XXXVa1. QUIDbc DE PRESBITERIS CRIMINOSIS, DE QUIBUS ADPROBATIO NON EST, AGENDUM SITb.
Et hoc2 nobis cum magno studio pertractandum est, quid de illis presbiteris criminosis, unde adprobatio non estd, et semper negant, faciendum sit. Nam hoc saepissime a nobis et progenitoribus atque antecessoribus3 nostris ventilatum est, sed non ad liquidum actenus definitume. Unde ad consulandumf patrem nostrum Leonem papam4 sacerdotes nostros mittimus. Et quicquid ab eo vel a suis perceperimusg, vobis una cum illis, quos mittimus, renuntiare non tardabimus. Vos interdum vicissim tractateh adtentius, quid ex his vobiscum constituamus una cum praedicti sancti patrisi institutionibus, ut5 murmur6 cesset populi et nos his satisfacientes inlaesi domino auxillante ab utrisquek maneamus. Sequitur constitutiol memorata.

XXXVIm. DEn SACERDOTUM PURGATIONE. EX CAPITULIS DOMNI CAROLI.no
Omnibus vobis visu aut auditu notum esse non dubitamusp, quod saepissime suadente antiquoq hoste sacerdotibus crimina diversa obicianturr. Sed quoniams, qualiter ex eist ab his rationabilisu examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonae memoriae domni genitoris nostri Pippini sive priscisv temporibus a sanctis patribus et aw reliquis bonae devotionis hominibus saepissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum reperirex minime quivimus. Nostris quippe temporibus idipsumy a sanctis episcopis et reliquis sacerdotibus et ceteris ecclesiasticae dignitatis ministris nostrisz in regnis seu in aliis deo degentibus nobisque una cum eis agentibus saepissime propter multas et nimias reclamationes, quae ex hoc ada nos ex diversis partibus venerunt, ventilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonisa apostolici ceterorumque Romanae ecclesiae episcoporum et reliquorumb sacerdotum sive orientaliumc et Graecorum patriarcharum et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum necnon et nostrorum episcoporum omnium ceterorumque sacerdotum ac levitarum auctoritate et consensu atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus utriusqued ordinis ministris scire volumus. Statutum est namque ratione et necessitate ac auctoritate praedicta consultu omnium, ut quotienscumque cuiquam sacerdoti crimen inponitur, si ipse accusatore talis fuerit, ut recipi debeat; quia quales ad accusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est. Si autem, ut dictum estm, ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo numero verorumf et bonorum testium adprobare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice diiudicetur. Et si culpabilis inventus fuerit, canonice dampnetur. Si vero eum suprascripto praetextu adprobare ipse accusator minimeg poterit, et hoc canonice definiatur. Ipse ergo sacerdos, si suspiciosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis eth iustis de suo populoi vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut in praedicta suspicione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibusk exemplo Leonis papael, vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit aut necesse propter tumultum populi inesse prospexeritm, et cum aliis bonis er iustis hominibus se sacramento coram populo super quattuor evangelia datum purgatum ecclesiae reddat. Si quis autern scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, er quicquidn de accusatoreo faciendum sit, pleniter in canonibus repperire poterit.