perpetratis, postquam ad mortem diiudicandus est; de pręteritis vero maneat, sicut supra conprehensum est.
Ut testes ad testimonium dicendum pręmio non conducantur. Et ut nullus testimonium dicat aut sacramentum iuret, nisi ieiunus. Et ut testes, priusquam iurent, separatim discutiantur, quid dicere velint de illa re, unde testimonium reddere debent.
Quicunque absque licentia vel permissione principis de hoste reversus fuerit, quod factum Franci herisclit dicunt, volumus, ut antiqua constitutio, id est capitalis sententia, erga illum puniendum custodiatur.
Ut ęquales mensuras et rectas et pondera iusta et ęqualia omnes habeant, sive in civitatibus, sive in monasterio, sive ad dandum invicem, sive ad [y] accipiendum, sicut in lege Domini pręceptum habemus.
Volumus, ut uxores defunctorum post obitum maritorum tertiam partem collaborationis, quam simul in beneficio collaboraverunt, accipiant. Et de his rebus, quas is, qui illud beneficium habuit, aliunde adduxit vel comparavit vel ei ab amicis collatum est, has volumus tam ad orphanos defunctorum quam ad uxores eorum pervenire.
Pręcipimus, ut, quandocunque in mallum ante comitem viduae, pupilli et pauperes venerint, primo eorum causa audiatur et finiatur. Et si testes per se ad causas suas quęrendas habere non potuerint vel legem nescierint, comes illos vel illas adiuvet dando eis talem hominem, qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur.
Si liber homo accusatus fuerit de furto et res proprias habuerit, in mallo ad pręsentiam comitis se adramiat. Et si res non habet, fideiussores det, qui eum adramire et in placitum adduci faciant. Et liceat ei prima vice per sacramentum se secundum legem idoniare, si potuerit. At si alia vice duo vel tres eum de furto accusaverint, liceat ei contra unum ex his cum scuto et fuste in campo contendere. Quod si servus de furto accusatus fuerit, dominus eius pro eo emendet aut cum sacra||fol. 117v||mento excuset, nisi tale furtum perpetratum habeat, propter quod ad supplicium tradi debeat.
Si mancipia dominos suos fugerint in alienam potestatem, pręcipimus, ut propter hoc nullum proprium accipiat ille, in cuius potestate fuerint inventa, pro eo, quod ea vel reddiderit vel foras eiecerit. Et non solum hoc, sed etiam, si ea nec reddere nec foras eicere voluerit et legitimo domino ea contradixerit et illa postea inde effugerint, secundum legem ea solvere cogatur.
Si quis terram censalem habuerit, quam antecessores sui vel ad aliquam ecclesiam vel ad villam nostram dederunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest [z], nisi ille voluerit, ad cuius potestatem vel illa ecclesia vel illa villa pertinet, nisi forte filius aut nepos eius sit, qui eam tradidit, et ei eadem terra ad tenendum placitata sit. Sed in hac re considerandum est, utrum ille, qui hanc tenet, dives an pauper sit, et utrum alium beneficium habeat vel etiam proprium. Et qui horum neutrum habet, circa hunc misericorditer agendum est, ne ex toto despoliatus in ęgestatem incidat, aut talem ille censum inde persolvat, qualis ei fuerit constitutus, vel porcionem aliquam inde in beneficium accipiat, unde sustentari valeat.
Consideratum est, ut de frugibus terrę et animalium nutrimine super cętera nonę et decimae persolvantur. De opere vero vel restauratione ecclesiarum comes et episcopi sive abbas una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum per se de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem, quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta ęstimationem operis in argento persolvatur. Cum quo precio rector [a] ecclesiae ad prędictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum lege sua restituat, insuper et bannum nostrum solvat, ut ita castigatus caveat, ne sępius iterando beneficium admittat.
De placitis quidem, quos liberi homines observare debent, constitutio genitoris nostri penitus observanda atque tenenda est, ut videlicet in anno tria solummodo placita generalia observentur et nullus eos amplius placita observare compellat, nisi forte quilibet aut accusatus fuerit aut alium causaverit aut ad testimonium perhibendum vocatus fuerit. Ad cętera vero, quę centenarii tenent, non alius venire iubetur, nisi qui aut litigat aut iudicat aut testificatur.
Ut debito, qui ad opus nostrum fuerit revvadiatum, talis consideratio fiat, ut is, qui ignoranter peccavit, non totum secundum legem componere cogatur, sed iuxta quod possibile visum fuerit. Is vero, qui tantum mala voluntate peccavit, totam legis compositionem cogatur exsolvere.
Si aliqua persona per violentiam presbitero aut clerico vel misso episcopi incestuosum contradixerit, tunc comes ipsam personam per fideiussores positam ante regem faciat venire una cum missis episcopi, ut domnus rex ita eos distringat, ut cęteri emendentur.
Ut nullus presbiter aut laicus pęnitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad pręsens pro ipso unum vel duos denarios iuxtam qualitatem pęnitentię dederit.
Ut unusquisque presbiter capitula habeat de maioribus vel minoribus vitiis, per quę cognoscere valeat vel prędicare subditis suis, ut se caveant ab insidiis diaboli.
Ut parentes filios suos et patrini eos, quos de fonte lavachri suscipiunt, erudire summopere studeant; illos, quia eos genuerunt et eis a Deo dati sunt; et istos, quia pro eis fideiussores existunt.
Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem nec ad libertatem admittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicet. Sed ista aut in pręsentia comitis vel missorum ||fol. 118r|| nostrorum iudicentur.
Ubicunque commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitime et rationabiles atque utiles ecclesiis factę sunt, permaneant. Ubicunque vero inutiles et incommodę atque irrationabiles factę sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque, quod dedit. Ubi vero cum mortua manus interiacet aut alia quęlibet causa, quę rationabilis esse videatur, inventa fuerit, diligenter describatur et ad nostram notitiam perferatur.
Presbitero non licet peccatum episcopi prodere, quia super eum est.
Pręcipimus, ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria, quantos quisque abbas canonicos in monasterio suo habeat. Et hoc omnino ambo pariter provideant, si monachi fieri voluerint, regulariter vivant. Sin autem, canonice vivant omnino.
Si servus ecclesię in furtum comprehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus servum ecclesię super furto non pręsumentem sine audientia vicedomini aut archidiaconi aut detinere aut iniuriare praesumpserit, anno integro ab ecclesię liminibus arceatur.
De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur; de alia vero culpa nasus ipsius truncetur; de tertia culpa, si non emendaverit, moriatur.
Pervenit ad nos, quod quędam ecclesię ac monasteria nostras et prędecessorum nostrorum immunitates habentia multa pręiudicia [b] et infestationes a quibusdam patiantur et nec per easdem immunitates ullam defensionis tuitionem habere valeant propter hoc, quod ab eis de immunitatis temeratoribus dicatur non plus immunitatis nomine complecti quam claustra monasterii, cetera quoque, quamvis ad easdem ecclesias vel monasteria pertineant, extra immunitatem esse. Propter hoc volumus atque decernimus, ut omnes intelligant non solum claustra monasterii vel ecclesię atque castra ecclesiarum sub immunitatis defensione consistere, verum etiam domos et villas et septa villarum et piscatoria manu facta, et quicquid fossis aut sepibus vel etiam alio clausarum genere praecingitur, eodem immunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi munimenta ad ius earundem ecclesiarum vel monasteriorum pertinentia a quolibet homine nocendi vel damnum inferendi causa spontanea voluntate committit, in hoc facto immunitas fracta iudicatur. Quod vero in agris et campis ac silvis, quę sine laborationibus sunt et nullo modo munitione cinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus aliquod damnum factum fuerit, quamvis idem ager aut campus aut silva ad ecclesiam vel monasterium pręceptum immunitatis habentem pertineat, non tamen hoc inmunitas [c] fracta iudicanda est. Et ideo non sexcentorum solidorum compositionem, sed secundum legem, quę in eodem loco tenetur, is multandus est, qui scandalum vel damnum in tanto loco fecisse convincitur.
De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ut propter res alterius ad testimonium non recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt, quia liberi sunt. Illi vero, qui et proprium non habent, tamen in terra dominica resident, sed propter hoc ad testimonium recipiantur, quia proprium habent.
Si quis de servo alieno aliquid comparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddat precium emptori, ut emptio nichil habeat firmitatis. Si ipsum non habet, similem reddat.
Principaliter itaque totius sanctę Dei ecclesię corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua re Gelasius Romanę sedis venerabilis episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: Duę sunt quippe, imquit, imperatrices augustę, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum et regalis potestas; in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam ipsis regibus hominibusquę in divino redditurę sunt examine rationem. Fulgentius quoque in libro de veritate praedestinationis et gratiae ita scribit: Quantum ||fol. 118v|| pertinet, inquit, ad huius temporis vitam, in ecclesia nemo pontifice potentior et in seculo christiano imperatore nemo celsior invenitur.
Igitur, quia constat religionem christianam per successores apostolorum salubriter administrare populisquę ad vitam eternam ducatum exhiberi debere, primo necessarium iudicamus omnibus pręcipere, ut honorem debitum venerabiliter episcopis absque ulla simulatione aut detractione impendant eisque in omnibus ut patribus oboediant, et quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagant, sicut Dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam Dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierit, dic ecclesię. Et si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et alibi: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, meis [d] discipulis vel apostolis [e], quorum locum episcopi tenent nunc in ecclesia, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de istis minimis. Hęc omnia fidelibus admonenda et perpendenda sunt, ne in hoc, quod absit, incidant scandalum, sed magis eos oboediendo non filii perditionis, sed filii Dei efficiantur, et non cum stultis pęnam, sed cum iustis praemia percipiant sempiterna. Nam episcopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, admodum honorari et venerari omnes monemus, nec eos lacerari aut blasphemari vel detrahi a quoquam volumus, quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur in ecclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut homicida reputabitur. Quid erit de illis, qui sacerdotes detrahunt? Quoniam et ipsi se ipsos occidunt et audientes interimunt. Dupla enim pęna digni sunt, qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles vel inoboedientes extiterint, sciant se a liminibus sanctę Dei ecclesię fore alienos.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quę in monasterium introduxit, et quę non introduxit, domino monasterii sint, et ipse officio pręsidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prior monasterii [f] possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.
Si aliquis incognitus in monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non pręstetur. Et si intra tres annos aut servus aut libertus vel colonus quęratur, domino suo reddatur cum omnibus, quę attulit, fide tamen accepta de impunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea quęri non potest, sed tantum ea, quę in monasterio adduxit, dominus servi recipiat.
Si autem monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, pręses provincię eum teneat et curię suę connumeret.
Ut presbiter vel diaconus aut subdiaconus, si a proprio episcopo exauctorizatus sanctum mysterium incipiat praerumpere, spem restitutionis non habeat.
Si litem habuerit episcopus cum alio episcopo, non alterius, sed suae provinciae iudices quęrat. Et ut iudicato in alia causa episcopo liceat iterare iudicium et, si necesse fuerit, libere episcopum adire Romanum.
Ut missi nostri una cum episcopis propriis magnam curam habeant, quatinus dirutę ecclesię pleniter restaurentur atque ornentur, et quę dotatę non sunt, vel quę dotem suam perditam vel subtractam habent, pleniter et canonice dotentur, ut, quod iniuste perdiderint, iuste recipiant. Et si eas dotare noluerint, quorum sunt, aut subtracta reddere noluerint, episcopus proprius ad dominium suę sedis ecclesię eos revocet futuris teporibus possidendas. Quod si aliquis liberorum his resultaverit, ab episcopo eiusdem loci reliquię ex his auferantur et in meliori loco ponantur, et ipse destruantur vel crementur.
Si quis episcopo aliquam iniuriam aut iniustam dehonorationem fecerit, de vita componat, et omnia, quę habere visus fuerit, ecclesię, cui pręesse dinoscitur, integerrime socientur, et nobis in ||fol. 119r|| triplo bannus noster, id est, LX. solidi persolvantur, aut ipse in servitio fisco nostro serviturus semper societur, usque se redimere in triplo iuxta vvirgildum suum potuerit. Sancta vero ecclesia in sacerdotibus constat. Idcirco magna pęna plectendi sunt, qui episcopis vel reliquis sacerdotibus iniuriam vel contumeliam fecerit. Nam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione in ecclesia funguntur.
Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter, si clericatus honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur.
Si expositus ante ecclesiam cuiuscunque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam. Et si is, qui collectus est, intra X. dies quęsitus agnitusque non fuerit, securus habeat, qui collegit. Sane qui post predictum tempus eius calumniator extiterit, ut homicida ecclesiastica districtione damnabitur, sicut patrum sanxit auctoritas.
Annuntiet unusquisque presbiterorum publice plebi ab illicitis conubiis abstinere et secundum Domini mandatum legitimum coniugium nequaquam posse ulla occasione separare excepta causa fornicationis, nisi consensu amborum, et hoc propter servitium Dei.
Placuit, ut fideles a vitiis detestandis, quę habentur quasi naturaliter in usu, se abstineant, quę apostolus aperte enumerat, id est, ebrietates, commessationes, contentiones, irę, rixę, dissensiones, detractiones, invidia, inimicitiae, de quibus apostolus ait: Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Et alibi: Non solum, qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus. Et de illis dici potest: Lętantur, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.
Conspirationes quicunque facere pręsumpserint et sacramento quamcunque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut, ubicunque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur, adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur [g] et nares sibi invicem pręcidant. Ubi vero nichil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur et capillos sibi invicem detondant. Si vero per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus, quod hoc pro malo non fecissent, aut, si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componant. Si vero servi fuerint, flagellentur, ut de cetero in regno nostro nulla huiuscemodi conspiratio per sacramentum neque sine sacramento fiat.
Si extiterint aliqui fratres desides vel negligentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio. Unde apostolus Timotheum imbuens dicit: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Quę moderatio si quibuscunque inferioribus membris ex apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus et coepiscopis nostris reddenda est?
Quisquis ergo suas res ecclesię tradit, Domino Deo illas offert atque dedicat suisque sanctis, et non alteri, dicendo talia et agendo ita. Cartam scriptam tenens in manu coram altari aut supra, dicens eiusdem loci sacerdotibus atque custodibus: Offero Deo atque dedico omnes res, quę hanc in cartulam tenentur insertę, pro remissione peccatorum meorum ac parentum et filiorum, aut pro quibuscunque illas Deo libare voluerit, ad serviendum Deo ex his in sacrificiis missarumque sollemniis, orationibus, luminariis, pauperum ac clericorum elemonis et cęteris divinis cultibus atque illius ecclesię utilitatibus. Si quis autem eas inde, quod fieri nullatenus credo, abstulerit, sub pęna sacrilegii ex hac Domino Deo, cui eas offero atque dedico, districtissimas reddat rationes. Ponit etiam in ea alias coniurationes, quas enumerare longum est. Nam qui eas inde postea aufert, quid agit, nisi sacrilegium? Si ergo amico quippiam rapere furtum est, ecclesiae vero fraudari vel auferri indubitanter sacrilegium est. Unde et in sacris canonibus Spiritu Dei conditis habetur ita: Si quis oblationes ecclesię extra ecclesiam accipere vel dare voluerit preter episcopi conscientiam vel eius, cuius huiuscemodi sunt [h] officia ||fol. 119v|| commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit. Absit enim, ut rerum ecclesiasticarum cupiditate vel ablatione sacrilegi aut anathema efficimur, ut talibus laqueis umquam devincamur, quoniam scimus anathematos homines vel sacrilegos non solum infames et a consortio fidelium, priusquam hęc per publicam satisfactionem episcoporum et ecclesię reconciliationem manusque impositionem emendent, alienos esse, sed etiam a regno Dei extorres fieri, si in talibus defecerint, non dubitabimus.
Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus summopere cavendum sit, ut clanculo aut publice unctum Domini detractionibus et vituperationibus dilanient perpendentes illud exemplum Marię, quę eo, quod famulo Dei Moysi propter Ethiopissam detraxit, immundicia leprę multata sit. Et illud psalmistę: Nolite tangere Christos meos, et in prophetas meos nolite malignari, ut supra. Et Dominus per Moysen ait: Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Et si David rex iustissimus in Saul, quem constabat iam a Deo reprobatum et abiectum esse, manum mittere non praesumpsit, multo magis cavendum est, ne manum detractionis aut vituperationis sive indiscretionis aut dehonorationis quid admittatur in unctum Domini vel in prędicatores sanctę Dei ecclesię.
Scripturę, quę diem et annum habuerint evidenter expressum atque secundum legis ordinem conscriptę esse noscuntur seu conditoris vel testium fuerint signis aut subscriptionibus roboratę, omni habeantur stabiles firmitate.
Ut iudices aut potentes, qui opprimunt, si commoniti a pontifice suo se non emendaverint, excommunicentur.
Decrevimus, sicut et antecessores vel parentes nostri olim decreverunt, ut, qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et damnetur XV. solidos.
De his, qui innocentes ad principes vel iudices accusare convicti fuerint, si clericus honoratior fuerit, ab officii sui ordine degradetur. Si vero sęcularis, pęnam, quam ipsi, si convicti essent, passuri erant, patiantur. Et insuper [i], si talis causa fuerit, unde vivere debeant, a sacerdotibus publica pęnitentia multentur, ut spiritus salvus sit in die Domini.
Penes episcopos erit potestas, modum conversationis pęnitentium probantes vel humanius erga eos agere vel amplius tempus adicere. Ante omnia vero pręcedens eorum vita et posterior inquiratur, et ita eis impertiatur humanitas.
Conversatio pęnitentum et fides tempus adbreviat.
Si quis oblata ecclesię dederit vel acceperit pręter episcopum vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit, anathema sit.
Quorum fides, vita et libertas nescitur, non possint sacerdotes liberos et legitimos accusare.
Ut sacerdotes neque christianorum neque paganorum sanguinem fundant.
Quod illi presbiteri, qui sine episcopo proprio arbitrio viventes seculares defensores habent contra episcopos et seorsum populos congregant eorumque erroneum ministerium non in ecclesia, sed per agrestia loca et mansiunculas agunt et ecclesiam conturbant, tales sacerdotes vitandi et honore proprio sunt privandi carceribusque vel monasticę vitę sub pęnitentia diebus vitę suę tradendi mala, quę egerunt, luituri.
Ut unusquisque presbiter per singulos annos episcopo suo rationem ministerii sui reddat, tam de fide catholica quam de baptismo atque de omni ordine ministerii sui.
Ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam circumeat populumque confirmet ac doceat et ea, quę vitanda sunt, prohibeat, et quę agenda sunt, viriliter agere studeat.
Si quis episcoporum accusatur, ad summos primates causam deferat accusator, qui attentius discutiantur, si causa pietatis hoc fiat necne. Quod si alicuius invidia aut inimicitia vel prava cupiditate vel mala voluntate actum fuerit, nullo modo tale recipiatur negocium. Quoniam inconveniens est, ut hi, qui throni Dei [l] vocantur et immobiles esse debent, pravorum accusationibus moveantur ||fol. 120r|| vel perturbentur. Nam si causa pietatis agi inventum fuerit, patienter audiantur; minusne, reiciantur et canonice corrigantur.
Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in concilium deponatur.
Si quis ad faciendam rapinam aggreditur aut iter agentem in prędiis assederit aut domum alterius nocturnus intraverit et occisus fuerit, mors latronis ipsius animę requiratur.
Placuit, ut, quandocunque accusatur episcopus, si conprovinciales aut vicinos suspectos habuerit, sanctae et universalis Romanę ecclesię appellet pontificem, ut ab eo, quicquid iustum et Deo placitum fuerit, terminetur [m].
Statutum est, ut nullus presbiter fidelibus sanctę ecclesiae de alterius presbiteri parrochia persuadeat, ut ad suam ecclesiam relicta propria ecclesia conveniant et suas decimas dent. Sed unusquisque sua ecclesia et populo sit contentus; et quod sibi non vult fieri, alteri nequaquam faciat iuxta illud evangelicum: Quodcunque vultis, ut faciant vobis homines, hęc eadem facite illis. Quisquis autem contra hęc constituta venerit aut hęc infrangere temptaverit, tanquam contemptor gradus sui periculo subiacebit.
Convinci nemo potest in iudicio sine testibus aut scriptura. Sententia absente parte alia iudice data nullam optinet firmitatem. Causa inter pręsentes iudicata post decennium revolvi non potest nec inter absentes post vicennium. In causa capitali absens nemo damnetur. Neque absens per alium accusatorem accusari potest.
Sancitum est atque omnibus modis prohibitum, ut, si quis presbiter pręventus fuerit alicui clerico aut laico munera dare aut dedisse aut aliquam pecuniam tribuere, ut alterius presbiteri ecclesiam subripiat, pro hac cupiditate seu rapina turpis lucri gratia deiciatur a clero et alienus existat a regula. Nam si pro misericordia episcopo placuerit longo tempore eum pęnitendo, quę gessit, in carceris erumna retrudere et usque ad satisfactionem ibi detineri, liceat. Et postea, si se correxerit et talia deinceps minime se facere promiserit, humanius erga eum agere poterit, si voluerit et ipse dignus inventus fuerit.
Quicunque necessitate captivitatis ducti sunt et non sua voluntate, sed hostili depredatione ad adversarios transierunt, quęcunque in agris vel mancipiis ante tenuerunt, sive a fisco teneantur, sive aliquid ex his per principem cuicunque datum est, sine ullius contradictione personę tempore, quo redierint, vindicent ac pręsumant; si tamen cum adversariis non sua voluntate fuerint, sed captivitate se detentos esse probaverint.
Nos, qui sacerdotum Domini matura esse volumus iudicia, nichil possumus de incognitis rebus in cuiusquam partis pręiudicium definire, priusquam universa, quę gesta sunt, veraciter audiamus.
Qui episcopum suum noluerit audire et excommunicatus fuerit et renuerit, perhennem condemnationem episcoporum apud Deum sustineat, et insuper palatio nostro sit omnino extraneus, et omnes facultates eius ad legitimos parentes perveniant.
Ut laicus secus altare, quo sancta mysteria celebrantur, inter clericos tam ad vigilias quam ad missas stare penitus non pręsumant. Sed pars illa, quę a cancellis versa altare dividitur, choris tantum psallentium pateat clericorum. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum.
Testes, priusquam de causa interrogentur, sacramento debere constringi, ut iurent se nichil falsi esse dicturos. Hoc etiam iubemus, ut honestioribus magis quam vilioribus testibus fides potius admittatur. Unius autem testimonium, quamlibet splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum.
Si quis creditor debitore in solutionem tardante rem sibi pro debito positam distraxerit, si quid amplius acceptum fuerit, quam quod debebatur, quod plus acceptum est, restituatur debitori.
Donatio in filio a patre facta, si lęsum se pater esse probaverit, revocetur.
Clericus aut laicus, si crimine [n] aut lite pulsatus fuerit, non aliubi quam in foro suo vocatus ||fol. 120v|| audiatur.
Appellantem non debet afflictio ulla aut carceris aut detentionis iniuriare custodia, sed liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare.
Quot personę solent in iudiciis esse? Quattuor, accusator causae et defensor causę, testes et iudex. Quo quisque utitur officio? Iudex ęquitate, testes veritate, accusator intentione ad amplificandam causam, defensor extenuatione ad minuandam causam. Sępe enim fit causa ratiocinationis aut metu aut gloria aut pecunia, id est, aut commodi aliquid appetendi vel incommodi aliquid vitandi.
Agnati sunt, qui per virilem sexum descendunt, cognati autem, qui per femineum. Et ideo patrui vel patruorum filii et agnati sunt et cognati. Avunculi vero filii vel avunculorum cognati sunt, non agnati.
Si aliquis malicię studio incendium fecerit, de hoc crimine convictus pęnis gravissimis iubetur interfici. Quod si per negligentiam factum incendium comprobatur, damnum, quod cuicumque illatum fuerit, res, quę incendio perierit, duplici satisfactione sarciatur.
De his, qui irracionabiliter versati sunt sive versantur. In qua sententia sensus triplex est, id est, qui cum pecoribus coitu mixti sunt aut more peccatorum cum consanguineis [o] usque affinitatis lineam incestum commiserunt aut cum masculis concubuerunt. Quisquis autem ex his unum egerit, aut capite puniatur; aut, si ei vita concessa fuerit, iuxta Ancirani concilii sententiam, quę in capitulo XV. et XVI. continetur, pęnitentiam veraciter agat.
Si quis iratus crimen aliquod cuilibet temere obiecerit, convicium non est pro accusatione habendum. Sed permisso tractandi spacio id, quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur, ut, si fortasse resipiscens post iracundiam iterare ac scribere noluerit, ut reus criminis teneatur.
Qui crimen obicit, scribat se probaturum. Revera, ut ubi causa agatur, ubi crimen admittitur, ut, qui non probaverit, quod obiecit, pęnam, quam intulerit, ipse patiatur.
Pulsatus ante suum iudicem causam dicat. Et non ante suum iudicem pulsatus, si voluerit, taceat. Et ut pulsato, quotiens appellaverit, induciae dentur.
Placuit, ut hi, qui rapiunt feminas vel furantur aut seducunt, ut eas nullatenus habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniat aut eas dotaverint vel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint. Si quis autem uxorem habere voluerit, et anonice et legaliter eam accipiat, et non rapiat. Qui vero eam rapuerit, furatus fuerit aut seduxerit, nunquam eam uxorem habeat, sed propinquis suis eam legibus reddat et in triplo plenum bannum dominicum componat, et insuper canonice publicam pęnitentiam agat. Ad quod omnes una voce clamaverunt dicentes: Ista omnes firmiter tenere volumus et im perpetuum ab omnibus conservare optamus.
Ne parrochias cuiuslibet episcopi alterius civitatis episcopus canonum temerator invadat et vesanię cupiditatis facibus inflammatus, suis quemadmodum non contemptus, rapiat aliena.
Qui se contra prępositos suos erigunt, profecto ostenditur, quia esse servi Dei contemnunt. Filius Dei ait in sancto evangelio: Ego non accuso nec iudico quemquam. Nichil enim sine patre facit filius, quia communis eorum operatio est et unita [p] voluntas. Hoc vero in loco quasi iudex loquitur dicens, qualis iudex, quales [q] testes Deo esse debeant, ut cognoscant homines in iudicando, quod non ex voluntate et potestate sua, sed ex ęquitate debeant formare sententiam. Iustitia in iudicando est manifestanda [r], non potentia.
Si quis convictus fuerit aliquos ad falsum testimonium vel periurium attraxisse aut per quamcumque corruptionem sollicitasse, ipse quidem usque ad exitum non communicet.
Si quis statuta supergressus corruperit vel nichilo ||fol. 121r|| habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur.
Placuit, ut omnes ecclesię cum dotibus et omnibus rebus suis in episcopi proprii potestate consistant atque ad ordinationem vel dispositionem [s] suam semper pertineant.
Has omnes constitutiones ecclesiasticas, quas summatim breviterque perstrinximus, sicut plenius in canone continentur, manere perhenni stabilitate sancimus. Si quis ergo clericus aut laicus harum sancionum obędiens esse noluerit, si clericus fuerit, excommunicationi subiaceat. Si vero laicus fuerit et honestioris loci persona, medietatem facultatum suarum amittat fisci viribus profutura. Si vero minoris loci persona est, amissione rerum suarum multatus in exilio deputetur.
Quę in domibus propriis tam puellę quam viduę commutatis vestibus convertuntur, cum his, quibus coniugio copulantur, ab ecclesię communione priventur. Sane si culpam sequestratione sanaverint, ad communionis gratiam revocentur.
De raptoribus virginum consecratarum seu in proposito sub devotione viventium id statuimus, ut, si quis consecratę vel devote ac religione professę vim inferre pręsumpserit, a communione ecclesiastica usque ad exitum repellatur. Viaticum ei tantum in infirmitatis periculo reservato. Quod si illa, quę rapta conducitur, raptori habitari consenserit, et ipsa excommunicatione simili feriatur. De forma et de penitentibus ac viduis in proposito manentibus sub districtione ecclesiastica conservetur. Quod si quis sacerdos sciens huiusmodi personis communicaverit, anno integro pacem ecclesię non habeat.
Cleros autem vel clericos hinc appellatos doctores nostri dicunt, quia Mathias sorte electus est, quem primum post apostolos legimus ordinatum, nam cleros sors interprętatur, unde et hereditas Grece cleronomia appellatur; vel pro eo, quod ipse Dominus sors eorum sit, sicut de his scriptum est loquente Domino: Ego hereditas eorum.
Duo sunt genera clericorum: unum eclesiasticorum sub regimine episcopali degentium, alterum acęphalorum, id est sine capite, habentes signum in religionis, non religionis officium, ipocentauris similes, qui nec equi nec homines mixtumque, ut ait poeta, genus prolisque biformis.
Episcopum non audere extra terminos proprios ordinationes facere in civitatibus vel in villis, quę illi nullo iure subiectę sunt. Si vero convictus fuerit fecisse pręter eorum constituta, qui civitates ipsas vel villas detinent, et ipse [t] deponatur [u], et qui ab illis sunt ordinati.
Omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat et ea velut Deo contemplante dispenset, nec ei liceat ex his aliquid omnino contingere aut parentibus propriis, quę Dei sunt, condonare. Quod si pauperes sunt, tanquam pauperibus subministret, ne eorum occasione ecclesię negocia deprędentur.
Si natura prudens est, si docibilis, si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si semper suis negociis, si humilis, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si in scripturarum sensibus cautus et ante omnia fidei documenta verbis simplicibus asserat, quia in episcoporum nomine eos iungit et, quos [v] docet verbo, instruat exemplo, et ante ordinationem probari debent, si digni sint, et postea ministrent.
Ut episcopus absque consilio presbiterorum suorum clericos non ordinet nec sine testimonio civium.
Si inventi fuerint inter vos, qui cum quadrupedibus aut cum consanguineis usque ad VII. genuculum vel cum masculis contra naturam polluerint, dira et districta pęnitentia sunt cohercendi. Quapropter episcopi et presbiteri, a quibus pęnitentię iudicium iniungitur, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere.
Contradicimus quoque, ut in quarta vel quinta sextaque generatione nullus coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum inventum fuerit, absque ulla retractatione separetur.
||fol. 121v||Progeniem suam unumquenque usque ad VII.mam observare decernimus generationem, et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad huius copulę non accedere societatem.
Observandum quoque decrevimus, ne quis sacerdotum vel clericorum more secularium iudicum audeat accipere pro impensis patrociniis munera, nisi forte in ecclesia oblata gratuita, quę non favore muneris videantur [w] accepta, sed latione devotionis illata, quia, si qui ista probantur accipere, veluti sicut exactores fęnoris aut usurarum possessores secundum statuta patrum se noverint degradandos.
In doctrina sua nanque abba apostolicam debet illam semper formam servare, in qua dicit: Argue, obsecra, increpa. Id est, indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, oboedientes autem, mites et patientes, ut in melius proficiant, obsecrare. Negligentes et contemnentes ut increpet et corripiat, admonemus; neque dissimulet peccata delinquentium; sed mox ut coeperint oriri, radicitus ea, ut pręvalet, amputet memor periculi Heli de Sylo. Improbos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatione in ipso initio peccati coherceat sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur. Et iterum: Percute filium tuum virga, et liberabis animam eius a morte. In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam neque ab ea temere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio proprii cordis sequatur voluntatem, neque pręsumat quisquam cum abbate suo proterve in monasterium aut foris contendere. Quod si pręsumpserit, regulari disciplinę subiaceat. Si frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correptio, id est, verberum vindictę in eum procedant. Similiter et qui pręsumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque ire vel quippiam, quamvis parum, sine iussione abbatis facere, vindictę regulari subiaceat. Peccantes autem coram omnibus arguantur, ut cęteri metum habeant.
Stand: 2019-01-30